CAPUT V.

_ De Tholo — Heroibus Eponymis — Adriani donariis. _

Quingentorum curiæ proximus locus est, qui Tholus dicitur, ubi Prytanes

rem divinam facere consueverunt: quo in loco non sane magna sunt aliquot

ex argento signa. Paulo vero superius heroum eorum statuæ positæ sunt, a

quibus recentiora nomina Atheniensium tribus acceperunt. Qui certe

tribuum numerum auxerit, ut decem pro quattuor essent, novaque nomina

pro priscis imposuerit, id sane ab Herodoto traditum est. (2) Ex

Eponymis autem (sic enim eos appellant) unus est Hippothoon Neptuni

filius ex Alope Cercyonis filia: alter Antiochus Heraclida, Herculi e

Medea Phylantis filia genitus: tertius Ajax Telamonis filius: tum ex

Atheniensibus Leo, quem filias ex oraculo pro salute publica devovisse

ferunt. Habet et inter Eponymos locum suum Erechtheus, qui Eleusinios

prœlio vicit eorumque ducem Immaradum Eumolpi filium interfecit. Ad hos

Ægeus, et Pandionis nothus filius Œneus, et ex Thesei liberis Acamas.

(3) Vidi etiam Cecropis statuas et Pandionis inter eos, a quibus tribuum

sunt cognomina: sed quinam sint quibus honorem habeant, non dixerim.

Regnavit enim et Cecrops major, quicum Actæi filia nupta fuit: et minor,

Erechthei filius, Pandionis nepos, pronepos Erichthonii, a quo est in

Eubœam colonia deducta. Regnavit etiam Pandion Erichthonii, et alter

minoris Cecropis filius, qui cum filiis a Metionidis regno pulsus, quum

ad Pylam Megarensium regem, cujus filiam in matrimonio habebat,

confugisset, morbo confectus illic diem suum obiisse dicitur: estque

ejus mari vicinum monumentum eo in loco Megarensis agri, qui Minervæ

Æthyiæ scopulus est appellatus. (4) At filii, rursus ejectis Metionidis,

Megaris Athenas reversi sunt: ubi regnum maximus natu Ægeus obtinuit. Et

Pandion quidem non satis æquo fato eduxit filias; neque filii, qui suas

persequerentur injurias, ex illis relicti sunt: quamquam Thraciæ regem,

quo opes suas firmaret, sibi affinitate devinxerat. Sed fati vim

effugere nulla possunt homines ratione. Nam quum Tereus, cui nuptum

Progne data fuerat, Philomelæ ejus sorori, contemptis Græcorum legibus,

vitium intulisset et puellæ insuper corpus ferro violasset, mulieres ad

sceleris pœnam expetendam provocavit. Pandionis vero et altera spectatu

digna est in arce statua. (5) Et hi quidem sunt prisci illi, a quibus

Athenienses tribubus nomina indiderunt. Natu autem multo inferiores et

alii sunt, Attalus scilicet Mysus, et Ptolemæus Ægyptius, et penes quem

ætate mea imperium erat, Adrianus, qui et deos unus omnium

religiosissime colebat, et populorum ipsi subjectorum felicitati maxime

consuluit. Is bellum omnino nullum, nisi invitus, suscepit. Hebræorum

duntaxat, qui supra Syros sunt, defectionem ultus est. Quæ vero diis

templa vel erexerit, vel donariis et operibus exornarit, quæ item ultro

Græcis urbibus, quæque rogatus etiam barbaris dona dederit, Athenis in

communi deorum omnium templo conscriptum est.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 9 / 497 题