spectato inter primos viro apud Orchomenios. (2) Dixit autem
Thersander, se quoque ab Attagino ad hanc cœnam fuisse vocatum,
vocatosque item fuisse quinquaginta cives Thebanos; nec vero seorsum
utrisque sedes adsignasse hospitem, sed in quoque lectulo simul Persam
et Thebanum collocasse. (3) Tum, finita cœna compotantibus convivis,
Persam qui cum ipso in eodem lectulo cubabat, Græca lingua loquentem,
quæsisse ex ipso unde esset, seque respondisse, esse se Orchomenium.
(4) Dein Persam hæc dixisse: «Quoniam igitur et mensæ et libationis
mihi socius es, volo tibi monumentum relinquere meæ sententiæ; quo
etiam tu, re ante cognita, tuis prospicere commodis possis. (5) Vides
hosce epulantes Persas, et exercitum, quem in castris juxta fluvium
reliquimus! Horum omnium, brevi tempore interjecto, non nisi paucos
quosdam videbis superesse.» (6) Hæc dicentem Persam largas profudisse
lacrimas. Se vero, miratum illius sermonem, respondisse: «Igitur
Mardonio hoc dicere oportet, et eis ex Persis qui post illum
auctoritate pollent.» (7) Ad hæc illum reposuisse: «Hospes, quæ deus
vult ut fiant, ea avertere in nullius hominis potestate est: nam
fidelia consilia dantibus parere nemo solet. Ac novimus quidem hoc
multi ex Persis: sequimur vero ducem, necessitate constricti. Est autem
acerrimus, qui adficere hominem possit, dolor hic, bona multa consilia
nosse, et tamen eorum nullum posse exsequi.» (8) Hæc equidem narrantem
Orchomenium Thersandrum audivi, et præterea hoc adfirmantem, ipsum
protinus hunc sermonem ad alios homines retulisse, priusquam ad Platæas
commissum esset prælium.
XVII. Quo tempore Mardonius primum castra in Bœotia habuerat, reliqui
omnes, quotquot ex Græcis has regiones incolentibus Medorum partes
amplexi erant, exercitum illi præbuerant, cum illoque in Atticam erant
ingressi. Soli Phocenses castra illius non erant secuti: nam et hi
quidem utique Medorum partes erant amplexi, nec vero volentes, sed
necessitate coacti. (2) Sed haud multis diebus postquam Thebas
Mardonius venit, advenere ex illorum numero mille, duce Harmocyde, viro
inter suos spectatissimo. Qui ubi Thebas venerunt, Mardonius missis
equitibus jussit illos seorsum in campo residere. Quod ubi fecere,
protinus totus adfuit equitatus: (3) Moxque per Græcanicum exercitum,
qui cum Medis erat, ferebatur fama, perditum iri Phocenses equitum
sagittis; eademque fama inter ipsos etiam Phocenses percrebuit. Ibi
tunc eos dux Harmocydes his verbis est cohortatus: (4) «Phocenses,
manifestum est, hosce homines certæ neci nos destinasse, accusatos, ut
equidem suspicor, a Thessalis. Nunc igitur quemque vestrûm oportet
fortem se virum præstare: melius est enim, ut agentes aliquid et
fortiter pugnantes finiamus vitam, quam ut turpissima morte
interimendos nos præbeamus. Sed intelligat illorum quisque, quale hoc
sit, quod, barbari quum sint, Græcis hominibus mortem sint machinati.»
XVIII. Dum hic suos sic hortatur, cingunt illos equites, moxque
adversus eos invehuntur tamquam perdituri, et jacula in illos torquent
veluti jam emissuri, ac passim etiam nonnulli emittunt. At, quum illi
densatis undique ordinibus et quam maxime poterant conglobati
resisterent, conversis equis equites redierunt. (2) Nec equidem pro
certo dicere possum, utrum revera illi ad interficiendos rogatu
Thessalorum Phocenses venerint, et deinde, postquam eos ad sese
defendendum paratos viderunt, ideo retro discesserint, quod vererentur
ne et ipsi vulnera acciperent: (ita enim Mardonius præceperat:) an ad
illos tentandos numquid eis fortitudinis inesset. (3) Postquam vero
discesserunt equites, præconem Mardonius misit, hæc dicentem:
«Confidite, Phocenses! namque fortes vos esse viros demonstravistis,
non quales mihi narratum erat. Et nunc alacri animo gerite hoc bellum:
nam beneficiis neque me neque regem vincetis.» Et hæc quidem, ad
Phocenses quod attinet, ita gesta sunt.
XIX. Lacedæmonii, ut in Isthmum venerunt, castra ibi posuerant: quo
cognito, reliqui Peloponnesii, quibus meliora placebant, nonnulli etiam
quod Spartanos vidissent egredientes, æquum non censuerunt, ad bellum
proficiscentibus Lacedæmoniis, domi manere. (2) Jam ex Isthmo, postquam
læta nunciarunt victimæ, profecti omnes, Eleusina venerunt. Et, quum
ibi quoque sacrificantibus læta fuissent exta, ulterius sunt progressi,
cum eisque simul Athenienses; hi enim, postquam e Salamine trajecerant,
Eleusine sese cum illis junxerunt. (3) Qui ubi Erythras, Bœotiæ
oppidum, venerunt, resciveruntque barbaros ad Asopum habere castra, re
deliberata, ex adverso illorum in Cithæronis montis radicibus consedere.
XX. Inde quum in planitiem Græci non descenderent, Mardonius contra eos
universum equitatum misit, cui præerat Masistius, quem Macistium Græci
vocant, illustris vir apud Persas, Nisæum habens equum, aureo freno et
aliis ornamentis nitentem. (2) Ibi, ut Græcis adpropinquarunt equites,
turmatim in eos impetum faciebant; in eoque conflictu magna illis
incommoda adferebant, mulieresque eos vocabant.
XXI. Acciderat forte, ut eo loco, qui maxime omnium expositus hosti
erat, Megarenses essent locati, et in eum locum maxime impetum facerent
equites. (2) Quum igitur ab invadente equitatu premerentur Megarenses,
præconem miserunt ad duces Græcorum; qui ubi ad illos venit, hæc verba
fecit: (3) «Dicunt Megarenses: Nos, o socii, non possumus soli impetum
sustinere equitatus Persarum, hic stantes ubi initio locati sumus. Sed
adhuc quidem perseveramus, et fortiter resistimus, quamvis graviter
pressi: nunc vero, nisi alios mittitis qui nostrum in locum succedant,
scitote nos ordinem esse relicturos.» (4) Hæc quum ille ducibus
nunciasset, Græcos tentavit Pausanias, ecqui alii ultro vellent istum
in locum se conferre, et succedere Megarensibus. (5) Quumque nollent
cæteri, acceperunt conditionem Athenienses, et horum quidem selecti
trecenti, cui cohorti præerat Olympiodorus, Lamponis filius.
XXII. Hi fuerunt qui istam operam in se receperunt, et adsumptis secum
sagittariis, ante alios omnes Græcos, qui ad Erythras aderant,
stationem ceperunt. Qui quum per aliquod tempus pugnassent, ad extremum
hujusmodi fuit pugnæ exitus. (2) Dum turmatim impetum faciunt equites,
Masistii equus, præ aliis eminens, sagitta vulneratur in latere: et præ
dolore in posteriores pedes erectus, excutit Masistium. (3) In
collapsum protinus Athenienses impetum faciunt; et equum ejus capiunt,
ipsumque repugnantem interficiunt. Et initio quidem interficere cum non
potuerant, quum sub punicea tunica, qua erat indutus, intus aurea
lorica squamata esset armatus. (4) In thoracem igitur ferientes, nihil
efficiebant; donec aliquis, intelligens quid rei esset, in oculum ejus
ferrum adegit: ita demum cecidit mortuusque est. Hæc forte sic
gerebantur nescientibus reliquis equitibus: nec enim hi illum viderant
ex equo cadentem, nec morientem; sed quum per id ipsum tempus
converteretur turma et paululum retro veheretur, id quod agebatur non
animadverterant. (5) Ubi vero restiterunt, continuo ducem desiderarunt,
quum nemo esset qui illos ordinaret: et quid factum esset
intelligentes, equos adegerunt cuncti, quo cadaver saltem auferrent.
XXIII. Tunc vero Athenienses, ubi viderunt jam non amplius turmatim,
sed simul omnes adcurrere equites, reliquum exercitum auxilio
advocarunt. Dum vero peditatus omnis auxilio venit, interim fit acris
pugna circa mortui corpus. (2) Et quoad soli fuere illi trecenti, multo
erant inferiores, nec auferre cadaver potuere: ut vero eis multitudo
succurrit, jam rursus horum vim equites non sustinuere, neque eis
contigit mortuum auferre, sed præter eum alios etiam de suis amisere.
(3) Igitur ad duo fere stadia recesserunt: ubi, quum quid faciendum
esset deliberassent, decreverunt, quoniam essent sine imperio, redire
ad Mardonium.
XXIV. Qui postquam in castra venerunt, acerbissimo luctu et Mardonius
et universus exercitus Masistium sunt prosecuti, se ipsos tondentes et
equos et jumenta, lamentaque immensa tollentes, ut per totam Bœotiam
echo resonaret; quippe mortuo viro apud Persas et apud regem post
Mardonium spectatissimo. Atque ita quidem barbari suo more mortuum
Masistium honorarunt.
XXV. Græci vero, postquam irruentem exceperant equitatum, exceptumque
repulerant, tanto magis confirmati animis, primum quidem, currui
impositum cadaver per singulos ordines deduxerunt; erat enim corpus
spectatu dignum, cum ob proceritatem, tum ob formæ præstantiam: sed et
hac caussa illud ita circumduxerunt, quoniam vulgo milites relictis
ordinibus ad spectandum Masistium frequentes adcurrerant. (2) Deinde
vero constituerunt ad Platæas descendere, quum intellexissent campum
Platæensem et alias ob caussas et ob aquæ copiam multo ipsis ad castra
ponenda opportuniorem esse quam Erythræus campus. (3) In hunc igitur
campum et ad fontem Gargaphiam,[TR1] qui in illo erat, descendendum
sibi, ibique rite dispositis castra locanda judicarunt. (4) Igitur,
sumptis armis, per Cithæronis montis radices præter Hysias in
Platæensium agrum contenderunt. Quo quum pervenissent, prope Gargaphiam
fontem et Androcratis herois fanum, partim in tumulis haud ita editis,
partim in planitie, per populos dispositi consederunt.
XXVI. Ibi tum, dum cuique populo suus adsignatur locus, acris verborum
contentio orta est inter Tegeatas et Athenienses; contendentibus
utrisque sibi hoc deberi ut alterum obtineant cornu, et tam nova quam
antiqua facta in medium proferentibus. (2) Ab altera enim parte Tegeatæ
hæc dixere: «Nobis semper hic locus, quem in acie obtineremus, ab
omnibus sociis tributus est, in omnibus expeditionibus, quas junctis
copiis Peloponnesii et olim et recentiori memoria susceperunt; et id
quidem ab eo inde tempore, quo Heraclidæ post Eurysthei obitum, in
Peloponnesum conati sunt redire. (3) Tunc igitur honorem hunc
adquisivimus facto hujusmodi: quo tempore nos cum Achæis et cum Ionibus
qui tunc Peloponnesum incolebant, in Isthmum egressi, castra opposita
habuimus castris illorum qui redire conabantur, tunc Hyllus memoratur
publice edixisse, non debere exercitum cum exercitu prælio commisso
periclitari, sed deligendum unum esse ex castris Peloponnesiorum, quem
illi suorum fortissimum judicassent, qui cum ipso certis conditionibus
singulari pugna decertaret. (4) Placuitque Peloponnesiis ita fieri; et
jusjurandum sibi mutuo utrique in hæc verba dederant: «Si Hyllus ducem
vicisset Peloponnesiorum, Heraclidas in paternas possessiones esse
restituendos; sin vinceretur, tum vero abituros Heraclidas exercitumque
abducturos, et intra centum annos non conaturos in Peloponnesum
redire.» (5) Delectus est autem ex omnibus sociis Echemus, Aeropi
filius, Phegei nepos, dux et rex noster, qui ultro sese obtulerat;
isque inita singulari pugna, Hyllum interfecit. (6) Illo igitur facto a
Peloponnesiis qui tunc fuere et alia honorifica præmia, quæ adhuc
tenemus, et hoc consecuti sumus, ut alterum semper cornu ducamus
quoties communis suscipitur expeditio. (7) Cum vobis igitur,
Lacedæmonii, non contendimus; sed optionem damus vobis utri cornu
velitis præesse, illoque vobis cedimus; sed ad nos hoc pertinere
contendimus, ut, quemadmodum superiori tempore, sic et nunc alteri
cornu præsimus. (8) Præter istud vero quod commemoravimus factum, sunt
etiam alia ob quæ digniores nos sumus qui hunc locum obtineamus, quam
Athenienses: etenim multa præclara prælia adversus vos, Spartani,
multaque item adversus alios fecimus. (9) Quare æquum est, ut nos
potius, quam Athenienses, alterum cornu habeamus: nam ab illis nec
nuper, nec olim, tales res gestæ sunt quales a nobis.» Hæc Tegeatæ
dixere.
XXVII. Ad quæ Athenienses in hunc modum responderunt: «Novimus quidem,
pugnandi caussa adversus Barbarum hic nos convenisse, non disputandi:
at quoniam Tegeatarum dux et vetera et nova in medium protulit, quæ ab
utrisque nostrûm ab omni inde memoria bene gesta sint, necesse est ut
vobis exponamus, unde nobis, qui semper fortes fuimus, magis patrium
sit, quam Arcadibus, ut primi simus. (2) Primum Heraclidas, quorum hi
ducem in Isthmo a se interfectum aiunt, hos antea, quum servitutem
fugerent a Mycenæis imminentem, repulsique fuissent a Græcis omnibus
quos adierant, nos soli recepimus, et Eurysthei injuriis finem fecimus,
reportata cum illis victoria de his qui tunc Peloponnesum tenebant. (3)
Deinde, quum Argivi cum Polynice contra Thebas profecta, ibique vita
functi, insepulti jacerent, a nobis bello Cadmeis illato ablatos esse
gloriamur mortuos, et in nostra terra Eleusine sepultos. (4) Est etiam
res a nobis præclare gesta contra Amazonidas, quæ olim a Thermodonte
fluvio in terram Atticam incursionem fecerunt. Atque in Trojano etiam
bello nullis fuimus secundi. (5) Sed enim nihil proficit, harum rerum
fecisse mentionem: nam, qui tum fortes fuere, fieri potest ut iidem
nunc sint deteriores; et qui tunc ignavi, iidem nunc fortiores. (6)
Itaque, de rebus olim gestis, hæc sufficiant. Nos autem, si nullum
aliud edidissemus factum, qui tamen multa, si qui alii ex Græcis, bene
præclareque gessimus; at propter unam certe Marathoniam victoriam digni
sumus hoc honore, atque aliis etiam insuper honoribus: qui ex omnibus
Græcis soli cum Persa pugnavimus, tantamque rem adgressi superiores
discessimus, et de sex et quadraginta populis victoriam reportavimus.
(7) Nonne hac una re gesta commeruimus, ut hic nobis locus in acie
tribuatur? At, quum in hoc temporis momento non deceat de loco quo
quisque in acie locetur altercari, parati nos sumus vobis parere,
Lacedæmonii, et ibi stare ubi et contra quos ut locemur opportunissimum
vobis fuerit visum. Nam ubicumque fuerimus locati, operam dabimus ut
fortes nos viros præstemus. Imperate igitur, et nos obsequemur.»
XXVIII.[TR2] Hoc quum illi respondissent, universus Lacedæmoniorum
exercitus adclamavit Atheniensibus, digniores illos esse qui cornu
præessent, quam Arcades. Atque ita Athenienses, victis Tegeatis,
honorem illum sunt consecuti. (2) Post hæc, Græcorum acies, quum
eorum[TR3] qui initio convenerant, tum qui paulatim supervenerant, in
hunc modum ordinata est. Dextrum cornu Lacedæmonii tenuere, numero
decies mille; quorum quinque millia Spartani fuere, quos custodiebant
Helotæ quinquies et tricies mille, leviter armati septem Helotæ cuique
viro attributi. (3) Proximum sibi locum Spartani Tegeatis tribuerunt,
et honoris caussa, et virtutis: erantque hi mille et quingenti graviter
armati. (4) Post hos locati erant Corinthiorum quinque millia: qui a
Pausania impetrarunt, ut juxta ipsos starent Potidæatæ qui aderant ex
Pallene, numero trecenti. (5) His proximi erant locati Arcades
Orchomenii sexcenti; et his, Sicyonii ter mille; juxtaque hos stabant
Epidaurii octingenti; (6) prope quos constituti erant Trœzenii mille;
tum juxta Trœzenios Lepreatæ ducenti; prope hos Mycenæi et Tirynthii
quadringenti; quibus proximi, Phliasii mille; (7) atque his propinqui
erant Hermionenses trecenti. Proximi Hermionensibus locati erant
Eretrienses et Styrenses sexcenti: post quos Chalcidenses quadringenti,
et post hos, Ampraciatæ quingenti; (8) deinde Leucadii locati erant et
Anactorii, numero octingenti: hisque proximi Palenses ex Cephallenia
ducenti. Post hos Æginetæ stabant quingenti; et juxta illos Megarenses
locati ter mille; (9) atque his proximi erant Platæenses sexcenti.
Postremi vero et primi Athenienses stabant, lævum cornu tenentes,
numero octies mille; quibus Aristides præerat, Lysimachi filius.
XXIX. Hi cuncti, exceptis septem illis cuique Spartanorum attributis,
graviter fuere armati; numero, simul omnes, octies et tricies mille et
septingenti. (2) Iste igitur fuit numerus graviter armatorum, qui ad
pugnandum contra Barbarum convenerant. Leviter vero armatorum numerus
hic fuit: in Spartanorum ordinibus quinquies et tricies mille viri,
quippe septem circa quemque virum; eratque horum quisque ut solet ad
bellum instructus. (3) Reliquorum vero Lacedæmoniorum et Græcorum
leviter armati, unus fere circa quemque virum, fuere quater et tricies
mille et quingenti. Itaque leviter armatorum numerus universus fuit
sexaginta novem millium et quingentorum.
XXX. Itaque universus Græcarum copiarum, quæ ad pugnam aptæ essent,
numerus ad Platæas, collectus, simul sumpta et gravi et levi armatura,
fuit centum et decem millium, minus mille et octingentis. (2) Adjunctis
vero Thespiensibus qui aderant, completus est numerus centum et decem
millium. Adfuerunt enim etiam in castris quotquot supererant
Thespiensium, ad mille octingentos numero: sed illi quidem nonnisi
leviter armati. Græci igitur, ita ordinati, ad Asopum castra habuere.
XXXI. Barbari cum Mardonio, postquam finem fecerunt parentandi
Masistio, quum cognovissent Græcos ad Platæas esse, ipsi quoque ad
Asopum, qui illac fluit, se contulerunt. (2) Quo ubi venere, Græcis in
hunc modum oppositi sunt a Mardonio. Contra Lacedæmonios locavit
Persas; qui quidem, quum illos multitudine longe superarent, non solum
plures in ordines locati, sed Tegeatis etiam oppositi stabant. (3)
Ordinavit eos autem Mardonius ita, ut selectos suorum validissimos
quosque opponeret Lacedæmoniis, infirmiores vero contra Tegeatas
locaret: idque fecit indicantibus et monentibus Thebanis. (4) Persis
proximos Medos locavit; qui ex adverso Corinthios habebant et
Potidæatas et Orchomenios et Sicyonios. A latere Medorum Bactrios
locavit, Epidauriis oppositos et Trœzeniis, item Lepreatis, Tirynthiis,
Mycenæis et Phliasiis. Post Bactrios locavit Indos, quibus ex adverso
Hermionenses stabant et Eretrienses et Styrenses et Chalcidenses. (5)
Proxime Indis Sacas locavit, Ampraciatis oppositos et Anactoriis et
Leucadiis et Palensibus et Æginetis. Proximos Sacis, ex adverso
Atheniensium et Platæensium et Megarensium, Bœotos locavit et Locros et
Malienses et Thessalos et mille illos, quos memoravi, Phocenses. (6)
Nec enim omnes Phocenses a partibus Medorum stabant; sed eorum nonnulli
etiam cum Græcis faciebant, circa Parnassum conglobati, indeque impetu
facto exercitum Mardonii, et Græcos qui cum eo erant, vexabant
prædamque ex illis agebant. Insuper vero etiam Macedonas, et populos
Thessaliæ finitimos, Atheniensibus Mardonius opposuit.
XXXII. Quos adhuc nominavi populos a Mardonio in acie locatos, hi
numerosiores erant cæteris majorisque momenti. (2) Mixti his autem
fuere ex aliis quoque populis viri, Phryges, Thraces, Mysi, Pæones,
aliique. Adfuere etiam ex Æthopibus selecti, et Ægyptiorum Hermotybies
et Calasiries qui vocantur, gladiis armati; qui soli sunt Ægyptiorum
milites. (3) Hos autem Mardonius, quum adhuc Phaleri esset, e navibus
adsciverat quarum propugnatores erant: nec enim Ægyptii in peditatu
fuerant, qui cum Xerxe Athenas venit. (4) Jam barbarorum quidem numerus
qui cum Mardonio erant, ut jam supra dixi, trecenta millia fuere:
Græcorum vero numerum, qui ei socii aderant, nemo novit, nec enim
initus illorum numerus est; sed, si conjectura licet uti, ad
quinquaginta millia coacta fuisse conjicio. Hic igitur peditatus fuit,
in acie locatus: equitatus autem seorsum instructus stabat.
XXXIII. Cunctis ita per populos et per manipulos dispositis, dein
postridie utrique sacra fecerunt. (2) Græcis Tisamenus, Antiochi
filius, sacrificator erat: hic enim exercitum hunc ut vates sequebatur.
Eleus is fuit, Clytiades (_ex Clytii familia_), de gente Iamidarum:
quem Lacedæmonii civem adoptaverant. Scilicet quum Delphicum oraculum
Tisamenus de prole consuluisset, responderat ei Pythia, quinque maximis
certaminibus victoriam illum reportaturum. (3) Is igitur, aberrans ab
sententia oraculi, gymnicis certaminibus dabat operam, tamquam in his
victoriam reportaturus: et quinquertium exercens, Olympiæ certamine
inito cum Hieronymo, genere Andrio, in eo erat ut victoria potiretur,
sed uno luctæ certamine victus est. (4) Tunc Lacedæmonii, intelligentes
ad bellica certamina, non ad gymnica, spectare responsum Tisameno
editum, conati sunt Tisamenum proposita mercede sibi conciliare, eique
persuadere ut una cum regibus de Heraclidarum genere dux ipsis esset
bellorum. (5) At ille, ubi vidit multum interesse Spartanorum, amicum
se illis et socium adjungi, auxit pretium, dixitque, si se in civium
numerum vellent cooptare, omniumque jurium participem reddere, tunc se
id facturum, alio autem pretio minime. (6) Quo audito, primum indignati
Spartani: missam fecerunt illius artem divinandi: ad extremum vero,
quum ingens eis metus impenderet a Persico hoc exercitu, consentientes
in conditionem,[TR4] arcessiverunt virum. (7) At ille, ubi mutatam
vidit eorum sententiam, ne sic quidem, ait, sufficere sibi hoc unum,
sed oportere etiam fratrem suum Hagian eadem conditione, qua ipse,
fieri Spartanum.
XXXIV. Hæc ille dicens, postulatis suis, ut credi par est, imitabatur
Melampodem, qui regiam dignitatem cum jure civitatis petebat. Melampus
enim, quum Argis mulieres furore essent correptæ, et Argivi illum
proposita mercede Pylo vellent arcessere, ut eo morbo liberaret
mulieres ipsorum, mercedem postulaverat dimidium regni. (2) Qua
repudiata conditione postquam digressi sunt Argivi, quum multo etiam
plures mulieres in insaniam incidissent, ita demum in conditionem a
Melampode propositam consentientes, adierunt eum, id quod ille
postulaverat daturi. (3) At tunc ille, mutatam videns horum sententiam,
aucta cupiditate, ait, nisi fratri quoque ipsius Bianti tertiam regni
partem traderent, non esse se illis morem gesturum. Et Argivi, in
angustias adducti, in hanc etiam conditionem consenserunt.
XXXV. Pari modo etiam Spartani, quum Tisamenum sibi adjungere
vehementer cuperent, omnibus ejus postulatis concesserunt. Quæ postquam
ei Spartani indulserunt, ad quinque maximas reportandas victorias
Tisamenus Eleus, nunc Spartanus factus, operam suam illis arte sua
divinandi contulit. (2) Sunt autem isti duo ex omnibus hominibus soli,
quos Spartani in civium numerum cooptarunt. Quinque vero certamina, in
quibus ope Tisameni victoriam Spartani reportarunt, hæc sunt: primum
hoc, ad Platæas; deinde illud ad Tegeam, contra Tegeatas et Argivos;
tertium, in Dipæensibus adversus universos Arcadas, exceptis
Mantinensibus; quartum, adversus Messenios ad Ithomam; quintum, ad
Tanagram contra Athenienses et Argivos: hoc autem postremum peractum
est certamen ex illis quinque.
XXXVI. Hic igitur Tisamenus, Spartanos comitatus, interpres sacrorum ad
Platæas fuit Græcis. Et felicem rei exitum Græcis portendebant sacra,
si sese defenderent; parum prosperum autem, si Asopum transirent et
pugnæ facerent initium.
XXXVII. Mardonius vero, quum cuperet initium facere pugnandi, non
opportuna habuit sacra; sed huic quoque, si sese defenderet, fausta
omnia portendebantur. Usus est enim etiam ille Græcanicis sacris;
eratque illi vates Hegesistratus, civis Eleus, et Telliadarum
nobilissimus. Eumdem virum antea Spartani, a se captum, in vincula
conjecerant, et supplicio destinaverant, quippe multa indigna ab eo
perpessi. (2) Ille vero, hac calamitate circumventus, utpote cui non
modo capitis imminebat pœna, sed ante mortem etiam multa tristia
patienda, facinus commisit dictu incredibile. (3) Quum enim ligno
illigatus esset ferro revincto, illatum forte ferreum instrumentum
nactus, continuo facinus molitus est omnium quæ novimus fortissimum:
postquam enim perpendit quo pacto reliquum pedem e compede educeret,
anteriorem pedis partem sibi præcidit. (4) Quo facto, quum custodiretur
a custodibus, perfosso pariete Tegeam profugit, noctu iter faciens,
interdiu vero inter fruticeta latens et in statione manens: atque ita,
Lacedæmoniis ubique eum quærentibus, tertia nocte Tegeæ fuit: et
audacia hominis obstupefacti erant Lacedæmonii, quum abscissum
dimidiatum pedem viderent humi jacentem, hominem autem non possent
reperire. (5) Postquam igitur hoc modo tunc Lacedæmonios evasit, Tegeam
profugit, quæ per id tempus non pacata erat Lacedæmoniis. Dein
persanato vulnere, ligneum sibi pedem adscivit; et ab illo tempore ex
professo hostis fuit Lacedæmoniorum. (6) Nec tamen usque ad finem ei
profuit odium in Lacedæmonios conceptum: captus est enim ab illis quum
vaticinaretur in Zacyntho, et interfectus. (7) Sed hic interitus
Hegesistrati post pugnam accidit Platæensem: tunc vero ad Asopum
fluvium, haud exiguo pretio a Mardonio conductus, sacra faciebat, et
promptam operam navabat, tam ob odium Lacedæmoniorum, quam quæstus
cupidine.