CAPUT VII.

_ De Ptolemæo Philadelpho et Maga. _

At hic etiam Ptolemæus Arsinoes uterinæ pariter et germanæ sororis amore

victus, eam sibi matrimonio adjunxit: atque id non sane ex Macedonum,

sed Ægyptiorum, quibus imperabat, lege fecit. Deinde fratrem Argæum

insidias sibi comparantem, ut fama est, interfecit. Idem etiam Alexandri

cadaver e Memphi deportandum curavit. Alterum quoque fratrem, ex

Eurydice natum, quum ab eo Cyprios ad defectionem sollicitari

persensisset, de medio sustulit. At Magas, ejus ex eadem quidem matre

frater, patre vero Philippo, Macedone illo quidem, sed ignobili et

plebeio genitus, quum Cyrenæis, quibus a Berenice matre præfectus

fuerat, ut a Ptolemæo deficerent, persuasisset, in Ægyptum cum exercitu

movit. (2) Ptolemæus, quum aditus ex omni parte munisset, se ad

Cyrenæorum impetum sustinendum comparabat: sed ubi Magæ in itinere de

Marmaridarum (ea Libyum nomadum gens est) defectione est allatum,

Cyrenas agem retroagere cœpit. Quo quum illum persequi Ptolemæus

conaretur, id ei fuit impedimento, quod, quum ad sustinendum Magæ

impetum et alios mercenarios milites, et Gallorum quattuor ferme millia

conducta haberet, et eam manum comperisset de Ægypto occupanda consilia

inire, eos in desertam insulam per Nilum deduxit: quo in loco ad unum

omnes quum mutuis confossi vulneribus, tam fame enecti periere. (3)

Magas vero quum Apamen uxorem duxisset, Antiochi filiam, socero

persuadet, ut violato fœdere, quod ejus patri Seleuco cum Ptolemæo ictum

fuerat, in Ægyptum invadat. Quod quum Antiochus comparato exercuit

moliretur, Ptolemæus in omnes populos, quibus imperabat Antiochus,

copias dimisit, quæ imbecilliores excursionibus prædonum more ac

populationibus infestos redderent, validiores acie adorirentur. Quod

sane consilium omnem in Ægyptum Antiocho proficiscendi facultatem

eripuit. Hic ille Ptolemæus est, qui, ut ante exposui, auxiliarem

classem Atheniensibus contra Antigonum et Macedonas misit: qua tamen non

magnopere ad salutem Atheniensium profectum est. Huic filii ex Arsinoe,

non sorore, sed ea, quæ Lysimachi filia fuit, nati sunt. Nam soror, quam

sibi matrimonio junxerat, antequam pareret, diem suum obiit: a qua

Arsinoitis præfectura Ægypti cognomen accepit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 11 / 497 题