CAPUT XIII.

_ De Pyrrhi expeditione contra Antigonum, et duce Cleonymo contra

Spartanos — de Pyrrhi morte — de simili vitæ Æacidarum exitu. _

At enim victus navali prœlio, cum iis, quæ a clade superfuerant, navibus

Tarentum se recepit: ubi rebus suis vehementer attritis, de fuga, quum

sibi per Romanos sine pugna discedere minime liciturum speraret, tale

cepit consilium. Quum e Sicilia reversus cladem accepisset, legatos cum

literis ad Asiæ reges, et ad ipsum Antigonum dimisit, ab aliis pecuniam,

ab aliis auxilia, ab Antigono veru utrumque exposcens. Quum legati

revesi literas ei reddidissent, Epirotarum et Tarentinorum principes in

concionem vocat: ibi quas acceperat literas non recitavit, sed propediem

affutura auxilia affirmavit. Quum percrebuisset igitur fama in Romanorum

etiam exercitu, et e Macedonia et ex Asia magna Pyrrho auxilia

adventare, nihil illi novi moliri ausi sunt. Pyrrhus vero ea, quæ

consuta est, nocte ad montes, quæ Ceraunia vocant, classe transvectus

est. (2) Mox ab Italica clade quum paululum conquiesset, milite

confirmato, Antigono statim bellum indixit, quum et alia ei crimini

daret, et illud maxime, quod suam, dum in Italia cum exercitu esset,

nullis missis auxiliis, spem frustratus esset: atque Antigoni quidem

quum proprias copias, tum Gallorum mercenarias, fudit fugavitque, et ad

maritimas usque urbes persecutus est. Ex ea victoria superiorem

Macedoniam et Thessaliam in ditionem suam redegit. Prœlii certe

magnitudinem et Pyrrhi victoriam, quanta fuerit, declarant Gallorum

scuta in Itoniæ Palladis templo, quod inter Pheras et Larisam est,

dicata, cum epigrammate hujusmodi:

(3) Hos tibi Gallorum clypeos rex donat, Itoni,

Pyrrhus ab audaci rapta tropæa acie,

viribus Antigoni fractis. Haud res ea mira:

pugnaces et nunc et prius Æacidæ.

Hæc quidem illic. In Dodonæi autem Jovis templo ipsorum Macedonum scuta

suspendit, cum inscriptione tali:

Ditibus hæc Asiæ terris opibusque potita,

jam premere audebant Hellada servitio;

sacra Jovi templo pendent quæ affixa columnis,

erepta Emathiis scuta cruenta viris.

(4) At enim quum parum abesset quin totam Pyrrhus Macedoniam subigeret,

etsi unus erat omnium ad præsentes occasiones arripiendas paratissimus,

Cleonymus tamen eum a Macedonia in Peloponnesum avocavit. Patria quidem

Spartanus fuit Cleonymus; cum exercitu tamen in Lacedæmoniorum fines

hostiliter invasit. Ejus rei causam, quum Cleonymi genus percensuero,

exponam. Pausanias, qui Græcis ad Platæam dux fuit, Plistoanactem filium

reliquit. Hic alterum Pausaniam genuit: cujus Cleombrotus filius fuit,

is qui in Leuctrica pugna dimicans adversus Thebanorum ducem Epaminondam

occubuit. Huic duo fuere filii, Agesipolis et Cleomenes. Mortuo autem

sine liberis fratre, Cleomenes regnum obtinuit: (5) qui Acrotatum

majorem, et Cleonymum natu minorem genuit. Quum autem Acrotatus prius,

nec multo post Cleomenes diem suum obissent, inter Areum Acrotati filium

et Cleonymum de regno orta est contentio. * quocumque demum modo sibi

Cleonymus vindicaturus, Pyrrhum in patrios fines induxit. Lacedæmonii

quidem ante Leuctricam cladem nullum unquam belli adversum casum experti

fuerant, eoque se nunquam pedestri pugna victos gloriabantur. Nam

Leonidæ, parta fere victoria, quo minus Persas ad internecionem deleret,

fatigati longa pugna militis robur defuisse asserebant: et quæ

Athenienses Demosthene duce ad Sphacteriam insulam gessissent, belli

potius furtum quoddam, quam victoriam fuisse. (6) Prima illis illata est

in Bœotiis clades: alteram, qua majorem in modum opes eorum afflictæ

sunt, ab Antipatro et Macedonibus acceperunt. Jam tertiam eorum finibus

calamitatem intulit insperantibus a Demetrio concitatum bellum. Quum

vero jam quarto Pyrrhum cum infesto exercitu fines ingressum viderent,

obviam illi, assumtis in societatem Argivis et Messeniis, venere. Quos

quum Pyrrhus prœlio vicisset, parum omnino abfuit quin eodem impetu

urbem caperet: sed quum agrum populationibus infestum reddidisset,

prædamque inde magnam egisset, paululum temporis requieti dedit. Interea

Lacedæmonii ad sustinendam oppugnationem se confirmabant, quum Sparta

jam ante, Demetrio oppugnante, præaltis fossis et validissimis quibusque

operibus munita esset: quaque facilior aditu erat, propugnacula etiam

excitata erant. (7) Dum hæc aguntur, Pyrrho Spartano bello occupato,

Antigonus, quum Macedonum urbes præsidiis et munitionibus firmasset, in

Peloponnesum copias duxit, quippe qui sciret, Pyrrhum Lacedæmone et

Peloponnesi parte subacta in Epirum non statim rediturum, sed in

Macedoniam ad persequendum ibi bellum esse reversurum. Quum autem ex

Argis in Laconicum agrum Antigonus exercitum esset immissurus, ipse

Pyrrhus ad Argos jam accesserat. Ibi inito prœlio victor Pyrrhus

fugientes in urbem persecutus est. Ubi, quum ejus exercitus, ut fere

fieri solet, in diversa abisset, (8) repugnantibusque acriter hostibus

pro templis, ædibus, angiportis, aliisque urbis locis, Pyrrhus a suis

relictus est et in capite vulnus accepit. Ferunt eum tegulæ ictu, a

muliere dejectæ, interiisse. Argivi vero non mulierem illam, sed Cererem

assumta mulieris forma fuisse, affirmant. Et hæc quidem illi de Pyrrhi

morte: quod et Lyceas prodidit, qui carminibus epicis indigenarum res

conscripsit. Est præterea Argis, quo loco Pyrrhus cecidit, ex oraculo

Cereri erectum fanum: et in eo Pyrrhus ipse sepultus est. (9) Illud vero

maxime mihi mirandum videri solet, (_tres?_) ex Æacidarum gente et

nomine divinitus oblata nece occubuisse: Achillem siquidem Homerus

memoriæ prodidit ab Alexandro Priami filio et Apolline interfectum;

Pyrrhus vero, ejus filius, Pythiæ jussu Delphis occisus est; huic

denique Æacidæ filio, quale et Argivi dicunt et Lyceas cecinit, mortis

genus obtigit. De ejus tamen cæde non satis congruunt quæ scripsit

Hieronymus Cardianus: quem scilicet cum rege viventem in ejus gratiam

scribere maxime fuit necesse. Nam si Philistus venia dignus habetur, qui

quum Syracusas se restitutum iri speraret, multa Dionysii flagitia

dissimulavit, Hieronymo certe multa ad Antigoni gratiam scribenti venia

danda. Et huc quidem Epirotarum potentia evasit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 17 / 497 题