CAPUT III.

_ De Ceramico ejusque porticibus, statuis, picturis et templis — de

Gallis. _

At Ceramicus urbis locus a Ceramo heroe, Bacchi et Ariadnes filio (id

enim de eo quoque prædicant), nomen accepit: in quo quæ prima ad

dexteram se ostendit porticus, Regis dicitur: nam illic tribunal ejus

est, qui annuum magistratum gerit, quod Regnum appellant. Circa ejus

porticus tectum fictiles sunt aliquot statuæ, Theseus Scironem in mare

abjiciens, Aurora Cephalum rapiens. Est enim in fabulis, egregia specie

juvenem Cephalum ab Aurora raptum, quod ejus amore capta esset: Cephali

satu Phaethontem natum, quem [_Venus_] templi ædituum fecerit: sic enim

et ab aliis, et ab Hesiodo in eo, quod de mulieribus scripsit, carmine

traditum est. (2) Prope porticum eam Cononi ejusque filio Timotheo

positæ sunt statuæ. Cypriorum etiam regi Evagoræ, cujus suasu Artaxerxes

Phœnissas triremes Cononi tradidit: quod sane tanquam civis

Atheniensibus officium præstitit, quippe qui originis suæ primordia ad

Salamina, Teucrumque et Cinyræ filiam referebat. Ibidem Juppiter stat

cognomento Eleutherius, et Imperator Adrianus, vir quum de aliis quibus

imperabat gentibus, tum de Atheniensium urbe optime meritus. (3)

Porticus altera, quæ a tergo hujus exstructa est, picturas habet: deos

qui duodecim appellantur; et in extremo pariete Theseum, cumque eo una

Democratiam et Populum. Ea sane pictura argumento est, Theseum æquabilem

reipublicæ administrationem Atheniensibus constituisse. Inolevit tamen

et alias apud vulgus fama, Theseum summam rerum multitudini tradidisse:

ex eo popularem administrationem ad id usque tempus mansisse, quo

republica oppressa tyrannidem Pisistratus invaserit. Sunt vero etiam

alii minus veri hominum sermones, eorum nempe, qui priscarum rerum (quod

eas scilicet ex literarum monumentis non didicerunt) ignari, quæcunque a

pueris ex choris ac tragœdiis acceperunt, vera esse existimant. Non

defuerunt, qui memoriæ prodiderint, ipsum etiam regnasse Theseum, et

post Menesthei mortem regnum ad quartum usque posteritatis gradum in

familia ejus permansisse. Quod si mihi de gentilitate esset historia

instituta, etiam eos, qui a Melantho ad Clidicum usque Æsimidæ filium,

enumerassem. (4) In eadem porticu est pictura navatam ab Atheniensibus

in prœlio ad Mantineam Lacedæmoniis, quibus auxilio venerant, operam

præferens. Belli autem ejus totius ordinem, Cadmeæ oppressionem,

Leuctricam Lacedæmoniorum cladem, Bœotiorum in Peloponnesum irruptionem,

quæ Lacedæmoniis Athenienses auxilia miserint, tum alii, tum Xenophon

conscripsere. Picturæ argumentum illud habet equestre prœlium, in quo ex

Atheniensibus Grylli Xenophontis filii, in Bœotio equitatu Thebani

Epaminondæ virtus enitet. Atque hæc omnia pinxit Atheniensibus

Euphranor. Idem in proxima æde Apollinem fecit, cognomine Patroum: pro

foribus vero Apollinem unum Leochares, alterum Alexicacon (_Averruncum_)

cognomento fecisse Calamis dicitur. Deo cognomen narrant inde

exstitisse, quod Peloponnesiaci belli temporibus omnia fœdantem

pestilentiam, e Delphico oraculo responso edito, is deus sedasset. (5)

Deorum etiam Matris, quam Phidias fecit, ibi sacellum est: et in proximo

Quingentorum curia: sic enim appellantur, qui apud Athenienses per annum

unum summæ rei præsunt: qua quidem in curia et Apollinis sunt, et Jovis

Bulæi (_Consiliarii_) simulacra, Pisiæ arte perfecta; et Populus,

Lysonis opus. Nam thesmothetas Caunius Protogenes pinxit, Olbiades vero

Callippum, qui irruentibus in Græciam Gallis ducem se Atheniensium

præsidio ad Thermopylarum ingressum præbuit.

6. Galli vero, de quibus nunc incidit mentio, in extremis Europæ oris ad

vastum mare accolunt, cujus fines adiri posse navibus negant. Est enim

gurgitis æstu, scopulis et belluarum immanitate, quam mare aliud omne,

multo importunius. Horum regionem amnis Eridanus perlabitur, cujus in

ripis Phaethontis casum Solis filiæ, illius sorores, collacrimari

creduntur. Verum ut Galli appellarentur, non nisi sero usus obtinuit.

Celtas enim quum ipsi se antiquitus, tum alii eos nominarunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 7 / 497 题