_ De Sunio, Laurio promontoriis — Piræeo, templis ac signis in eo — de
Munychio et Phalero portubus — Veneris cultu apud Gnidios — aris
Deorum ignotorum, aliisque signis et templis. _
In ea continentis Græciæ parte, quæ Cycladas insulas et Ægæum mare
spectat, Sunium prominet Atticæ promontorium: in cujus ora portus, in
vertice Suniadis Minervæ templum est. Hinc porro navigantibus Laurium
ubi olim argenti metalla Atheniensibus fuere, et parva ac deserta
insula; Patrocli dicitur, quod Patroclus præfectus Ægyptiarum triremium,
quas Ptolemæus [Ptolemæi] Lagi filius Atheniensibus auxilio misit, muro
eam et vallo muniit, quum Antigonus Demetrii filius ipse cum exercitu
agrum popularetur et maritimam partem classe obsessam teneret.
2. Piræeus vero, antequam Themistocles ad rempublicam accederet, non
navale, sed curia fuit: nam Phalerum (ab ea enim parte ut minimum urbs
distat a mari) navale fuerat: unde et Menestheum cum aliquot navibus ad
Trojam et ante eum Theseum in Cretam, Minoi ob Androgei mortem pœnas
daturum, solvisse, memoriæ proditum est. At Themistocles, posteaquam
summæ rerum præfuit, quod multo opportuniore loco nautis Piræea situm
putaret, quum pro unico Phaleri triplex ejus portus esset, in eo navale
ædificavit: et navium quidem stationes ad meam usque ætatem stetere: et
non longe a maximo portu Themistoclis sepulcrum: siquidem Athenienses
sui aliquando facti in Themistoclem pœnituisse tradunt, atque ejus ossa
ex Magnesia sublata ab ipsius propinquis et in patriam reportata.
Themistoclis sane liberos constat reduces in Parthenone tabulam eam
dedicasse, in qua etiam ipse inest pictus Themistocles. (3) In Piræeo
vero spectatu dignissima sunt Jovis et Minervæ templum. Ænea sunt deorum
signa. Jupiter sceptrum et Victoriam, Minerva hastam tenet. Eodem in
loco Leosthenem ejusque liberos pinxit Arcesilaus. Hic ille est
Leosthenes, qui Atheniensium et ceterorum Græcorum dux Macedonas duobus
prœliis vicit, uno in Bœotia, altero ultra Thermophylas, et Lamiam ex
adverso Œtæ sitam compulsus oppido inclusit. Longa ibidem quædam
porticus est, qua pro foro utuntur, qui proxime ad mare habitant: nam
qui longius a portu absunt, forum et ipsi suum habent. Verum pone
porticum ad mare Leocharis exstant opera, Juppiter et Populus. Veneris
vero ædem, quæ mari proxima est, Lacedæmoniorum triremibus ad Gnidum in
Cariæ Chersoneso profligatis, Conon erexit. Gnidii enim Venerem in
primis colunt: cujus templa apud eos sunt vetustissimum omnium
Doritidis; Acrææ alterum; postremum, quam Gnidiam plerique, at Gnidii
Euplœan Venerem, appellant.
4. Sunt et alii Atheniensibus portus. In Munychia unus, cum Munychiæ
Dianæ templo: in Phalero, de quo jam diximus, alter, cui adhæret Cereris
ædes. Ibidem Sciradis quoque Minervæ templum est, et Jovis paulo
longius. Aræ præterea et deorum, qui ignoti vocantur, et heroum, et
Thesei filiorum et ipsius Phaleri eodem in loco sunt: hunc autem
Phalerum Athenienses Iasoni Colchicæ expeditionis comitem fuisse dicunt.
Exstat et Androgei Minois filii ara, sub herois nomine: sed Androgei eam
esse norunt qui priscas patriæ res diligentius exquirunt. (5) Hinc
viginti ferme stadia Colias promontorium abest: quo, Persarum classe
deleta, navium fragmenta æstu delata sunt. Illic et Veneris Coliadis et
dearum, quibus Genetyllides nomen, signa sunt. Has ego, quæ in Coliade
coluntur, easdem cum illis esse suspicor, quas Phocæenses Ioniæ populus
Gennaidas nominant. In via vero, quæ ex Phalero Athenas ducit, Junonis
sine foribus et tecto ædes est. Incendisse eam Mardonium Gobryæ filium
fama prodidit; si vero deæ signum, quod adhuc in ea exstat, Alcamenis
opus est, ut esse aiunt, id quidem a Persis non potest esse violatum.