LXVII. Græcorum, qui cum rege erant, major pars de industria

cessaverant: sed Bœoti perdiu cum Atheniensibus dimicarunt. Nam

Thebanorum, qui cum Medis faciebant, singulare studium adhibuere,

fortiter pugnantes, minimeque ultro cedentes; ita ut eorum trecenti,

primarii viri fortissimique, ibi ab Atheniensibus sint interfecti. (2)

Ut vero hi quoque terga vertere coacti sunt, Thebas se receperunt, non

quidem ita ut Persæ (_incondita fuga_). Atque reliqua turba sociorum,

nulla re gesta, ac ne pugna quidem cum ullo ex hostibus conserta, in

fugam se proripuerunt.

LXVIII. Atque hinc adparet, barbarorum res universas ex Persis

pependisse; quandoquidem et hi tunc, priusquam cum hoste essent

congressi, simulatque Persas videre fugientes, et ipsi fugam

capessiverunt. (2) Itaque omnes se fugæ mandarunt, præter equitatum,

quum reliquum, tum Bœoticum. Atque fugientibus magno etiam usui

equitatus fuit, semper proxime ab hostibus obequitans, et suos

fugientes a Græcis sejungens.

LXIX. Dum ita victores Græci fugientes barbaros persequuntur

occiduntque, interim reliquis Græcis, qui circa Junonis templum

consederant, et prælio non interfuerant, nunciatur pugnam esse

pugnatam, vicisseque Pausaniam cum suis. (2) Quo audito, nullo ordine

Corinthii superiore via, quæ per montis radices et per clivos fert,

recta versus Cereris templum contenderunt; Megarenses vero et Phliasii

per planitiem molliori via. (3) Ubi vero prope hostem Megarenses et

Phliasii fuere, e longinquo eos conspicati equites Thebani, videntesque

nullo ordine properantes, equos in illos adegerunt, Asopodoro duce,

Timandri filio. In quos invecti, sexcentos eorum straverunt;

reliquosque persecuti, in Cithæronem præcipites compulerunt. Isti

igitur ignobili morte perierunt.

LXX. Persæ autem et reliqua turba, postquam intra ligneum murum

pervenerunt, adscendere in turres maturarunt, priusquam Lacedæmonii

adessent: eisque conscensis, quam optime poterant ad defendendum murum

sese compararunt: et, ubi advenerunt Lacedæmonii, valide admodum

propugnarunt. (2) Nam priusquam Athenienses accessissent, repulerunt

Lacedæmonios, et multo eis erant superiores, quippe oppugnandarum

munitionum imperitis. Ut vero Athenienses advenere, tunc acris exstitit

et diuturna circa murum pugna. (3) Sed ad extremum virtute et

adsiduitate laboris conscenderunt murum Athenienses, eumque diruerunt:

et ea parte Græci intra munitionem irruerunt. Primi qui ingressi sunt,

Tegeatæ fuere: et hi sunt qui tentorium spoliarunt Mardonii, ex eoque

quum alia asportarunt, tum præsepe equorum, quod totum æneum erat et

spectatu dignum. (4) Ac præsepe hoc quidem Mardonii in templo Aleæ

Minervæ dedicarunt Tegeatæ; reliquam vero prædam omnem in eumdem locum

cum communi Græcorum præda contulerunt. (5) Barbari vero, ex quo murus

corruit, nullum amplius globum, quem hosti opponerent, fecerunt, neque

quisquam virtutis meminit; sed consternati erant, utpote multæ hominum

myriades in exiguum locum fuga compulsæ et conclusæ. (6) Et Græcis ita

facilis fuit cædes, ut ex triginta hominum myriadibus (demptis quattuor

myriadibus, cum quibus Artabazus profugit) ne ter mille quidem reliqui

essent. (7) Lacedæmoniorum vero, qui quidem ex ipsa Sparta fuere,

nonnisi unus et nonaginta in prælio ceciderant; ex Tegeatis vero

sedecim; ex Atheniensibus duo et quinquaginta.

LXXI. Virtutis nomine in Platæensi pugna eminuere, inter barbaros,

peditatus quidem Persarum, equitatus vero Sacarum: inter singulos viros

eminuisse dicitur Mardonii virtus. Inter Græcos, quamquam et Tegeatæ et

Athenienses fortiter pugnarunt, præ cæteris eminuit Lacedæmoniorum

virtus: (2) quod quidem nullo alio indicio confirmare possum (hi enim

cuncti vicerunt eos qui ipsis oppositi steterant), nisi quod

Lacedæmonii cum robustissima parte copiarum hostilium conflixerunt,

hosque superarunt. Inter singulos viros, ut mihi quidem videtur, præ

cæteris longe fortissime pugnavit Aristodemus, is qui, quum ex

trecentis unus a Thermopylis rediisset, ignominia notatus erat. (3)

Post hunc autem eminuere Posidonius et Philocyon, et Spartanus

Amompharetus. Quamquam, quum sermo haberetur quis illorum fortissimus

fuerit, præsentes Spartani statuerunt, Aristodemum manifeste mori

voluisse propter culpam qua tenebatur, eaque caussa furiosum, et

ordinem suum relinquentem, præclara facta edidisse; Posidonium vero,

quum non decrevisset mori, fortissime pugnasse, tantoque esse

præstantiorem illo. (4) At hoc fortasse illi ex invidia dixerint.

Cæterum hi omnes, quos nominavi, qui in hac pugna ceciderunt, publico

honore adfecti sunt, Aristodemo excepto: Aristodemus vero, eo quod ob

prædictam culpam mori decrevisset, non est honoratus.

LXXII. Hi igitur ex Lacedæmoniis Platæensi pugna maxime nobilitati

sunt. Nam Callicrates extra pugnam mortuus est, pulcerrimus Græcorum

qui in exercitu fuerunt, non modo Lacedæmoniorum, sed reliquorum etiam

Græcorum. Quo tempore sacra fecit Pausanias, sedens ille suo in ordine

sagitta vulneratus est in latere. (2) Ac tum quidem cæteri

capessiverunt pugnam: ipse vero ex acie elatus, ægerrime ferens mortem,

dixit Arimnesto, civi Platæensi, non se pœnitere quod pro Græcia

moriatur, sed quod manu non sit usus, neque ullum se dignum facinus

edidisset, quum id ipsum unice cupivisset.

LXXIII. Inter Athenienses nobilitatus est Sophanes, Eutychidis filius,

ex populo cui Decelea nomen. Cujus popularium Deceleensium olim factum

exstitit, ut ipsi Athenienses narrant, in omne ævum eis utile. (2) Nam,

quo tempore olim repetendæ Helenæ caussa Tyndaridæ cum numeroso

exercitu terram Atticam invaserunt, et, quum nescirent quem in locum

illa deportata esset, populos Atticæ sedibus suis expulerunt; tunc, ut

vulgo aiunt, Deceleenses, sive, ut alii dicunt, ipse Decelus,

indignatus iniquo Thesei facinore, simulque universæ metuens

Atheniensium terræ, totam rem illis aperuit, viamque quæ fert Aphidnas

monstravit: quas tum Titacus, Aphidnensis ipse, Tyndaridis prodidit.

(3) Quod ob factum Deceleensibus Spartani immunitatem vectigalium et

præcipuam _in conventibus publicis et in festorum solennibus_ sedem

indulserunt; quo privilegio illi etiam nunc fruuntur, ita quidem ut

etiam in eo bello, quod multis post hoc bellum annis inter

Peloponnesios et Athenienses gestum est, quum reliquam Atticam

Lacedæmonii vastarent, Decelea abstinuerint.

LXXIV. Ex hoc igitur Atticæ pago Sophanes fuit, qui tunc virtutis

præcipuam inter Athenienses laudem abstulit. Quo de viro duplex fama

fertur: altera, gestasse eum ferream ancoram, e loricæ cingulo ænea

catena religatam; eam illum ancoram, quoties propius hostes venisset,

in terram defigere solitum esse, ne hostes, impetum in illum facientes,

statione eum depellere possent; fuga autem facta hostium recipere

consuesse ancoram, et ita persequi hostem. (2) Hæc de hoc viro fama

fertur. Cui contradicentes alii aiunt, in ejusdem viri clypeo, quem

semper ille in gyrum agere consuesset, nec umquam quietum sinere, pro

insigni fuisse ancoram, nec gestasse illum ferream ancoram e lorica

religatam.

LXXV. Exstat ejusdem Sophanis aliud præclare factum, scilicet quum

Athenienses Æginam circumsederent, hic Eurybaten Argivum, virum

quinquertio nobilem, a se ad singulare certamen provocatum interfecit.

(2) Sed eidem Sophani insequente tempore accidit, ut, quum dux esset

Atheniensium cum Leagro Glauconis filio, apud Daton oppidum, ubi pro

auri metallis decertabatur, fortiter pugnans, ab Edonis interficeretur.

LXXVI. Postquam ita ad Platæas barbari prostrati sunt a Græcis, advenit

ad hos mulier transfuga: quæ ut perditos vidit Persas, Græcosque

victores, quum fuisset pellex Pharandatis Persæ, Teaspis filii, multo

ornata auro et ipsa et ejus famulæ, et veste pretiosissima quæ ad manus

erat, descendit de carpento et ad Lacedæmonios accessit in cædibus

adhuc occupatos. (2) Quumque omnia ibi administrantem videret

Pausaniam, cujus et nomen et patriam jam antea frequenti auditu

noverat, agnovit Pausaniam, et genua ejus complectens, his verbis eum

adlocuta est: (3) «Rex Spartæ, libera me supplicem captivitatis

servitute! Nam et hactenus me juvisti, quod hos homines perdidisti, qui

nec heroum nec deorum curam habent. Sum autem genere Coa, Hegetoridæ

filia, Antagoræ filii: quam vi ex Co raptam habuit Persa.» (4) Cui ille

respondit: «Confide, mulier, non modo ut supplex, sed et insuper si

verum est quod ais, filiam te esse Hegetoridæ Coi, qui maxime omnium

ista loca habitantium hospitii jure mecum conjunctus est.» (5) His

dictis, tunc illam præsentibus ephoris tradidit, deinde vero Æginam

misit, quo ipsa venire cupiverat.

LXXVII. Post hujus mulieris adventum mox adfuere Mantinenses, re

confecta. Qui ubi cognovere sero se venire post peractam pugnam,

vehementer indoluerunt, et mulctam se commeruisse ultro fatebantur. (2)

Ut vero audivere fugam corripuisse Medos qui cum Artabazo erant, hos

illi, dissuadentibus licet Lacedæmoniis, persecuti sunt usque in

Thessaliam. Postquam vero domum sunt reversi, duces suarum copiarum

exsilio multarunt. (2) Post Mantinenses Elei venerunt: et hi pariter

atque Mantinenses gravissime dolentes redierunt, pariterque atque illi,

postquam domum reversi sunt, duces suos in exsilium miserunt. Et hæc

quidem de Mantinensibus et Eleis hactenus.

LXXVIII. Fuit autem in exercitu Æginetarum ad Platæas Ægineta Lampon,

Pytheæ filius, primarius vir inter Æginetas: qui Pausaniam adiit, rem

improbissimam ei suasurus. Ad quem quum accessisset, magno studio hæc

verba fecit: «(2) Fili Cleombroti, exsecutus es facinus ita magnum et

præclarum, ut hominis superare naturam videatur: tibique hoc dedit

deus, ut liberata Græcia omnium quos novimus Græcorum longe maximam

gloriam sis consecutus. At tu nunc etiam quod superest perfice; quo

famam consequaris majorem etiam, et barbarorum quisque posthac caveat

ne res nefarias adversus Græcos suscipiat. (3) Postquam Leonidas ad

Thermopylas occubuit, Mardonius et Xerxes caput ejus præciderunt, et e

palo erexerunt. Huic si tu paria reddideris, primum Spartani, tum vero

etiam Græci omnes te collaudabunt. Quippe Mardonium si e palo erexeris,

patruum tuum ultus fueris Leonidam.» Hæc ille dixit, putans se

gratificaturum Pausaniæ.

LXXIX. Cui his verbis rex respondit: «Hospes Ægineta, tuam et

benevolentiam et prospicientiam laudo: at a recto animi sensu plurimum

abes. Nam postquam me et patriam factumque meum in cœlum usque

extulisti, in nihilum me projecisti, dum hortaris ut mortuo insultem,

et me ais, id si fecero, melius auditurum. (2) Barbaros hoc facere

decet, non Græcos: atque illos hoc nomine odimus. Ego quidem, quod ad

hoc attinet, nec Æginetis velim placere, nec quibuscumque talia

placent: sufficitque mihi, Lacedæmoniis placere, sancte agentem,

sancteque loquentem. (3) Leonidas vero, quem tu me jubes ulcisci, puto

magnifice esse parentatum: nam innumerabilium horum cæde ultionem et

ipse obtinuit et cæteri qui ad Thermopylas occubuerunt. Omnino vero,

talia propositurus aut suasurus, noli porro meum in conspectum venire:

et gratias habe, quod incolumis abeas!» His auditis, ille discessit.

LXXX. Jam Pausanis, proposito per præconem edicto, ne quis de præda

quidquam tangeret, Helotas jussit pretiosa colligere. (2) Et illi,

castra obeuntes, tentoria invenerunt auro argentoque repleta, lectosque

auro et argento obductos, et crateres aureos, et phialas, aliaque

pocula: (3) plaustrisque impositos invenerunt saccos, in quibus lebetes

erant aurei et argentei: denique stratis cadaveribus armillas

detraxerunt, et torques, et acinaces, qui item aurei erant: vestis enim

variegatæ ne ratio quidem ulla habebatur. (4) Ibi tunc multa furto

subtrahentes Helotæ vendiderunt Æginetis: multa vero etiam

repræsentabant, quæcumque abscondere non potuerant. Atque hinc initium

cepere ingentes Æginetarum divitiæ: quippe qui aurum quasi æs esset, ab

Helotis emerunt.

LXXXI. Pecuniis reliquisque rebus pretiosis in unum collatis, decimam

exemerunt Delphico deo; ex qua aureus ille tripus dedicatus est, qui

tricipiti serpenti æneo insistit proxime aram; item Olympico deo

decimam exemerunt, ex qua Jovis ænea statua decem cubitorum dedicata

est; denique Isthmio deo, unde confecta est Neptuni ænea statua septem

cubitorum. (2) Hæc postquam exemere, reliqua inter se distribuerunt,

pellices Persarum, et aurum, et argentum, et alias res pretiosas, et

jumenta: acceperuntque quique pro suo merito. Quænam vero præcipua data

sint eis quorum præ cæteris virtus eminuit ad Platæas, a nemine

memoratum reperio: puto autem equidem, his præcipua quædam data esse.

Pausaniæ vero omnia dena selecta dataque sunt, mulieres, equi, talenta,

cameli, pariterque alia etiam pretiosa.

LXXXII. Narrant etiam hoc accidisse: Xerxem, ex Græcia fugientem,

supellectilem suam Mardonio reliquisse; Pausaniam igitur, quum Mardonii

tentorium vidisset auro et argento et variegatis aulæis instructum,

pistores et coquos jussisse cœnam parare prorsus qualem Mardonio soliti

essent instruere. (2) Quod quum illi fecissent, tum Pausaniam, lectulos

videntem aureos et argenteos pulcre stratos, et mensas aureas et

argenteas, et magnificum ipsius cœnæ adparatum, propositas admiratum

lautitias, joci caussa suos famulos Laconicam parare cœnam jussisse.

(3) Quumque multum interesset inter utrumque epulum, ridentem Pausaniam

vocasse Græcorum duces; eisque, ut convenerunt, utriusque cœnæ

adparatum monstrantem, dixisse, (4) «Hoc consilio, Græci viri, vos

convocavi, quo stultitiam vos ostenderem regis Medorum; qui, quum tali

victus generi esset adsuetus, ad nos venit, miserum nostrum epulum

nobis rapturus.» Hæc Pausanias ducibus Græcorum fertur dixisse.

LXXXIII. Sed et insequente tempore post has res gestas multi Platæenses

arculas adhuc invenerunt auro et argento et aliis pretiosis rebus

repletas. Et nonnullo rursus post hæc tempore interjecto, postquam

mortuorum cadavera carnibus prorsus erant nudata, etiam hoc mirum

adparuit: (2) quum ossa in unum locum Platæenses colligerent, repertum

est cranium nullam prorsus suturam habens, sed uno osse constans.

Reperta est etiam maxilla, quum inferior, tum superior, cujus dentes

ita concreti erant, tam reliqui, quam molares, ut uno osse constarent

omnes. Reperta etiam sunt ossa viri quinque cubitorum.

LXXXIV. Deinde vero Mardonii cadaver, postridie quam commissa pugna

est, non est repertum. Quod quidem quonam ab homine fuerit subtractum,

dicere pro certo non possum. Multos vero memoratos audivi, et diversis

e civitatibus viros, qui perhibentur sepeliisse Mardonium; ac novi

multos qui hoc nomine ingentia dona acceperunt ab Artonte Mardonii

filio. (2) At quis sit ex his, qui Mardonii corpus subtraxerit et

sepeliverit, pro certo comperire non potui. Fertur etiam fama quædam,

Dionysophanem Ephesium sepeliisse Mardonium. Sed hæc Mardonii sepultura.

LXXXV. Græci vero, divisa præda, suos sepeliverunt, seorsum quique. Et

Lacedæmonii quidem tria conditoria fecerunt: in uno tum adolescentes

(_sive potius_ ordinum duces: _græce_ irenas) sepelierunt, quorum e

numero Posidonius fuit, et Amompharetus, et Philocyon, et Callicrates.

(2) Sic in uno conditorio erant irenes: in altero reliqui Spartani; in

tertio Helotæ. Hac ratione Lacedæmonii usi sunt. Tegeatæ vero seorsum

ab illis suos omnes uno in sepulcro condiderunt: atque ita etiam

Athenienses suos uno in loco: pariterque Megarenses et Phliasii suos,

qui ab equitibus occisi erant. (3) Horum itaque omnium plena erant

sepulcra. Ad reliquorum vero populorum sepulcra quod attinet, quotquot

apud Platæas ostenduntur, illorum quique, ut ego comperio, quum puderet

eos non interfuisse pugnæ, inanes excitarunt tumulos, posterorum

hominum gratia. Nam ibidem est etiam Æginetarum, quod vocant,

sepulcrum; quod ego audio decimo post hæc anno, rogantibus Æginetis, a

Cleade excitatum esse, Autodici filio, cive Platæensi, qui publicus

Æginetarum hospes fuit.

LXXXVI. Sepultis ad Platæas mortuis, deliberantibus Græcis placuit

protinus contra Thebas ferre arma, postulareque a Thebanis ut sibi hos

traderent qui Medorum partes essent secuti, inprimisque Timageniden et

Attaginum, qui præ cæteris principes hujus factionis fuissent, quos

nisi illi tradidissent, non abscedere decreverunt ab urbe, quin eam

expugnassent. (2) Utque hoc eis placuit, ita undecimo post pugnam die

ad Thebas venerunt; urbemque obsidentes, postularunt ut prædicti viri

sibi dederentur: et, negantibus Thebanis se id facturos, agrum illorum

vastarunt, murumque oppugnarunt.

LXXXVII. Qui quum adsidue multa illis damna inferrent, vicesimo die

Timagenides hæc apud Thebanos verba fecit: «Quonam Græcis decretum est,

cives Thebani, non prius ab oppugnatione desistere abscedereque, quam

aut expugnassent Thebas, aut nos illis a vobis dediti essemus; nunc

nostra caussa ne plura porro patiatur Bœotia terra! sed, si illi,

pecuniarum avidi, in speciem tantum nos deposcunt, demus eis pecunias

ex publico; nam publice omnes Medorum partes secuti sumus, non nos

soli: sin vere nos deditos cupiunt, eaque caussa urbem oppugnant, nos

ipsi ad caussam apud eos dicendam nos sistemus.» (2) Et hic sane optime

dicere visus est et opportune: protinusque caduceatorem Thebani

miserunt ad Pausaniam, significantes se viros illos esse tradituros.

LXXXVIII. De quo ut inter utrosque convenit, interim Attaginus quidem

ex urbe clam profugit: cujus filios Pausanias ad se adductos absolvit

crimine, Medismi culpam, dicens, pueros nullam habere. (2) Reliqui vero

viri quos Thebani dediderunt, putabant illi quidem ad dicendam caussam

se iri admissum, prætereaque confidebant pecuniis amoliri a se posse

periculum: at id ipsum suspicatus Pausanias, postquam illos accepit,

universum sociorum exercitum dimisit, et illos Corinthum abductos

interfecit. Atque hæ quidem res sunt, ad Platæas et ad Thebas gestæ.

LXXXIX. Artabazus vero, Pharnacis filius, qui Platæis profugerat, jam

longe admodum erat progressus. Qui ubi in Thessaliam pervenit, Thessali

eum ad hospitium vocarunt, sciscitatique sunt de reliquo exercitu:

necdum enim quidquam de rebus ad Platæas gestis compererant. (2) At

Artabazus, bene gnarus, si de præliis factis id quod res erat illis

aperuisset, verendum sibi esse, ne ipse cum exercitu suo pereat:

unumquemque enim se adgressurum existimavit, qui quæ gesta erant

cognovisset: hæc igitur secum reputans, nec apud Phocenses vulgaverat

quidquam, et apud Thessalos hæc dixit: (3) «Ego quidem, ut videtis,

Thessali, in Thraciam maturo pervenire; et celeritate utor, quippe

præmissus e castris cum hisce ad rem quamdam peragendam. Ipse vero

Mardonius, e vestigio me cum suo exercitu sequens, mox vobis aderit.

(4) Hunc vos hospitio excipite, omniaque ei officia præstate: nec enim,

id fecisse, in posterum vos pœnitebit.» His dictis, raptim per

Thessaliam et Macedoniam recta Thraciam versus duxit exercitum, vere

festinans, et per mediam terram viam carpens. (5) Denique Byzantium

pervenit, relictis quidem de suo exercitu multis, qui partim a

Thracibus in itinere cæsi erant, partim fame et laboribus conflictati

perierant. Tum ex Byzantio navigiis trajecit: atque ita hic in Asiam

est reversus.

XC. Quo die autem ad Platæas cladem Persæ acceperunt illam, eodem die

accidit ut alia calamitate ad Mycalen Ioniæ adfligerentur. Scilicet

quum Deli sederent Græci, qui duce Leotychide Lacedæmonio cum classe

advenerant, venerunt ad eos ex Samo legati, Lampon Thrasyclis filius,

et Athenagoras Archestratidæ, et Hegesistratus Aristagoræ, a Samiis

missi insciis Persis et inscio tyranno Theomestore, Androdamantis

filio, quem Persæ tyrannum Sami constituerant. (2) Qui ubi Græcorum

duces convenere, multa atque varia verba Hegesistratus fecit; dicens,

si modo vidissent illos Iones, descituros esse a Persis, et ad illorum

adventum discessuros barbaros; sive hi manserint, nullam aliam talem

prædam Græcos umquam reperturos. (3) Denique communes deos invocans,

hortatus illos est, ut homines Græcos servitute vellent liberare, et

pellere Barbarum. Idque facile illis esse factu, ait: etenim et naves

eorum male navigare, nec viros resistere illis posse. Quodsi quam

suspicionem haberent per dolum se illos excitare, paratos se esse in

illorum navibus obsidum loco abduci.

XCI. Quumque pluribus verbis orare non desisteret Samius hospes, tunc

Leotychides, sive consulto capiendi ominis caussa, sive forte fortuna,

deo ita volente, interrogavit eum: «Samie hospes, quodnam tibi nomen

est?» Et ait ille, «Hegesistratus (_latine_ Dux exercitus).» (2) Moxque

Leotychides, intercipiens reliquum sermonem si quem adjecturus

Hegesistratus esset, «Accipio, inquit, Samie hospes, omen ducem

exercitus edens. Tu modo fac, et hi qui tecum sunt, ut, priusquam hinc

abeatis, fidem nobis detis, revera Samios promptos nobis socios

adfuturos.»

XCII. Hæc locutus, e vestigio rem exsequi adgressus est. Protinus enim

Samii de societate cum Græcis fidem et jusjurandum dederunt: (2) eoque

facto, duo ex legatis domum navigarunt; nam Hegesistratum secum

navigare Leotychides jussit, nomen ejus pro omine accipiens. (3) Et

illo quidem die se continuerunt Græci, postridie vero læta illis sacra

fuere, interpretis sacrorum officio fungente Deiphono, Euenii filio,

Apolloniata, ex illa Apollonia, quæ ad Ionium mare sita est.

XCIII. Deiphoni hujus pater Euenius fortuna usus erat hujusmodi. Sunt

Apolloniæ oves Soli sacræ, quæ interdiu pascuntur juxta fluvium, qui ex

Lacmone monte per agrum Apolloniaten prope Oricum portum in mare

influit: noctu vero selecti viri, divitiis et genere spectatissimi

inter cives, easdem oves custodiunt, quisque per anni spatium. (2) Nam

oves has, ex oraculi responso quodam, maximi faciunt Apolloniatæ;

stabulantur autem illæ in antro quodam procul ab urbe. Ibi eas tunc

Euenius hic, ad id delectus, custodiebat: et nocte quadam, quum

vigilandi tempus dormiendo transigeret, ingressi in antrum lupi oves

fere sexaginta corripuerunt. (3) Quod ubi ille animadvertit, tacuit,

nec cuiquam edixit, alias cogitans emere et in illarum locum

substituere. At non latuit Apolloniatas factum: qui, ut id cognoverunt,

in judicium adductum Euenium condemnarunt, ut, quoniam ovium custodiam

dormiendo transegisset, oculorum usu privaretur. (4) Sed, postquam eum

excæcarunt, continuo deinde nec oves illis pepererunt, nec terra

fructum, ut ante, edere cœpit. Inde oracula consulebant et Dodonæ et

Delphis, caussamque ex prophetis quærebant præsentium malorum. (5)

Responderunt illi, eo ipsis hæc accidere, quod sacrarum ovium custodem

Euenium luminibus orbassent: se enim (_deos_) immisisse illos lupos;

neque prius desituros esse illum ulcisci, quam ei pœnam facinoris

dedissent Apolloniatæ, quamcumque ipse postulasset: quæ quando soluta

fuerit pœna, daturos Euenio esse deos tale donum, cujus caussa multi

homines beatum illum sint prædicaturi.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 53 / 55 段