_ De Attalo — variis signis — Demosthene — templis et signis deorum ac
hominum — theatro Odeo dicto. _
Postulat autem locus, ut etiam, quæ ad Attalum pertinent, exponantur,
quum et ipse ex eorum numero sit, a quibus Atticis tribubus cognomina
indita sunt. Vir fuit Macedo, Docimus nomine, unus de Antigoni ducibus,
qui se postea opesque suas omnes Lysimacho tradidit. Hic Philetærum
Paphlagonem eunuchum habuit: a quo quæ gesta fuerint, usque dum
defecisset a Lysimacho, et quemadmodum Seleucum in partes pertraxerit
suas, inter ea inseram, quæ de Lysimacho erunt commemoranda. Hic autem
Attalus Attali quidem filius fuit, fratris Philetæri; regno vero, quo
Eumenes, (et ipse frater Philetæri) cesserat, sui patruelis potitus est.
Is omnium quæ gessit, maximum illud fuit, quod Gallos in eam, quam etiam
nunc tenent, terram a mari confugere coegit.
2. Jam secundum eorum, unde tribus appellatæ sunt, statuas signa deorum
spectantur, Amphiaraus, et Pax Plutonem puerum ferens. Ibidem Lycurgus
ex ære, Lycophronis filius, positus est; et Callias, qui pacem Græcis,
ut Atheniensium plerique memorant, ab Artaxerxe Xerxis filio confecit.
Demosthenes etiam, quem in Calauream, ea insula juxta Trœzenem est,
Athenienses exilii causa concedere coegerunt: revocatumque paulo post,
iterum post Lamiacam cladem in exilium misere: (3) quo tempore in eandem
insulam reversus hausto veneno interiit. Hunc ex omnibus Græcis exulibus
unum ad Antipatrum et Macedonas non traxit Archias. Thurius erat Archias
patria. Negotium is nefarium susceperat: nam omnes, qui ante cladem a
Græcis acceptam in Thessalia Macedonibus adversati fuerant, captos ad
Antipatrum pœnas daturos trahebat. Huc igitur Demosthenis nimius in
patriam amor evasit. Quo mihi illud præclare dictum videtur, hominem
nimis reipublicæ administrationi deditum et populari aura fidentem haud
unquam feliciter diem extremum claudere. (4) Prope Demosthenis statuam
Martis est ædes, in qua duo sunt Veneris signa. Martis Alcamenes,
Minervæ signum Parius vir fecit, Locrus nomine. Ibidem est etiam Enyûs
(_Bellonæ_) signum, Praxitelis filiorum opus. Ad templum adstant
Hercules, et Theseus, et Apollo tænia comam redimitus. Virorum autem
statuæ sunt Calades (?), quem legumlatorem (?) Athenienses perhibent, et
Pindarus, qui, quod Athenienses carmine laudavit, et statuam et alia
meruit præmia. (5) Neque longe sunt Harmodius et Aristogiton Hipparchi
interfectores: cujus facinoris causam et modum alii explicarunt. Ex his
statuis aliquot Critius, antiquiores fecit Antenor. Ac quum has Xerxes,
urbe Athenarum capta, quam cives deseruerant, cum alia præda
asportasset, Antiochus postea Atheniensibus remisit.
6. In theatri vero quod Odeum vocant ipso vestibulo Ægyptiorum regum
sunt statuæ: quibus est omnibus idem Ptolemæi nomen, inter eos discrimen
faciente cognomine. Namque alium Philometora, Philadelphum alium
appellarunt: at Lagi filio Soteris (_Servatoris_) cognomentum Rhodii
dedere. Quorum unus Philadelphus est, cujus a nobis mentio, quum sermo
de iis esset, a quibus tribubus sunt nomina, facta est. Huic Arsinoes
sororis apposita est statua.