nescio, post hæc legatum Athenas misit Alexandrum, Amyntæ filium,
Macedonem, partim quoniam adfinitate huic juncti erant Persæ; Alexandri
enim sororem Gygæam, Amyntæ filiam, Bubares Persa habuit in matrimonio,
ex qua natus est Asiaticus Amyntas, de avo materno nomen gerens, quem
rex magna urbe Phrygiæ Alabandis donavit cum reditibus inde
percipiendis: partim vero hac caussa Alexandrum Mardonius misit, quod
audivisset, hospitem Atheniensium eum esse et bene de illis meritum.
(2) Hac enim maxime ratione se sibi adjungere posse Athenienses
existimavit, quos audiverat non minus numerosum, quam fortem esse
populum; et quas mari clades passi Persæ erant, harum auctores
Athenienses potissimum fuisse noverat. His autem sibi adjunctis, facile
maris imperio se potiturum speravit; id quod etiam usu venturum fuerat;
terra autem longe sibi videbatur esse superior: atque ita res suas
rebus Græcorum superiores fore secum reputavit. (3) Fortasse vero etiam
oracula hoc ei prædixerint, monuerintque eum ut Athenienses sibi socios
conciliaret; hisque ille morem gerens Alexandrum miserit.
CXXXVII. Alexandri hujus septimus progenitor Perdiccas ille fuit, qui
Macedonum regno potitus erat tali modo. Ex Temeni posteris tres
fratres, Gauanes, Aeropus, et Perdiccas, Argis in Illyriorum fines
profugerant: ex Illyriis vero in superiorem Macedoniam transgressi,
Lebæam oppidum pervenerant. (2) Ibi apud regem mercede serviebant; unus
equos pascens; alter boves; natu minimus, Perdiccas, minores pecudes.
(3) Fuerunt autem olim etiam reges pecuniæ inopes, non solum populus:
itaque regis uxor ipsa panem illis coquebat. Quoties vero coquebatur
panis pueri mercenarii Perdiccæ, duplo major fiebat quam consentaneum
erat. Ubi autem constanter hoc ita accidit, marito rem illa indicavit.
(4) Quo audito, statim subiit illius animum, esse hoc prodigium, quod
ad magnum quidpiam spectet. Itaque vocatos ad se hos mercenarios jussit
finibus suis excedere. Cui illi responderunt, justum esse ut accepta
mercede abeant. (5) Ibi tunc rex, mercedis mentionem audiens, quum
forte per caminum solis lumen in conclave incideret, divinitus mente
captus, ait: «mercedem vobis ego dignam hanc persolvo,» solem
monstrans. (6) Et Gauanes quidem et Aeropus, natu majores, hoc ut
audivere, attoniti steterunt: at puer, «Accipimus, ait, rex, quæ nobis
das;» et cultro, quem forte habebat, solis lumen in pavimento conclavis
circumscripsit, eoque facto ter deinceps radios solis in sinum suum
hausit, atque ita cum fratribus abiit.
CXXXVIII. Qui postquam abierant, unus ex assessoribus monuit regem quid
esset quod fecisset puer, quamque prudenter fratrum natu minimus
accepisset quod rex illis dedisset. Et rex, his auditis, ira correptus,
equites nonnullos misit, qui illos insequerentur et interficerent. (2)
Est autem in hac regione fluvius, cui posteri horum Argivorum virorum
sacra faciunt, tamquam Servatori. Hic fluvius, postquam eum trajecerant
Temenidæ, ita auctus fluxit, ut transire equites non possent. (3) Illi
vero in aliam Macedoniæ regionem secesserunt, habitaruntque prope
hortos qui dicuntur Midæ, Gordiæ filii: quibus in hortis sponte
nascuntur rosæ, quarum unaquæque sexaginta folia habet, et quæ odore
præstant cæteris. (4) In eisdem hortis etiam Silenus captus erat, ut
narrant Macedones. Supra istos hortos mons situs est, cui Bermius
nomen, aditu difficilis ob aeris intemperiem. Inde impetu facto,
postquam hac regione potiti sunt, reliquam etiam Macedoniam sub
potestatem suam redegerunt.
CXXXIX. Ab hoc igitur Perdicca Alexander ortus est hisce
progenitoribus: Amyntas, cujus filius Alexander fuit, patrem habuit
Alcetam; Alcetæ pater fuit Aeropus; Aeropi pater, Philippus; Philippi,
Argæus; Argæi pater, Perdiccas is qui regno potitus est. Hi fuere[TR8]
Alexandri, Amyntæ filii, progenitores.
CXL. Postquam a Mardonio missus Alexander Athenas venit, tali usus est
oratione: (I.) «Viri Athenienses, Mardonius hæc dicit. Nuncius mihi a
rege venit in hæc verba: (2) Atheniensibus injuriam omnem mihi ab illis
inlatam remitto; quare tu hoc fac, Mardonie: et terram eorum illis
redde, et ipsi præter hanc eligant aliam, quamcumque voluerint, et sui
juris sunto: et templa omnia, quæ ego cremavi, tu illis instaura, si
modo societatem mecum voluerint jungere. (2) Hic quum mihi nuncius
advenerit, necessario hæc exsequi me oportet, nisi vos ipsi
obstiteritis. Hoc autem vobis dico. Quid nunc insanientes arma fertis
contra regem? neque enim superare eum poteritis, neque in omne futurum
tempus ei resistere. (4) Vidistis enim copiarum Xerxis multitudinem et
res gestas; audivistis etiam quanta nunc vis sit mecum: ita quidem, ut
etiamsi nos superaretis et vinceretis, (quod quidem, si bene sapitis,
neutiquam speratis,) alius exercitus multis partibus numerosior
adfuturus esset. (5) Nolite igitur, regi vos æquantes, terra privari
vestra, et perpetuo in periculo de salute vestra versari: sed componite
bellum. Potestis autem præclarissime illud componere, quum rex in hanc
partem animo feratur. Estote liberi, armorum societate sine fraude et
dolo nobiscum contracta. (II.) Hæc, Athenienses, Mardonius ut vobis
dicerem mihi mandavit. Ego vero de mea in vos benevolentia nihil dicam:
nec enim nunc primum, puto, experti illam fueritis. Oro autem vos et
obsecro, ut morem geratis Mardonio. (6) Perspectum enim habeo fieri non
posse, ut vos perpetuo bellum geratis cum Xerxe: namque hoc si fieri
posse a vobis intelligerem, numquam ad vos hujusmodi cum sermone
venissem. Est enim regis potentia plus quam humana, et manus supra quam
dici potest longa. (7) Quare nisi propere fœdus cum eo inieritis,
quando tanta vobis commoda, si pacisci cum eo volueritis, pollicetur;
timeo vobis, qui præ reliquis omnibus sociis maxime in via expositi
estis, semperque soli perdimini, quippe terram incolentes quæ præ
cæteris veluti inter duas acies media interjecta est. (8) At morem
gerite! etenim maximi vobis momenti res est, si rex magnus vobis solis
ex omnibus Græcis peccata condonans, amicitiam vobiscum vult
contrahere.» Hæc Alexandri fuit oratio.
CXLI. Lacedæmonii vero ut audivere Alexandrum Athenas venisse
persuasurum Atheniensibus ut fœdus cum Barbaro faciant; memores
oraculorum, quæ prædixerant in fatis esse ut ipsi cum cæteris
Doriensibus a Medis et Atheniensibus Peloponneso ejiciantur, vehementer
timuerunt ne cum Persa societatem Athenienses contraherent, et propere
legatos Athenas mittere decreverunt. (2) Atque ita contigit, ut utrique
simul _in senatum_ introducerentur. Exspectaverant enim Athenienses et
moras traxerant, bene gnari rescituros Lacedæmonios venisse a Barbaro
nuncium ad pacem conciliandam, eaque re cognita protinus legatos
missuros. Quare consulto tempus duxerant, quo sententiam suam
Lacedæmoniis declararent.
CXLII. Ubi igitur dicendi finem Alexander fecit, sermonem excipientes
Spartani legati, in hunc modum sunt locuti: «Miserunt nos Lacedæmonii
petituros a vobis, ne quid novarum rerum in Græcia moveatis, neque
conditiones admittatis a Barbaro vobis oblatas. (2) Nam et iniquissimum
hoc foret; et aliis quidem etiam Græcis omnibus, sed vobis maxime
omnium, indignum et indecorum; idque multis de caussis. Nam bellum hoc
vos, invitis nobis, concitastis: et initio de vestra solum terra
certamen fuit, nunc vero ad universam etiam pertinet Græciam. (3) Horum
igitur omnium auctores Græcis, præter ea etiam servitutis fieri
Athenienses, nullo modo foret tolerabile: quippe qui semper et jam a
priscis temporibus palam libertatis auctores multis hominibus fuerunt.
Quod autem vos præ cæteris hoc bello premimini, et duorum jam annorum
fructibus estis privati, et tamdiu jam domus et fortunæ vestræ eversæ
jacent, condolemus vobiscum: (4) et propterea profitentur vobis
recipiuntque Lacedæmonii et reliqui socii, alituros se uxores vestras
et quidquid vestris in familiis ad bellum est inutile, quoad bellum hoc
duraturum est. (5) Ne vero Alexander Macedo lævigato Mardonii sermone
vos commoveat! Huic enim hoc facere convenit; quippe, tyrannus quum
sit, tyranno operam præstat. At vos non facietis, si quidem recte
sapitis; bene gnari, in barbaris nec fidem nec veritatem esse.» Hæc
Spartani legati dixere.
CXLIII. Athenienses vero Alexandro in hunc modum responderunt: «Ne nos
quidem ignoramus, multis partibus majorem Medo, quam nobis, esse
potentiam; ut non opus sit de illa nos multa cum ostentatione admonere.
(2) Verumtamen, quum libertatis simus studiosi, resistemus ei quocumque
modo poterimus. Itaque, ut societatem contrahamus cum Barbaro, desine
conari ut nobis persuadeas; nec enim persuadebis. (3) Nunc vero
renuncia Mardonio, dicere Athenienses, quousque sol eadem via incedet,
qua nunc incedit, numquam nos societatem inituros cum Xerxe: sed
adjutoribus confidentes diis et heroibus, quibus ille spretis ædes et
simulacra eorum cremavit, fortiter pugnando ulcisci illum conabimur.
(4) Et tu cave, ne posthac tales adferens sermones Athenis
conspiciaris; neque per speciem commodis nostris inserviendi, ut
nefaria faciamus, nos horteris: nolumus enim tibi ingrati quidpiam
accidere ab Atheniensibus, quum sis publicus hospes noster et amicus.»
CXLVI. Hæc quum Alexandro Athenienses respondissent, ad Lacedæmonios
sermonem converterunt his verbis: «Quod verentur Lacedæmonii ne cum
Barbaro nos societatem contrahamus, id vero admodum humanum est. (2) At
turpiter utique hoc videmini vereri; quum, quo pacto animati sint
Athenienses, non ignoretis. Neque enim tanta auri copia usquam est,
neque terra ulla pulcritudine et fertilitate ita præstans, ut ea
accepta vellemus cum Medis facere, et Græciam redigere in servitutem.
(3) Etenim multa et magna sunt, quæ nos, ne id faciamus, etiam si
vellemus, prohibeant. Primum quidem, et maxime, deorum simulacra et
templa cremata et solo æquata: quorum facinorum necessario,
quibuscumque modis possumus, pœnam repetere potius debemus, quam
societatem contrahere cum eo qui hæc patravit. Deinde, quum Græcum omne
genus consanguinem sit, et linguam et deorum sedes et sacra communia
habeamus, et mores consimiles; nefaria res foret, si horum proditores
fierent Athenienses. (4) Denique scitote, si forte adhuc nescivistis,
quoad vel unus supererit Atheniensium, numquam nos cum Xerxe societatem
inituros. Vestram autem providam erga nos laudamus voluntatem; quod
nobis, quorum fortunæ eversæ sunt, ita prospicitis, ut nutrire familias
nostras velitis. (5) Atque ita vestrum quidem expletum est beneficium:
at nos tamen in hoc quo sumus statu durabimus, nullam vobis molestiam
exhibituri. Nunc vero, hæc quum ita sint, maturate ocyus exercitum
mittere. (6) Nam, ut suspicamur, nulla interposita mora aderit Barbarus
et terram nostram invadet, simulatque ei fuerit renunciatum, nihil nos
eorum quæ a nobis petiit facturos. (7) Itaque necesse est, ut,
priusquam ille in Atticam venerit, nos ei in Bœotiam occurramus.» Hoc
ab Atheniensibus accepto responso, Spartam rediere legati.
[TR1] "peventuri" -> "perventuri"
[TR2] "Æorum" -> "Horum"
[TR3] "fecere" -> "facere"
[TR4] "inlaturos" -> "inlaturos."
[TR5] "redennte" -> "redeunte"
[TR6] "servaturus." -> "servaturus.»"
[TR7] "factun" -> "factum"
[TR8] "fueri" -> "fuere"
HERODOTI
HISTORIARUM LIBER NONUS.
(CALLIOPE.)
I. Mardonius, ut ei Alexander, Athenis reversus, responsa renunciavit
Atheniensium, movit e Thessalia, et exercitum adversus Athenas ducere
maturavit: quacumque autem iter faciebat, inde semper adsumptis
militibus exercitum auxit. (2) Et Thessalos eorum, quæ adhuc acta
erant, nihil pœnituit, multoque etiam studiosius hi Persam ad hanc
expeditionem incitabant: et Thorax Larissæus, qui Xerxem fugientem
comitatus erat, nunc palam Mardonium in Græciam transmisit.
II. Ubi vero progrediens exercitus in Bœotia fuit, ibi tunc Mardonium
Thebani retinuerunt, consulueruntque ei, dicentes nullum esse locum
magis idoneum ubi castra poneret: et ulterius progredi prohibuerunt,
hortantes ut ibi manens operam daret quo sine pugna universam Græciam
in potestatem redigeret. (2) Vi enim et armis subigere Græcos, si
concordes sint, sicut adhuc fuerunt, cunctis etiam hominibus esse
difficile: «At tu, aiebant, si quod nos suademus feceris, nullo negotio
omnia illorum consilia in potestate tua habebis. (3) Mitte pecunias
viris qui in quibusque civitatibus principatum tenent: his donis in
partes divides Græciam; et eorum ope, qui tuas partes sequentur, hos
qui tecum non facient, facile evertes.»
III. Hæc illis suadentibus Mardonius non paruit; sed vehemens illum
cupido incesserat Athenas iterum capiendi, partim stolida quadam
ferocia ductum, partim quod ignium ope per insulas accensorum cogitaret
regi Sardibus versanti significare, tenere sese Athenas. (2) Ubi vero
in Atticam pervenit, ne tunc quidem Athenienses in ea nactus est, sed
plerosque in Salamine et in navibus esse audivit: itaque vacuam cepit
urbem. Hæc quidem altera occupatio Mardonii evenit decimo post mense
quam a Xerxe prior erat facta.
IV. Athenis quum esset Mardonius, in Salaminem legatum misit
Murychiden, virum Hellespontium; qui easdem Atheniensibus conditiones
proponeret, quas Alexander Macedo ad illos pertulerat. (2) Quamquam
enim jam antea minime amicas Atheniensium acceperat sententias, iterum
tamen nunc misit, sperans illos a stolida superbia remissuros, quum
bello capta esset universa Attica, et in ipsius jam esset potestate.
Hac caussa Murychiden in Salaminem misit.
V. Qui quum ad senatum venisset, exposuissetque Mardonii mandata, unus
e senatoribus, Lycides, pro sententia dixit, recte factum sibi videri,
si acciperent conditionem a Murychide ipsis propositam, de eaque ad
populum referrent. (2) Hanc ille sententiam dixit, sive quod pecunias a
Mardonio accepisset, sive quod ipsi per se ita visum fuisset. Sed
indignati Athenienses, quum senatores, tum qui foris stabant, ut
cognoverunt, protinus circumstantes Lyciden lapidibus obruerunt,
Hellespontium vero Murychiden dimiserunt incolumem. (3) Orto autem in
Salamine propter Lycidem tumultu, quum rescivissent Atheniensium
mulieres, quid rei esset, cohortatæ invicem, et alia aliam prehendens,
ultro ædes Lycidæ petierunt, et uxorem ejus et liberos lapidibus
obruerunt.
VI. Athenienses vero hac ratione in Salaminem trajecerant. Quousque
exspectabant exercitum ex Peloponneso sibi auxilio venturum, in Attica
manserunt: quum vero magis magisque in longum rem ducerent Lacedæmonii,
et Mardonius, contra ipsos movens, jam in Bœotia esse diceretur, tunc
demum omnia sua exportarunt, ipsique in Salaminem transierunt. (2)
Simul vero legatos Lacedæmonem miserunt, qui et de Lacedæmoniis, quod
Barbarum invadere Atticam passi essent, nec secum in Bœotiam obviam ei
occurrissent, conquererentur, et illos admonerent quantum esset, quod
ipsis Persa, si ad illius partes transissent, pollicitus esset; denique
prædicerent Lacedæmoniis, nisi auxilio venirent Atheniensibus, ipsos
etiam per se levamen aliquod inventuros esse malorum.
VII. Nempe festos dies tunc maxime agebant Lacedæmonii, Hyacinthia
celebrantes, maximique faciebant rem divinam curare: simul vero etiam
murum in Isthmo muniebant, isque jam lorica erat instructus. (2) Ut
vero Lacedæmonem legati Athenienses pervenerunt, secum etiam
Megarensium et Platæensium ducentes legatos, introducti ad Ephoros, in
hunc modum verba fecere: (I.) «Miserunt nos Athenienses, dicentes:
Medorum rex non modo terram nostram nobis reddit, verum nos æqua
conditione sibi socios vult adjungere, sine dolo et fraude: atque
etiam, præter nostram, aliam nobis terram vult tradere, quamcumque ipsi
elegerimus. (3) At nos Hellenium reverentes Jovem, remque indignam
censentes prodere Græciam, non sumus ei adsensi, sed repudiavimus
conditionem, quamquam injuria adfecti a Græcis proditique, et bene
gnari longe nobis conducibilius esse societatem contrahere cum Persa,
quam gerere bellum: nec vero umquam volentes cum eo paciscemur. (4) Ita
quidquid a nobis proficisci potest, id sincero animo tribuimus Græciæ.
(II.) At vos, qui nuper vehementissime metuebatis ne cum Persa
pacisceremur, nunc, postquam constitutum nobis esse numquam prodere
Græciam perspicue intellexistis, et quoniam murus vester, quem in
Isthmo ducitis, prope absolutus est, ne ullam quidem rationem habetis
Atheniensium; et, postquam vobis nobiscum convenit occursuros vos Persæ
in Bœotiam, prodidistis nos, et Barbarum in Atticam invadentem non
prohibuistis. (5) Habent igitur in præsentia Athenienses quod vobis
succenseant: nec enim recte fecistis. At nunc vos hortantur, ut ocyus
nobiscum emittatis exercitum, quo Barbarum excipiamus in Attica.
Quoniam enim Bœotiam in tempore non occupavimus, est quidem nostra in
terra opportunissimus ad prælium faciendum locus, Thriasius campus.»
VIII. His auditis, ephori responsum in posterum diem distulerunt, tunc
postero die in sequentem, atque ita usque in decimum diem fecerunt, de
die in diem moras facientes. Interea temporis Peloponnesii omnes
ingenti studio Isthmum munire pergebant, et opus jam proxime finem
erat. (2) Et, quod Lacedæmonii, quum Alexander Macedo Athenas venisset,
tanto studio impedire conati sint quominus Medorum partes
amplecterentur Athenienses, nunc vero id prorsus non curarint, nullam
aliam edere caussam possum, nisi quod nunc munitum habuerunt Isthmum,
nec se amplius indigere Atheniensibus existimarunt: quando vero in
Atticam venit Alexander, nondum exstructus erat murus, sed opus etiam
tunc faciebant, vehementer metuentes Persas.
IX. Ad extremum vero, ut et responsum legatis Lacedæmonii, et milites
Atheniensibus auxilio mitterent, hac ratione effectum est. Pridie ejus
diei quo ultimam apud ephoros audientiam habituri legati erant,
Chilaus, civis Tegeates, qui in maxima præ aliis omnibus hospitibus
auctoritate apud Lacedæmonios erat, ex ephoris sermonem omnem, quem
habuerant Athenienses, audivit. (2) Quo audito, hæc illis Chilaus
dixit: «Ita se res habet, Ephori: si amici nobis non fuerint
Athenienses, sed cum Barbaro contraxerint societatem; valido licet muro
per Isthmum ducto, magnæ tamen portæ apertæ sunt Persæ, quibus intrare
in Peloponnesum possit. At morem Atheniensibus gerite, priusquam aliud
illi consilium capiant, quod exitium ferat Græciæ.» Hoc ille
Lacedæmoniis suasit.
X. Atque hi, re inter se deliberata, neque communicata cum legatis qui
a civitatibus advenerant, e vestigio, noctu adhuc, quinque millia
emiserunt Spartanorum [attributis cuique septem Helotis], mandato dato
Pausaniæ, Cleombroti filio, ut illos educeret. (2) Erat quidem tunc rex
Lacedæmoniorum Plistarchus, Leonidæ filius; sed hic adhuc puer erat,
ille vero tutor hujus et frater patruelis. Neque enim in vivis adhuc
fuit Cleombrotus, Pausaniæ pater, Anaxandridæ filius; sed postquam
exercitum, qui murum exstruebat, ab Isthmo abduxerat, brevi interjecto
tempore e vita discesserat. (3) Hac autem caussa exercitum ab Isthmo
Cleombrotus abduxit, quod, dum sacra faciebat adversus Persam, sol
obscuratus est in cœlo. (4) Collegam autem sibi Pausanias adscivit
Euryanactem, Doriei filium, qui ex eadem fuit regia domo. Illi igitur
cum Pausania Spartam sunt egressi.
XI. Legati vero, ubi dies illuxit, profectionis illorum prorsus ignari,
adierunt ephoros, ipsi constitutum inter se habentes redire quisque
suam in civitatem. (2) Hos, ubi advenerunt, ita sunt adlocuti: «Vos
igitur, Lacedæmonii, hic domi manentes, Hyacinthia celebratis et
ludicra agitis, prodentes socios: Athenienses vero, a vobis injuria
adfecti, et sociis destituti, cum Persam pacem component quocumque modo
poterunt. (3) Pace autem cum illo conciliata, manifestum est socios non
regis fore: et cum Persis militabimus contra quamcumque terram nos illi
ducturi sunt. Vos vero proinde experiemini quale sit, quod vobis ex ea
re eventurum est.» (4) Hæc quum legati dixissent, responderunt ephori,
interposito jurejurando, profectum esse exercitum, viderique jam ad
Oresteum esse, proficiscentem adversus peregrinos: barbaros enim
peregrinos (ξένους) vocabant. (5) Legati autem, hoc nescientes,
interrogarunt quid esset quod dicerent; et, ubi rem totam cognoverunt,
demirati factum, ipsi quoque abire maturarunt, illos insequentes: et
cum ipsis profecti sunt etiam ex periœcis Lacedæmoniorum (_circum
Spartam habitantibus_) selecta quinque militum millia gravis armaturæ.
XII. Hi dum ad Isthmum ire properant, Argivi, quum prius recepissent
Mardonio cohibituros se esse Spartanos ne exirent, nunc simul atque
resciverunt exercitum cum Pausania Sparta egressum esse, præconem in
Atticam miserunt, optimum ex cursoribus (_Græce_ hemerodromis) quem
reperire potuerant. (2) Qui ubi Athenas pervenit, hæc dixit: «Mardonie,
miserunt me Argivi, qui tibi dicerem, ex Lacedæmone egressam esse
juventutem, nec Argivos cohibere illos ne exirent potuisse. Quare, ad
hoc quod spectat, tu recte rebus tuis consule.» His dictis, ille
reversus est.
XIII. Mardonius, hoc audito nuncio, non consultum duxit diutius in
Attica morari. Priusquam enim hunc nuncium accepisset, continuerat se
ibi, cognoscere cupiens quid facturi Athenienses essent: et Atticam nec
evastaverat, nec ullo malo adfecerat, per omne hoc tempus sperans illos
in conditiones propositas consensuros. (2) Postquam vero eis id non
persuasit, remque omnem cognovit, tum vero, incensis Athenis, et sicubi
de muris aut de privatis ædibus aut de sacris aliquid adhuc rectum
stabat, corrutis his omnibus et solo æquatis, priusquam Pausanias cum
suis usque ad Isthmum esset progressus, Attica excessit. (3) Excessit
autem hac caussa, quod neque equitatui opportuna Attica erat; et, si
ipse prælio victus foret, nonnisi per angusta loca se recipere posset,
ubi eum pauci etiam homines possent transitu prohibere. Itaque Thebas
redire constituit, et prope urbem sibi amicam acie decernere, in
regione equitatui opportuna.
XIV. Ita igitur Mardonius Attica excessit: qui ut jam in itinere erat,
advenit ei præcursor, nuncians alium exercitum Megara venisse, mille
Lacedæmonios. Quo audito, hos primum capere cupiens, deliberabat quo
pacto id efficeret. (2) Igitur conversum agmen versus Megara duxit: et
præmissus equitatus jam Megaricam incursavit terram. Estque hæc Europæ
regio longissime occidentem versus sita, in quam pervenerit Persicus
hic exercitus.
XV. Post hæc vero nunciatur Mardonio, frequentem Græcorum exercitum in
Isthmo esse. Itaque retroducens per Deceleam iter fecit: Bœotarchi enim
finitimos arcessiverant Asopiorum, qui ei viam monstrarunt Sphendaleas
ferentem, atque inde Tanagram: (2) ubi quum pernoctasset, postero die
Scolon pergens, in finibus fuit Thebanorum. Ibi vero, licet partes
ipsius sequerentur Thebani, nihilo minus agros eorum vastavit, non
utique hostili in eos animo, sed ingente necessitate coactus: voluit
enim munimentum exercitui exstruere, quod et sibi, si prælium
committenti minus ex sententia res cecidisset, perfugium esset. (3)
Pertinebant autem castra illius inde ab Erythris, præter Hysias, usque
ad Platæensium fines, secundum Asopum fluvium locata. Nec tamen
munitionem eadem magnitudine fecit, sed in decem fere stadia quodque
ejus latus. (4) Dum in hoc opere occupati erant barbari, Attaginus
Phrynonis filius, civis Thebanus, facto magnifico adparatu, et
Mardonium ipsum, et quinquaginta Persarum spectatissimos, ad hospitale
epulum vocavit. Et vocati accepere conditionem; celebratumque est
epulum in ipsa urbe Thebana.