XCIV. Hæc Apolloniatis data sunt responsa; quæ illi clam habentes,

civium suorum nonnullis negotium cum Euenio conficiendum mandarunt. Et

hi ad id conficiendum hac usi sunt ratione. (2) Conveniunt Euenium in

sella sedentem, eique adsidentes primum aliis de rebus verba faciunt,

deinde ad commiserandam hominis calamitatem progressi, atque ita eum

fallentes, interrogant quasnam pœnas esset postulaturus, si voluissent

Apolloniatæ pœnas sustinere eorum quæ in illum admisissent. (3) Et

ille, qui de oraculi responso nihil audiverat, optans ait: Si quis ipsi

daret agros istos (ibi nominabat cives quosdam, quos noverat duo

pulcerrima Apolloniæ prædia possidere), et ædes insuper in urbe, quas

noverat ille pulcerrimas esse; hæc, inquit, si nactus fuisset, in

posterum se non iraturum esse civibus, sed hac mulcta fore contentum.

(4) Quæ ubi illi dixit, adsidentes ei cives responderunt: «Euenie, hanc

mulctam, ex oraculi responso, solvunt tibi Apolloniatæ pro eo quod te

luminibus privarunt.» (5) Et ille quidem, postquam rem totam cognovit,

ægerrime tulit se ita esse circumventum: Apolloniatæ vero ea, quæ ille

optaverat, empta a dominis, ei dederunt. Protinus autem ab hoc tempore

insitam divinandi vim et sacra interpretandi idem Euenius habuit, ita

ut hoc nomine celebris evaserit.

XCV. Hujus igitur Euenii filius Deiphonus, adductus a Corinthiis,

sacrorum interpres fuit apud hunc exercitum. Audivi vero etiam, eumdem

Deiphonum, usurpato Euenii nomine, passim per Græciam operam suam

locasse, quum non fuisset Euenii filius.

XCVI. Græci, ut perlitarunt, naves ex Delo ad Samum moverunt; et

postquam ad Calamos venerunt, terræ Samiæ locum ita nominatum, ibi

prope Junonis templum, quod eo loci est, adpulerunt et ad navalem

pugnam se compararunt. At Persæ, ubi illos adnavigare resciverunt, ipsi

quoque naves moverunt; et cæteras quidem admoverunt continenti,

Phœnicum vero naves ut abirent permiserunt. (2) Deliberantibus quippe

visum erat, pugna navali non esse decernendum; nec enim se Græcis pares

esse existimabant. Ad continentem autem navigarunt, quo essent sub

pedestris exercitus sui tutamine, qui in Mycale erat, nempe jussu

Xerxis de reliquo exercitu ibi custodiendæ Ioniæ caussa relictus.

Sexaginta hominum millia erant, quibus Tigranes præerat, vir et forma

et statura inter Persas eminens. (3) Hujus igitur sub exercitus tutamen

se recipere decreverunt duces classis, navesque in terram subducere, et

vallo circumdare, quod simul munimentum navibus et sibi refugium esset.

XCVII. Hoc inito consilio moverunt Persæ; quumque præternavigato

Potniarum (_dominarum, dearum: nisi_ Potniensium) templo, quod in

Mycale est, in Gæsonem et Scolopoentem venissent, ubi est Cereris

Eleusiniæ templum, quod Philistus statuit, Pasiclis filius, Neleum

Codri filium ad Miletum condendam secutus: (2) ibi subduxerunt naves;

et, cæsis arboribus frugiferis, muro eas circumdederunt partim ligneo,

partim lapideo, palosque præacutos circa murum defixerunt. Denique, in

utramque partem re deliberata, et ad tolerandam obsidionem et ad

superandum hostem sese comparabant.

XCVIII. Græci, ut ad continentem abiisse barbaros cognoverunt, ægre

ferebant quod sibi e manibus essent elapsi: nec vero satis certi erant

quid facerent ipsi, utrum domum redirent, an in Hellespontum

navigarent. (2) Ad extremum decreverunt neutrum horum facere, sed ad

continentem dirigere naves. Itaque præparatis scalis et aliis rebus

quarum in navalia pugna usus est, versus Mycalen navigarunt. (3) Ubi

vero prope castra fuerunt hostium, neque quisquam adparuit qui adversus

illos egrederetur, naves autem viderunt intra murum subductas, et

frequentem peditatum secundum littus in acie stantem; ibi tunc

Leotychides, primum, præter littus quam proxime potuit navigans,

præconis voce hæc verba Ionibus adclamavit: (4) «Viri Iones, quotquot

estis qui me auditis, accipite quæ dico! omnino enim non intelligent

Persæ quæ vobis mando. Quando ad manus venerimus cum hoste, tum quisque

vestrûm ante omnia libertatis memento, deinde vero tesseræ Hebæ. Hæc

etiam qui vocem meam non exaudierit cognoscat vestrûm ex his qui

audiverint.» (5) Cujus sermonis idem consilium fuit quod Themistoclis

ad Artemisium. Scilicet, si barbaros laterent dicta, persuasurum se

speravit Ionibus ut deficiant; sive illa ad barbaros fuissent delata,

facturum ut hi Græcis (_Ionibus_) diffiderent.

XCIX. Deinde, postquam ita Ionas hortatus Leotychides est, hæc fecerunt

Græci: adpulsis ad littus navibus exscenderunt, aciemque instruxerunt.

Persæ vero, quum Græcos cernerent ad pugnandum paratos, scirentque

hortatos eos esse Ionas; nec Samiis nec Milesiis satis fidebant. Et

Samiis quidem, quod eos suspicarentur cum Græcis sentire, arma adimunt.

(2) Samii enim, quum in classe barbarorum[TR10] advenissent Athenienses

captivi, quos in Attica relictos ceperat Xerxis exercitus, hos omnes

pretio redemerant, et dato viatico Athenas remiserant: quo magis hos

suspicio premebat, ut qui quingenta capita hostium Xerxis liberassent

captivitate. (3) Milesios vero jusserunt exitus viarum custodire ad

Mycalæ cacumina ferentium, ut qui regionem optime nossent: id autem hoc

consilio fecerunt, ut illi extra castra essent. (4) Ab his igitur

Ionibus, quos suspicabantur si potestatem nanciscerentur, res novas

molituros, hoc modo sibi Persæ præcaverunt: ipso vero crates

comportarunt, quæ sibi pro vallo essent.

C. Jam Græci, instructa acie, ibant in hostem, quum subito fama quædam

pervolavit universum exercitum, et caduceus conspectus est in littore

depositus. Currebat autem fama hujusmodi, Græcos in Bœotia exercitum

Mardonii prælio superasse. (2) Nempe multis utique documentis

declarantur res quæ divinitus contingunt; quandoquidem tunc quoque,

quum idem congruit dies quo et ad Platæas cladem Persæ acceperunt et ad

Mycalen accepturi erant, ad Græcos hic stantes fama pervenit; quo

factum est, ut multo majorem fiduciam caperet exercitus, et ad

subeundum periculum esset alacrior.

CI. Atque etiam hoc alterum contigit ut concurreret, quod utraque pugna

prope Cereris Eleusiniæ templum pugnata sit. Nam prope Cereris templum

et in Platæensi agro, ut supra dixi, pugnatum est, et nunc ad Mycalen

pariter pugnaturi erant. (2) Victoriam autem jam tum reportasse Græcos

cum Pausania, recte his fama nunciavit: nam Platæensis pugna matutino

adhuc tempore hujus diei pugnata erat, hæc autem ad Mycalen sub

vesperam. (3) Pugnatam autem esse utramque pugnam eodem ejusdem mensis

die, haud multo post, ratione inita, liquido cognoverunt. Anxii autem

fuerant, priusquam hæc fama advenit, non tam sui caussa, quam omnium

Græcorum, metuentes ne Mardonio succumberet Græcia: (4) sed postquam

illa exercitum pervolavit fama, eo confidentiores et celeriore gradu in

hostem iverunt. Igitur et Græci et barbari pugnandi studio flagrabant,

quippe quibus et insulæ et Hellespontus præmium victoriæ propositum

erat.

CII. Athenienses, et qui proxime illos locati erant, dimidium fere

totius exercitus, viam habebant secundum littus et per plana loca;

Lacedæmonii vero, et qui post hos locati, per voraginem et montana. (2)

Dumque hi circumibant, illi in altero cornu pugnam jam commiserant.

Quamdiu igitur Persis rectæ stabant crates, repugnabant illi hostibus,

neque eis erant inferiores. Sed quum Athenienses hisque proximi, quo

ipsorum esset factum, non Lacedæmoniorum, invicem cohortati, acrius

incumberent operi, tum quidem mutata est rei facies. (3) Perruptis enim

cratibus ingenti impetu conferti in Persas irruebant: et illi

exceperunt quidem impetum, et per sat longum tempus repugnarunt; ad

extremum vero intra murum profugerunt. (4) Quos insecuti Athenienses

cum Corinthiis et Sicyoniis et Trœzeniis (hi enim ita deinceps in acie

locati erant), simul cum illis intra murum irruerunt. Ut igitur etiam

castellum hoc expugnatum est, omissa pugna barbari fugam corripuere,

exceptis Persis; qui, etiam ad exiguum licet numerum redacti,

constanter tamen Græcis, adsidue irruentibus sese opposuerunt. (5) Et

ex ducibus quidem Persicis duo fuga evasere, duo vero perierunt.

Artayntes et Ithamitres, classiariorum præfecti, fuga salutem

petierunt; pugnantes vero ceciderunt Mardontes et imperator pedestris

exercitus Tigranes.

CIII. Dum adhuc pugnabant Persæ, advenerunt Lacedæmonii, quique cum his

erant, et reliqua simul peregerunt. Ceciderunt autem ibi ex ipsis etiam

Græcis haud pauci; quum alii, tum ex Sicyoniis multi, eorumque dux

Perilaus. (2) Samii vero, qui in exercitu Medico militabant, quibus

arma erant adempta, quum jam initio vidissent ancipitem esse pugnam,

quidquid in eorum fuit potestate, fecerunt, quo Græcos juvarent. (3) Et

reliqui Iones, videntes Samios initium facere defectionis, ipsi quoque

a Persis deficientes, adorti sunt barbaros.

CIV. Jam Milesiis quidem mandatum erat, ut viarum exitus custodirent,

salutis caussa Persarum; quo, si eis accidisset id quod etiam accidit,

ducibus his uterentur, quorum ope in cacumina Mycalæ salvi evaderent.

Hoc quidem consilio Milesios Persæ ibi locaverant ad illud efficiendum:

simul vero, ne, si exercitui adessent, novi quidpiam molirentur. (2) At

illi plane contrarium ejus, quod mandatum erat, fecerunt: fugientes

quippe barbaros per contrarias duxerunt vias, quæ ad hostes ferebant;

et ad extremum eos ipsi, ut infensissimi hostes, interfecerunt. Ita

quidem iterum Ionia a Persis defecit.

CV. In hac ad Mycalen pugna inter Græcos virtutis præmium obtinuerunt

Athenienses; et ex Atheniensibus Hermolycus Euthyni filius,

pancratiastes. Idem vero Hermolycus post hæc, quum bellum gererent

Athenienses cum Carystiis, Cyrni in agro Carystio cecidit in prælio, et

prope Geræstum sepultus est. (2) Post Athenienses autem Corinthii et

Trœzenii et Sicyonii præcipuam virtutis laudem commeruerunt.

CVI. Græci, plerisque barbarorum, partim in prælio, partim in fuga

interfectis, naves cremarunt et totum munimentum, præda prius egesta et

in littore deposita: repererantque arcas nonnullas rebus pretiosis

repletas. (2) Munitione et navibus incensis, retro navigarunt. Deinde,

postquam Samum pervenere, deliberarunt de Ionia in aliam terram

transferenda, et qua parte Græciæ, quæ in potestate esset Græcorum,

sedes Ionibus sint adsignandæ. Ionia enim videbatur barbaris esse

relinquenda, (3) quandoquidem fieri non posset ut ipsi perpetuo Ioniæ

præsiderent, eamque custodirent; Iones autem, nisi sub Græcorum

præsidio essent, nequaquam sperare possent, salvos se fore nec pœnas

Persis daturos. (4) Qua proposita deliberatione, qui ex Peloponnesiis

aderant dignitate eminentes, emporia Græcorum qui cum Medis sensissent,

ejectis incolis, cum agro ad quodque emporium pertinente, Ionibus tradi

debere censebant incolenda. Contra Athenienses nullo pacto Ionas aliam

in terram transferendos censebant, nec decere Peloponnesios de ipsorum

coloniis quidquam statuere. (5) Quibus obnitentibus, haud inviti

Peloponnesii concesserunt. Itaque Samios, et Chios, et Lesbios,

reliquosque insulares, qui arma et naves cum Græcis sociaverant, in

commune sociorum receperunt, fide et jurejurando adstrictos de

societate constanter et cum fide servanda. (6) His jurejurando

adstrictis, ad Hellespontum navigarunt, pontes soluturi, quos adhuc

stratos se reperturos esse existimaverant.

CVII. Qui ex barbaris fuga evaserunt, numero haud multi, in Mycalæ

cacumina compulsi erant, hi deinde Sardes salvi redierunt. (2) Qui dum

eo revertuntur, in itinere Masistes, Darii filius, qui acceptæ cladi

interfuerat, ducem exercitus Artaynten multis insectatus est

maledictis, quum alia dicens, tum et esse illum muliere ignaviorem,

quod isto modo bellum administrasset; et quavis pœna dignum esse, qui

regis domum illa calamitate adfecisset. (3) Apud Persas autem muliere

ignaviorem audire, maximum opprobrium est. Et ille his diu auditis

indignatus, acinacen eduxit, interfecturus Masisten. (4) Sed irruentem

in eum cernens Xenagoras, Praxilai filius, Halicarnassensis, a tergo

stans ipsius Artayntæ, corripuit medium, sublatumque prostravit humum:

atque interim adcurrentes satellites Masisten protexerunt. (5) Quo

facto Xenagoras et apud Masisten, et apud Xerxem, servato fratre,

gratiam iniit: ob idemque factum dein a Xerxe universæ Ciliciæ

præfectus est. (6) In reliquo itinere nihil amplius memorabile accidit:

itaque Sardes hi venere. Morabatur autem tunc Sardibus Xerxes ab eo

inde tempore quo post cladem mari acceptam, Athenis fugiens, hanc in

urbem venerat.

CVIII. Sardibus igitur dum Xerxes moratur, amore tunc captus est uxoris

Masistæ, quæ et ipsa ibi erat. Quum vero missis qui eam sollicitarent

nihil profecisset, nec vim ei vellet inferre, ratione habita fratris

sui Masistæ; (quod ipsum etiam mulierem retinuit, bene gnaram sibi vim

non iri illatum;) (2) tum ille, quum nulla ei alia via pateret, filio

suo Dario hasce conciliat nuptias, nempe filiam hujus mulieris et

Masistæ illi dat uxorem; ratus, si hoc fecisset, facilius se matre

potiturum. Hoc conciliato matrimonio, et peractis nuptiarum solennibus,

Susa abiit. (3) Quo ut pervenit, uxoremque Darii suas in ædes recepit;

tum vero, omissa uxore Masistæ, mutatoque amore, uxorem Darii deperiit,

Masistæ filiam, eaque potitus est. Nomen huic mulieri Artaynta fuit.

CIX. Sed succedente tempore comperta res est hac ratione. Amestris,

uxor Xerxis, amiculum texuerat ingens, variegatum, et spectatu dignum,

quod dono dedit Xerxi. (2) Quo ille delectatus, idem amiculum indutus

convenit Artayntam. Jamque quum et hac delectatus esset, jussit eam,

pro eo quod ipsi gratificaretur, petere quidquid illa sibi dari

voluisset; omnia enim, quæ petitura esset, consecuturam. (3) Tum illa

(nam in fatis erat, ut ingens calamitas universæ familiæ incumberet)

Xerxi respondit: «Dabisne mihi quod abs te petam?» Et ille, quidvis

potius aliud petituram illam ratus, interposito jurejurando promisit.

Tum illa, postquam juravit rex, nihil verita, amiculum istud petiit.

(4) At Xerxes, in omnes se partes vertens, dare recusavit, nulla quidem

alia de caussa, nisi quod Amestrin metuebat, veritus ne ab illa,

jampridem id quod agebatur suspicante, in hac culpa deprehenderetur;

sed urbes se illi dono daturum ait, et auri immensam vim, et exercitum

cui nemo alius nisi ipsa præfutura esset. Est autem hoc Persicum utique

donum, exercitus. (5) At mulieri non persuasit; ideoque amiculum ei

dedit. Quo munere illa supra modum gavisa, gestabat amiculum, eoque

superbiebat: et eam illud habere cognovit Amestris.

CX. Quo comperto, regina non tam in mulierculam illam odium concepit,

quam in ejus matrem, Masistæ uxorem; eique, ut quæ auctor hujus rei, ut

illa putabat, et unice in culpa esset, exitium meditata est. (2) Itaque

diem observavit, quo maritus ipsius Xerxes regiam cœnam erat

propositurus: (paratur autem hæc regia cœna semel quotannis, natali

regis die; et Persico sermone _tycta_ dicitur, quod Græcorum lingua

τέλειον, id est perfectum, significat; quo etiam die tantum rex sibi

caput smegmate detergit, et munera dat Persis:) (3) hoc igitur

observato die Amestris petiit a Xerxe, ut sibi traderetur uxor Masistæ.

Ille vero rem atrocem et indignam judicavit, uxorem fratris illi

tradere, eamque nullam hujus rei culpam habentem: intellexerat enim cur

hanc illa sibi tradendam postularet.

CXI. Verumtamen, quum illa postulare non cessaret, ipse autem lege

teneretur, quæ vetabat regem Persarum negare quidquid ab illo, quando

regia cœna proposita est, postulatur, postremo admodum quidem invitus

indulget. Tradita vero muliere, hoc fecit: (2) uxorem jussit, quæ

vellet, facere: ipse vero fratrem ad se vocatum his verbis compellavit:

«Masista, tu Darii filius es, meusque frater: ad hæc vir bonus et

fortis es. Jam tu hanc mulierem, quam adhuc in matrimonio habuisti,

noli porro habere: sed tibi ego, pro illa, meam filiam despondeo. Cum

hac matrimonium contrahe; illa vero, quam nunc habes, non sit porro tua

conjux; sic enim mihi placet.» (3) Cui Masistes, miratus dicta,

respondit: «Proh domine! quænam est hæc importuna oratio, quod me jubes

uxorem meam, ex qua mihi tres juvenes filii nati sunt, et filiæ, quarum

tu unam tuo filio in matrimonium duxisti, denique quæ animo meo

convenit, hanc me dimittere jubes, et tuam filiam ducere uxorem! (4)

Ego vero, rex, magni quidem facio quod me conjugio filiæ tuæ digneris:

at horum tamen equidem neutrum faciam: tu vero noli mihi vim adferre,

talem rem postulans. Tuæ certe filiæ reperietur alius maritus me non

inferior: me vero sine meam habere uxorem!»[TR11] (5) Quo responso

iratus Xerxes, «Igitur hoc, inquit, profecisti: nempe nec ego tibi

filiam meam dabo in matrimonium, nec tu istam porro habebis uxorem; quo

discas oblata accipere.» (6) Et ille, nihil amplius nisi hoc verbum

subjiciens, «Domine, nondum tamen prorsus me perdidisti,» foras exiit.

CXII. Per idem tempus quo Xerxes cum fratre disseruit, interim

Amestris, accitis regis satellitibus, uxorem Masistæ misere dilacerat:

præcisas mamillas canibus projicit, et nares et aures et labia, denique

linguam ubi exciderat, domum dimittit ita indigne dilaniatam.

CXIII. Masistes, quum nihil etiam tunc horum audivisset, metuens tamen

aliquam sibi calamitatem imminere, cursu domum suam properavit. Ubi

conspecta uxore ita mutilata, consilio cum filiis inito, protinus cum

filiis aliisque nonnullis Bactra proficiscitur, Bactrianam provinciam

ad defectionem sollicitaturus, et quanta maxima posset mala illaturus

regi. (2) Atque hoc ipsum etiam perfecisset, ut mihi videtur, si usque

ad Bactros et Sacas pervenisset: hi enim illum diligebant, et erat ipse

Bactrianæ præfectus. (3) At Xerxes, ubi eum hoc agere cognovit, misso

contra eum exercitu, et ipsum et ejus filios et milites qui cum illo

erant, in itinere interfecit. Et hæc quidem de amore Xerxis et de

Masistæ obitu hactenus.

CXIV. Græci a Mycale versus Hellespontum profecti, primum ad Lectum

naves adpulere, ventis retenti: deinde vero, ubi Abydum pervenere,

pontes viderunt rescissos, quos adhuc stratos esse putaverant; qua de

caussa etiam maxime ad Hellespontum navigaverant. (2) Quare Leotychidæ

cæterisque Peloponnesiis placuit retro navigare in Græciam:

Atheniensibus vero, eorumque duci Xanthippo, visum est his in locis

manere, et Chersonesum tentare. Itaque Lacedæmonii domum navigarunt,

Athenienses vero, postquam ex Abydo in Chersonesum trajecerant, Sestum

oppugnarunt.

CXV. Est autem hæc Sestus munitissimus illius regionis locus: itaque,

adlato nuncio de Græcorum in Hellespontum adventu, in illam se

receperant et ex aliis finitimis oppidis frequentes, et ex Cardia

Œobazus Persa, qui ibi armamenta pontium deposuerat. Tenebant urbem

indigenæ Æolenses: cum his vero et Persæ erant, et aliorum sociorum

haud exiguus numerus.

CXVI. Tyrannus universæ provinciæ Artayctes erat, Persa, sævus vir et

nefarius: qui etiam, decepto rege quum contra Athenas proficisceretur,

Protesilai thesauros, Iphicli filii, Elæunte spoliaverat. (2) Est enim

Elæunte, Chersonesi oppido, Protesilai sepulcrum, eique circumdatum

fanum, in quo erant pecuniæ multæ, et aureæ argenteæque phialæ, et æs,

et vestis, et alia donaria; quæ Artayctes rapuit, dono sibi data a

rege. (3) Deceperat autem Xerxem tali oratione: «Domine, inquit, est

hic loci domus viri Græci, qui, quum adversus terram tuam arma ferret,

pœnas dedit, occisusque est. Hujus tu domum mihi dono da; quo discat

quisque, contra tuam terram non esse arma ferenda.» (4) Quibus dictis

facile persuasurus erat regi, ut ei domum hujus viri largiretur; quippe

qui nihil eorum, quæ ille sentiret, suspicatus erat. Quod autem ille

Protesilaum adversus regis terram arma tulisse dixit, id hoc modo

intellexerat: Persæ universam Asiam existimant suam esse et illius

regis qui quoque tempore apud illos regnum obtinet. (5) Artayctes

igitur dono sibi datas opes Elæunte Sestum transportavit, et in agro

heroi consecrato partim sementem fecit, partim pecora sua pavit: et

quoties ipse Elæuntem venit, in penetrali cum mulieribus concubuit. (6)

Tunc vero obsidebatur ab Atheniensibus, quum nec ad tolerandam

obsidionem paratus esset, nec omnino exspectasset Athenienses, qui

prorsus de improviso illum invaserant.

CXVII. Postquam vero obsidioni autumnus supervenit, tum dolentes

Athenienses, quod et domo abessent, et urbem non possent expugnare,

orarunt duces, ut domum se reducerent. (2) At hi negarunt id se prius

facturos, quam aut expugnassent urbem, aut a communi Atheniensium

revocarentur. Ita illi quoque præsentem rerum statum patienter tulerunt.

CXVIII. Jam vero, qui in urbe erant, ad extrema redacti erant malorum;

ita quidem ut lora etiam lectulorum elixarent comederentque. Quum autem

ne hæc quidem amplius suppeterent, noctu profugerunt Persæ cum Artaycte

et Œobazo, in postica urbis parte de muro descendentes, qua parte valde

rari erant hostes. (2) Quod factum, ubi illuxit, Chersonesitæ

Atheniensibus e turribus significarunt, portasque eis aperuerunt.

Moxque major horum pars persecuti sunt profugos, cæteri vero urbem

occuparunt.

CXIX. Et Œobazum quidem, quum in Thraciam fugisset, captum Thraces

Absinthii Plistoro indigenæ deo mactarunt suo more; cæteros autem, qui

cum eo erant, alio modo interfecerunt. (2) Artayctes vero cum suis, qui

post illos demum fugam capessiverant, deprehensi quum paullo ultra Ægos

Potamos essent progressi, satis diu restiterunt; donec, aliis

interfectis, cæteri vivi capti sunt: (3) quos vinctos Sestum

Athenienses duxerunt, in hisque ipsum etiam Artaycten et ejus filium.

CXX. Memorantque Chersonesitæ, uni ex eis, qui vinctos custodiebant,

quum salsamenta super igne torreret, prodigium obtigisse hujusmodi:

salsamenta igni imposita subsiliebant palpitabantque, veluti recens

capti pisces. (2) Quod factum quum mirarentur reliqui adcurrentes,

Artayctes, ut vidit prodigium, compellans hominem salsamenta torrentem,

ait: «Hospes Atheniensis, non est quod tu hoc prodigio terrearis. Non

enim tibi illud adparuit; sed mihi Portesilaus, qui Elæunte est,

significat, se etiam mortuum et sale conditum, vim habere a diis

tributam nocendi his qui injuria illum adfecerunt. (3) Nunc igitur ego

hanc mihi ipse mulctam, qua redimam culpam, volo irrogare: pro

thesauris quos ex illius templo abstuli, centum talenta deo solvam; pro

me autem et pro filio meo ducenta talenta pendam Atheniensibus, si

salvos nos dimittere voluerint.» (4) Hæc ille pollicitus, prætori

Xanthippo non persuasit. Nam Elæuntii, ulciscendi Protesilai caussa, ut

supplicio ille adficeretur, rogarunt; et ipsius etiam prætoris in hanc

partem inclinaverat sententia. (5) Itaque illum in littus eductum, in

quod pertinuerant pontes a Xerxe juncti, sive, ut alii memorant, in

collem supra Madytum oppidum situm, clavis asseri adfixum suspenderunt;

et filium ejus in patris Artayctæ conspectu lapidibus obruerunt.

CXXI. His rebus gestis, retro in Græciam navigarunt, pecunias aliaque

pretiosa secum vehentes, atque etiam pontium armamenta, quæ in templis

dedicare constituerunt. Atque hoc anno nihil præterea memorabile gestum

est.

CXXII. Hujus Artayctæ e trabe suspensi progenitor Artembares fuit, is

qui Persis auctor fuerat sermonis, quem illi arripientes Cyro

proposuerunt, in hanc sententiam: (2) «Quoniam Juppiter, sublato

Astyage, Persis imperium tradidit, et præ omnibus hominibus tibi, Cyre;

age, quum terram possideamus exiguam, eamque asperam, hac relicta aliam

habitemus meliorem! (3) Sunt autem multæ tales in propinquo, multæ

etiam longinquiores: quarum si unam occupaverimus, pluribus hominibus

admirationi erimus. Decet autem hoc facere viros principatum tenentes:

et quando tandem id fieri commodius poterit quam nunc, ubi tot

hominibus et universæ Asiæ imperamus?» (4) Quibus auditis Cyrus, minime

probans propositum, Faciant hoc! ait; simul vero ita se comparent, ut

qui imperium porro non habituri sint, sed passuri! Ita enim naturam

ferre, ut mollibus in terris molles nascantur homines: nec enim ejusdem

terræ esse, et eximios fructus ferre, et fortes bello viros. (5) Et

intelligentes Persæ, longe sapientiorem Cyri sententiam quam suam,

desistentes proposito abierunt; et imperare maluerunt, tenuem

incolentes terram, quam campestrem fertilemque colentes aliis servire.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 54 / 55 段