CAPUT XV.

_ De porticu Pœcile dicta et de picturis in ea. _

Pergentibus vero ad eam porticum, quæ a picturæ varietate Pœcile

dicitur, Mercurius æneus in conspectu est, quem Forensem vocant. Prope

porta est, ad quam tropæum ab Atheniensibus erectum, iis nempe, qui

Plistarchum Cassandri fratrem, cui ille equitatum suum et conductitium

militem commiserat, equestri certamine fuderunt. In ipsa autem porticu

Atheniensium primum acies in Œnoe, Argivi agri vico, adversus

Lacedæmonios instructa. Expressa vero res est non ad pugnæ jam

effervescentis effigiem, quum quisque pro se virtutis documenta dare

contendit, sed accedere adversæ acies videntur et jam cominus congredi.

(2) In medio autem pariete Athenienses sunt Theseo duce cum Amazonibus

dimicantes. Hæ vero solæ ex omnibus feminis nulla unquam clade deterreri

potuerunt, quin belli novam semper aleam subirent: siquidem Themiscyra

expugnata ab Hercule, et copiis, quas contra Athenienses miserant,

deletis, nihilominus ad Trojam cum Atheniensibus ipsis et universis

Græcis pugnaturæ venerunt. Post Amazones Græcos cernas Ilium

exscindentes, et reges ob Ajacis in Cassandram nefarium facinus in unum

congregatos: quo in loco tum ipse Ajax, tum captivarum agmen mulierum,

et inter ceteras Cassandra ipsa picta est. (3) In extremo picturæ loco

sunt, qui in Marathone pugnarunt: ex Bœotis Platæenses, et item Attici

nominis omnes cum barbaris congrediuntur. Spectatur autem hic quidem in

pugnando par in utraque acie alacritas: ubi vero in pugnæ veluti

penetralia intratum est, fugientes videas barbaros et se in paludem

trudentes. In ipso operis fine Phœnissæ naves sunt, et barbarorum, qui

in eas se conjecerant, a Græcis facta cædes. Ibidem et Marathon heros

est pictus, a quo campus nomen habet. Theseus quoque tanquam ex terra

prodiens; Minerva item et Hercules: a Marathoniis enim Herculi primis,

ut ipsi memorant, honores habiti sunt. Inter pugnantium imagines maxime

illustres sunt, Callimachus, qui ab Atheniensibus Polemarchus electus

fuerat; inter duces, Miltiades; et Echetlus heros, cujus posterius

mentionem faciam. (4) Eodem in loco ænei clypei infixi sunt cum

inscriptione, Scionæorum eos et auxiliariorum esse. Qui vero pice obliti

contra temporis et rubiginis injurias sunt, eos clypeos de Spartanis

esse dicunt in Sphacteria insula captis.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 19 / 497 题