XXXVIII. Quum igitur et ipsi Persæ, et qui cum eis erant Græci (nam et

hi seorsum suum aruspicem habebant, Hippomachum Leucadium), victimarum

judicio prohiberentur committere prælium, continenter autem novæ

sociorum copiæ in castra confluerent Græcorum, numerusque illorum in

dies augeretur; tum vero Timagenides Herpyis filius, Thebanus, Mardonio

suasit, ut exitum faucium Cithæronis occuparet; dicens, continenter

Græcos quotidie adfluere, quorum ingentem numerum ibi esset

intercepturus.

XXXIX. Et jam octo diebus castra castris opposita habuerant, quum ille

hoc consilium Mardonio dedit. Atque intelligens Persa bonum esse

consilium, noctu equitatum ad faucium Cithæronis exitum, versus Platæas

ferentem, misit; quem locum Bœoti Tria capita vocant, Athenienses vero

Quercus capita. (2) Nec frustra venerunt equites, eo loci missi:

ceperunt enim ingredientia planitiem jumenta quingenta; quæ ex

Peloponneso cibaria in castra vehebant, cum hominibus jumenta

sequentibus. (3) Qua præda capta Persæ immanem cædem ediderunt, nec

jumento parcentes nec homini cuiquam: donec cæde satiati, reliqua

circumventa ad Mardonium in castra abegerunt.

XL. Post hoc factum, biduum adhuc morati sunt utrique, quum neutri

vellent initium facere pugnæ. Et barbari quidem usque ad Asopum

progrediebantur, lacessentes Græcos: sed neutri fluvium trajiciebant.

(2) Attamen equitatus Mardonii continuo instabat Græcis, eosque

infestabat. Thebani enim, magnopere Medis faventes, studiose gerebant

bellum, et continuo illis usque ad pugnæ discrimen præibant; deinde

vero in eorum locum succedentes Persæ et Medi, haud spernenda virtutis

specimina edebant.

XLI. Usque ad decimum igitur diem nihil his amplius gestum est. Ut vero

undecimus adfuit dies quo castra castris ad Platæas opposita habuere,

numerusque Græcorum multum erat auctus, et moram ægerrime ferebat

Mardonius; (2) tunc in colloquium convenere Mardonius Gobryæ filius, et

Artabazus Pharnacis, vir in paucis Persarum Xerxi probatus. (3) Ibi

consultantium duæ hæ erant sententiæ: altera Artabazi, censentis quam

primum movenda esse castra, et cum toto exercitu ad murum Thebanorum

eundum, ubi et frumentum multum convectum haberent, et pabulum

jumentis; ibi tranquille sedentes conficere bellum posse, hac inita

ratione: (4) multum se habere aurum, quum signatum, tum factum,

multumque argentum et pocula; his ne parcerent, sed ad Græcos hæc

dimitterent, et præsertim ad Græcarum civitatum præsides; ita hos haud

cunctanter prodituros libertatem, neque iterum discrimen pugnæ

adituros. (5) Hujus igitur eadem fuit sententia atque Thebanorum:

melius enim hic quoque, _quam Mardonius_, quid futurum esset,

prospexerat. At Mardonii fortior erat et pertinacior sententia, nec

ullo modo cedens: existimare enim se, aiebat, suum exercitum Græcanico

longe præstare; itaque quamprimum prælio esse decernendum, nec

committendum ut plures etiam conveniant quam jam nunc convenissent:

missa autem facienda Hegesistrati sacra, neque pertinaciter in illa

incumbendum; sed Persarum institutum sequendo arma ferenda in hostem.

XLII. Hæc quum facienda Mardonius censuisset, nemo contra dixit; et

vicit illius sententia. Illi enim summa imperii a Xerxe commissa erat,

non Artabazo. Tum convocatis ordinum ductoribus, atque etiam Græcorum

sociorum ducibus, quæsivit an oraculum aliquod cognitum haberent de

Persis, tamquam in Græcia perituris. (2) Tacentibus autem cunctis qui

advocati erant, quippe aliis ignorantibus oracula, aliis cognita quidem

habentibus, sed non tutum sibi judicantibus ea proferre, ipse Mardonius

ait: (3) «Quoniam[TR5] vos igitur aut nihil nostis, aut non audetis

dicere, dicam ego, bene gnarus. Est oraculum, dicens in fatis esse ut

Persæ, postquam in Græciam venerint, templum spolient Delphicum, eoque

facto pereant omnes. (4) Itaque nos, quoniam hoc ipsum novimus, non

adibimus id templum, nec spoliare adgrediemur: neque hanc ob culpam

peribimus. Proinde quotquot vestrûm bene cupitis Persis, gaudeatis hoc

nomine, confidatisque nos superaturos esse Græcos.» (5) His dictis,

continuo imperavit ut omnia pararent recteque disponerent, quippe

postridie prima luce prælio futuro.

XLIII. Jam istud quidem oraculum, quod in Persas valere Mardonius

dixit, novi equidem in Illyrios editum esse et in Enchelensium

exercitum, non in Persas. (2) Sed Bacidis exstat effatum hanc pugnam

spectans, hujusmodi:

Gramineis ripis Asopi ac Thermodontis

barbaricæ Graiis acies clamore coibunt.

Hic multi occumbent defuncti munere vitæ,

quando sagittiferis aderit lux ultima Medis.

(3) Hoc igitur, et alia his similia Musæi, equidem novi in Persas

valentia. Thermodon autem fluvius inter Tanagram fluit et Glisantem.

XLIV. Postquam ita Mardonius de oraculis interrogavit duces, eosque

cohortatus est, ingruit nox, et excubiæ sunt dispositæ. Quum autem jam

multum nox processisset, viderenturque omnia tranquilla esse in

castris, maximeque homines somno sepulti; tunc Alexander Amyntæ filius,

dux et rex Macedonum, equo ad Græcorum custodias advectus, se cum

illorum ducibus velle colloqui dixit. (2) Et custodum quidem major pars

in statione mansit, nonnulli vero ad duces cucurrerunt, nunciantes,

venisse hominem equo vectum e castris Medorum, qui, nullum aliud

verbum promens, duces nominatim designasset, cum quibus colloqui se

velle dixisset.

XLV. His auditis, duces protinus ad custodias illos secuti sunt. Quo

ubi venere, hæc illis Alexander dixit: «Viri Athenienses, verba hæc ego

in vestram fidem depono, rogans ut arcana habeatis, nec ulli alii, nisi

Pausaniæ, edicatis; ne mihi extremam adferatis perniciem. (2) Nec enim

dicturus hæc eram, nisi de universa Græcia vehementer essem sollicitus.

Sum enim et ego antiquitus Græcus genere,[TR6] et nolim Græciam ex

libertate in servitutem redactam videre. Dico igitur vobis, non

potuisse Mardonio ejusque exercitui sacra ex sententia fieri: alioqui

jam pridem prælio decertassetis. (3) Nunc vero ei decretum est, valere

jussis sacrificiis, prima luce prælium committere: timet enim

Mardonius, ut ego suspicor, ne major vestrûm numerus conveniat. Ad hoc

ergo vos comparate. Sin differt ille pugnam, et nunc vos non

adgreditur; durate porro, et manete: etenim non nisi paucorum adhuc

dierum cibaria exercitui supersunt. (4) Quodsi vero hujus belli exitus

ex vestra evenerit sententia, etiam mei oportebit vos memores esse, et

de me liberando cogitare, qui Græcorum caussa tam periculosum facinus

pro meo in vos studio suscepi, cupiens consilium vobis aperire

Mardonii, ne barbari ex improviso vos nondum exspectantes adoriantur.

Sum autem Alexander Macedo.» His dictis ille retro egit equum, et in

castra suamque ad stationem est reversus.

XLVI. Moxque Atheniensium duces ad dextrum cornu se contulerunt, et

Pausaniæ, quæ ex Alexandro audiverant, renunciarunt. Quo nuncio ille

territus, Persasque metuens, hæc ait: «Quoniam igitur primo mane

prælium committetur, oportet ut vos Athenienses adversus Persas stetis,

nos autem contra Bœotos et Græcos, qui adversus vos locati sunt; idque

hac caussa: (2) vos nostis Medos et illorum pugnandi genus, qui ad

Marathonem cum eis congressi estis: nos vero horum hominum nullam

experientiam neque notitiam habemus; nemo enim Spartanorum cum Medis

periculum fecit: sed Bœotos atque Thessalos usu cognitos habemus. Quare

omnino necesse est, ut vos sumptis armis in hoc cornu transeatis, nos

autem in sinistrum cornu.» (3) Ad hæc Athenienses responderunt: «Nos

quoque ipsi pridem ab initio, ubi contra vos vidimus locatos Persas, in

animo habebamus hæc dicere, quæ nunc vos nobis proponere occupastis;

sed metuebamus, ne ingrata vobis esset ea oratio. Nunc quoniam vos ipsi

hujus rationis fecistis mentionem, grata nobis hæc oratio est, et

parati sumus morem vobis gerere.»

XLVII. Ut igitur utrisque hoc placuit, illucescente tunc aurora

stationes inter se permutarunt. Quod ubi animadverterunt Bœoti,

renunciarunt Mardonio: et ille, hoc audito, protinus ipse quoque aciei

suæ rationem cœpit immutare, Persasque adversus Lacedæmonios ducere.

(2) Quod ubi Pausanias intellexit, suumque consilium non latere vidit

hostem, retro Spartanos duxit in dextrum cornu: perinde vero item

Mardonius suos lævum in cornu reduxit.

XLVIII. Postquam utraque acies pristinum locum ceperat, præconem

Mardonius ad Spartanos misit, hæc illis ipsius nomine dicentem: «Vos

igitur, Lacedæmonii, ut fortissimi viri prædicamini ab hominibus has

regiones incolentibus, qui magnopere vos admirantur, quod numquam ex

bello fugiatis, numquam deseratis stationem, sed duretis donec aut

adversarios perdideritis aut perieritis ipsi. (2) Atqui horum nihil

verum erat. Nam, priusquam nos congrederemur et ad manus veniremus,

palam fugientes vos vidimus et stationem deserentes, nempe in

Atheniensibus primum periculum facturos, vos ipsos vero contra servos

nostros locantes. (3) Hæc neutiquam sunt fortium virorum facta: sed

nimirum plurimum de vobis nos fefellit opinio. Nam quum propter

virtutis vestræ famam existimassemus vos nobis præconem, qui nos

provocaret, missuros esse, et cum solis Persis velle dimicare; nos ad

hoc ipsum parati, nihil tale vos vidimus facientes, sed metu terroreque

refugientes. (4) Nunc igitur, quoniam vos non priores hanc nobis

proposuistis conditionem, nos eam vobis ultro proponimus. Quidni pro

Græcis vos, qui fortissimi esse existimamini, pro barbaris autem nos,

pari utrimque numero jam pugnemus? Et si quidem placuerit ut cæteri

etiam pugnent, illi deinde post nos pugnanto: sin hoc non placet, sed

satis esse judicaritis ut nos soli pugnemus, decernamus igitur! et,

utri nostrûm vicerint, hi pro universo exercitu vicisse censeantur.»

XLIX. His dictis præco aliquantisper substitit: ut vero nemo ei

respondit, reversus est, et Mardonio quid acciderit renunciavit. Tum

ille, vehementer gavisus, et frigida elatus victoria, equitatum

adversus Græcos misit. (2) Et adcurrentes equites universum Græcorum

exercitum incommodabant, et jacula in eos torquentes, et sagittas ex

arcubus emittentes: quippe sagittarii erant equites, nec cum eis

cominus congredi poterant Græci. Iidem etiam fontem Gargaphiam, unde

aquabatur universus Græcorum exercitus, turbabant et obstruebant. (3)

Et erant quidem prope illum fontem soli Lacedæmonii locati; reliqui

vero Græci, prout singuli locati erant, longius aberant a fonte, Asopum

autem in propinquum habebant. Sed quoniam ab Asopo arcebantur, ad

eumdem fontem aquatum iverant; ex fluvio enim aquari prohibebantur ab

equitum missilibus.

L. In hoc rerum statu, quum aqua careret exercitus, et ab equitatu

hostium incommodaretur, Græcorum duces convocavit Pausanias, ut ad se

in dextrum cornu convenirent, et de his ipsis rebus itemque de aliis

deliberarent. (2) Nam præter hæc, aliis quoque incommodis magis etiam

premebantur: cibaria enim illos defecerant; famulique eorum, ad

subvehendum commeatum in Peloponnesum missi, interclusi erant ab

equitatu, ut in castra pervenire non possent.

LI. Deliberantibus ducibus placuit, ut, si eum diem Persæ

prætermisissent prælium non committentes, ipsi in insulam se

conferrent. Abest hæc decem stadia a fonte Gargaphia, ad quem tunc

castra habebant, estque ante urbem Platæensium. (2) Ita insula fuerit

in continente: nempe fluvius a Cithærone monte in planitiem decurrit in

duos alveos divisus, tria fere stadia a se invicem distantes, et deinde

in unum confluit: nomen ei est Oeroe, filiamque hanc esse Asopi aiunt

hujus regionis incolæ. (3) Hunc in locum transferre castra

constituerunt, quo et aquæ haberent copiam,[TR7] nec ab equitibus,

sicut dum ex adverso stabant, infestarentur. Movere autem placuit

castra sub secundam noctis vigiliam, ne Persæ viderent abeuntes, nec

equites sequerentur eos et incommodarent. (4) Deinde constituerant,

quando in hunc locum pervenissent, quem Asopi filia Oeroe e Cithærone

decurrens circumfluit, eadem nocte dimidiam copiarum partem ad

Cithæronem mittere, ad recipiendos famulos, qui commeatum advecturi

abierant: erant enim in Cithærone interclusi.

LII. Hæc quum ita decrevissent, toto illo die ab equitatu pressi,

immensum sustinuerunt laborem. Ut vero dies defecit, destiteruntque

equites, facta nocte et adpropinquante hora qua ut discederent erat

constitutum, tum vero plerique collectis vasis discesserunt; non illi

locum, de quo convenerat, petere in animo habentes; sed, simulac moveri

cœperunt, læti effugisse equitatum, versus Platæensium urbem fugientes,

ad Heræum (_Junonis templum_) pervenerunt, quod est ante Platæensium

urbem, viginti stadia a Gargaphia fonte distans; ibique ante templum

consederunt.

LIII. Hi igitur circa Heræum castra habuere. Pausanias vero, postquam

illos vidit castris egredientes, ratus eum locum illos, de quo

convenerat, petere, Lacedæmonios etiam arma jussit capere, et eadem

via, qua cæteri præcessissent, progredi. (2) Ibi tunc, quum alii omnes

ordinum ductores parati essent Pausaniæ obsequi, unus Amompharetus,

Poliadæ filius, manipulum ducens Pitanetarum, ait se non fugiturum

peregrinos, neque ultro ignominiam adspersurum Spartanis; miratusque

est, ubi quid ageretur vidit: nec enim superiori colloquio interfuerat.

(3) Pausaniæ vero et Euryanacti indigna res visa est, imperio non

obtemperare illum, adhuc vero indignior, deserere manipulum

Pitanatarum, quoniam ita dux illorum animatus esset; quippe veriti, ne,

si illo relicto facerent quæ cum cæteris Græcis constituissent,

desertus periret Amompharetus cum suis. (4) Id secum reputantes, gradum

sistere jusserunt Laconicas copias, et persuadere homini conati sunt,

non recte eum facere.

LIV. Dum illi Amompharetum adhortantur, unum ex omnibus Lacedæmoniis et

Tegeatis pone manentem; interim Athenienses hæc fecerant: quieti

steterant in vestigio ubi locati erant, bene gnari moris

Lacedæmoniorum, alia sæpe cogitantium, alia dicentium. (2) Ut autem

movere se cœpit exercitus, equitem de suis miserunt, qui spectaret

utrum Lacedæmonii discedere adgrederentur, an omnino de profectione non

cogitarent; tum qui ex Pausania quæreret, quid ipsis esset faciendum.

LV. Ubi ad Lacedæmonios pervenit præco, vidit illos suo loco instructos

stantes, et primores illorum inter se altercantes. Quum enim

Amompharetum hortati essent Euryanax et Pausanias, ne solus

Lacedæmoniorum ibi manens se suosque in periculum adduceret, minime ei

persuaserunt; et ad extremum eo ventum est, ut ad mutua convicia

descenderent, quo tempore adveniens præco Atheniensis coram eis stetit.

(2) Et maledictis illos incessens Amompharetus, ambabus manibus sublato

saxo, eoque ante pedes posito Pausaniæ, Hoc calculo, ait, suffragium

ego fero, non debere nos fugere peregrinos: nempe peregrinos barbaros

dicens. (3) Quem furiosum et male sanum adpellans Pausanias, mox ad

præconem Atheniensium conversus interrogantem quod ei mandatum erat,

jussit hunc, illis quid hic ageretur nunciare, suoque nomine rogare

Athenienses, ut ad se venirent, et de discessu facerent quod ipsos

vidissent facere.

LVI. Et hic quidem ad Athenienses rediit. Illos vero ut inter se

disceptantes aurora deprehendit, Pausanias, quum adhuc ibidem

mansisset, existimans Amompharetum,[TR8] si reliqui Lacedæmonii

discessissent, non ibi solum manusurum, (id quod etiam accidit,) dato

imperio cæteros omnes abduxit per clivos; et Tegeatæ quoque

sequebantur. (2) Athenienses vero, ordine instructi, contraria quam

Lacedæmonii via incedebant: hi enim metu equitatus clivos sequebantur

et radices Cithæronis; Athenienses vero infra per planitiem

progrediebantur.

LVII. Amompharetus autem, prorsus persuasus nequaquam ausurum Pausaniam

se suosque deserere, etiam nunc institit ut ibi manerent, nec

desererent stationem: at, ubi jam longius progressum Pausaniam cum suis

vidit, tunc ratus palam illos sese deseruisse, manipulum suum arma

capere jussit, eumque militari gradu ad reliquum agmen adduxit. (2) At

illi, postquam decem fere stadia progressi erant, exspectaverunt

Amomphareti manipulum, circa fluvium Moloentem resistentes et circa

locum cui Argiopio nomen, ubi templum situm est Cereris Eleusiniæ.

Manserunt autem ibi hoc consilio, quo, si stationem qua locatus erat

non relinqueret Amompharetus ejusque manipulus, sed ibi manerent,

redirent ipsi eisque succurrerent. (3) Vixdum ad illos pervenerat

Amompharetus, quum universus barbarorum equitatus eis instabat. Etenim

equites pro suo more castris Græcorum adequitantes, quum vacuum

vidissent locum, quo illi superioribus diebus steterant, ulterius

continuo equos adegerunt: et simulatque Græcos adsecuti sunt, protinus

eis institerunt.

LVIII. Mardonius, ut Græcos noctu discessisse cognovit, locumque vacuum

vidit, Larissæum Thoracem vocavit ejusque fratres Eurypylum et

Thrasydeium, eosque his verbis est adlocutus: «Nunc quid porro dicetis,

filii Aleuæ, loca hæc vacua videntes? nam vos, horum hominum finitimi,

dicebatis non fugere Lacedæmonios ex pugna, sed bellica virtute

primarios esse viros: quos et paulo ante vidistis stationem deserere,

et nunc cuncti videmus proxima nocte prorsus profugisse. (2) Nempe, ubi

acie illis decernendum fuit cum eis qui revera fortissimi sunt hominum,

ostenderunt, aperte se nihili esse homines inter Græcos, qui nec ipsi

ullius sunt frugis. Ac vobis quibus Persarum virtus minus comperta est,

facile ignovi, laudantibus hos homines, quorum res quædam bene gestæ

vobis innotuerunt (3) sed tanto magis Artabazum miratus sum,

Lacedæmonios pertimescentem, et timore perculsum ignavissimam dicentem

sententiam, movenda nobis esse castra, et in Thebanorum urbem

secedendum, nempe ibi obsidendis: quam sententiam etiam rex ex me

cognoscet. (4) Sed de his quidem alias disserendi locus erit: nunc vero

illis, ut nos effugiant, non est permittendum; sed persequi eos

oportet, donec deprehensi pœnas nobis dederint omnium quæ adversus

Persas patrarunt.»

LIX. Hæc locutus Mardonius Persas, Asopo superato, cursim duxit,

vestigia secutus Græcorum, tamquam fugientium: duxit autem adversus

solos Lacedæmonios et Tegeatas; nam Athenienses, per planitiem euntes,

obstantibus clivis non conspexerat. (2) Et reliquarum barbaricarum

duces copiarum, ut Persas viderunt ad persequendos Græcos egressos,

protinus et ipsi omnes sublatis signis raptim secuti sunt, ut quique

pedibus valebant, nullo ordine, non instructa acie. Ita igitur hi cum

clamore et tumultu adcurrerunt, tamquam primo impetu Græcos oppressuri.

LX. Pausanias, quum instaret equitatus, equitem ad Athenienses misit,

qui ipsius verbis hæc illis diceret: «Cives Athenienses, quum maximum

nobis propositum sit certamen, quo id agitur, liberane maneat Græcia,

an servitutem[TR9] sit servitura, proditi sumus tam nos Lacedæmonii,

quam vos Athenienses, a sociis, qui proxima nocte fuga se proripuerunt.

(2) Nunc igitur decretum est quid hinc sit nobis faciendum: nempe

pugnare oportet quam fortissime possumus, et mutuo nobis succurrere.

Igitur si in vos primos irruisset equitatus, oporteret nos et Tegeatas,

qui nobiscum sunt neque Græciam prodiderunt, vobis succurrere: nunc

vero quum in nos universus ingruit, æquum est vos ut laborantibus

maxime partibus exercitus suppetias veniatis. (3) Sin vos ipsi occupati

estis ut succurrere nobis non possitis, hoc saltem nobis gratificamini,

ut sagittarios vestros ad nos dimittatis. Quum compertum sit nobis,

quam singulare studium in hoc bello adhibeatis, non dubitamus vos

gratum hoc nobis facturos.»

LXI. His auditis, Athenienses parati erant illis succurrere, et quantam

maximam possent opem ferre. Jamque iter erant ingressi, quum subito in

illos impetum fecerunt Græci a barbarorum partibus stantes, qui illis

in acie fuerant oppositi: quo facto, jam succurrere istis non potuere,

ipsi ab adgredientibus infestati. (2) Itaque soli relicti Lacedæmonii

et Tegeatæ, simul cum levi armatura, quinquagies mille Lacedæmonii, et

ter mille Tegeatæ (nam hi numquam ab illis discesserunt), sacra

fecerunt, quippe cum Mardonio et exercitu qui cum eo erant conflicturi.

Quumque nihil læti portenderent victimæ, multi interim eorum

ceciderunt, et multo plures vulnerabantur. (3) Etenim Persæ, vallo e

cratibus facto, adeo immensam in illos vim sagittarum emiserunt, ut

Pausanias, quum perlitare non posset, et valde premerentur Lacedæmonii,

Junonis templum respiciens, quod ad Platæas est, deam invocaret, orans

ne spem ipsorum frustraretur.

LXII. Dum ille adhuc deam invocat, priores surgunt Tegeatæ, et in

barbaros tendunt. Mox vero etiam Lacedæmoniis, post preces a Pausania

peractas, lætæ fuerunt victimæ. (2) Qui ut tandem perlitarunt, ipsi

quoque adversus Persas pergunt; et illis Persæ, relictis arcubus,

obviam ire instituunt. Primum igitur fit prælium apud crates: quæ ubi

corruerunt, atrox jam fit pugna apud ipsum Cereris templum, eaque

diuturna, donec eo ventum est ut velut in turba vir virum premeret: nam

hastas Græcorum prehendentes barbari frangebant. (3) Et studio quidem

ac robore non inferiores erant Persæ: sed præterquam quod leviter erant

armati, ignari etiam fuere pugnæ Græcorum, et solertia cedebant

adversariis. Procurrentes singuli, aut deni, et modo plures, modo

pauciores, globo facto irruebant in Spartanos; et ab his

interficiebantur.

LXIII. Qua parte quidem ipse Mardonius erat, ex candido equo pugnans,

secumque selectos habens mille fortissimos Persarum, ibi vehementer hi

premebant adversarios. (2) Quoad igitur Mardonius vixit, etiam reliqui

restiterunt, et fortiter pugnando multos straverunt Lacedæmonios: ut

vero interfectus Mardonius est, et quod circa eum steterat robur

virorum cecidit, tunc nimirum et reliqui terga verterunt, cessaruntque

Lacedæmoniis. (3) Maxime enim illis nocebat vestitus, scuto et lorica

carens: etenim cum gravi armatura leviter armati pugnabant.

LXIV. Ibi tunc pœnam cædis Leonidæ, secundum oraculi responsum,

Spartanis Mardonius solvit: et nobilissimam omnium, quas novimus,

victoriam Pausanias retulit, Cleombroti filius, Anaxandridæ nepos.

Superiorum hujus viri progenitorum nomina recensui, ubi de Leonida

agebatur: sunt enim prorsus iidem. (2) Interfectus est autem Mardonius

ab Arimnesto, spectato inter Spartanos viro: qui insequente tempore,

post hoc Medicum bellum, bello Messeniaco trecentos viros ducens, cum

omnibus Messeniorum copiis ad Stenyclerum conflixit: et una cum

trecentis suis occubuit.

LXV. Persæ apud Platæas a Lacedæmoniis fusi fugatique, nullo ordine ad

castra sua confugerunt et in ligneum murum, quem in agro Thebano

construxerant. (2) Miror vero equidem, qui factum sit, quum ad Cereris

lucum pugnata sit hæc pugna, ut tamen nullus repertus fuerit Persarum,

qui in locum deæ sacrum aut intrarit aut in eo ceciderit, sed omnes in

profana terra circa templum occubuerint. (3) Opinor autem, si modo fas

est de rebus divinis opinari aliquid, deam illos non recepisse, ut qui

ipsius templum, quod Eleusine fuit, cremassent. Hic igitur Platæensis

pugnæ exitus fuit.

LXVI. Artabazo, Pharnacis filio, initio statim non placuerat, Mardonium

a rege in Græcia relinqui: idemque tunc, multum hortatus ne prælium

ille committeret, nihil profecerat. Itaque, utpote improbans Mardonius

inierat rerum gerendarum modum, hac ipse ratione egit: (2) quum suo sub

imperio manum haberet haud exiguam, sed ad quadraginta hominum millia,

his ordine compositis, quo tempore fiebat prælium, bene gnarus quis

futurus esset exitus pugnæ, egressus est, dato imperio, ut, qua ipse

præiret, sequerentur omnes eodem gradu quo ipsum vidissent præeuntem.

(3) Hoc dato imperio, duxit illos, veluti in prælium duceret: sed quum

ipse prægrederetur agmen, jamque fugientes conspexisset Persas; inde

non amplius eodem ordine suos duxit, sed citato cursu fugam cum eis

corripuit, non ligneum murum petens nec Thebanorum mœnia, sed in

Phocidem tendens, cupiensque quam primum ad Hellespontum pervenire. Hi

igitur hanc in partem iter intenderunt.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 52 / 55 段