CAPUT X.

_ De Lysimachi bellis cum Demetrio et Pyrrho gestis — de Lysimachi

infelici matrimonio et morte. _

Et Lysimachus quidem, quantisper Aridæus, et post eum Cassander ejusque

liberi regnarunt, a Macedonum amicitia non discessit: ubi vero Demetrius

Antigoni filius regnum adeptus est, ne se ille bello provocaret,

metuens, prior contra eum arma movit. Noverat enim paternum ei esse, de

promovendo imperio semper cogitare. Ut primum igitur illum in Macedoniam

profectum, Alexandro Cassandri filio, a quo accersitus fuerat,

interempto, ejus regno potitum comperit, probabilem belli causam nactus,

(2) ad Amphipolim cum Demetrio congressus, parum abfuit quin Thraciæ

quoque regno excideret. Verum Pyrrhi auxiliis confirmatus et regnum

retinuit, et Nestiis deinde ac Macedonum parti imperavit. Nam Pyrrhus

cum exercitu veniens ex Epiro, dum Lysimachi rebus pro tempore studeret,

majorem Macedoniæ sibi partem vindicaret. Ac quum in Asiam Demetrius

contra Seleucum trajecisset, quantisper nihilo inferior armis fuit

Demetrius, in Lysimachi societate Pyrrhus perstitit: ubi vero Demetrius

in Seleuci potestatem venit, dissoluta est inter hos amicitia. Bello

itaque utrinque comparato, Lysimachus, Antigono Demetrii filio et Pyrrho

ipso multo superior discessit, et Macedonia potitus est, et Pyrrhum in

Epirum redire coegit. (3) Multæ vero solent ex amore hominibus exsistere

calamitates. Hic enim Lysimachus quum natu jam grandior esset, et quum

ipse susceptis liberis fortunatus haberetur, tum vero Agathocli filio ex

Lysandra liberi geniti essent, Arsinoen tamen Lysandræ sororem sibi

matrimonio adjunxit. Eam, quum timeret, sui ne filii, mortuo Lysimacho,

in Agathoclis potestate essent, de Agathoclis cæde consilia inisse

ferunt. Sunt qui scriptum reliquerint, Arsinoen Agathoclis amore captam,

quumque ad obsequium adolescens pellici non potuisset, ab ea per

insidias de medio sublatum. Narrant etiam Lysimachum postea tam audax

facinus uxorem ausam cognovisse, sed nihil ei profuisse amicis penitus

orbato. (4) Ejus itaque permissu ab Arsinoe interempto Agathocle,

Lysandra ad Seleucum profugit, secum ducens et filios et fratres suos,

qui * ad Ptolemæum confugerunt. Fugientibus vero se comitem addidit

Alexander, Lysimachi ille quidem, sed ex Odrysiade uxore filius. Hi quum

Babylonem pervenissent, a Seleuco, ut bellum contra Lysimachum

susciperet, supplices contenderunt. Eodem vero tempore et Philetærus,

cui omnis Lysimachi pecunia commissa erat, Agathoclem interfectum

dolens, et quæ ab Arsinoe exspectari poterant metuens, Pergamum supra

Caicum occupat, atque inde per legatum se pecuniamque omnem Seleuco

tradit. (5) Quod ubi Lysimacho nunciatum fuit, statim in Asiam trajicit,

ac bellum prior Seleuco infert: collatis vero signis cum eo congressus

in ipso prœlio, magna clade accepta, occubuit. Ejus cadaver a Lysandra

multis cum precibus impetratum Alexander Lysimachi filius ex Odryside

(ut ante dixi) sustulit, et in Chersonesum deportatum sepulturæ

mandavit, eo in loco, quo nunc etiam inter Cardiam vicum et Pactyam

insignis ei tumulus exstat. Et hæc quidem a Lysimacho gesta sunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 14 / 497 题