bonum utique adfers nuncium: nam, quod ego ut fieret cupiveram, id tu
factum esse testis ocularis nuncias. Scito enim, a me monitos fecisse
hos Medos: quandoquidem enim sponte noluerunt Græci prælio decernere,
necesse fuit ut inviti cogerentur. (2) At tu, quoniam huc venisti bonum
nuncium adferens, ipse illis nuncia. Nam si ego hæc dixero, videbor
illis ficta loqui, neque eis persuadebo factum hoc esse a barbaris. Sed
tu eos adi; et ipse illis, ut res habet, indica. Quod ubi ut
indicaveris, si illi persuasi fuerint, tum quidem optime res habebit;
sin dictis tuis non adhibuerint fidem, perinde nobis erit: etenim non
amplius aufugient, si, ut tu ais, undique cincti sumus ab hostibus.»
LXXXI. Igitur in concilium ingressus Aristides rem nunciat, dicens, se
ex Ægina venire, et per hostium naves in statione locatas ægre
pervasisse latentem; nam universam Græcorum classem a Persarum navibus
esse circumventam: quare se illis consulere, ut ad propulsandum hostem
sese comparent. His dictis, ille discessit; inter hos vero rursus orta
est sermonum disceptatio: plerique enim ex ducibus fidem nuncio non
adhiberunt.
LXXXII. Dum hi ita increduli sunt, advenit triremis transfuga Teniorum,
cui præerat civis Tenius Panætius, Sosimenis filius; quæ omnem
veritatem attulit. Quod quidem ob factum Delphis in tripode nomen
Teniorum inscriptum est in eorum populorum nominibus qui Barbarum
debellarunt. (2) Hac igitur navi, quæ ad Salaminem ab hoste transfugit,
simul cum Lemnia navi quæ antea ad Artemisium transfugerat, completus
est numerus navium, quibus usi sunt Græci, ut trecentæ et octoginta
confierent; ad quem explendum numerum duæ naves prius defuerant.
LXXXIII. Postquam Teniorum verba fidem fecere Græcis, tum demum ad
navalem pugnam sese hi compararunt, et prima luce cœtum coegerunt
propugnatorum. Ibi tunc præ cæteris ducibus Themistocles bene apud suos
pro concione verba fecit; cujus in eo vertebatur oratio, ut meliora
quæque pejoribus opponeret, (2) hortareturque, ut, quæcumque in hominis
naturam et conditionem caderent, ex his eligerent optima. Postquam
dicendi finem fecit, conscendere naves suos jussit. (3) Qui dum
conscendunt, adfuit ex Ægina triremis quæ ad deducendos Æacidas missa
erat: tum deinde navibus omnibus evecti sunt Græci.
LXXXIV. Quos in altum evectos tanto protinus impetu adgressi sunt
barbari, ut cæteri Græci omnes in puppim remigarent, et terræ
admoverent naves. Unus Aminias, Atheniensis civis, Pallenensis, longius
evectus, navem hostilem rostro petiit. (2) Cujus navis, quum alteri
implicita hæreret, nec inde divelli posset; ita demum cæteri, auxilio
venientes Aminiæ, prælium commiserunt. Id quidem fuisse navalis pugnæ
initium memorant Athenienses: Æginetæ vero, illam navem, aiunt, pugnæ
initium fecisse, quæ Æginam ad advehendos Æacidas fuerat missa. (3)
Narratur hoc etiam, adparuisse Græcis speciem mulieris, quæ illos, ita
ut universus exaudiret exercitus, ad fortiter pugnandum hortata sit,
increpatos prius his verbis, «Miseri! quousque in puppim remigabitis.»
LXXXV. Contra Athenienses locati Phœnices erant; hi enim cornu
obtinebant Eleusinem et occidentem spectans: contra Lacedæmonios vero
Iones, qui in altero cornu versus orientem et Piræeum erant. Et horum
quidem pauci, ut monuerat eos Themistocles, de industria cessarunt;
major pars vero strenue pugnabat. (2) Possem sane multorum nomina
trierarchorum edere, qui Græcas naves ceperunt: nec vero eos memorabo,
nisi Theomestorem Androdamantis filium, et Phylacum Histiæi, Samium
utrumque. (3) Horum autem solorum ea caussa facio mentionem, quod
Theomestor ob hanc rem gestam Sami tyrannus a Persis est constitutus;
Phylacus vero eorum numero qui bene de rege meruerunt adscriptus est,
et amplus terræ tractus eidem donatus. Orosangæ Persico sermone
vocantur bene de rege meriti. Ac de his quidem ita res habet.
LXXXVI. Major vero numerus hostilium navium in hac ad Salaminem pugna
periit; aliæ ab Atheniensibus corruptæ, aliæ ab Æginetis. Nam quum
Græci ordine et justa acie pugnarent, barbari vero necdum satis
ordinati fuissent, neque recto consilio quidquam gererent, debuit id
fere ipsum evenire quod accidit: (2) quamquam eo die longe fortiores
fuerunt seseque præstiterunt quam ad Eubœam, quum unusquisque formidine
Xerxis studium omne adhiberet; quisque enim se spectatum iri a rege
existimabat.
LXXXVII. Jam, quod ad alios attinet, quo pacto singuli nonnulli
barbarorum aut Græcorum pugnaverint, non possum pro comperto referre:
sed ad Artemisiam quod spectat, hæc gesta sunt, unde illa magis etiam
regi adprobata est. (2) Postquam magno tumultu res regis misceri
cœperant, per id tempus navem Artemisiæ persequebatur navis Attica. Et
illa, quum effugere non posset, quoniam antea eam multæ aliæ sociæ
naves erant, ipsius autem navis hostibus erat proxima, hoc consilium
cepit, quod etiam eventu utilissimum ei fuit. Quum enim instaret illi
Attica navis, ipsa capto impetu in sociam navem impegit, qua
Calyndenses viri vehebantur cum rege Calyndensium Damasithymo. (3) Cum
quo an ei antea, quum adhuc ad Hellespontum fuissent, altercatio quædam
intercesserit, confirmare equidem non possum, nec utrum consulto id
fecerit, an casu tunc maxime Calydensium illa navis ei fuerit objecta.
Ut vero in illam impegit, eamque depressit, singulari felicitate usa,
duplex inde commodum retulit. (4) Nam Atticæ navis trierarchus, ubi
illam vidit in navem hominum barbarorum facere[TR3] impetum, ratus
Artemisiæ navem aut esse Græcanicam, aut a barbaris ad Græcos
transfugere et ipsis succurrere, omissa illa, alias barbarorum naves
petiit.
LXXXVIII. Itaque hoc primum illa commodum consecuta est, ut salva
evaserit: insuper vero eidem contigit, ut, quum damno adfecisset
Xerxem, ob id ipsum factum maxime ab eodem laudaretur. (2) Aiunt enim,
quum pugnam rex spectaret, animadvertisse eum hanc navem in alteram
impingentem: quumque adstantium aliquis ei dixisset, «Vides, domine,
quam fortiter Artemisia pugnet, quæ navem hostilem depressit!» (3)
quæsisse illum, verene sit hoc Artemisiæ factum? Cui illos respondisse,
plane se nosse navis insigne. Existimabant hi autem hostilem esse
navem, quam illa depressisset. (4) Nam et alia, ut dictum est,
feliciter ei cesserant, et hoc, quod ex Calyndica navi nemo unus salvus
evaserit, qui accusare illam potuisset. (5) Itaque Xerxes ad ea, quæ ei
ab his dicta erant, hoc verbum edidisse fertur: «Viri mihi facti sunt
mulieres; mulieres vero, viri.» Hoc a Xerxe dictum memoratur.
LXXXIX. In hoc autem prælio occubuit dux Ariabignes, Darii filius,
frater Xerxis: occubuere item alii multi illustres viri ex Persis
Medisque et ex eorum sociis: ex Græcis vero pauci quidam. Hi enim quum
essent natandi periti si quæ eorum navis periit, quotquot non in manuum
conflictu ceciderunt, ad Salaminem enatarunt: (2) at barbarorum
plerique, natandi imperiti, in mari periere. Et postquam primæ naves in
fugam erant versæ, tum vero plurimæ corruptæ sunt: nam qui pone erant
locati, hi quum navibus in anteriora progredi conarentur, quippe et
ipsi præclarum aliquod facinus regi ostensuri, in suorum naves
fugientium inciderunt.
XC. In eodem tumultu hoc etiam accidit. Phœnices quidam, quorum naves
perierant, ad regem accedentes calumniati sunt Iones, tamquam per eorum
proditionem periissent naves. (2) Forte fortuna autem ita cecidit res,
ut Ionum duces nihil mali paterentur, et Phœnices calumniantes hancce
mercedem ferrent. Dum illi adhuc ista dicunt, in unam ex Atheniensium
navibus irruit navis Samothracica: (3) et dum mergitur Attica navis,
adcurrens navis Æginensis deprimit Samothracicam. Tum vero Samothraces,
ut erant solertes jaculatores, de navi quæ ipsorum navem depresserat
conjectis telis deturbarunt propugnatores, navemque conscenderunt,
eaque potiti sunt. (4) Id factum Iones servavit. Ut enim rem præclare
ab his gestam Xerxes vidit, iram suam in Phœnices vertit, quippe valde
æger animi et quoslibet accusans: illorumque capita jussit præcidi, ne,
quum ignavi ipsi essent, fortiores viros calumniarentur. (5) Xerxes
enim, e regione Salaminis sedens in montis radice, cui Ægaleos nomen,
quoties aliquod facinus a suis editum cerneret, sciscitabatur quis
esset qui id fecisset: et scribæ notabant trierarchi nomen cum patris
et civitatis nomine. (6) Insuper vero etiam Ariaramnes Persa, qui tunc
aderat, operam suam Ionibus, quorum erat amicus, ad hoc contulerat ut
malum illud in Phœnicum capita verteretur.
XCI. Ubi vero in fugam versi barbari ad Phalerum navibus contenderunt,
ibi tunc Æginetæ, in freto in subsidiis stantes memoratu digna facinora
edidere. (2) Etenim Athenienses quidem in hoc tumultu naves et
resistentes et fugientes perdebant, Æginetæ vero eas quæ prælio
excedebant: et, ut quæque periculum ab Atheniensibus effugerant, hæ dum
recipiebant se, in Æginetas incidebant.
XCII. Ibi forte mutuo sibi occurrerunt navis Themistoclis, aliam navem
persequentis, et Polycriti navis, Crii filii, Æginetæ, qui in Sidoniam
illam navem impetum fecerat, a qua prius ad Sciathum capta fuerat
Æginensis navis speculatoria; qua navi vehebatur Pytheas, Ischenoi
filius, quem Persæ misere concisum in navi habebant, virtutem ejus
admirantes. Hunc igitur Pytheam simul cum Persis vehens navis Sidonia
capta nunc est a Polycrito, atque ita servatus Pytheas, et Æginam dein
adductus. (2) Jam ubi Atticam navem conspexit Polycritus, eamque ex
insigni imperatorio agnovit, inclamans Themistocli, et conviciis eum
insectatus, Ita, ait, Æginetæ Medis favent! Hæc Polycritus, postquam in
navem istam impetum fecerat, in Themistoclem projecit.
XCIII. Barbari vero, quorum superfuere naves, fuga ad Phalerum sub
pedestris exercitus tutamen pervenerunt. (2) In hac navali pugna e
Græcis præcipuam laudem consecuti sunt Æginetæ; et post hos,
Athenienses: ex singulis vero viris Polycritus Ægineta, et duo
Athenienses, Eumenes Anagyrasius, et Aminias Pallenensis, qui
Artemisiam quoque persecutus est. (3) Qui si scivisset navi illa
Artemisiam vehi, non prius desiturus erat quam aut illam cepisset aut
ipse captus fuisset: nam Atheniensium triremium præfectis hoc imperatum
erat, prætereaque præmium erat propositum decem millia drachmarum, si
quis eam vivam cepisset: magnopere quippe indignati erant mulierem
contra Athenas militare. (4) At hæc quidem, ut supra dictum est,
periculum effugit: sed et reliqui, quorum superfuere naves, in Phalerum
se receperunt.
XCIV. Adimantum vero, Corinthiorum ducem, aiunt Athenienses, initio
statim, ut concurrerunt naves, metu terroreque perculsum, sustulisse
vela et in fugam sese proripuisse; reliquosque Corinthios, imperatoriam
navem videntes aufugere, pariter abiisse. (2) Qui quum in fuga ex
adverso templi Minervæ Sciradis, quod in Salamine est, versarentur,
incidisse in eos memorant celocem divinitus missam; quam qui misisset,
repertum esse neminem; accessisse eam autem ad Corinthios, omnium quæ
apud exercitum gesta erant ignaros. (3) Fuisse autem divinam rem inde
colligunt, quod qui in celoce erant, quum ad naves adpropinquassent,
hæc dixissent: «Adimante, tu abductis navibus in fugam te proripuisti
prodens Græcos: at illi tantam de hostibus victoriam reportant, quantam
ipsi precati erant.» (4) Quibus hæc dicentibus quum fidem non adhiberet
Adimantus, rursus eosdem dixisse, paratos ipsos esse obsides sese
sistere, et ad supplicium duci, ni Græci comperti fuissent victoriam
reportasse. Ita igitur et illum et reliquos retro convertisse naves, et
re peracta in castra Græcorum venisse. (5) Hæc de Corinthiis
Athenienses narrant: at negant factum Corinthii, seque inter primos
navali huic pugnæ autumant interfuisse; eisque testimonium exhibet
reliqua Græcia.
XCV. Aristides vero, Lysimachi filius, Atheniensis, cujus etiam paulo
ante, ut optimi viri, feci mentionem, in illo ad Salaminem tumultu hanc
navavit operam: adsumptis gravis armaturæ militibus multis eorum qui
secundum littus terræ Salaminiæ erant locati, genere Atheniensibus, cum
his in Psyttaleam insulam trajecit, et Persas omnes qui in insula hac
erant interfecit.
XCVI. Dirempto navali prælio Græci, postquam naufragiorum quidquid
forte adhuc ibi locorum erat in terram Salaminis pertraxerunt, ad novam
pugnam sese compararunt, existimantes reliquis navibus denuo usurum
regem. (2) Sed magnam naufragiorum partem abripiens ventus Zephyrus ad
littus Atticæ, cui Colias nomen, devexit: itaque impleta sunt quum
reliqua oracula omnia quæ de hac navali pugna Bacis et Musæus dixerant,
tum vero etiam illud quod multis ante annis de naufragiis eo loci
ejiciendis Lysistratus ediderat, fatidicus Atheniensis, quod Græcos
omnes fefellerat:
Coliades mulieres remis frixuræ sunt.
Hoc autem post discessum regis erat futurum.
XCVII. Xerxes vero, ut acceptam vidit cladem, veritus ne quis Ionum
consuleret Græcis aut etiam ipsi per se consilium caperent in
Hellespontum navigandi pontesque solvendi, quo ipse in Europa
interclusus de salute periclitaretur, fugam meditabatur. (2) Celare
autem de hoc consilio cupiens et Græcos et suos, aggerem ducere in
Salaminem instituit, gaulosque Phœnicios colligavit, qui pro ponte et
muro essent; simulque et ad prælium se comparavit, tamquam aliam pugnam
navalem commissurus. (3) Et reliqui quidem omnes, ubi eum hæc facere
viderunt, prorsus existimabant serio illum et ex animi sententia
paratum esse manere et redintegrare bellum: sed Mardonium nihil horum
fefellit, quippe bene gnarum quid ille consilii agitaret. Hæc dum
Xerxes agebat, simul nuncium in Persidem misit, qui recentem nunciaret
calamitatem.
XCVIII. Hisce nunciis Persicis nihil est inter mortales quod citius eo
quo tenditur perveniat: ita hoc a Persis excogitatum est. (2) Aiunt
enim, quot dierum est universum iter, tot dispositos et equos et viros
in quaque diurna statione paratos stare; quos nec nix, nec imber, nec
æstus, nec nox impedit quominus suum quisque cursum quam velocissime
conficiat. (3) Nempe, qui primus currit, is secundo tradit mandata,
secundus tertio; atque sic illa deinceps alii atque alii tradita, per
singulos transeunt, quemadmodum apud Græcos lampas in lampadum
festivitate, quæ in Vulcani honorem celebratur. Hunc equorum cursum
Persæ _angareion_ vocant.
XCIX. Jam superior nuncius ubi Susa pervenit, Athenas tenere Xerxem,
tanta lætitia Persas, qui domi erant relicti, impleverat, ut vias omnes
myrto straverint, et thura adoleverint, et ipsi festis atque epulis
celebrandis dederint operam. (2) Posterior autem ubi emanavit nuncius,
ita eos consternavit, ut tunicas cuncti discerperent, et in clamorem
ejulatumque erumperent infinitum, Mardoniumque tamquam auctorem
calamitatum accusarent. (3) Fecerunt autem hæc Persæ, non tam quod
navibus dolerent perditis, quam quod de ipso Xerxe essent solliciti.
Atque hæc apud Persas toto interjecto tempore duraverunt, donec illos
Xerxes ipse adventu suo sedavit.
C. Jam Mardonius, Xerxem ex pugnæ navalis exitu videns gravissimo
dolore adfectum, suspicatusque fugam illum ex Athenis meditari, et
reputans secum ipse, pœnas se daturum quod regi persuasisset Græciæ
bellum inferre, meliusque sibi esse tentata iterum belli fortuna aut
prorsus debellare Græciam, aut ipsum honestam obire mortem, postquam
magnarum rerum spe fuisset elatus; denique in hanc partem maxime
inclinans, ut Græciam subigeret: (2) hæc, inquam, secum reputans, tali
oratione regem est adlocutus: «Domine, ne mœrori indulgeas, neque
nimium ex eo quod accidit capias dolorem! Non enim lignorum certamen ad
belli exitum nobis maximum confert momentum, sed virorum equorumque.
(3) Tibi vero nemo, neque ex his qui nunc omnia confecisse sibi
videntur, exscensione e navibus facta resistere conabitur, neque ex hac
continente quisquam: et, qui contra nos steterunt, hi pœnas dedere. (4)
Si igitur tibi videtur protinus Peloponnesum adgrediamur: sin in
præsentia omittere hoc placet, omittamus licet. Ne vero despondeas
animum! nec enim ullo modo effugere Græci possunt, quin rationem nobis
eorum, quæ et nunc et antea patrarunt, reddant, et servi fiant tui. (5)
Igitur hoc quidem maxime agas. Quodsi vero hinc ipse abscedere et
abducere exercitum decrevisti, aliud habeo post hæc quoque consilium.
Tu, rex, ne committe ut Græcis ludibrio sint Persæ. In Persis enim tuis
nihil detrimenti res tuæ acceperunt, neque tu dices quo loco a nobis
res male gesta sit. (6) Sin Phœnices et Ægyptii et Cyprii et Cilices
male pugnarunt, nihil ad Persas hæc clades pertinet. Nunc igitur, quum
non sit quod Persas culpes, mihi morem gere. Si tibi constitutum est
hic non manere, tu quidem tuas in sedes discede, majorem exercitus
partem tecum abducens: at me oportet tibi Græciam in servitutem
redactam tradere, postquam de exercitu trecenta hominum millia
delegero.»
CI. Quibus auditis Xerxes, ut post mala, gavisus delectatusque est,
Mardonioque ait, se ei, postquam deliberaverit, responsurum esse, utrum
ex his, quæ ab illo proposita erant, facturus sit. (2) Ubi vero cum
Persis in consilium adhiberi solitis consultabat, placuit ei Artemisiam
quoque in consilium vocare, quippe quæ etiam antea comperta esset, sola
quid faciendum perspexisse. (3) Quæ ubi advenit, submotis consiliariis
Persis et satellitibus, hæc ad eam Xerxes verba fecit: «Hortatur me
Mardonius, ut hic maneam, et Peloponnesum adgrediar; dicens, Persas et
pedestrem exercitum nullius calamitatis, quæ nobis accidisset, culpam
sustinere, et lubentes illos re ipsa hoc esse demonstraturos. (4) Me
igitur ille aut hoc facere hortatur, aut ipse velle se, ait, cum
selectis de exercitu trecentis millibus Græciam mihi tradere in
servitutem redactam; me ipsum autem jubet cum reliquis copiis meas ad
sedes discedere. (5) Tu igitur, quum etiam de pugna navali, quam
suscepimus, bene mihi consulueris, negans illam esse suscipiendam, nunc
quoque suade, utrum horum faciendo rectius feliciusque rebus meis
consuluero.»
CII. Hæc consulenti Xerxi in hunc modum Artemisia respondit:
«Difficile, rex, est ita me esse felicem ut tibi consultanti optima
dicam: verumtamen in præsenti rerum statu optimum mihi videtur, ut tu
domum revertaris; Mardonium vero, si ista efficere vult tibique
recipit, hic cum eis quos postulat relinquas. (2) Nam, sive illa ea,
quæ animo agit polliceturque, perfecerit, eique res ex sententia
successerit, tuum, rex, hoc facinus erit; tui enim servi id fecerint:
sive contra Mardonii sententiam res ceciderit, non ingens fuerit
calamitas, salvo et te et domus tuæ statu. (2) Tu enim si salvus fueris
domusque tua, multa frequentiaque pericula de salute sua adhibunt
Græci. Mardonio vero si quid acciderit, non tanti fuerit momenti; neque
Græci, etiamsi Mardonium vicerint, insignem reportaverint victoriam
servo tuo interempto. Tu vero cujus rei caussa expeditionem hanc
suscepisti, incensis Athenis discessum facies.»
CIII. Hoc consilio, ut consentaneum erat, delectatus est Xerxes:
opportune enim Artemisia ea ipsa dixerat, quæ ille animo agitabat.
Etenim, ut mihi quidem videtur, etiamsi omnes et viri et mulieres, ut
ibi maneret, ei suasissent, non erat mansurus: adeo metu erat
perculsus. (2) Igitur laudibus Artemisiam prosecutus est, eamque
dimisit, filios ipsius Ephesum ducturam: filii enim nonnulli nothi eum
erant secuti.
CIV. Cum istis pueris Xerxes custodem misit Hermotimum, genere
Pedasensem, qui primum inter eunuchos locum apud regem tenebat.
Habitant autem Pedasenses supra Halicarnassum. (2) In quo Pedasorum
oppido hoc rei fertur accidere: quando finitimis quibuscumque, qui
circa oppidum illud habitant, grave quidpiam intra certum tempus
imminet, tunc antistitæ templi Minervæ, quod ibi est, grandis nascitur
barba: atque id jam bis apud illos accidit.
CV. Ex his igitur Pedasensibus Hermotimus erat: cui contigit
gravissimam omnium, quos novimus, ultionem obtinere in hominem a quo
injuria fuerat adfectus. Etenim bello captum et venundatum emit
Panionius, civis Chius, qui opere iniquissimo vitam sustentabat. (2)
Quoties enim pueros nactus esset forma præstantes, hos castrabat, et
Sardes aut Ephesum abductos ingenti pretio vendebat. Quippe apud
barbaros eunuchi pretiosiores sunt his qui non sunt castrati, et major
illis in omnibus rebus fides habetur. (3) Quum alios igitur multos
castraverat hic Panionius, utpote hoc quæstu vitam alens, tum vero
etiam hunc ipsum. Nec vero usquequaque infelix Hermotimus fuit: nam e
Sardibus cum aliis muneribus ad regem pervenit, et succedente tempore
præ omnibus eunuchis maximo in honore apud Xerxem fuit.
CVI. Quo tempore vero Persicum exercitum adversus Athenas ducens rex
Sardibus versabatur, tunc Hermotimus, quum nescio cujus negotii caussa
in Mysiam terram quæ Chiorum est, cui Atarneus nomen, esset profectus,
ibi Panionium invenit. (2) Quem ubi agnovit, multis verbis benigne est
adlocutus; memorans primum, quantam prosperitatem per illum esset
consecutus; deinde promittens, se repetendæ gratiæ caussa ingentibus
beneficiis illum cumulaturum, si cum sua familia Sardes habitatum
venisset. Quibus verbis persuasus Panionius, lubens accipiens
conditionem, cum liberis et uxore Sardes migravit. (3) Sed postquam eum
cum tota domo in potestate Hermotimus habuit, tum vero his verbis eum
adfatus est: «O jam tu omnium hominum nequissime, ex iniquissimo
negotio quæstum faciens, quid tibi aut ego ipse mali feci, aut quam
injuriam aliquis meorum aut tibi aut tuorum alicui intulit, cur me ex
viro feceris ut nihil essem? (4) Et tu quidem tunc putabas fore ut deos
lateant tua facinora: at illi, justa lege utentes, te qui iniqua ista
patrasti, meas in manus tradidere: quare de pœna, quam a te repetam,
non est quod conqueraris.» (5) His postquam conviciis eum accepit,
filios ejus in conspectum jussit adduci, et Panionium coegit suis
ipsius filiis, qui quattuor numero erant, virilia abscindere; quod ille
necessitate coactus fecit: deinde vero, hoc perfecto, filii ejusdem
coacti sunt ipsum evirare. Talis Panionium ultio ex Hermotimo assecuta
est.
CVII. Xerxes postquam filios suos Artemisiæ commiserat Ephesum
ducendos, vocatum ad se Mardonium jussit, quos vellet, de exercitu
seligere, operamque dare ut promissis facta æquaret. (2) Et hæc quidem
illo die gesta sunt. Insequente vero nocte jussu regis duces classis
naves ex Phalero abduxerunt, quanta velocitate quisque posset, ad
Hellespontum revertentes, pontes custodituri ut regi ad transeundum
essent parati. (3) Sed barbari hi, ut prope Zosterem pervenere, ubi
tenuia quædam promontoria in mare prominent, naves has esse putantes,
procul aufugerunt. Interjecto vero tempore, postquam intellexere non
naves esse, sed promontoria, rursus sese conjunxerunt, cursumque
continuarunt.