_ De signis ante porticum Pœcilen dictam — Seleuci signo, rebus gestis
ac morte. _
Ante porticum statuæ sunt æneæ, Solon qui Atheniensibus leges dedit, nec
procul ab eo Seleuci statua, cui haud obscura prodigia futuram
felicitatem significarunt. Quum enim ex Macedonia cum Alexandro
profecturus Pellæ Jovi sacrificaret, ligna aris imposita ultro ad dei
simulacrum accesserunt, nullisque subjectis ignibus accensa sunt. Mortuo
vero Alexandro, hic ipse Seleucus Antigonum Babylona advenientem timens,
ad Ptolemæum Lagi filium confugit. Mox Babylona reversus, Antigoni
exercitum fudit, ipsumque Antigonum occidit: ac deinde victum prœlio
Demetrium Antigoni filium cepit. (2) Quæ quum illi omnia prospere
evenisset, ac non ita multo post Lysimachi opes corruissent, omne Asiæ
imperium Antiocho filio tradidit, ipse magnis itineribus in Macedoniam
rediit. Et exercitus Seleuci tam Græcorum quam barbarorum copiis
constabat. At Ptolemæus Lysandræ frater, qui a Lysimacho ad Seleucum
confugerat, vir tanta in rebus gerendis alacritate, ut Ceraunus
(_Fulmen_) sit cognomento appellatus, quum Seleuci exercitus Lysimachiam
attigisset, eum dolo occidit. Omnem vero ejus pecuniam quum regibus
(_militibus?_) diripiendam tradidisset, Macedoniæ regno ipse potitus
est: deinde primus ex omnibus, quos novimus, regibus acie cum Gallis
congredi ausus, a barbaris illis interfectus est: Macedoniæ vero regnum
Antigonus Demetrii filius recuperavit. (3) Seleucum quidem justitia et
pietate erga deos reges omnes antecelluisse facile credo: quippe qui
Apollinem æneum Milesiis a Xerxe ademptum et Ecbatana in Medis
asportatum, in Branchidas reportandum curavit. Et quum condita Seleucea
ad Tigrin fluvium, in eam Babylonios inquilinos deduceret, neque muros
Babylonis demolitus est, neque Beli templum evertit, et Chaldæis, ut
proxima templo loca inhabitarent, permisit.