aquarum tota nocte cecidit de cœlo, et dira tonitrua exstitere de
Pelio: moxque cadavera et naufragia ejiciebantur versus Aphetas, et
circa navium proras volvebantur, palmulasque impediebant remorum. (2)
Hæc audientes qui ibi erant milites, terrore perculsi, prorsus se
perituros existimabant, tot tantisque simul malis ingruentibus. Etenim
priusquam e naufragio et tempestate ad Pelium coorta potuissent
respirare, gravis incidit pugna navalis; post pugnam vero
vehementissimus imber, et validi torrentes in mare decurrentes, et dira
tonitrua. Hi igitur talem egerunt noctem.
XIII. Verum illis, quibus mandatum erat Eubœam circumnavigare, eadem
nox multo fuit atrocior; tanto quidem magis, quod in medio pelago
versantibus incidit. (2) Et tristis illis finis fuit. Nam postquam
illis navigantibus, quum adversus Cœla (_id est_ Cava) Eubœæ essent,
tempestates atque imber incidit; vento abrepti, nescientes ipsi quo
ferrentur, ad petras impingebantur. (3) Adeo omnia effecit deus, quibus
Persarum copiæ æquales fierent copiis Græcorum, nec multo eis essent
superiores. Hi igitur circa Cœla Eubœæ perierunt.
XIV. Qui ad Aphetas erant barbari, ut grata illis dies illuxit,
tranquillas tenuere naves; bene secum agi existimantes, si, malis
defuncti, quietem in præsenti agere possent. (2) At Græcis subsidio
venere tres et quinquaginta Atticæ naves: quarum et adventus vires
illorum animosque confirmavit, et adlatus simul nuncius, Barbaros
Eubœam circumnavigantes coorta tempestate cunctos periisse. (3) Itaque
eadem diei hora, qua pridie, navibus evecti, in Cilicienses naves
impetum fecerunt: hisque corruptis, ingruente nocte, ad Artemisium
reversi sunt.
XV. Tertio vero die ægerrime ferentes barbarorum duces, tam paucas
naves adeo contumeliosa sibi damna inferre, veritique Xerxis iram, non
amplius exspectarunt dum Græci pugnæ facerent initium; sed se invicem
cohortati, circa medium diei navibus sunt evecti. (2) Accidit autem, ut
eisdem diebus et navales hæ pugnæ, et pedestres ad Thermopylas,
pugnarentur. Et erat certamen omne, mari, de Euripo; quemadmodum
Leonidæ et his qui cum eo erant, de custodiendo transitu in Græciam.
(3) Hi igitur sese cohortabantur, ne barbaros in Græciam
transmitterent: illi vero, ut classem delerent Græcorum, et freto
potirentur.
XVI. Jam, ubi instructa acie evecta est regia classis, quieti Græci ad
Artemisium stetere. At postquam illi in lunæ speciem ordinare naves
instituerunt, quo Græcos undique cinctos tenerent; tum vero hi quoque
evecti sunt, præliumque commiserunt. (2) Et in hac quidem navali pugna
pares fere utrimque fuere. Etenim Xerxis magna classis ob multitudinem
navium ipsa se impediebat, quum et turbarentur naves, et aliæ in alias
mutuo inciderent. At nihil tamen secius restiterunt, neque se
receperunt; quippe indignissimam rem ducentes, a paucis navibus in
fugam verti. (3) Igitur multæ quidem Græcorum naves perierunt, multi
item homines; sed longe plures et naves barbarorum et homines. Hoc vero
certamine defuncti, discesserunt utrimque.
XVII. In hac pugna ex Xerxis militibus præcipuam virtutis laudem
Ægyptii retulere, quum aliis editis præclare factis, tum captis quinque
Græcorum navibus simul cum vectoribus. (2) Inter Græcos virtus eminuit
Atheniensium; et inter Athenienses, Cliniæ virtus, filii Alcibiadis;
qui propria navi militabat, privato sumptu ducentis viris instructa.
XVIII. Dirempto prœlio, libenter utrique ad suam stationem properarunt.
Et Græci, ut e pugna reversi sunt, cadaverum quidem et naufragiorum
sunt potiti; sed, quum aspere fuissent accepti, et maxime Athenienses,
quorum dimidia pars navium vulneratæ erant, ad interiora Græciæ se
recipere decreverunt.
XIX. Themistocles vero, reputans secum, si Ionicum genus atque Caricum
abstraheretur a Barbaro, reliquis copiis superiores evadere posse
Græcos; quum Eubœenses per id tempus greges suos ad mare agerent, eo
convocavit Græcorum duces, dixitque, videri sibi ansam habere, qua
speraret fortissimos socios abstrahi ab rege posse. (2) Et hoc quidem
nonnisi hactenus illis aperuit; ad res autem præsentes quod spectat,
ita illis faciendum ait: de Eubœensium gregibus quotquot quisque vellet
pecudes mactaret; satius enim esse, suos milites illas habere, quam
hostes. Simul illos hortatus est, ut quisque præciperet suis ignes
accendere. (3) De reditu vero, sibi, ait, curæ fore justum tempus quo
salvi in Græciam essent perventuri.[TR1] Atque hæc illis facere
placuit: protinusque accensis ignibus, ad pecudes sese converterunt.
XX. Nempe Eubœenses, insuper habito Bacidis oraculo, quasi nihil
dicente, nihil neque ex insula exportaverant, nec in munita loca
importaverant, quasi nullus adfuturus hostis esset; adeoque ipsi res
suas in magnum discrimen adduxerant. (2) Est autem Bacidis de his
oraculum hujusmodi:
Cogita, barbara-lingua-loquens quando juga imposuerit mari
byblina, ut procul Eubœa absint multum-mecantes capræ.
His verbis quum illi in malis tunc et præsentibus et imminentibus non
essent usi, in promptu erat ut in maximas inciderent calamitates.
XXI. Dum hæc aguntur, adfuit e Trachine speculator. Nam et ad
Artemisium speculator fuit, Polyas genere Anticyrensis, cui mandatum
erat (et ad hoc remis bene instructum navigium in parato habebat), ut,
si gravius conflictaretur classis, id illis qui ad Thermopylas erant
significaret: et similiter apud Leonidam Habronichus, Lysiclis filius,
Atheniensis, paratus fuit qui conscensa actuaria navi his ad Artemisium
renunciaret, si pedestribus copiis novi quidpiam accidisset. (2) Hic
igitur Habronichus advenit, significavitque quæ circa Leonidam ejusque
exercitum gesta erant. Quibus illi rebus cognitis, jam non amplius
differendum sibi discessum judicantes, receperunt se eodem ordine quo
in statione erant locati; primi Corinthii, postremi Athenienses.
XXII. Tum vero Themistocles, selectis velocissimis Atheniensium
navibus, ad aquas quasque circa ea loca potabiles se conferens,
lapidibus incidit scripta, quæ Iones postridie ejus diei ad Artemisium
adpellentes legerunt. (2) Erat autem scriptorum sententia hæc: «Viri
Iones, inique agitis, qui contra parentes militatis, et Græciam in
servitutem conamini redigere. (3) Immo vero, quod maxime a vobis
postulamus, nostris a partibus state! Id si facere non licet vobis, at
etiam nunc neutris vos partibus adjungite, et vos ipsi, et Caribus, ut
idem faciant, persuadete. (4) Sin horum neutrum fieri potest, sed
graviore necessitate, quam ut deficere ab hostibus possitis, estis
adstricti; vos in ipso saltem opere, quando pugnam conseremus, consulto
cessate, memores a nobis vos esse progenitos, atque etiam inimicitias
has, quas cum Barbaro gerimus, primam a vobis originem traxisse.» (4)
Hæc Themistocles scripsit, ut equidem arbitror, re in utramque partem
deliberata; quo eisdem his scriptis, sive ea laterent Barbarum, Iones
ad deficiendum a rege et ad Græcos transeundum permoverentur; sive ea
renunciata essent Xerxi et in calumniam apud eum adducta, de fide
suspecti redderentur Iones, eaque caussa a pugnis navalibus procul
haberentur.
XXIII. Ut hæc inscripsit Themistocles, continuo post Græcorum discessum
civis Histiæensis, navigio profectus, barbaris fugam illorum ab
Artemisio nunciavit. (2) At illi, fidem nuncio non adhibentes, in
custodia hominem tenuerunt; velocesque naves, quæ rem explorarent,
præmiserunt. A quibus quum relatum esset id quod res erat, ita demum
universa simul classis, ut primi spargebantur radii solis, ad
Artemisium profecta est. (3) Ibi usque ad meridiem morati, Histiæam
inde navigarunt. Quo ubi pervenere, Histiæorum urbe potiti, maritimos
omnes vicos Ellopii agri, qui ditionis Histiæotidis est, incursarunt.
XXIV. Hi dum ibi morantur, interim Xerxes, postquam quæ ad occisorum
cadavera spectant, præparaverat, nuncium misit ad classem. Præparaverat
autem hæcce. Quotquot de ipsius exercitu ceciderant (erant autem ad
vicies mille), ex his nonnisi mille admodum reliquit, cæteros depressis
in id fossis sepelivit, superne stratis arborum foliis, ingestaque
humo, ne a classiariis conspicerentur. (2) Ut Histiæam præco pervenit,
convocata totius exercitus concione, hæc edixit: «Viri, armorum socii,
rex Xerxes, unicuique e vobis, quisquis voluerit, potestatem dat suum
ordinem relinquendi, spectatumque veniendi quo pacto ille cum male
sanis his hominibus pugnet, qui se regis copias superaturos esse
speraverant.»
XXV. Hæc postquam nuncius edixit, mox nihil rarius fuit quam navigia:
ita multi cupidi erant spectandi. Et hi, ad Thermopylas transvecti,
obierunt spectaruntque cadavera: et, quum Lacedæmoniis mixtos Helotas
viderent, hos omnes, qui ceciderant, Lacedæmonios et Thespienses esse
arbitrabantur. (2) Nec vero latuit transvectos quid de suis, qui
ceciderant, Xerxes fecisset: namque manifeste ridiculum erat; quum
Persarum nonnisi mille jacentia cadavera conspicerentur, Græcorum autem
in unum locum congesta quattuor millia. (3) Hunc igitur diem spectando
insumpsere: postridie vero classiarii, qui trajecerant, Histiæam ad
naves sunt reversi; Xerxes autem cum suis ad ulterius progrediendum se
accinxit.
XXVI. Per idem tempus venere ad Persas transfugæ ex Arcadia, homines
numero pauci, victum quærentes, et operam sum illis præstare cupientes.
Hos in conspectum regis adductos interrogarunt Persæ de Græcis, quidnam
illi facerent: et unus quidam præ cæteris erat, qui hoc ex illis
quæsivit. (2) Responderunt illi, Olympia Græcos agere, spectareque
certamen gymnicum et curule. Tum rursus interrogati, quodnam esset
propositum præmium, de quo contenderent; dixere, oleæ dari coronam. (3)
Ibi tum Tritantæchmes, Artabani filius, nobilissimam dicens sententiam,
timiditatis culpam apud regem incurrit. (4) Ut enim audivit, coronam
esse certaminis præmium, non pecunias, silentium non tenuit; sed coram
omnibus, «Papæ, inquit, Mardonie, quales contra viros tu nos pugnaturos
duxisti, qui non de pecuniis, sed de virtute, certamina instituunt!»
Hoc ejus dictum erat.
XXVII. Interea temporis, post infelicem rerum ad Thermopylas exitum,
protinus Thessali præconem miserunt ad Phocenses; quippe quibus semper
fuerant infensi, maxime vero a clade novissime ab illis accepta. (2)
Etenim paucis annis ante hanc expeditionem a Barbaro susceptam Thessali
eorumque socii, quum omnibus copiis invasissent Phocenses, victi ab
illis erant aspereque accepti. (3) Quum enim apud Phocenses, ad
Parnassum conclusos, vates esset Tellias Eliensis, callidum inventum
hic Tellias illis commentus erat hujusmodi: (4) sexcentis viris
Phocensium fortissimis, et ipsis et eorum armis, creta dealbatis, noctu
de improviso impetum in Thessalos fecit, mandato dato suis, ut,
quemcumque non albicantem cernerent, hunc interficerent. (5) Igitur
primæ Thessalorum custodiæ, his conspectis, aliud existimantes esse
prodigium, fugam capessiverunt, et post custodias ipse exercitus; ita
ut quattuor millibus cæsorum et scutorum potirentur Phocenses, quorum
scutorum dimidium apud Abas dedicarunt, reliquas Delphis; utque ex
decima pecuniarum hoc prælio partarum factæ sint ingentes illæ statuæ,
quæ ante templum Delphicum circa tripodem positæ sunt, et aliæ similes
Abis dedicatæ.
XXVIII. Hoc modo Phocenses peditatum acceperant Thessalorum, a quibus
fuerant oppugnati: equitatum vero eorumdem, terram ipsorum invadentem,
insanabili clade adfecerant. (2) Nam in introitu, qui est ad Hyampolin,
ducta ingenti fossa, in eaque vacuis depositis amphoris, et solo
injecta humo rursus æquato, incurrentes exspectaverant Thessalos. (3)
Et illi, tamquam facile eos oppressuri, magno impetu invecti, in
amphoras inciderant, et equi fractis cruribus perierant.
XXIX. Cujus duplicis cladis caussa infensi Phocensibus Thessali, misso
præcone, hæcce eis edixere: «Meliora edocti, Phocenses, intelligite
tandem, pares vos nobis non esse. (2) Nam et antehac inter Græcos,
quoad nobis res eorum placuere, superiores semper fere eramus vobis, et
nunc apud Barbarum tantum valemus, ut penes nos sit et agro vos exui,
et in servitutem abripi. (3) At, licet omnia possimus, tamen injuriarum
non sumus memores: sed pro illis rependantur nobis quinquaginta argenti
talenta; et recipimus vobis, aversuros nos mala terræ vestræ
impendentia.»
XXX. Hæc Phocensibus Thessali edixere. Soli enim ex omnibus illarum
regionum hominibus Phocenses Medorum partes non sequebantur, nulla
quidem alia de caussa, ut ego collatis inter se rationibus reperio,
nisi odio Thessalorum; qui si Græcorum partibus se adjunxissent, cum
Medis facturi fuisse Phocenses mihi videntur. (2) Ista igitur quum
Thessali edixissent; nec pecunias se daturos, responderunt Phocenses,
et in promptu sibi esse, Medorum partes, similiter atque Thessali
faciant, amplecti, si modo vellent; sed nolle se ultro proditores esse
Græciæ.
XXXI. Quod ubi relatum est responsum, tum vero Thessali, irati
Phocensibus, viæ duces fuere Barbaro. (2) Et primum quidem ex Trachinia
Doridem sunt ingressi. Etenim Doricæ terræ angusta lacinia, triginta
fere stadiorum latitudine, hac porrigitur, inter Maliacam et Phocidem
terram interjecta; qui tractus olim Dryopis erat. (3) Est autem hæc
regio metropolis Doriensium, eorum qui Peloponnesum incolunt. Hanc
igitur Doridem terram ingressi barbari non vastarunt; etenim cum Medis
sentiebant incolæ, nec placuerat Thessalis ut injuria his inferretur.
XXXII. Ut vero ex Doride in Phocidem sunt ingressi, ipsos quidem
Phocenses non sunt nacti. Nam eorum alii in Parnassi fastigia
conscenderant: est autem ad recipiendam multitudinem idoneus Parnassi
vertex contra Neonem oppidum seorsum situs, cui Tithorea nomen; (2) in
quem nimirum et res suas comportaverant, et ipsi adscenderant. Major
vero pars eorumdem in Ozolas Locros sese atque res suas receperant, in
Amphissam oppidum, supra Crisæum campum situm. (3) Barbari autem
universam terram Phocidem incursarunt; ita enim exercitum duxerunt
Thessali: et quocumque pervenerunt, cuncta cremarunt vastaruntque,
ignem et in oppida et in templa injicientes.
XXXIII. Hac enim iter facientes secundum Cephissum fluvium, omnia
depopulabantur; cremaruntque Drymon oppidum, et Charadram, et Erochum,
et Tethronium, et Amphicæam, et Neonem, et Pedieas, et Triteas, et
Elateam, et Hyampolin, et Parapotamios, et Abas, (2) ubi opulentum erat
Apollinis templum thesauris donariisque multis instructum: eratque
ibidem, atque etiam nunc est, oraculum: hoc quoque templum,
exspoliatum, igne cremarunt. (3) Atque Phocensium nonnullos, ad montana
insecuti, captivos fecerunt; et nonnullis etiam mulieribus, ob
multitudinem vim facientium, necem attulerunt.
XXXIV. Parapotamios prætergressi barbari in Panopensium agrum venerunt.
Inde jam discretæ illorum copiæ, bifariam divisæ sunt. Plurima quidem
et validissima pars exercitus una cum ipso Xerxe, Athenas tendens, in
Bœotiam intravit, in fines Orchomeniorum. (2) Bœotorum autem universa
multitudo cum Medis sentiebat: et oppida illorum tutabantur viri
Macedones, ab Alexandro ad hoc missi; tutabantur ea autem, hoc ipso
declaraturi Xerxi, cum Medis sentire Bœotos. Hi igitur ex Barbaris hac
via incedebant.
XXXV. At illorum alii, sumptis viarum ducibus, versus Delphicum templum
intendebant iter, Parnassum a dextra relinquentes. Quascumque vero
etiam hi Phocidis permearunt regiones, has cunctas evastarunt: nam et
Panopensium oppidum incenderunt, et Dauliorum, et Æolidarum. (2) Viam
autem istam hi, sejuncti ab reliquo exercitu, ingressi sunt hoc
consilio, ut, spoliato Delphico templo, opes illius Xerxi regi
repræsentarent. (3) Noverat autem, ut ego accepi, Xerxes omnia quæ in
hoc templo erant melius quam quæ suis in ædibus reliquerat, quippe
multis ea constanter memorantibus, ac præsertim Crœsi donaria, Alyattis
filii.
XXXVI. Ejus rei nuncius gravissimum Delphensibus timorem injecit: quo
terrore perculsi, oraculum de sacris pecuniis rebusque pretiosis
consuluerunt, utrum in terram eas defoderent, an in aliam regionem
exportarent. (2) At vetuit deus loco illas movere, dicens, se ipsum ad
tutanda sua sufficere. Quo audito responso, jam sibi ipsis Delphenses
consuluerunt: (3) et liberos quidem et uxores trans mare in Achaiam
dimisere: ipsorum vero plerique in juga conscenderunt Parnassi, resque
suas in Corycium antrum comportarunt; alii vero in Amphissam Locridem
secesserunt. Itaque cuncti Delphenses reliquerunt urbem, exceptis
sexaginta viris et propheta.
XXXVII. Ut vero adpropinquarunt invadentes barbari, jamque in conspectu
habuere templum; ibi tunc propheta, cui nomen erat Aceratus, sacra arma
vidit ante templum proposita, ex interiore penetrali prolata, quæ nulli
hominum fas erat tangere. (2) Atque ille hoc prodigium Delphensibus,
qui in urbe aderant, nunciatum ivit. Ut vero gradum accelerantes
barbari prope ædem fuere Minervæ Pronææ, alia his oblata sunt prodigia,
superiori etiam prodigio majora. (3) Nam et hoc sane mirabile est, arma
Martia sua sponte extra templum proposita adparuisse: sed quæ mox
deinde evenerunt, ea præ omnibus ostentis maxima admiratione digna
sunt. (4) Ubi enim subeuntes barbari prope Pronææ Minervæ ædem fuere,
ibi tum et de cœlo fulmina in eos deciderunt, et de Parnasso abrupta
duo cacumina ingenti cum fragore in eosdem præcipitarunt, multosque
oppresserunt, et ex Pronææ æde clamor et ululatus est exauditus.
XXXVIII. Quibus rebus simul incidentibus, terror barbaris est incussus:
quos ubi fugam capessere Delphenses intellexerunt, descendentes de
monte non exiguam illorum stragem edidere; reliqui vero recta in
Bœotiam profugerunt. (2) Memorarunt autem, ut ego accepi, hi ex
barbaris qui redierunt, præter ista se alia etiam ostenta divinitus
missa vidisse: namque duos armatos, majores quam pro humana natura,
continenter sibi institisse, persequentes cædemque facientes.
XXXIX. Istos duos, aiunt Delphenses, indigenas fuisse heroas, Phylacum
et Autonoum, quorum fana sunt in templi vicinia; Phylaci quidem,
secundum ipsam viam, supra Pronææ ædem; Autonoi vero, prope Castaliam
sub Hyampeo cacumine. (2) Saxa autem, quæ de Parnasso deciderant, ad
nostram usque ætatem superfuerunt, in agro Minervæ Pronææ sacro
jacentia; in quem, postquam per barbaros devoluta sunt, incubuerunt.
Isto igitur modo hi homines a Delphico templo discesserunt.
XL. Jam classis Græcorum, ab Artemisio profecta, rogatu Atheniensium ad
Salaminem adpulit. Et hoc quidem consilio Athenienses a sociis, ut ad
Salamina adpellerent, rogaverant, ut ipsi liberos et uxores ex Attica
exportatos in tuto locarent, et porro quid sibi faciendum esset
deliberarent. (2) Nam pro præsente rerum statu, quum opinione sua
essent frustrati, consilium capturi erant. Etenim quum existimassent se
Peloponnesios cum omnibus copiis reperturos esse in Bœotia subsidentes
ibique Barbarum excepturos, nihil horum repererant: sed certiores erant
facti, Isthmum illos muro intercipere, et Peloponnesus ut salva sit
maxime curare, hancque custodire, cætera omittentes. Hæc quum
intellexissent Athenienses, idcirco socios, ut ad Salamina sisterent
classem, rogaverant.
XLI. Et reliqui quidem ad Salamina adpulerunt, Athenienses vero ad
Atticam. Quo ubi pervenere, præconio edixerunt, quo loco quisque posset
Atheniensium, eo liberos et familiam in tuto locaret. (2) Ibi tunc
plerique Trœzena eos miserunt, alii vero in Æginam, alii Salamina.
Properarunt autem suos suaque extra Atticam in tuto locare, partim
oraculi mandato obtemperare cupientes, partim, nec minime, hac de
caussa: (3) dicunt Athenienses, ingentem serpentem, arcis custodem,
versari in templo, nec vero id perhibent solum, sed etiam tamquam re
vera ibi versanti menstrua sacra faciunt adponuntque: est autem
menstruum sacrificium, placenta melle condita. Hæc placenta, quum
superioribus temporibus constanter consumpta fuisset, tunc intacta
erat. (4) Quod ubi significavit antistita templi, tanto magis atque
studiosius urbem reliquerunt Athenienses, quod etiam dea arcem
deseruisset. Exportatis autem rebus omnibus, in tutoque locatis, ad
castra navigarunt.
XLII. Postquam vero isti ab Artemisio ad Salamina constituerant
classem, accepto ejus rei nuncio reliquæ etiam nauticæ Græcorum copiæ
eodem confluxerunt, Trœzene profectæ. Edictum enim illis fuerat, ut ad
Pogonem, Trœzeniorum portum, convenirent: et convenerant multo plures
quam quæ ad Artemisium navali prælio erant defunctæ, et ex pluribus
civitatibus. (2) Classi cum imperii summa præfectus erat idem qui ad
Artemisium, Eurybiades, Euryclidæ filius, Spartanus, nec vero ex regio
genere natus: sed plurimas naves, optimeque navigantes, præbuerant
Athenienses.
XLIII. Qui autem hac in classe militabant, hi fuere: ex Peloponneso,
Lacedæmonii, sedecim naves præbentes: tum Corinthii, totidem naves cum
vectoribus præbentes quot ad Artemisium: Sicyonii vero quindecim
præbuerunt naves; Epidaurii, decem; Trœzenii, quinque; Hermionenses,
tres. Sunt autem isti, exceptis Hermionensibus, Dorica et Macedna
natio, ex Erineo et Pindo et Dryopide novissime profecti. (2)
Hermionenses vero Dryopes sunt, ab Hercule et Maliensibus ex regione
quæ Doris nunc vocatur ejecti. Hæ copiæ Peloponnesiorum erant.
XLIV. Ex populis vero continentem extra Peloponnesum incolentibus
adfuere, primum, Athenienses, qui præ reliquis omnibus centum et
octoginta naves contulerunt: et hi quidem nunc soli erant; nam in pugna
ad Salaminem Atheniensibus Platæenses præsto non fuere, hac de caussa:
quo tempore Græci, relicto Artemisio, prope Chalcidem fuerant,
Platæenses in oppositam Bœotiæ oram exscenderant, et ad familias suas
in tuto locandas erant profecti: (2) ita, dum suos tutantur, in tempore
non adfuerunt. Athenienses, quo tempore Pelasgi Græciam quæ nunc
vocatur tenebant, Pelasgi fuerant, Cranai nominati; sub Cecrope vero
rege, Cecropidæ sunt adpellati: tum regnante Erechtheo, mutato nomine,
Athenienses adpellati: ab Ione vero, Xuthi filio, qui copiarum dux fuit
Atheniensium, Iones sunt denominati.
XLV. Megarenses totidem naves cum vectoribus contulerant, quot ad
Artemisium. Ampraciotæ cum septem navibus præsto erant: Leucadii cum
tribus; Doricus hic quoque populus est, ex Corintho.
XLVI. Ex insulanis Æginetæ naves contulerant triginta: et instructas
quidem etiam alias habebant, sed illis suam custodiebant terram,
triginta vero optime navigantibus pugnarunt ad Salaminem. Sunt autem
Æginetæ Dorienses, ex Epidauro: nomen vero insulæ prius Œnone fuerat.
(2) Post Æginetas, Chalcidenses aderant cum viginti navibus quas easdem
ad Artemisium habuerant; et Eretrienses cum eisdem septem navibus:
Ionica hæc gens est. Deinde Cei, Ionicus populus Athenis oriundus, cum
eisdem quibus ad Artemisium. (3) Naxii cum quattuor navibus aderant; ad
Medos quidem missi a civibus, quemadmodum reliqui insulani: sed spreto
mandato ad Græcos sese contulerant hortante Democrito, spectato inter
suos viro, qui tunc trierarcha erat. Sunt autem Iones Naxii, Athenis
oriundi. (4) Styrenses easdem, quas ad Artemisium, naves contulerunt;
Cythnii vero triremem unam, et actuariam quinquaginta remorum: utrique
hi Dryopes sunt. (5) Seriphii etiam, et Siphnii, et Melii cum Græcis
militarunt: hi enim soli ex insulanis Barbaro terram et aquam non
tradiderant.
XLVII. Quos adhuc memoravi pugnæ ad Salamina socios, hi omnes citra
Thesprotiam et Acherontem fluvium habitant: Thesproti enim finitimi
sunt Ampraciotis et Leucadiis, qui ex ultimis Græciæ regionibus
adfuerunt. (2) Ex his vero qui ultra incolunt, soli Crotoniatæ fuere,
qui periclitanti succurrerent Græciæ, et una quidem nave, cui præfuit
vir ter Pythiorum certaminum victor, Phayllus: sunt autem Crotoniatæ
origine Achæi.
XLVIII. Jam reliqui quidem, quos memoravi, triremes in bellum
præbuerunt; Melii vero et Siphnii et Seriphii penteconteros (_longas
naves remis quinquaginta instructas_) et Melii quidem, genus a
Lacedæmone derivantes, duas præbuere; Siphnii vero et Seriphii, Iones
ab Athenis originem ducentes, utrique unam. Fuit autem universus navium
numerus, demptis penteconteris, trecentæ septuaginta et octo.