_ De Pyrrhi bello contra Romanos — de elephantis et ebore — de Pyrrhi
bello contra Carthaginienses. _
Pyrrhus itaque primus omnium e Græcia adversus Romanos ultra Ionium mare
copias transportavit, a Tarentinis ille quoque accersitus. Ii enim quum
bellum diuturnum cum Romanis gessissent, jamque se illis impares
intelligerent, devincta sibi prius beneficiis Pyrrhi voluntate, quod eum
Corcyræos oppugnantem navalibus copiis juverant, per legatos regi, ut
socia arma secum jungeret, persuaserunt, maxime eo quod docebant Italiam
toti Græciæ felicitate præstare, nec esse satis æquum, se amicos et
supplicum more auxilia rogantes, iniquissimis temporibus suis deseri.
Hæc exponentibus legatis, Trojani belli eventus Pyrrho in mentem
veniebat, ex animi sententia omnia eventura, quando ipse ab Achille
originem ducens adversus Trojanorum coloniam arma sumturus esset. (2) Ut
vero primum in Italiam trajicere statuit, quæ hominis erat in rebus
gerendis alacritas, naves statim longas instruxit, navigiaque opportuna
ad equos et milites transvehendos, ut præsto essent, curavit. Libri
exstant non sane illustrium auctorum, qui RERUM GESTARUM COMMENTARII
inscripti sunt: quos dum lego, Pyrrhi quum alacritatem, quam in prœliis
præ se tulit, tum providentiam, qua se ad futuras dimicationes
comparavit, non possum non magnopere admirari. Nam priusquam Romani
rescierint, in Italiam classe transmisit: et quum jam appulisset, non
prius adesse eum Romani animadvertere, quam, commissa cum Tarentinis
pugna, se ille cum exercitu inopinato ostendit, factoque repente impetu,
hostium, ut par fuit, agmen turbavit. (3) Ac tunc quidem, quum se
Romanis haudquaquam acie parem esse intelligeret, elephantos compararat,
quos inter prœliandum in illos immitteret. Belluas autem has primus ex
Europæ principibus Alexander, Poro et Indis devictis, in potestate
habuit. Quo mortuo, et alii reges, et plurimas Antigonus sibi
comparavit. Pyrrhus vero in pugna, quam cum Demetrio commisit,
elephantos aliquot cepit. Ii quum ad Tarentum in mediam irrupissent
aciem, non parum Romanos exterruere, plerisque aliud quam belluas esse
existimantibus. (4) Ebur enim hominum opere et arte priscis temporibus
expoliri solitum norant haud dubie multi: bestias autem ipsas, priusquam
Macedones in Asiam trajicerent, præter Indos et Libyas finitimosque
illis populos, nulli viderant. Quod ipsum ex Homero quoque apparet, qui
quum regum lectos et opulentiorum inter hosce domos ebore ornatas
dixerit, belluæ tamen nusquam mentionem facit. Quod si autem elephantem
vidisset aut de eo quicquam audisset, antiquius opinor duxisset hoc,
quam Pygmæorum et gruum pugnam commemorare. (5) Pyrrhum post hæc in
Siciliam Syracusanorum avocavit legatio. Nam quum Carthaginienses classe
in Siciliam invasissent jamque omnes Græci nominis urbes ad vastitatem
redegissent, ac postremo ipsas Syracusas, quæ sola civitas adhuc
incolumis erat, circumsederent, Pyrrhus, de Syracusanorum legatis re
cognita, Tarentum Italicamque omnem oram missam fecit. In Siciliam vero
quum transisset, barbaris repulsis Syracusas obsidione liberavit. Deinde
quamvis Carthaginienses navali disciplina, quippe qui essent e Tyro
Phœnices oriundi, barbaris plane ceteris præstare intelligeret, cum
illis tamen, solis Epirotarum copiis fretus, confligere navibus non
dubitavit. Epiri certe ne post captum quidem Ilium maxima pars aut mare
norat, aut salsis escis vescebatur: cujus mihi rei Homerus in Odyssea
testis est:
Nec norunt cærula ponti,
nec dapibus vescum salis admiscere saporem.