_ De Ptolemæo Philometore et matre Cleopatra — Lysimacho et Thracibus —
Hieronymo Cardiano. _
At qui Philometor est dictus, octavus est a Ptolemæo Lagi filio. Id
autem cognominis per illusionem nactus est. Neque enim regum quisquam
fuit unquam ex omnibus, quem majori mater odio prosecuta fuerit: hunc
enim, majorem quamvis natu, ad regnum vocari non est passa, et, ut in
Cyprum vivente patre ablegaretur, effecit. Cujus in filium acerbitatis
quum alias fuisse causas Cleopatræ memorant, tum quod Alexandrum natu
minorem sibi obsequentiorem fore sperabat: (2) ob eamque rem primum, ut
eum Ægyptii regem crearent, suadebat: deinde, quum repugnante plebe id
assequi nequisset, in Cyprum Alexandrum misit, prætoris quidem nomine,
re vero, ut per eum Ptolemæo formidolosior esset ipsa. Postremo ex omni
eunuchorum numero, quos amantissimos esse sui putabat, saucios in
concionem produxit, Ptolemæum insimulans et insidias sibi fecisse, et
eunuchos vulneribus fœdasse. Qua re Alexandrini commoti, non multum
abfuit, quin Ptolemæum impetu facto opprimerent: sed quum ille navi se e
periculo proripuisset, haud ita multo post e Cypro reversum Alexandrum
regem appellant. (3) Digna autem facinore pœna Cleopatram consecuta est:
eam enim Alexander, quem suis ipsa consiliis ad regnum evexerat,
peremit. Quo scelere detecto, quum civium metu aufugisset Alexander,
Ptolemæus in Ægyptum rediit: atque iterum regno potitus Thebanis, quod
ab ipso defecerant, bellum intulit: ac tertio a defectione anno in
potestatem suam redactos tam graviter multavit, ut, qui ante Græciæ
ditissimos quosque, templum Delphicum et Orchomenios, opibus superarent,
nullum pristinæ fortunæ vestigium retinuerint. Ipsi quidem Ptolemæo, non
ita multo post suo fato defuncto, pro multis ejus erga se meritis, quæ
nihil necesse est exponere, Athenienses posuerunt æneam statuam tam ipsi
quam Berenicæ, quæ liberorum sola illi e legitimo toro suscepta fuerat.
(4) Post Ægyptios vero reges Philippo et ejus filio Alexandro statuæ
positæ sunt: quorum res gestæ majores fuere, quam ut aliis de rebus
susceptæ historiæ inseri debeant. Ægyptiis quidem regibus ad veri
honoris monumentum, utpote bene de se meritis, præmia sunt constituta:
Philippo vero et Alexandro adulatione potius multitudinis, quandoquidem
etiam Lysimacho, non tam ejus ducti studio quam temporibus consulentes,
eundem honorem habuerunt.
5. Fuit Lysimachus natione Macedo, Alexandri satelles, quem rex ira
incensus in eandem cum leone cavam conjici jusserat: sed quum ab eo
bestiam exanimatam intellexisset, viri perpetua admiratione virtutem
prosecutus, eodem illum, quo optimum quemque e Macedonibus, loco esse
voluit. Mortuo vero Alexandro, ei Thraciæ parti, quæ Macedoniæ finitima
est, imperavit, quam Philippus etiam ante et Alexander tenuerant. Est
autem ea regio non sane magna: sed reliqua Thracia adeo hominum
multitudine abundat, ut, nisi forte Galliam excipias, cuivis nationi
hominum frequentia anteponi posse videatur: quod in causa fuit, ut
universam ante Romanos nemo imperio suo adjecerit. Nunc autem et Thracia
tota, et quicquid Gallici nominis est, Romano imperio paret: sed Galliæ
bene cultas tantum partes, quibus imperarent, dignas judicantes,
reliquas, quæ nulli usui visæ sunt, quod aut immodicis frigoribus aut
soli sterilitate laborarent, consulto missas fecerunt. (6) Tum igitur
Lysimachus, e finitimis primos Odrysas bello est aggressus: deinde in
Dromichæten et Getas profectus, quum prœlium initum esset cum hominibus
et rei bellicæ nequaquam imperitis et numero multo superioribus, fuga se
e summo periculo, in quod res suas omnes deduxerat, eripuit. In ea pugna
Agathocles ejus filius, paterno ductu militaris disciplinæ rudimentis
tunc primum assuescens, a Getis captus est. Quare Lysimachus aliis etiam
prœliis nihilo secundioribus belli fortunam expertus, et, quod filius in
hostium potestatem venisset, minime levem cladem numerans, cum
Dromichæte pace facta, temporum maxime necessitati obtemperans, ei et
filiam despondit, et ea Thraciæ parte cessit, quæ trans Istrum est. Sunt
qui non Agathoclem, sed ipsum Lysimachum ab hostibus captum fuisse
dicant, deinde ab Agathocle iis conditionibus, quas diximus, fœdere cum
Getis icto, liberatum. Ut vero rediit, Agathocli Lysandram, Ptolemæi
ejus, qui Lagi filius erat, et Eurydices filiam, uxorem duxit. (7)
Classe etiam in Asiam trajecit, et cum sociis Antigoni regnum destruxit.
Præterea eam, quam nunc quoque Ephesii mari proximam incolunt, urbem
condidit: in quam Lebedios et Colophonios, eorum urbibus eversis,
deduxit. Eas vero urbium excisiones Phœnix iamborum scriptor deplorat.
Nam Hermesianactem, qui elegos scripsit, ad illud usque tempus
superstitem fuisse non crediderim: neque enim is in aliqua carminum
suorum parte excisam Colophonem non deflesset. At Lysimachus Pyrrhum
quoque Æacidæ filium bello est adortus. Ejus namque ab Epiro profectione
observata, quum sæpe ille domo abesse consuesset, et reliquam Epirum
hostilem in modum populatus est, et ad regum sepulcra pervenit. (8) His
addit Hieronymus Cardianus, quod ut credam, adduci non possum:
Lysimachum, eductis e terra defunctorum conditoriis, ossa dissipasse.
Sed hic ipse Hieronymus et alioquin eo quo in reges flagrabat odio
ductus scripsisse creditur, quum unum tamen Antigonum multis idem et
haudquaquam debitis laudibus exornet; et hæc illum de regum Epiri
monumentis a Macedone viro destructis ad calumniam commentum, omni modo
apparet. Nesciebat fortasse Lysimachus, eos non Pyrrhi solum, sed
Alexandri etiam majores eosdem fuisse, quum Alexander maternum genus ab
Epiro, atque adeo ab Æacidis duceret. Argumento est præterea inter
Pyrrhum et Lysimachum non multo post conciliata societas, nulla per
bellum injuria fuisse inter ipsos ad reditum in gratiam spem
interclusam. Sed Hieronymus et alias forsan habuit cum Lysimacho
simultatis causas, et eam procul dubio maximam, quod ille, Cardianorum
urbe eversa, pro ea Lysimachiam in Isthmo Thraciæ Chersonesi condiderat.