_ De Ptolemæo Lagi ejusque rebus gestis. _
Attali vero et Ptolemæi rerum gestarum memoriam quum vetustas magna ex
parte abolevit, tum eorum negligentia interiit, qui, ut eam literis
mandarent, cum illis vixere. Quamobrem mihi in mentem venit, et quas hi
res gesserint, et quemadmodum ad eorum majores Mysorum et Ægyptiorum
finitimarumque gentium imperium pervenerit, exponere. (2) Ptolemæum
quidem Macedones Philippi esse Amyntæ filii, verbo Lagi filium
existimant: ejus enim matrem uterum ferentem a Philippo Lago uxorem
datam ferunt. Hunc et alia in Asia præclara facinora gessisse memorant:
et Alexandro in Oxydracis periclitanti, præ cunctis regis amicis,
auxilio fuisse. Eundem etiam, Alexandro mortuo, iis, qui ad Aridæum
Philippi filium regnum universum deferebant, restitisse, regnumque in
plura imperia dividendi auctorem in primis exstitisse. (3) Quo tempore
ipse in Ægyptum profectus, Cleomenem, quem Ægypto præfecerat Alexander,
quod Perdiccæ studeret, sibi suspectum occidit: atque iis Macedonibus,
quibus negotium datum erat, ut Alexandri cadaver Ægas reportarent, ut
sibi illud traderent, persuasit, acceptumque Macedonico ritu Memphi
condidit; nihilque omnino dubitans, bellum sibi Perdiccam illaturum,
Ægyptum præsidiis firmavit. Perdiccas vero quo speciosiorem expeditioni
causam prætexeret, secum adduxit Aridæum Philippi filium, et Alexandrum
puerum, Alexandro ex Rhoxane Oxyartæ filia genitum: quum re tamen Ægypti
regnum Ptolemæo eripere conaretur. Verum ex Ægypto pulsus, amissa magna
ex parte existimatione, quam in bellicis rebus consecutus fuerat, et jam
ante in magnam apud Macedones invidiam adductus, a satellitibus suis
interfectus est. (4) Ptolemæum vero Perdiccæ cædes ad res gerendas
excitavit: Syriam igitur statim et Phœnicen imperio suo adjecit: mox
Seleucum Antiochi filium ab Antigono ejectum, ad se confugientem, in
fidem recepit. Ad hæc in Antigonum, armis se insolentiam ejus
persecuturum professus, bellum movit. Cassandrum Antipatri filium et
Lysimachum Thraciæ imperantem ad societatem induxit, quum et Seleuci
fugam commemoraret, et Antigoni opes cunctis formidolosas fore, si quid
amplius crevissent, moneret. (5) Interea Antigonus bellum utique
apparabat, belli tamen fortunam tentare prius non est ausus, quam audita
Cyrenæorum defectione Ptolemæum in Libyam movisse renuntiatum est; tunc
enim et Syros et Phœnices primo impetu in potestatem suam redegit.
Quibus quum Demetrium filium, illum quidem peradolescentem, verum summa
virtute et spe juvenem, præfecisset, ipse in Hellespontum profectus est.
Sed antequam eo perveniret, quum audisset a Ptolemæo Demetrium prœlio
superatum, retro copias egit. Demetrius non prorsus tota provincia hosti
cesserat; quin et Ægyptiorum non magnam utique manum insidiis
oppresserat. Appropinquantem Antigonum Ptolemæus non exspectandum ratus,
in suum se regnum recepit. (6) Hieme vero acta, Demetrius in Cyprum cum
classe profectus, Menelaum primum Ptolemæi præfectum navali prœlio,
deinde Ptolemæum ipsum propius accedentem vicit: mox in Ægyptum
fugientem persecutus terra Antigonus, mari Demetrius urgebat. Ptolemæus
omni ex parte periculo circumventus, præsidio tamen ad Pelusium
constituto, et triremibus e flumine in hostem deductis, ita restitit, ut
suum sibi regnum facile tutatus sit. Antigonus quidem ex præsentium
rerum difficultate occupandi Ægyptum spem omnem abjecerat: Demetrium
tamen cum ingenti exercitu et navibus multis contra Rhodios misit, ut
qui se redacta in potestatem suam insula opportuno adversus Ægyptios
propugnaculo usurum speraret. Sed Rhodii quum ipsi per se bellica
virtute et operibus ac machinis acriter obsistebant, tum illos Ptolemæus
omni ope copiisque suis juvabat. (7) Antigonus igitur æque Rhodiensi ac
prius Ægyptiaca expeditione infeliciter tentata, non ita multo post
contra Lysimachum, Cassandrum, et Seleucum acie dimicare ausus, magnam
exercitus partem amisit: ac postea belli adversus Eumenem diuturnitate
confectus e vita decessit. Ex omnibus autem, qui Antigonum oppugnarunt,
regibus summa fuisse impietate Cassandrum judico: qui quum Antigoni
opera Macedoniæ regnum conservasset, non dubitavit viro optime de se
merito bellum inferre. (8) Antigono vero mortuo, Ptolemæus Syriam et
Cyprum iterum subegit, Pyrrhumque in Thesprotidem Epiri reduxit, et per
Magam, Berenices, quam tunc in matrimonio habebat, filium, Cyrenen, quæ
a se desciverat, quinto post defectionem anno recepit. Quod si Ptolemæus
revera Philippo Amyntæ filio genitus est, intemperantem usque ad
insaniam in mulieres amorem a patre nimirum ei quasi hæreditarium
fuisse, facile credi potest. Quum enim Eurydicen Antipatri filiam uxorem
duxisset, ex eaque liberos etiam suscepisset, Berenices nihilominus,
quam Eurydicæ comitem in Ægyptum Antipater miserat, amore captus, filios
ex ea quoque genuit. Ex iis Ptolemæum, non ex Antipatri filia, sed ex
Berenice genitum, jam prope moriens sibi regni successorem declaravit, a
quo Atheniensibus tribus una est.