CAPUT XI.

_ De Pyrrhi genere — Epirotarum regno — Pyrrhi expeditionibus. _

Apud Athenienses autem Pyrrhi etiam conspicitur effigies, cui cum

Alexandro Magno sola generis propinquitas intercessit. Nam Pyrrhus

Æacida Arybbæ filio, Olympiade vero Neoptolemi filia Alexander genitus

est. Neoptolemo et Arybbæ pater fuit Alcetas Tharypi filius. A Tharypo

autem retro ad Pyrrhum Achillis quindecim sobolis gradus numerantur. Is

enim primus Ilio exciso, omisso in Thessaliam reditu, in Epirum appulit,

atque ibi Heleni vatis monitu consedit. Cui quum nulla ex Hermione

proles esset, ex Andromache tres suscepti sunt filii, Molossus, Pielus,

et natu minimus Pergamus. Ex eadem vero Cestrinum Helenus genuit, quum

ei Andromache, Delphis Pyrrho interfecto, nupsisset. (2) Quum autem

Helenus moriens Molosso Pyrrhi filio regnum reliquisset, Cestrinus,

collecta Epirotarum manu voluntaria, quæ supra Thyamin fluvium est,

regionem tenuit. At Pergamus quum in Asiam trajecisset, Arium in

Teuthrania dominantem, singulari de imperio certamine dimicans, occidit,

et urbi, quod etiam nunc manet, ex suo nomine cognomentum dedit. Ceterum

Andromachæ, quæ filium secuta est, ibidem in urbe adhuc exstat heroum.

Pielus vero in Epiro mansit, ad quem, minime vero ad Molossum, Pyrrhus

Æacidæ et majores ejus originem referunt. (3) Fuit autem etiam Epiri

imperium usque ad Alcetam et Tharypum in unius regis potestate. Sed

Alcetæ filii inter se dissidentes non prius concorditer regnarunt, quam

æqualiter inter se regnum diviserunt. Postea vero Alexandro Neoptolemi

filio in Lucania exstincto, Antipatri metu in Epirum reversam Olympiadem

Æacides Arybbæ filius quum aliis est officiis prosecutus, tum vero eam

suis copiis juvit ad bellum cum Aridæo et Macedonibus gerendum, atque id

invitis etiam ac sequi recusantibus Epirotis. (4) Olympias victoriam

adepta, multa in morte Aridæo inferenda, pluraque ac magis nefaria, dum

Macedonas insectatur, immanitatis exempla edidit: quorum paulo post

graves quidem, sed meritas videtur Cassandro pœnas dedisse. Hujus igitur

feminæ invidia Æacidæ, quo minus statim ab initio in regnum ab Epirotis

reciperetur, maxime obfuit. Nam quum postea æquis jam et placatis

uteretur, Cassander illi iterum est adversatus quin in Epirum rediret.

Ac pugna quidem inter Philippum Cassandri fratrem et Æaciden ad Œniadas

commissa, Æacides ex vulnere non ita multo post de vita decessit. (5)

Alcetam deinde Arybbæ quidem filium, et Æacidæ fratrem natu grandiorem,

Epirotæ regnare jusserunt, hominem plane impotentis iracundiæ, ob eamque

causam a patre ejectum. Hunc, quum regnum inisset, more ingenii sui

denuo furentem cives noctu adorti cum filiis opprimunt. Quo de medio

sublato, Pyrrho Æacidæ filio regnum restituunt. Ei ad regnum primum

accedenti Cassander bellum intulit, homini peradolescenti et qui

imperium suum nondum firmiter instruxisset. At Pyrrhus Macedonibus in

fines suos jam invadentibus, in Ægyptum ad Ptolemæum Lagi filium se

contulit; a quo filiam ex eadem, qua ceteri Ptolemæi liberi, matre

susceptam in matrimonium accepit et cum classe Ægyptiorum est in regnum

reductus. (6) Regno igitur jam constituto, in Corcyræos primum arma

movit: quorum quum insulam finibus suis ex adverso sitam videret, ne

aliquando hostibus pro statione esset, metuebat. Quas autem post captam

Corcyram a Lysimacho clades acceperit et quemadmodum pulso Demetrio

Maconedoniæ ad illud usque tempus imperarit, quo rursus a Lysimacho

pulsus est, quæ rerum a Pyrrho usque ad illud tempus gestarum fuerint

maximæ, quum de rebus Lysimachi ageremus, exposuimus. (7) Græcorum vero

neminem ante Pyrrhum bellum Romano imperio intulisse satis constat. Nam

a Diomede quidem et Argivis, qui Diomedem secuti sunt, Æneas nulla

narratur esse pugna lacessitus. Atheniensibus certe et alias orbis terræ

partes et universam Italiam armis opprimere cogitantibus, Syracusana

clades, quo minus cum Romanis belli fortunam experirentur, impedimento

fuit. Denique Alexander Neoptolemi filius, Pyrrhi gentilis, natu eo

grandior, in Lucanis ante e vita excessit, quam poteruit cum Romanis

signa conferre.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 15 / 497 题