XLIX. Ut ad Salaminem convenit ex prædictis civitatibus classis,

deliberarunt duces, rogante Eurybiade ut sententiam diceret quisquis

vellet, quo loco oportunissimum videretur pugna navali decernere, ex

eis nempe locis quæ in ipsorum essent potestate: jam enim Attica pro

derelicta erat: itaque de reliquis locis rogavit. (2) Et pleræque

eorum, qui verba fecerunt, in hoc congruebant sententiæ, ad Isthmum

navigandum esse, et ante Peloponnesum navali pugna decernendum: cujus

sententiæ hanc rationem reddebant, quod, si inferiores ex pugna

discessissent, et Salamine essent, obsiderentur in insula, ubi nullum

ipsis adparere subsidium posset; ad Isthmum vero, ad suos se possent

salvi recipere.

L. Dum ita duces Peloponnesiorum disputant, advenit vir Atheniensis,

nuncians in Atticam ingressum esse Barbarum, et totam regionem igne

vastare. (2) Quippe exercitus una cum Xerxe, itinere per Bœotiam facto,

incensa Thespiensium urbe, qui in Peloponnesum se receperant, itemque

Platæensium urbe, Athenas profectus, omnia illius regionis loca

evastabat. Incenderat autem Thespiam et Platæam, quod a Thebanis

audisset, cum Medis illos non sentire.

LI. A transitu Hellesponti, unde iter facere cœperant barbari, postquam

ibi unum mensem erant morati, quo in Europam transierunt, tribus

proximis mensibus in Attica adfuerunt, prætore Atheniensibus Calliade.

(2) Deprehenderunt autem vacuam urbem, et paucos quosdam Atheniensium

in templo versantes, quæstores templi, et pauperes nonnullos homines;

qui arce asseribus atque palis ligneis præsepta arcebant subeuntes. Hi

et ob victus inopiam sese Salaminem non receperant, et quos se solos

existimarent sententiam reperisse oraculi a Pythia editi, ligneum murum

insuperabilem fore; nempe hoc ipsum esse certum illud refugium, quod

oraculo significatum esset, non naves.

LII. Persæ vero, castris in tumulo positis ex adverso arcis sito, quem

Areopagum (_Martium tumulum_) Athenienses vocant, hoc modo illam

oppugnarunt: stupam sagittis circumdatam incendebant, atque ita

sagittas adversus vallum jaculabantur. (2) Tunc oppugnati Athenienses,

ad extremum licet malum redacti, fallente eos etiam vallo, tamen

resistebant; nec conditiones de deditione admittebant, a Pisistratidis

propositas. Resistebant autem, quum alia contrà machinantes, tum et,

quoties ad portam succederent barbari, ingentibus in eos saxis

devolutis; ut perdiu Xerxes inops fuerit consilii, quum illos expugnare

non posset.

LIII. Ad extremum vero, post illas difficultates, introitus quidam in

arcem barbaris adparuit: debuit enim, juxta oraculum, universa

Atheniensium terra, quatenus in continente erat, in barbarorum venire

potestatem. (2) Erat igitur ante arcem, sed in parte a porta et

adscensu aversa, locus ubi nemo excubabat, et ubi nemo crediderat

quemquam hominum umquam adscensurum: eo loco, quamvis prærupto,

adscenderunt nonnulli prope Aglauri fanum, Cecropis filiæ. (3) Quos ut

in arcem conscendisse viderunt Athenienses, alii de muro sese

præcipitarunt perieruntque, alii in interiorem templi ædem confugerunt.

(4) Persæ vero qui adscenderant, primum ad portam adcurrerunt, eaque

aperta trucidarunt supplices; quibus omnibus occisis, spoliarunt

templum, et universam acropolin incenderunt.

LIV. Tum Xerxes, Athenis penitus potitus, equitem Susa misit, qui

Artabano rem ab ipsis feliciter gestam nunciaret. Postridie vero quam

nuncium hunc dimisit, convocatis Atheniensium exsulibus, qui illius

castra sequebantur, mandavit, ut in arcem adscenderent, suoque ritu ibi

sacra facerent; sive quod viso nocturno monitus hoc illis imperavit,

sive religio quædam eum incesserat quod templum cremasset. Et

Atheniensium exsules mandata fecerunt.

LV. Cur autem hujus rei fecerim mentionem, dicam. Est in hac acropoli

templum Erechthei illius, qui terra genitus dicitur, quo in templo olea

inest et mare, quæ Athenienses narrant ab Neptuno et Minerva, quum de

terræ hujus possessione inter se certarent, posita fuisse monumenta.

(2) Hæc igitur olea simul cum reliquo templo a barbaris erat cremata:

altero vero ab hoc incendio die, ut in id templum adscenderunt

Athenienses sacra facere jussi a Xerxe, surculum viderunt e stipite

enatum, cubiti fere longitudine. Hoc quidem illi memorarunt.

LVI. Græci vero ad Salaminem, ut nunciatum est eis quo statu esset

Athenarum acropolis, tanto sunt terrore perculsi, ut e ducibus nonnulli

ne manserint quidem donec super quæstione proposita fieret decretum,

sed in naves sese conjicientes vela panderint tamquam abituri; et

reliqui, re deliberata, fecerunt decretum, ad Isthmum esse pugnandum.

Jamque nox aderat; et hi quoque, soluto consessu, naves sunt ingressi.

LVII. Ibi tunc Themistoclem, in navem reversum, interrogavit

Mnesiphilus, civis Atheniensis, quidnam ab illis decretum foret. A quo

ubi cognovit, decretum esse ut navibus ad Isthmum deductis ante

Peloponnesum dimicarent: (2) «Quodsi igitur, inquit, hi Salamine

solverint, tu pro nulla amplius patria pugnabis. Nam in suas quique

civitates se recipient, et nec Eurybiades, nec quisquam hominum alius

retinere eos poterit, quin dissolvatur exercitus: et per ducum

imprudentiam peritura est Græcia. (3) At tu, si qua via aut ratio

superest, perge, et, quæ decreta sunt, operam da ut rescindas; si forte

persuadere Eurybiadi potueris, ut mutato consilio hic maneat.»

LVIII. Themistocli admodum placuit monitum: qui, nullo ad hæc responso

dato, ad Eurybiadis navem perrexit. Quo ubi venit, de communibus rebus,

ait, se aliquid cum illo communicaturum: et ille, si quid secum vellet,

navem suam conscendere eum jussit. (2) Ibi tum Eurybiadi adsidens

Themistocles, et omnia ista quæ ex Mnesiphilo audiverat, tamquam sua,

exposuit, et multa alia adjecit, donec precibus eum expugnavit, ut nave

egrederetur, et in concilium iterum convocaret duces.

LIX. Qui ubi convenerunt, priusquam rem, cujus caussa convocati duces

erant, Eurybiades proponeret, multos Themistocles fecit sermones, enixe

flagitans. (2) Quem loquentem interfatus, Corinthius dux Adimantus,

Ocyti filius: «Themistocles, inquit, in certaminum solemnibus, qui ante

tempus surgunt, flagris cæduntur.» Et ille, sui purgandi caussa, ait:

«At, qui pone manent, non coronantur.»

LX. Ita tunc quidem placide respondit Corinthio. Ad Eurybiadem vero

conversus, nihil jam eorum dixit quæ ante exposuerat, dispersum iri

socios, si Salamine solvissent: (2) etenim, præsentibus sociis, nullo

modo decorum erat ut eos accusaret: sed aliam dicendi rationem tenens,

ita locutus est: (I.) «Penes te nunc est servare Græciam, si meum

consilium secutus, hic manens pugnam navalem commiseris, neque his

morem gesseris qui naves ad Isthmum promovendas esse contendunt. Accipe

enim, et alteram alteri rationi oppone. (3) Ad Isthmum pugnam

committens, in aperto mari pugnabis, ubi minime nobis conducit,

graviores naves habentibus, et numero pauciores. Porro Salaminem

perdes, et Megara, et Æginam, etiamsi cæteroquin feliciter nobis res

esset cessura. (4) Nam classem illorum secuturus est pedestris

exercitus, adeoque tu ipse eos in Peloponnesum duxeris, periculumque

fuerit ut universam perdas Græciam. (II.) Sin quæ ego dico feceris, hæc

in illis commoda reperies. Primum quidem, in angusto mari confligentes

paucis navibus adversus multas, si rationi consentaneus exitus fuerit

pugnæ, multo erimus superiores. Nam in angusto prælium navale facere,

pro nobis est; in aperto vero, pro illis. (5) Deinde Salamis servatur,

in qua nos liberos nostros et uxores deposuimus. Tum vero etiam illud

in hac ratione continetur, quod inprimis vobis cordi est: nam, hic

manens, pariter pro Peloponneso pugnabis, atque ad Isthmum; nec vero

illos, si sapueris, in Peloponnesum duces. (III.) Sin quod ego spero

evenerit, pugnaque navali vicerimus, tunc nec ad Isthmum vobis aderunt

barbari, nec ultra Atticam progredientur, sed incondita fuga se

recipient, lucrabimurque servata Megara, et Æginam, et Salaminem, ad

quam nos hostibus superiores esse futuros oraculo etiam prædictum est.

(6) Jam consilia rationi consentanea capientibus hominibus solent

plerumque etiam consentanea evenire: sin contra rationem consulunt, ne

deus quidem humanis sententiis accedere amat.»

LXI. Hæc ubi Themistocles dixit, iterum in eum invectus est Corinthius

Adimantus, tacere jubens virum cui nulla sit patria, vetansque

Eurybiadem suffragia rogare super sententia ab homine exsule proposita;

quando enim patriam ostendere Themistocles potuerit, tunc demum ei

licitum fore sententias cum aliis conferre. Hæc in eum dicta projecit,

quod captæ Athenæ in hostium essent potestate. (2) Tum vero

Themistocles et illum et Corinthios multis insectatus maledictis,

ratione eis demonstravit, et urbem et terram Atheniensibus ampliorem,

quam illis, esse, quamdiu ducentas habuerint naves instructas; nullum

enim Græcum populum, quem adierint, ipsos esse repulsurum.

LXII. Hæc postquam significavit, ad Eurybiadem convertens sermonem,

majore concitatione ait: «Tu si hic manes, hicque manens fortem te

virum præstas, recte feceris; si non, Græciam evertes. Nam summa belli

nobis in navibus vertitur. (2) Tu vero mihi morem gere. Id ni feceris;

nos quidem e vestigio, receptis nostris, Sirin proficiscemur, Italiæ

urbem, jam antiquitus nostram, quam a nobis instaurandam esse oracula

etiam dicunt: vos vero, talibus sociis privati, eorum quæ dixi

reminiscemini.»

LXIII. His a Themistocle dictis meliora edoctus Eurybiades est. Et

maxime quidem eo mihi videtur sententiam mutasse, quod vereretur, ne,

si ad Isthmum deduceret classem, Athenienses desererent socios: qui si

illos deseruissent, reliqui non amplius pares hostibus erant futuri.

Hanc igitur suscepit sententiam, ut ibi manerent, ibique navali pugna

decernerent.

LXIV. Hoc modo quum hi ad Salaminem verbis inter se essent velitati,

postquam ita placuit Eurybiadi, ad committendum ibidem navale prælium

se compararunt. Et ut illuxit dies, simul cum oriente sole et terra et

mare contremuit. Itaque diis vota facere placuit, et Æacidas socios

invocare. (2) Utque placuit, ita fecerunt. Deos omnes precati, protinus

ex Salamine Ajacem et Telamonem advocarunt: et ad advehendum Æacum

reliquosque Æacidas navem in Æginam miserunt.

LXV. Fuit per id tempus Dicæus, Theocydis filius, civis Atheniensis,

exsul et in existimatione apud Medos, qui narravit: quo tempore Attica,

Atheniensibus nudata, vastabatur a pedestri Xerxis exercitu, fuisse

tunc se forte cum Demarato Lacedæmonio in Thriasio campo, vidisseque

ibi pulverem ab Eleusine orientem, tamquam a triginta admodum millibus

hominum excitatum; quumque miratus esset quibusnam ab hominibus

excitaretur ille pulvis, exaudisse mox vocem, quæ vox ei visa esset

mysticus esse Iacchus. (2) Tum Demaratum, qui sacrorum Eleusiniorum

esset ignarus, ex se quæsisse quid esset quod ita sonaret, seque ei

respondisse: «Demarate, haud aberit quin magna clades exercitum regis

adfligat. Quum enim deserta sit Attica, prorsus manifestum est, divinum

esse hunc sonum, ab Eleusine auxilio venientem Atheniensibus eorumque

sociis. (3) Quod quidem ostentum si Peloponnesum versus cadet,

periculum ipsi regi et pedestribus illius copiis erit: sin ad classem

convertetur quæ Salamine est, navalibus regis copiis exitium

portenderit. (4) Agunt autem quinto quoque anno hoc festum Athenienses

Cereri Matri et Proserpinæ: et, quisquis vult ipsorum et reliquorum

Græcorum, his sacris initiatur; et hoc vocis sono, quem audis, in

ejusdem festi solemnibus Iacchum celebrant.» (5) Ad hæc Demaratum

dixisse: «Silentium tene, neu alii cuiquam hoc dicas. Quod si enim ad

regem deferentur hæc tua verba, capite lues, nec aut ego aut quisquam

hominum alius servare te poterit. Quare tu sile: quod autem ad

exercitum hunc pertinet, id diis curæ erit.» (6) Hoc sibi Demaratum ait

præcepisse: tum vero ex pulvere illo et sonitu ortam esse nubem, quæ in

sublime levata, versus Salaminem ad castra Græcorum delata sit. Ita se

intellexisse, classem Xerxis perditum iri. Hæc Dicæus, Theocydis

filius, referebat, Demaratum aliosque testes citans.

LXVI. Nauticus Xerxis exercitus, postquam ex Trachine, conspecta

Laconica strage, in Histiæam rursus trajecerat, tres dies ibi moratus

per Euripum navigavit, et aliis tribus diebus Phalerum pervenit. (2)

Videnturque mihi hostes, et terra et mari advenientes, non minore

hominum numero Athenas invasisse, quam cum quo ad Sepiadem venerant et

ad Thermopylas. (3) Eis enim qui tempestate perierunt, et qui ad

Thermopylas ceciderunt et in navalibus pugnis ad Artemisium, hos oppono

qui tunc nondum secuti regem erant, Malienses, et Dorienses, et Locros,

et Bœotos; qui nunc omnibus copiis, exceptis Thespiensibus et

Platæensibus, eum sequebantur; ad hæc utique Carystios, et Andrios, et

Tenios, reliquosque insularum incolas omnes, præter quinque illas

civitates, quarum nomina supra commemoravi. (4) Nam quo magis intro in

Græciam progrediebatur Persa, tanto plures eum populi sequebantur.

LXVII. Postquam igitur hi omnes Athenas pervenerant, Pariis exceptis;

nam Parii, pone manentes in Cythno, exitum belli exspectabant: reliqui

vero ut in Phalerum pervenerunt, ibi tunc Xerxes ipse ad classem

descendit, cum navium ducibus cupiens sermones conferre, sententiasque

eorum explorare. (2) Eo igitur profectus quum concilio præsideret,

aderant convocati populorum regi subjectorum tyranni, et ordinum in

classe præfecti, sedentes prout cuique illorum honorem rex tribuerat:

primus quidem, Sidonius rex; post hunc Tyrius; tum reliqui. (3) Qui ut

ordine deinceps consederant, Mardonium Xerxes misit, qui tentaret

singulos interrogaretque, an faciendum esse navale prælium censerent.

LXVIII. Quos ubi Mardonius, initio facto ab Sidonio, circumiens

rogavit, communi consensu reliqui omnes pro sententia dixere, faciendum

esse prælium navale; una Artemisia hæc verba fecit: (I.) «Dic tu regi,

Mardonie, me hæc dicere. (2) Equidem, quæ in pugnis ad Eubœam factis

nec ignavissima fui, nec minima facta edidi, domine, par est ut veram

meam sententiam edam, dicamque quæ tuis rebus maxime conferre censeo.

(3) Atqui hoc dico: parce navibus, neu prælium navale committe. Hi enim

viri tuis viris mari tanto sunt superiores, quanto mulieribus viri.

Quid autem omnino necesse est ut navalis pugnæ adeas discrimen? annon

Athenas tenes, quarum caussa hanc suscepisti expeditionem? annon

reliquam quoque Græciam tenes? (4) neque quisquam tibi resistit: nam,

qui adhuc restiterunt, hi ita abs te accepti sunt ut commeruere. (II.)

Quem vero exitum habituras esse putem res adversariorum, dicam. (5) Si

tu non properaveris navalem facere pugnam, sed hic manens ad terram

adplicueris naves, aut si in Peloponnesum etiam progredieris; facile

tibi, Domine, succedent ea quorum caussa huc venisti. (6) Neque enim

diu tibi resistere poterunt Græci, sed disperges eos, et in suas quique

civitates profugient. Nec enim commeatus illis, ut ego audio, in hac

insula paratus adest: nec verosimile est, si tu adversus Peloponnesum

duxeris pedestrem exercitum, tranquillos hic mansuros hos qui ex illa

regione venerunt; nec illis curæ erit pro Atheniensibus discrimen

navalis prælii adire. (III.) Sin protinus prælium facere maturaveris,

vereor ne navalis exercitus male acceptus, pedestri quoque calamitatem

sit adlaturus. (7) Ad hæc, rex, hoc etiam cogites velim, bonis viris

servos solere esse malos, malis vero bonos. (8) Atqui tibi, viro omnium

optimo, mali servi sunt, hi qui in sociorum numero dicuntur esse, nempe

Ægyptii, et Cyprii, et Cilices, et Pamphylii, inutiles prorsus homines.»

LXIX. Hæc ubi Artemisia Mardonio dixit, quicumque reginæ favebant,

dolebant eam ista locutam, verentes ne malum quoddam ei a rege

immineret, quod illum vetuisset navalem pugnam facere: qui vero

invidebant ei maleque cupiebant, ut quæ præ reliquis omnibus sociis in

honore esset apud regem, judicio illius delectabantur, quippe exitium

ei adlaturo. (2) At ut ad Xerxem relatæ sunt sententiæ, admodum gavisus

est illius sententiæ: et, quum jam antea eximiam esse mulierem

judicasset, nunc etiam magis eam laudavit. Attamen hac in re pluribus,

ait, esse parendum; ratus ad Eubœam sponte suos rem male gessisse,

quoniam ipse abfuisset: nunc autem constituerat ipse spectare pugnantes.

LXX. Postquam enavigandi signum datum est, eduxerunt naves Salaminem

versus, et per otium explicuerunt aciem. At tunc quidem non suffecit

dies, ut committeretur prælium: nox enim supervenit; et illi in

posterum diem sese comparabant. (2) Græcos vero metus incessit et

trepidatio, præsertim vero Peloponnesios: angebantur quippe, quod ad

Salaminem residentes pro Atheniensium terra essent dimicaturi; ubi si

victi essent, in insula interclusi obsiderentur, sua terra sine

præsidio relicta.

LXXI. Sub eamdem noctem pedestris barbarorum exercitus adversus

Peloponnesum profectus est; quamquam quæcumque excogitari potuerunt

effecta erant, ne a continente in Peloponnesum irrumpere barbari

possent. (2) Simulatque enim cognoverant Peloponnesii obiisse Leonidam

cum suis ad Thermopylas, concursu ex oppidis facto Isthmum occuparunt,

et præerat eis ibi Cleombrotus, Anaxandridæ filius, frater Leonidæ. (3)

Ad Isthmum igitur considentes, primum Scironidem viam obstruxerunt,

deinde de communi consilio murum per Isthmum instituerunt ducere.

Quumque multæ essent hominum myriades, quorum quisque manum operi

admovit, perficiebatur opus. Nam et lapides et lateres et ligna et

corbes sabulo repletæ congerebantur; et sociata opera opus facientes,

nullo temporis momento, nec noctu, nec interdiu, cessabant.

LXXII. Qui vero ad muniendum Isthmum operam suam consociarunt Græci, hi

fuere: Lacedæmonii et Arcades omnes, et Elei, et Corinthii, et

Sicyonii, et Epidaurii, et Phliasii, et Trœzenii, et Hermionenses. (2)

Hi sunt qui periclitanti Græciæ vehementer metuentes succurrerunt:

reliquis Peloponnesiis nulli curæ ea res fuit. Olympiorum autem et

Carneorum jam præterierant solemnia.

LXXIII. Peloponnesum septem incolunt populi. Horum[TR2] duo sunt

indigenæ; eamdem nunc, quam antiquitus, regionem habitantes, Arcades,

et Cynurii: unus populus, Achaicus, Peloponneso quidem non egressus

est, sed suam regionem cum alia mutavit. (2) Reliqui quattuor ex illis

septem populis, advenæ sunt: Dorienses, Ætoli, Dryopes, et Lemnii. (3)

Et Doriensium quidem multæ sunt et illustres civitates: Ætolorum vero

sola Elis: Dryopum, Hermione et Asine prope Cardamylen Laconicam:

Lemniorum vero, Paroreatæ omnes. (4) Cynurii, indigenæ quum sint, soli

feruntur Iones esse; sed in Dorienses mutati sunt, partim quod sub

imperio fuerunt Argivorum, partim temporis progressu: sunt autem

Orneatæ et horum finitimi. (5) Istorum septem populorum reliquæ

civitates, præter eas quas nominavi, neutrarum erant partium: si autem

libere loqui licet, dum neutrarum fuere partium, Medis favebant.

LXXIV. Igitur qui ad Isthmum erant, ex quo dixi labore conflictabantur,

quippe de summa rerum jam periclitantes, nec sperantes mari præclare

admodum gestum iri rem. Et illi ad Salaminem, quamquam quæ ad Isthmum

agebantur cognoverunt, trepidabant, non tam sibi metuentes, quam

Peloponneso. (2) Et aliquantisper quidem vir viro adstans tacite inter

se sermones conferebant, imprudens mirans Eurybiadis consilium: ad

extremum vero in publicum res erupit; (3) et coiit concilium, multaque

verba eisdem de rebus jactabantur; dicentibus aliis, necessario ad

Peloponnesum esse navigandum, et pro illa propugnandum, nec ad regionem

ab hoste captam manendum, et pro illa dimicandum; Atheniensibus vero et

Æginetis et Megarensibus contendentibus, eo loci manendum et cum hoste

confligendum.

LXXV. Ibi tunc Themistocles, quum vinceret sententia Peloponnesiorum,

clanculum concilio egressus, hominem navigio in castra misit Medorum,

edoctum quod dicere oporteret. Nomen homini Sicinnus fuit: erat autem

servus et filiorum pædagogus Themistoclis; (2) quem post has res gestas

Themistocles, quo tempore Thespienses novos cooptarunt cives,

Thespiensem fecit, et divitiis oneravit. Is ubi navigio illuc pervenit,

apud duces barbarorum hæc verba fecit: (3) «Misit me dux Atheniensium

clam reliquis Græcis; favet enim ille regis partibus, cupitque ut res

vestræ rebus Græcorum sint superiores; misit me autem qui vobis

nunciarem, fugam meditari Græcos, metu perculsos. Nunc igitur in

promptu vobis est rem conficere longe præclarissimam, si non

commiseritis ut illi fuga dilabantur. (4) Nam nec inter se sunt

concordes, nec amplius vobis resistent; sed adversus se invicem

pugnantes videbitis hos qui vobiscum sentiunt et eos qui contra.» Et

hic quidem, his dictis, e vestigio discessit.

LXXVI. Illi vero, fidem nuncio adhibentes, primum in Psyttaleam, parvam

insulam inter Salaminem et continentem sitam, magnum numerum Persarum

exposuerunt: deinde, sub mediam noctem evecti sunt Salaminem versus ad

intercludendum qui cornu occidentem spectans tenebant; simulque, qui ad

Ceon et Cynosuram erant locati, evecti sunt, et universum fretum usque

ad Munychiam occuparunt. (2) Evecti autem his navibus sunt eo consilio,

quo fuga elabi non possent Græci, sed ad Salaminem circumventi pœnas

darent præliorum ad Artemisium factorum. (3) In exiguam vero illam

insulam, cui Psyttalea nomen, idoneum Persarum numerum exposuerunt hoc

consilio, ut, quoniam prælio facto navali et homines et naufragia huc

maxime delatum iri videbantur (sita enim insula erat in freto ubi pugna

erat facienda), ibi suos servarent, hostes vero interficerent. (4)

Silentio autem hæc omnia fecerunt, ne animadverterent adversarii: et

per totam noctem, nulla quiete sumpta, in hoc adparatu fuere occupati.

LXXVII. In has res tales equidem intuens, negare non possum vera esse

oracula huc spectantia; nec rejicere conabor manifeste loquentia.

At quum sacrum Dianæ littus aureo-ense-instructæ

navibus velut ponte straverint et mari-cinctam Cynosuram,

insana spe vastatis splendidis Athenis;

tum diva Vindicta exstinguet minacem Satietatem, Contumeliæ

filiam,

dire furentem, omnia conantem ad se trahere,

Æs enim æri miscebitur, et sanguine Mavors

pontum rubefaciet. Tunc libertatis diem Græciæ

reddet late-cernens Saturnius et alma Victoria.

(2) Ad hæc talia, et adversus ita clare loquentem Bacidem, nec ego

contradicendi oraculis caussa quidquam dicere audeo, nec ab aliis

dictum admitto.

LXXVIII. Jam inter duces ad Salaminem gravis exsistebat sermonum

contentio. Necdum vero illi noverant, undique inclusos se esse a

barbaris; sed, ut illos interdiu locatos viderant, ita eodem in loco

mansisse eos putabant.

LXXIX. Dum inter se altercantur duces; interim ex Ægina trajecerat

Aristides, Lysimachi filius, civis quidem Atheniensis, sed ostracismo

damnatus a populo, quem ego, ut ejus mores accepi, optimum Athenis

virum justissimumque fuisse judico. (2) Hic vir, stans ad introitum

concilii, evocari ad se jussit Themistoclem, qui non ei amicus, sed

quam maxime inimicus erat; verum ob præsentium gravitatem malorum

oblitus inimicitiarum, ad se vocari illum jussit, colloqui cum eo

cupiens: (3) antea audiverat autem, id urgere Peloponnesios ut ad

Isthmum abducatur classis. Postquam egressus est Themistocles, his

verbis eum Aristides adloquitur: «Debemus nos et alias et nimirum nunc

maxime de hoc inter nos contendere, uter nostrûm majora commoda patriæ

sit adlaturus. (4) Dico vero tibi, perinde esse, multa an pauca verba

facias ad Peloponnesios classem hinc abducere cupientes. Ego enim

ocularis testis tibi aio, nullam nunc, ne si velint quidem, facultatem

esse Corinthiis et ipsi Eurybiadi enavigandi; undique enim circumclusi

sumus ab hostibus. At tu i intro, et hoc illis nuncia.»

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 47 / 55 段