CVIII. Ut illuxit, Græci, pedestrem exercitum eodem in loco manentem

conspicientes, existimabant naves etiam ad Phalerum adhuc stare: et

navalem pugnam redintegraturos illos putantes, ad repugnandum sese

comparabant. Postquam vero abiisse naves cognovere, tunc ocyus persequi

illas decreverunt. At classem Xerxis non conspexere, usque ad Andrum

eam persecuti. Postquam vero Andrum pervenere, deliberarunt. (2) Et

Themistocles quidem pro sententia dixit, per insulas navigando

classemque etiamnunc persequendo, recta ad Hellespontum dirigendum esse

cursum, pontesque rescindendos. At contrariam huic sententiam

Eurybiades proposuit, dicens: si rescidissent pontes, hoc ipso longe

maximam calamitatem Græcis inlaturos.[TR4] (3) Nam, si interclusus

Persa cogeretur in Europa manere, operam illum esse daturum ut nunquam

quietem agat; quoniam, si quietem ageret, nihil suarum rerum

promoveret, neque reditus ei ullus ostenderetur, et fame periturus

esset illius exercitus: molienti autem aliquid, et rebus gerendis

sedulo operam danti, omnia Europæ oppida omnesque populos accessuros

videri, sive bello subactos, sive deditione in tempore facta; et

alimento hostibus futuros esse annuos Græcorum fructus. (4) E

contrario, quum pugna navali victus Persa non videatur in Europa

mansurus, permitti ei oportere ut fugiat, donec suam in terram fuga

pervenerit; deinde vero de propria ipsius terra cum illo esse

decertandum. Hanc ad sententiam accesserunt reliquorum etiam

Peloponnesiorum duces.

CIX. Ibi tunc Themistocles, postquam intellexit se majori ducum numero

persuadere non posse ut in Hellespontum navigarent, mutato consilio

Athenienses adiens (quippe qui effugisse barbaros ægerrime ferebant, et

ipsi etiam per se, si reliqui nollent, in Hellespontum cupiebant

navigare), hæc apud eos verba fecit: (2) «Equidem multis sæpe hujusmodi

rebus interfui, et multo plura talia accidisse audivi: nempe viros ad

necessitatem redactos, postquam victi essent, instaurasse pugnam, et

superiorem reparasse calamitatem. Nos vero, postquam ex insperato et

nos ipsos et Græciam, repulsa tanta hominum nube, lucrifecimus,

fugientes viros ne persequamur! (3) Nec enim nos hæc perfecimus, sed

dii atque heroes; qui noluerunt unum virum simul Asiæ et Europæ

imperare, impium illum et nefarium; qui sacra et profana pariter

insuper habuit, et simulacra deorum evertit cremavitque, qui mare etiam

flagellis cecidit, et compedes in illud dejecit. (4) At tunc, quum bene

res nostræ habeant, maneamus in Græcia, et nostrûm ipsorum

familiarumque nostrarum curam geramus; et ædes suas quisque reficiat,

et sementi faciendæ sedulo det operam, postquam Barbarum prorsus

ejecerimus: ineunte autem vere in Hellespontum et in Ioniam navigemus!»

(5) Hæc ille locutus est hoc consilio, ut gratiam apud Persam in

futurum tempus iniret; quo, si ab Atheniensibus adversi aliquid ei

accidisset, perfugium haberet: quod quidem ei etiam usu venit.

CX. Hæc dicens Themistocles, decepit Athenienses: at illi morem ei

gesserunt. Quoniam enim, quum jam antea sapiens esset habitus, nuper re

ipsa sapiens et plenus consilii erat repertus, facile dictis ejus

paruere. (2) Postquam hi igitur ab illo persuasi fuerunt, continuo

deinde viros cum navigio dimisit, quos confisus erat, etiamsi omnibus

tormentis cruciarentur, tacituros mandata ad regem deferenda, quorum in

numero iterum famulus ipse Sicinnus erat. Hi ubi ad Atticam pervenere,

reliquis in nave manentibus, Sicinnus exscendit, et hæc apud Xerxem

verba fecit: (3) «Misit me Themistocles, Neoclis filius, prætor

Atheniensium, sociorum omnium fortissimus et sapientissimus, qui tibi

dicerem, Themistoclem Atheniensiem, rebus tuis cupientem inservire,

cohibuisse Græcos, naves tuas persequi volentes et pontes in

Hellesponto rescindere. Itaque nunc largum per otium revertaris licet.»

His nunciatis, retro hi navigarunt.

CXI. Græci, postquam displicuit consilium classem barbarorum ulterius

prosequendi aut in Hellespontum navigandi ad rescindendos pontes,

Andrum circumsederunt, expugnare eam molientes. (2) Primi enim ex

insulanis Andrii fuerunt a quibus pecuniam postulaverat Themistocles,

quam illi dare recusarunt; sed Themistocli, quum his verbis eos adortus

esset, ut diceret, venire Athenienses, duos magnos deos secum habentes,

Persuasionem et Necessitatem, quare utique dare illos oportere

pecunias; ad hæc illi responderunt, merito magnas et opulentas fuisse

Athenas, et bonis usas esse diis; cæterum Andrios tenuem incolere

terram et admodum esse egenos; duosque inutiles deos non relinquere

ipsorum insulam, sed constanter eam habitare, Paupertatem et

Impotentiam; et quum hosce deos Andrii possideant, non daturos ipsos

pecuniam: numquam enim potentiam Atheniensium superiorem fore ipsorum

impotentia. Hi igitur, quum hæc respondissent, nec dedissent pecuniam,

oppugnabantur.

CXII. Themistocles vero, numquam cessans corradere pecunias, in

reliquas insulas eosdem, quos ad Andrios, nuncios cum minacibus

mandatis misit, pecunias ab illis postulans, dicensque, nisi postulatis

satisfacerent incolæ, ducturum se adversus eos Græcorum exercitum, et

obsessos perditurum. (2) Hæc dictitando, ingentes pecunias a Carystiis

et a Pariis coegit. Hi enim, quum Andrum cognovissent oppugnari quod

Medis favisset, scirentque in maxima præ cæteris ducibus existimatione

Themistoclem esse, hæc metuentes, pecunias miserunt. (3) An vero et

alii nonnulli ex insulanis pecunias dederint, adfirmare non possum:

puto autem, et alios dedisse, nec hos solos. At Carystiis quidem ideo

nihilo magis contigit evitare calamitatem: Parii vero, Themistocle

pecuniis placato, incursionem exercitus effugerunt. (4) Ita igitur

Themistocles, ab Andro impetum faciens, pecunias ab insulanis coegit

clam reliquis ducibus.

CXIII. Xerxes autem cum suis, paucos post navalem pugnam dies moratus,

eadem qua venerat via in Bœotiam movit. Nam Mardonio visum erat et

comitari regem, et, quia opportunum non esset anni tempus ad bellum

gerendum, satius esse in Thessalia hibernare, et deinde, redeunte[TR5]

vere, Peloponnesum adgredi. (2) Ut vero in Thessaliam pervenere, ibi

Mardonius primum Persas omnes, quos Immortales vocant, selegit, excepto

duce eorum Hydarne; hic enim se negaverat relicturum regem. Deinde ex

reliquis Persis loricatos selegit, et millenarium equitatum; tum vero

Medos et Sacas et Bactrios et Indos, tam peditatum, quam equitatum. (3)

Et ex his quidem populis omnes, qui aderant, sibi sumpsit: ex reliquis

vero sociis non nisi paucos passim selegit, eos legens qui aut forma

essent præstantes, aut a quibus clarum aliquod facinus editum noverat.

(4) In horum autem numero plerique genere Persæ fuere, torques et

armillas gestantes; et post hos Medi. Erant autem Medi numero non

inferiores Persis, sed robore his cedebant. Ita factum est, ut

universus exercitus a Mardonio selectus, simul cum equitibus, numerum

trecentorum millium compleret.

CXIV. Per idem tempus, quo Mardonius delectum instituit militum, et

Xerxes adhuc in Thessalia erat, oraculum ex Delphis adlatum est

Lacedæmoniis, jubens illos satisfactionem a Xerxe repetere pro cæde

Leonidæ; et, quidquid ille dedisset, accipere. (2) Itaque ocyus

præconem miserunt Spartani: qui ut universum exercitum nactus est in

Thessalia adhuc hærentem, in conspectum Xerxis prodiens, hæc dixit:

«Rex Medorum, Lacedæmonii et Heraclidæ ex Sparta satisfactionem abs te

postulant quod regem ipsorum interfecisti, qui Græciam erat

servaturus.»[TR6] (3) Ad hæc ridens rex, et diu nihil respondens,

postremo, quum forte adstaret ei Mardonius, hunc digito monstrans ait:

«Itaque Mardonius hic satisfactionem illis dabit, qualis eis digna

est.» Et præco, accipiens dictum, reversus est.

CXV. Inde Xerxes, Mardonio in Thessalia relicto, ipse ad Hellespontum

maturavit abire: et quadragesimo quinto die ad locum, ubi trajecerat

fretum, pervenit, nullam (ut ita dicam) exercitus partem in Asiam

reducens. (2) Milites in itinere, ubicumque locorum erant et apud

quoscumque homines, horum fructus rapientes comedebant: sicubi nihil

fructuum invenissent, gramen e terra enatum, et decerptum arborum

corticem, et ex arboribus tam cultis quam silvestribus destricta

manducabant folia, nihilque reliquerant, fame ita cogente. (3) Ad hæc

pestis et dysenteria invadens exercitum, multos in itinere interemit.

Ægrotos vero etiam in itinere relinquebat rex, dato civitatibus, ut in

quaque erant, mandato, ut curarent illos alerentque: ita alios in

Thessalia, alios in Siri Pæoniæ, alios in Macedonia reliquerat. (4) Ibi

etiam antea, quum in Græciam tenderet, sacrum currum Jovis reliquerat:

quem nunc rediens non recepit. Nam Pæones, qui illum Thracibus

tradiderant, repetenti Xerxi dixere, equas e pascuo raptas esse a

superioribus Thracibus circa Strymonis fontes habitantibus.

CXVI. Ibidem rex Bisaltarum et terræ Crestonicæ, Thrax, immane patravit

facinus. Dixerat ille, nec se ultro serviturum Xerxi, sed in superiora

loca in montem Rhodopen se receperat, et filiis suis interdixerat ne

adversus Græciam militarent. (2) At illi, spreto patris imperio, sive

quod cupido illos incesserat belli spectandi, cum Persa militarunt.

Postquam vero salvi omnes, sex numero, redierunt, oculos eis pater

istam ob culpam effodit: et illi quidem hanc mercedem abstulerunt.

CXVII. Persæ vero ut peragrata Thracia ad trajectum pervenere, quanta

maxima celeritate poterant Hellespontum navibus trajicientes Abydum

petierunt: etenim pontes non amplius stratos invenerant, sed tempestate

dissolutos. (2) Ibi morantes, quum copiosiora quam in itinere alimenta

nacti supra modum sese implerent, et alias, quam adhuc, biberent aquas,

multi de exercitu qui supererat periere. Reliqui vero una cum Xerxe

Sardes pervenere.

CXVIII. Fertur quidem etiam alia fama, Xerxem, postquam Athenis

profectus Eionem ad Strymonem fluvium pervenisset, inde non amplius

terrestri usum esse itinere; sed exercitum quidem Hydarni tradidisse,

qui eum ad Hellespontum deduceret, ipsum vero conscensa Phœnissa nave

in Asiam trajecisse; (2) in trajectu vero a vehemente impetuosoque

vento Strymonia fuisse exceptum. Ibi tunc, quum magis magisque fureret

tempestas, et nimis onerata esset navis, quippe magno numero Persarum

Xerxem comitantium in ponte navis stante, timore perculsum regem cum

clamore quæsisse ex gubernatore, ecqua salutis spes esset; eique

gubernatorem respondisse, «Domine, non alia spes est, nisi de numero

multorum horum vectorum pars quædam amoveatur.» (3) Quæ audientem

Xerxem, aiunt, dixisse: «Viri Persæ, nunc vestrûm quisque ostendat curæ

vobis esse regem! nam in vobis mea salus posita videtur.» Quibus

auditis illos adorasse regem, et in mare prosiliisse; et navem ita

levatam, salvam in Asiam pervenisse. (4) Xerxem vero, simul atque in

terram exscendisset, hæc fecisse: aurea corona donasse gubernatorem,

quod regis vitam conservasset; deinde vero, quod magnum Persarum

numerum perdidisset, caput ei jussisse præcidi.

CXIX. Sed hæc altera de Xerxis reditu temere fertur fama, mihique

prorsus incredibilis est, tam quod ad cætera spectat, quam quod ad

istam Persarum calamitatem. (2) Nam si ista Xerxi gubernator dixisset,

et decem millibus hominum, quos rogarem sententiam, ne unum quidem esse

existimo, quin mihi sit adsensurus, non ejusmodi quidpiam facturum

fuisse regem, sed Persas Persarumque principes, qui in ponte fuerunt,

jussurum fuisse in cavitatem navis descendere, remigum vero, qui

Phœnices erant, parem numerum, quot Persæ fuerunt, in mare ejecturum.

(3) At ille, ut modo dixi, simul cum reliquo exercitu terrestre iter

faciens in Asiam rediit.

CXX. Cujus rei etiam locuples est testimonium hoc, quod satis constat,

Xerxem in reditu Abdera venisse, et hospitium contraxisse cum

Abderitis, eosque aureo acinace atque tiara auro intexta donasse. (2)

Et, ut soli quidem Abderitæ narrant, (quod mihi parum fit probabile,)

primum apud illos, ex quo Athenis profugit, cingulum solvit, utpote

nunc in tuto se esse ratus. Sunt autem Abdera Hellesponto propiora,

quam Strymoni et Eioni, ubi illum aiunt navem conscendisse.

CXXI. Græci, quum expugnare Andrum non potuissent, Carystum petierunt,

et evastato Carystiorum agro, Salaminem redierunt. Ibi primum primitias

prædæ exemerunt diis, quum alia, tum tres Phœnissas triremes; quarum

una in Isthmo dedicaretur, quæ mea adhuc ætate superfuit; altera ad

Sunium, tertia Ajaci in ipsa Salamine. (2) Deinde prædam inter se

diviserunt, et Delphos miserunt primitias; e quibus facta est statua

duodecim cubitorum magnitudine, rostrum navis manu tenens; quæ eodem

loco posita est ubi aurea Alexandri Macedonis statua.

CXXII. Postquam Delphos primitias miserunt Græci, communi omnium nomine

interrogarunt deum, an sufficientes et gratas accepisset primitias.

Quibus ille respondit, a cæteris quidem; nec vero ab Æginetis: sed ab

his repetiit præmium quod illis ob rem ad Salamina bene gestam tributum

fuisset. (2) Quo audito, Æginetæ dedicarunt aureas stellas tres, quæ

super æneo malo stant in angulo proxime Crœsi craterem.

CXXIII. Post prædæ distributionem in Isthmum navigarunt Græci, virtutis

præmium tributuri ei e suorum numero, qui in hoc bello præ cæteris

illud commeruisset. (2) Postquam vero eo pervenerunt duces, et calculos

inter se ad Neptuni aram distribuerunt, primum et secundum suo judicio

designaturi; ibi tunc eorum quisque sibi primum posuit calculum, se

ipsum quisque fortissimum judicans: quod autem ad secundas partes

pertinet, plerique calculi in Themistoclem consenserunt. (3) Itaque

illi singula habuere suffragia: Themistocli autem longe pleraque

suffragia secundas tribuerunt partes.

CXXIV. Id judicium duces quidem Græci, ob invidiam ratum habere

noluerunt, sed re injudicata suam quisque in civitatem discessit:

verumtamen Themistocles per universam Græciam ut Græcorum longe

prudentissimus prædicatus celebratusque est. (2) Quoniam vero, licet

victor, non tamen honore adfectus erat ab his qui pugnæ ad Salaminem

fuerant socii; protinus post hæc Lacedæmonem se contulit, ibi se

honoratum iri sperans. Et liberaliter eum receperunt Lacedæmonii, et

eximio honore adfecerunt. (3) Nam Eurybiadi quidem primum decrevere

præmium, oleagineam coronam: prudentiæ vero et dexteritatis præmium

Themistocli tribuerunt, oleagineam huic pariter coronam. Præterea curru

eum donarunt, pulcerrimo qui Spartæ erat: (4) et egregie collaudatum

prosecuti sunt abeuntem delecti trecenti Spartanorum, hi qui Equites

vocantur, usque ad Tegeatarum fines. Est autem Themistocles unus ex

omnibus quos novimus hominibus, quem Spartani ita publice sint

prosecuti.

CXXV. Ut autem Lacedæmone Athenas venit, ibi tunc Timodemus,

Aphidnensis, qui de numero inimicorum ejus erat, cæterum non ex

illustribus viris homo, invidia insaniens, obtrectavit Themistocli;

exprobransque ei quod Lacedæmonem se contulisset, aiebat, Atheniensium

gratia Lacedæmonios eum honore illo esse prosecutos, non ipsius gratia.

(2) Quod ubi passim dictitare non desiit Timodemus, Themistocles ei

ait: «ita tibi se res habet: nec ego, si Belbinita essem, ita honoratus

fuissem a Lacedæmoniis; nec tu, homo, si esses genere Atheniensis.» Et

hæc facta quidem hactenus.

CXXVI. Interim Artabazus, Pharnacis filius, jam ante spectatus vir

inter Persas, et deinde ex Platæensi pugna magis etiam nobilitatus, cum

sexaginta militum millibus de eo exercitu quem Mardonius sibi

selegerat, regem usque ad fretum deduxit. (2) Postquam rex in Asia

fuit, Artabazus vero retrogressus circa Pallenen versabatur; quum

Mardonius in Thessalia et Macedonia hiemaret, nec opus esset ut ipse

cum reliquo exercitu se conjungere properaret; rem sese indignam

judicavit, quum in Potidæatas incidisset, qui a rege defecerant, si hos

non in servitutem redigeret. (3) Etenim Potidæatæ, postquam rex fines

eorum erat prætergressus, et classis Persarum a Salamine fuga se

receperat, ex professo defecerant a barbaris, pariterque reliqui

Pallenen incolentes.

CXXVII. Potidæam igitur tunc Artabazus oppugnavit. Suspicatus vero

etiam Olynthios defectionem a rege moliri, Olynthum quoque simul

oppugnavit. Tenebant eam tunc Bottiæi, qui e Thermæo sinu a Macedonibus

fuerant ejecti. (2) Quos postquam vi expugnavit, ad lacum eductos

jugulavit; urbem autem Chalcidicæ genti tradidit, eique Critobulum

Toronæum præfecit. Atque ita Olynthum Chalcidenses habuere.

CXXVIII. Hac expugnata, curam omnem Artabazus in Potidæam intendit. Qui

dum hoc curat, ultro cum eo de proditione egit Timoxenus, dux

Scionæorum. Hic qua via initio usus sit, dicere non possum; nec enim

memoratur: sed postremo res accidit hujusmodi: (2) quoties litteras

mittere aut Timoxenus voluit ad Artabazum, aut Artabazus ad Timoxenum,

epistolam circum sagittæ crenas circumvolveant, et adaptatis alis,

sagittam in locum, de quo inter eos convenerat, emittebant. (3) Sed

proditionis Potidææ compertus est Timoxenus. Etenim Artabazus, sagitta

versus destinatum locum emissa, a scopo aberrans, humerum feriit civis

Potidæatæ. Et adcurrens hominum turba, ut fieri in bello solet,

vulneratum circumstat; qui sagittam prehendentes, ut epistolam

animadverterunt, protinus ad duces deferunt: aderant vero etiam ex

aliis Pallenensibus socii. (4) Ubi autem legerunt duces epistolam,

auctoremque cognoverunt proditionis, visum est eis crimine proditionis

non affligere Timoxenum, civitatis Scionæorum gratia, ne in posterum

omne ævum proditores esse existimarentur Scionæi. Et ille quidem hoc

modo compertus est.

CXXIX. Inde postquam tres menses Artabazus in oppugnanda Potidæa erat

occupatus, accidit ingens maris recessus, et is quidem in longum

admodum tempus: et barbari, locum videntes vadosum factum,[TR7], in

Pallenem transire instituerunt. (2) Ut vero duas viæ emensi erant

partes, et tres partes adhuc reliquæ erant, quas transire oportebat

priusquam in Pallenen pervenirent, supervenit accessus maris tantus,

quantus numquam antea, ut quidem indigenæ dicunt, fuerat, licet sæpe

magnus accidat. (3) Itaque quicumque ex illis nandi erant imperiti,

perierunt; qui vero natare poterant, hos Potidæatæ navigiis persecuti

interemerunt. (4) Caussam autem hujus æstus et exundationis

calamitatisque Persarum hanc fuisse aiunt Potidæatæ, quod hi iidem

Persæ qui mari perierunt, in Neptuni templum et simulacrum, quod in

suburbio est, impia facinora admiserant: quam caussam illi ex rei

veritate adlegare mihi videntur. (5) Superstites Artabazus in

Thessaliam ad Mardonium reduxit. Hæc igitur fortuna fuit eorum, qui

regem deduxerunt.

CXXX. Classis quæ supererat Xerxis, postquam fuga ex Salamine in Asiam

pervenit, regemque et exercitum e Chersoneso Abydum trajecit, Cumæ

hiemavit. (2) Adpetente autem vere ad Samum maturavit convenire, ubi

etiam pars navium hiemaverat. Propugnatorum in iis major pars Persæ

erant et Medi: duces autem eis advenere Mardontes Bagæi filius, et

Artayntes Artachæi: quibus etiam collega adfuit Ithamitres, fratris

filius Artayntæ, ab ipso adscitus. (3) Hi vero, quoniam magnam cladem

erant passi, ulterius occidentem versus non moverunt, neque eos

quisquam ad ulterius progrediendum cogebat: sed ad Samum sedentes,

observabant Ioniam, ne deficeret: habebant autem naves, una cum

Ionicis, trecentas. (4) Nec vero Græcos existimarunt in Ioniam moturos,

sed satis habituros suam custodire terram: quod ex eo colligebant, quod

ipsos ex Salamine fugientes non essent persecuti, sed libenter

discessissent. Igitur mari quidem fracti animis barbari erant: terra

vero longe hostibus superiorem fore Mardonium existimabant. (5) Itaque

ad Samum hærentes, partim quidem consultabant si quid mali adferre

possent hostibus, partim vero adrectis auribus exspectabant quis

futurus esset exitus rerum a Mardonio gerendarum.

CXXXI. Græcos vero et ver adpetens excitavit, et Mardonius in Thessalia

agens. Et pedestris quidem Græcorum exercitus nondum erat coactus,

classis vero Æginam se contulit, naves numero centum et decem. (2) Dux

et imperator classis erat Leotychides, ex altera regum familia; cui

pater fuit Menares, avus Hegesilaus; reliqui majores hoc ordine,

Hippocratides, Leotychides, Anaxilaus, Archidamus, Anaxandrides,

Theopompus, Nicander, Charillus, Eunomus, Polydectes, Prytanis,

Euryphon, Procles, Aristodemus, Aristomachus, Cleodæus, Hyllus,

Hercules: (3) qui omnes, exceptis duobus, quos proxime post Leotychidem

commemoravi, reges fuerant Spartæ. Atheniensium vero dux erat

Xanthippus, Ariphronis filius.

CXXXII. Ut naves omnes Æginæ adfuere, venerunt Græcorum in castra

legati Ionum. Qui paulo ante Spartam quoque venerant, orantes

Lacedæmonios ut Ioniam liberarent; quorum in numero etiam Herodotus

fuit, Basilidæ filius. (2) Hi inter se conjuraverant, omnino septem

numero, de interficiendo Strattide, Chii tyranno, postquam vero

patefacta conspiratio est, uno ex conjuratis consilium illorum

prodente, reliqui sex ex Chio se receperunt, et Spartam primum, tunc

vero illo tempore etiam Æginam venerunt, orantes Græcos ut in Ioniam

navigarent: (3) sed ægre ab his impetrarunt, ut Delum usque moverent.

Nam ulteriora omnia metuebant Græci, quum et locorum essent imperiti,

et hostilium copiarum omnia esse plena existimarent. Samus autem eis

æque longe atque Herculis columnæ abesse videbatur. (4) Simul vero

accidit, ut nec barbari, metu perculsi, ultra Samum versus occidentem

navigare auderent; nec Græci, quamvis sollicitati a Chiis, ultra Delum

versus orientem. Ita quæ in medio utrorumque erant, ob illorum metum in

tuto fuerunt.

CXXXIII. Dum Græci in Delum navigant, Mardonius adhuc in Thessalia in

hibernis fuit. Inde autem ad consulenda oracula misit virum genere

Europensem, cui nomen erat Mys; dato homini mandato, ut quaquaversum

iret, et quorumcumque oraculorum explorare effata posset, ea

consuleret. (2) Quid igitur fuerit, quod ille cognoscere ex oraculis

cupiens mandatum istud dederit, id adfirmare equidem non possum; nec

enim memoratur: sed misisse eum puto, de rebus præsentibus, non de

aliis, consulturum.

CXXXIV. Hunc Myn constat et Lebadeam venisse, ibique mercede corrupto

viro indigena, ad Trophonium descendisse; et Abas item pervenisse, quæ

in Phocide sunt, ad oraculum. (2) Idem quum prius Thebas venisset, non

modo Ismenium Apollinem consuluit; ubi, sicut Olympiæ, ex victimis

responsa dei petuntur; verum etiam, homine externo, non Thebano,

pecunia corrupto, in Amphiarai templo pernoctavit. (3) Thebanorum enim

nulli fas est oraculum illud consulere, hanc ob caussam: edito responso

jusserat eos Amphiaraus, duorum utrum vellent eligere, ut aut pro vate

uterentur ipso, aut pro armorum socio, altero autem abstinerent; et

illi hoc elegerant, ut armorum ipsis esset socius. Hanc ob caussam

nulli homini Thebano fas est in illius templo pernoctare.

CXXXV. Istud vero, quod narrant Thebani, maxime mihi mirum accidit:

eumdem quippe Europensem Myn aiunt, postquam per omnia circumvagatus

esset oracula, etiam ad Ptoi Apollinis fanum venisse. (2) Vocatur

quidem id fanum Ptoum, est autem Thebanorum, situm supra Copaidem lacum

ad montem, proxime Acræphiam oppidum. Ad hoc templum quum venit hic Mys

(_latine_ Mus) nominatus, comitatos eum esse aiunt tres viros publice

ad hoc delectos, scripto consignaturos responsum quod redditurus esset

deus: prophetam vero protinus barbara locutum esse lingua, (3) ut

stuperent comites Thebani, barbarum sermonem loco Græci audientes,

nescirentque quid in præsenti facerent: Europensem autem Myn, quam illi

secum attulerant tabellam, eis eripuisse, in eaque hæc quæ propheta

pronunciaverat, conscripsisse; dixisse autem, Cario sermone usum illum

esse; deinde, his scripto consignatis, discessisse hunc, et in

Thessaliam rediisse.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 49 / 55 段