CAPUT II.

_ De Antiope Amazone — muris portus Piræei — poetis, qui cum regibus

familiariter vixerunt — templis, porticibus et simulacris in urbe —

regibus Atticis. _

Urbem ingressis Antiopes Amazonis monumentum in conspectu est. Hanc

Antiopen a Theseo e Pirithoo raptam ait Pindarus. Trœzenius vero Hegias

hæc de ea scripsit: Herculem Themiscyran ad Thermodontem obsidione

capere non potuisse, sed Antiopen Thesei amore captam (nam expeditionis

Herculi socium fuisse Theseum) oppidum tradidisse. Hæc Hegias.

Athenienses vero, quum ad urbem Amazones adventarent, a Molpadia sagitta

confixam Antiopen memorant, Molpadiam a Theseo occisam; estque etiam

Molpadiæ apud Athenienses sepulcrum.

2. Sunt in via, quæ ex Piræeo ducit ad urbem, ruinæ murorum, quos Conon

post navale ad Gnidum prœlium restituit. Illi enim, quos post repulsos

Persas Themistocles exstruxerat, triginta tyrannorum temporibus dejecti

fuere. Viæ adjuncta sunt celeberrima sepulcra Menandri Diopithis filii,

et Euripidis, hoc quidem cenotaphium: nam Euripides, quum in Macedoniam

ad Archelaum profectus esset, illic sepultus est. Mortis vero genus,

quale a multis vulgatum est, tale per me fuerit.

3. Ac tum etiam cum regibus poetæ vixerunt. Ante Euripidem cum Polycrate

Sami tyranno vixit Anacreon: et ad Hieronem Syracusas Æschylus et

Simonides se contulere. Dionysio posteriori Siciliæ tyranno Philoxenus,

Antigono Macedonum regi Antagoras Rhodius et Aratus Solensis familiares

fuere. Hesiodus vero et Homerus regum familiaritates aut fortunæ invidia

nacti non sunt, aut consulto spreverunt: ille, quod agrestem vitam

amplexus, ab erroribus abhorruerit: hic, quod in ultimas terras

peregrinatione suscepta, potentium hominum opes gloriæ, quam sibi apud

plurimos comparavit, posthabuerit: quum alioqui et Demodocum Alcinoo

familiarem inducat, et Agamemnonem poetam apud uxorem reliquisse

commemoret. Non longe vero a porta sepulcrum videas, cujus insigne miles

equo adstans: ipsum quidem equitem, quis sit, non novi: verum tam

equitem quam equum fecit Praxiteles.

4. In primo urbis ingressu cella est, pomparum, quas alias statis diebus

quotannis, alias vero incertis temporum intervallis transmittunt,

apparatibus deserviens. Prope est Cereris templum, in quo signa sunt deæ

ipsius, et filiæ, Iacchi etiam facem præferentis. Inscriptum in pariete

Atticis literis, opera esse Praxitelis. Non longe ab hoc templo Neptunus

est, ex quo Polybotem gigantem, ad quem apud Coos de Chelones

(_testudinis_) promontorio fabula pertinet, hasta petens: sed

inscriptio, quæ nostra ætate exstat, alium eum esse, quam Neptunum,

dicit. A porta ad Ceramicum porticus aliquot sunt: et ante ipsas virorum

et feminarum, quorum non obscura gloria est, ænea signa. (5) Habet

altera quidem earum sacella quædam, et Mercurii (sic enim appellatur)

gymnasium: in eademque est Pulytionis domus, in qua ad Elusiniorum

accedentia ritum initia ab hominibus inter ceteros Athenienses minime

obscuris agitari solita traditum est. Sed ea, quum ibi adessem, Baccho

consecrata erat, ei quidem, quem Canentem eadem sane de causa vocant,

qua Musarum ducem Apollinem. Eodem etiam in loco Pæoniæ Minervæ, Jovis,

Mnemosynes, Musarumque signa sunt, et Apollinis postremo, quod et

dedicavit et fecit Eubulides. Ad hos Acratus genius, unus de Bacchi

comitibus, cujus facies sola e pariete exstans ficta est. A Bacchi

templo cella est, in qua multæ sunt fictiles statuæ, Atheniensium rex

Amphictyon, tum alios deos, tum Bacchum convivio accipiens. Adest et

Eleutherensis Pegasus, qui primus Bacchi religiones Atheniensibus

tradidit, atque id ex Delphico oraculo, memorante deum Icarii temporibus

adventurum.

6. Regnum autem ad hunc modum ad Amphictyonem pervenit: Actæum, quo in

loco nunc Attica est, memorant primum regnasse. Ei successit Cecrops,

quicum Actæi filia nupta erat. Huic filiæ fuere Herse, Aglauros, et

Pandrosos: filius Erysichthon, qui ad Atheniensium regnum non accessit:

forte enim ita accidit, ut vivente patre e vita decederet: quo factum

est ut Cecrope mortuo Cranaus, qui opibus et potentia Atheniensibus

præstabat, regno potiretur. Cranao vero et alias fuisse filias ferunt et

Atthidem, a qua regio, quæ prius Actæa dicebatur, Attica nominata est.

Sed Cranaum Amphictyon, quamquam ejus filiam in matrimonio habebat, per

seditionem regno expulit. Verum et ipse postea ab Erichthonio, facta

conjuratione, oppressus est. Patrem certe Erichthonio mortalium neminem

fuisse aiunt, sed Vulcano ex Terra genitum putant.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 6 / 497 题