CAPUT XIV.

_ De memorandis artis operibus in Odeo — Triptolemo — Epimenide et

Thalete — Æschyli epitaphio — Minerva — cultu Veneris Cœlestis. _

Quum vero Athenis Odeum introieris, et alia spectatu digna et Bacchum

conspicies. Juxta quod fons est, quem Enneacrunon (_novem scaturiginum_)

vocant, ita a Pisistrato exornatum. Putei quidem passim in urbe multi,

hic autem unicus est fons. Templa vero supra fontem duo sunt: unum

Cereris et Proserpinæ: in altero Triptolemi signum est; de quo quæcunque

dicuntur, omissis quidem, qui de Deiope jactantur sermonibus, exponam.

(2) Inter Græciæ populos maxime de antiquitate et deorum muneribus sibi

concessis cum Atheniensibus certant Argivi, non aliter atque inter

barbaros cum Phrygibus Ægyptii. Memoriæ itaque proditum est, Cererem

Argos venientem a Pelasgo hospitio acceptam: ibi ex Chrysanthide de

filiæ raptu cognovisse. Post hæc Trochilum sacrorum antistitem ab

Agenore sibi infesto Argis pulsum in Atticam venisse: quumque Eleusine

uxorem duxisset, Eubuleum et Triptolemum genuisse. Hæc Argivi.

Athenienses vero et qui apud eos norunt ** Triptolemum Celei filium

fuisse, qui primus sationem et frugum cultum tradiderit, dicunt. (3) At

Musæus carminibus, si modo ea Musæi sunt, Triptolemum Oceani et Terræ

filium prodidit: et Orpheus (quanquam et ea Orphei esse ut credam,

adduci non possum), Eubuleo et Triptolemo Dysaulen patrem fuisse; eos a

Cerere frumenta serendi rationem accepisse, quod ex illis primum Ceres

filiæ raptum cognovisset. Chœrilus autem Atheniensis in ea fabula, cui

Alope nomen est, Cercyonem et Triptolemum fratres fuisse, ex

Amphictyonis filia natos, scripsit: et Triptolemo quidem Rarum, Cercyoni

Neptunum patrem fuisse. Longiore vero oratione conantem singula persequi

et omnia, quæ de templo, cui Eleusinio nomen est, commemorari possent,

planius explicare, quædam me visa per somnum species deterruit. Ad ea

igitur redeo, quæ palam narrare nulla religione prohibeor. (4) Pro ejus

templi foribus, quo loco etiam Triptolemi signum est, bos ænea

spectatur, ita ornata ut victimæ quæ ad aram trahuntur. Ibidem sedentem

videas Epimenidem Gnosium: quem, quum in agrum exisset, in spelunca

somno oppressum memorant, neque prius experrectum, quam annos

quadraginta obdormivisset: postea vero et heroicos versus fecisse, et

quum alias urbes, tum Athenas lustrasse. Quod ipsum apud Lacedæmonios

sedata pestilentia fecit Thales, Epimenidis tamen neque propinquus,

neque civis, quum illum Gnosium, hunc Gortynium fuisse dicat Polymnastus

Colophonius in eo carmine, quod de Thalete Lacedæmoniis fecit. (5) Paulo

hinc longius Eucleæ delubrum, de Persarum, qui Marathonem occuparant,

manubiis dicatum. Nullam autem fuisse victoriam, qua sint magis

Athenienses gloriati, quam ea, quam ex Marathonia pugna sunt adepti,

hinc præcipue ut credam adducor, quod Æschylus, quum prope jam esset ut

e vita decederet, vir tanta in poesi nominis celebritate, cujus virtus

navalibus prœliis ad Artemisium et Salaminem enituerat, de ceteris

quidem nihil memoravit, sed suum et paternum patriæque nomen inscripsit,

et Marathonium saltum Persasque, qui illuc descenderint, suæ testes

virtutis citat.

6. Supra Ceramicum et porticum, quæ regia dicitur, Vulcani est fanum: in

quo quod Minervæ positum sit signum, nihil sane mirabar, quum ad ea, quæ

de Erichthonio vulgo traduntur, animum referrem. Deæ vero signum quod

glaucos habeat oculos, Libycam de ea re fabulam comperio: Minervam

Neptuni et Tritonidis Paludis filiam esse, atque ideo glaucos illi

itidem, ut Neptuno, oculos esse. (7) Non longe abest Cœlestis Veneris

templum; quam primi omnium hominum Assyrii coluere: deinde Paphii in

Cypro, et Phœnicum qui in Palæstina Ascalonem urbem incolunt; Phœnices

cum Cytheriis communicarunt. Athenis vero eam religionem induxit Ægeus,

quum Veneris ira et sibi problem non obtigisse et sororibus calamitatem

immissam putaret: nam illo tempore prolem nondum habebat. Quod ætate

nostra exstat deæ signum ex Pario lapide, Phidiæ opus est. Sed

Athmonensium apud Athenienses curia est: cujus curiales multo ante

Actæum Porphyrionem regnasse ferunt, ab eoque, quod apud ipsos est,

Cœlestis Veneris templum dedicatum. Sed et alia longe diversa ab iis,

quæ communi urbis opinione recepta sunt, per curias jactantur.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 18 / 497 题