CCXXII. Cæteri igitur socii dimissi abierunt, mandato Leonidæ

obsequentes. Thespienses vero et Thebani soli apud Lacedæmonios

manserunt. (2) Et Thebani quidem nolentes et inviti manserunt; retinuit

eos autem Leonidas, obsidum loco habens: Thespienses vero summa sua

voluntate; neutiquam enim Leonidam et qui cum illo erant se deserturos

abscessurosque aiebant, sed apud illos mansuros mortemque cum eisdem

occubituros. His præerat Demophilus, Diadromæ filius.

CCXXIII. Orto sole, Xerxes libamina fecit: deinde aliquamdiu moratus,

quo tempore forum maxime frequentari hominibus solet impressionem in

hostem facere instituit: ita enim significatum ei ab Ephialte erat. Nam

descensus de monte brevior est, atque iter inde ad Thermopylas

compendiosius, quam circuitus et adscensus montis. (2) Barbari igitur,

qui cum Xerxe erant, in hostem perrexerunt: et Græci cum Leonida,

utpote ad mortem ire parati, jam multo longius, quam ante, in

spatiosiorem faucium partem progressi sunt. (3) Nam muri quidem

munimentum custodiebatur; superioribus vero diebus in ipsas etiam

fauces progressi pugnaverant. Nunc igitur, quum extra angustias

consererent pugnam, ingens hostium cecidit multitudo. Etenim

manipulorum duces, flagellis a tergo instantes, et unumquemque

cædentes, ad ulterius progrediendum suos concitabant. (4) Itaque eorum

multi in mare incidentes perierunt; multo vero plures, alii ab aliis,

vivi conculcati sunt: nec ulla ratio habebatur pereuntium. Nam

Lacedæmonii, quum imminere sibi mortem ab his qui montem circumiverant

non ignorarent, quanta maxima poterant fortitudinis specimina adversus

barbaros ediderunt, nullo modo parcentes sibi, ac furiosorum in morem

pugnantes.

CCXXIV. Hastæ quidem jam tunc plerisque fractæ erant, et gladiis illi

Persas conficiebant. (2) In eo labore, ab altera parte, Leonidas

fotissime pugnans cecidit, cum eoque alii illustres Spartani; quorum

ergo, ut dignorum virorum, nomina sciscitatus sum cognovique: rescivi

vero etiam omnium nomina trecentorum. (3) Ab altera parte, ex Persis

ibidem et alii multi illustres ceciderunt viri, et in his duo Darii

filii, Abrocomes, et Hyperanthes, quos ex Phrataguna Artanis filia

Darius susceperat. (4) Artanes autem frater fuerat Darii, Hystaspis

filius, Arsamis nepos. Is Dario filiam suam elocans, simul totam suam

domum ei donaverat, quum unica ipsius proles illa esset.

CCXXV. Igitur duo Xerxis fratres ibi ceciderunt pugnantes super Leonidæ

cadavere, de quo acre fuit inter Persas et Lacedæmonios certamen: donec

ad extremum sua virtute Græci illud subtraxerunt, quater in fugam

versis adversariis. Ita pugnatum est, donec qui cum Ephialte erant

advenere. (2) Quos ubi accedere intellexerunt Græci, tum vero mutatum

certamen est. Tunc enim in angustias viæ se receperunt, et murum etiam

prætergressi, ubi ad tumulum venerunt, qui in introitu angustiarum est,

ubi nunc lapideus leo stat in Leonidæ memoriam, ibi confertim

consederunt exceptis Thebanis cæteri omnes. (3) Eodemque loco gladiis

sese defendentes, quibus gladii supererant, alii manibus dentibusque

depugnantes, obruti sunt barbarorum telis, partim subruta muri

munitione ex adverso ingruentium, partim ex circuitu undique

circumstantium.

CCXXVI. Tales quum se præstiterint Lacedæmonii et Thespienses omnes,

fortissimus tamen ex his fuisse dicitur Dieneces Spartanus: quem aiunt,

priusquam cum Medis congrederentur, verbum illud dixisse, quum

Trachinium quemdam audivisset dicentem, quando barbari tela emiserint,

multitudine telorum solem iri obscuratum; tantam enim esse hostium

multitudinem. (2) Hunc igitur, nihil perterritum, sed aspernantem

Medorum multitudinem, respondisse aiunt, fausta omnia Græcis nunciare

hospitem Trachinium; quandoquidem sole telis Medorum obscurato, in

umbra sint pugnaturi, non in sole. Hæc et ejusdem generis alia dicta,

aiunt, Dienecem Lacedæmonium fortis animi monumenta reliquisse.

CCXXVII. Post hunc fortissimos se præstitisse memorant Lacedæmonios

duos fratres, Alpheum et Maronem, Orsiphanti filios. Ex Thespiensibus

vero præcipuam laudem abstulit vir, cui Dithyrambus nomen fuit,

Harmatidæ filius.

CCXXVIII. Sepulti sunt omnes eodem loco quod ceciderunt, et tam in

horum honorem, quam in illorum qui ante ceciderant quam dimissi a

Leonida socii abierunt, hæ inscriptiones positæ sunt:

Cum trecentis olim myriadibus hic pugnarunt

ex Peloponneso quattuor millia virorum.

(2) Hæc in honorem omnium posita inscriptio est; in Spartanorum vero

memoriam privatim ista:

Hospes, nuncia Lacedæmoniis, hoc loco nos

jacere, dictis illorum obsequentes.

In Lacedæmonios igitur hoc; in vatem vero istud:

Monumentum hoc illustris Megistiæ, quem olim Medi

Spercheo fluvio occiderunt trajecto,

vatis, qui instans tunc fatum probe cognitum habens,

deserere tamen Spartæ duces non sustinuit.

(3) Inscriptionibus istis et columnis, excepto vatis epigrammate,

Amphictyones illos honorarunt: vatis vero Megistiæ epigramma Simonides

posuit, Leoprepis filius, pro hospitii familiaritate.

CCXXIX. Narrant, ex trecentis illis Spartanis duos viros, Eurytum et

Aristodemum, quum, si commune voluissent consilium sequi, potuissent

ambo aut simul salvi Spartam redire, ut qui a Leonida e castris dimissi

decubuerant in Alpenis, vehementi oculorum dolore laborantes; aut, si

redire ad commilitones voluissent, mortem potuissent obire cum

reliquis: (2) hos igitur, narrant, quum alterutrum horum licuisset

eligere, noluisse commune sequi consilium; sed, inter se dissentientes,

Eurytum, cognito Persarum per montem circuitu, arma postulasse,

captisque armis jussisse helotam suum ad pugnantes se ducere; et,

postquam ad illos pervenit, helotam quidem fuga salutem petiisse, ipsum

vero in hostium agmen irruentem occubuisse: Aristodemum autem,

deficientem animo, remansisse. (3) Quodsi igitur unus Aristodemus

oculorum morbo laborasset, eaque caussa Spartam rediisset, aut si ambo

simul reversi essent, Spartani (ut mihi videtur) nullam in eos iram

erant exercituri: nunc vero, quum alter periit, alter, qui in eadem

caussa fuerat, mori recusavit, necessario vehementer irasci Aristodemo

debuerunt.

CCXXX. Alii igitur, hoc modo hacque occasione Aristodemum, memorant,

salvum Spartam evasisse: alii vero aiunt, ad deferendum nuncium quemdam

missum eum fuisse e castris, et, quum pugnæ deinde interesse potuisset,

noluisse, sed in via moratum, superstitem fuisse; socium autem, qui

simul cum cum eo missus fuerat, ad pugnam rediisse, in eaque occubuisse.

CCXXXI. Quidquid est, Lacedæmonem reversus Aristodemus probro et

ignominia notatus est, atque ita infamis habitus, ut nemo Spartanorum

lumen ei accenderet, nec cum eo colloqueretur, utque per ignominiam

trepidus Aristodemus nominaretur. Sed idem vir in pugna ad Platæas

culpam, quæ eum premebat, dissolvit totam.

CCXXXII. Memorant etiam, alium ex trecentis, nomine Pantiten, quum ad

deferendum nuncium in Thessaliam fuisset missus, superstitem fuisse;

eumdem vero, quum Spartam reversus ignominia esset notatus, voluntario

suspendio vitam finiisse.

CCXXXIII. Thebani vero, quibus dux præerat Leontiades, hactenus quidem

a Græcorum partibus stantes, necessitate coacti, adversus regis

exercitum dimicaverant. (2) Ut vero superiorem esse viderunt rem

Persarum, quo tempore Græci qui cum Leonida fuerant ad tumulum se

recipere properabant, his desertis, passis manibus ad barbaros

accesserunt, dicentes id quod verissimum erat, cum Medis sese sentire;

et inter primos terram et aquam regi tradidisse; necessitate autem

coactos venisse ad Thermopylas, et a cladis culpa regi illatæ esse

immunes. (3) His dictis, salvi evaserunt; habebant enim etiam Thessalos

dictorum testes. Nec tamen prorsus feliciter eis res cessit. Nam, ut

accedentes eos in potestate habuerunt barbari, nonnullos etiam, ut

accedebant, interfecerunt; plurimis vero Xerxis jussu regia inusserunt

stigmata, initio a duce Leontiade facto; cujus viri filium Eurymachum,

interjecto tempore, Platæenses interfecerunt, quum quadringentorum dux

fuisset Thebanorum, quorum ope Platæensium urbem occupaverat.

CCXXXIV. Hoc igitur modo ad Thermopylas Græci pugnaverant. Tum vero

Xerxes vocatum ad se Demaratum interrogavit, hoc usus sermonis

introitu: «Demarate, vir probus es: ex vero ita judico: quæcumque enim

dixisti, ea ita evenerunt. (2) Nunc autem dic mihi, quotnam numero sint

reliqui Lacedæmonii; et ex his quot sint horum similes in re bellica,

an etiam tales sint omnes.» Et ille, «Rex, inquit, multitudo quidem

omnium Lacedæmoniorum ingens est, et civitates sunt multæ: quod vero tu

scire cupis, id dicam. (3) Est in Laconica Sparta, civitas virorum

octies mille admodum: et hi quidem omnes similes sunt his qui hîc

pugnarunt. Cæteri vero Lacedæmonii his utique non sunt similes, at

fortes tamen viri sunt.» (4) Ad hæc Xerxes ait: «Quonam igitur pacto,

Demarate, hos homines minimo labore subigemus? Age, hoc mihi prome! Tu

enim vias consiliorum omnium, quibus illi utuntur, compertas habes,

quippe qui rex eorum fuisti.»

CCXXXV. Respondit Demaratus: «Quandoquidem studiose tu me, o rex,

consulis, æquum est ut tibi id, quod optimum fuerit, expromam: nempe,

si trecentarum navium classem in Laconicam miseris terram. (2) Est

autem prope illam sita insula, cui nomen Cythera; de qua Chilon, vir

olim apud nos sapientissimus, dicere consueverat, ingens lucrum fore

Spartanis, si ea insula mari mergeretur potius, quam emineret. Nempe

ille, non utique tuam classem ex longo tempore prospiciens, sed

quamlibet quorumcumque hominum timens classem, semper veritus erat ne

ex illa insula tale quidpiam patriæ suæ immineret, quale tibi ego nunc

propono. (3) Ex hac igitur insula impetum faciens tua classis terreat

Lacedæmonios: et illi, proprio finitimoque bello pressi, nihil verendum

est, ne reliquæ Græciæ, a pedestribus tuis copiis oppugnatæ, auxilio

veniant. Domita autem reliqua Græcia, Laconicum genus per se

relinquitur invalidum. (4) Istud autem ni feceris, hoc futurum

exspecta. Est Peloponnesi isthmus angustus; quo loco a conjuratis

adversus te omnibus Peloponnesibus scito certamina multo acriora tibi,

quam quæ adhuc facta sunt, imminere. Istud vero si feceris, isthmus

ille et civitates omnes sine pugna in tuam cedent potestatem.»

CCXXXVI. Post hæc Achæmenes, frater Xerxis, et classi præpositus, qui

huic colloquio intererat, veritus ne ad faciendum quod Demaratus

suaserat Xerxes induceretur, hunc sermonem est exorsus: «Rex, video te

sermonem admittere viri, qui tuæ invidet felicitati, aut etiam prodere

res tuas conatur. (2) Nam hoc uti more amant Græci: invident aliis ob

felicitatem, oderuntque potentiores. (3) Quodsi tu in præsenti rerum

statu, postquam quadringentæ nostrarum navium naufragium fecerunt,

alias trecentas de classe dimiseris quæ Peloponnesum circumnavigent,

erunt nobis hostes ad resistendum pares: sin conjuncta manet nostra

classis, difficilis illis erit ad oppugnandum, omninoque resistere tibi

neutiquam poterunt. Adhæc universæ navales copiæ terrestribus erunt

præsidio, et terrestres copiæ navalibus, una iter facientes: quos si

diremeris, nec tu illis utilis esse poteris, nec illæ tibi. (4) Quodsi

tuæ rationes recte erunt initæ, sic induc animum, ut nihil cures res

adversariorum, quo loco gesturi sint bellum, quidve agant, aut quanta

sit illorum multitudo. Satis ipsi idonei sunt suas res curare, atque

nos nostras. Lacedæmonii vero, si contra Persas in pugnam

progredientur, ne unam quidem hanc præsentem cladem reparabunt.»

CCXXXVII. Cui Xerxes his verbis respondit: «Achæmenes, recte tu mihi

dicere videris, atque ita faciam. Demaratus autem ea dicit, quæ meis

rebus ipse utilissima judicat: ejus tamen sententia a tua superatur.

(2) Nam istud quidem non admitto, non bene eum cupere meis rebus:

documento quippe mihi sunt quum superiores ejus sermones, tum res ipsa.

Etenim civis quidem invidet felicitati civis, et tacite ei infensus

est; nec facile civis, a popularium aliquo consultus, ea illi quæ ipsi

optima videntur suaserit, nisi probabiles in virtute progressus

fecerit: cujusmodi rari sunt homines: (3) hospes vero hospiti felici

benevolentissimus est, et consultanti lubens optima suaserit. Itaque

maledicentia adversus Demaratum, qui meus hospes est, abstinere dehinc

quemlibet jubeo.»

CCXXXVIII. Hæc Xerxes postquam dixit, per cæsorum cadavera transiit; et

Leonidæ, ut audivit regem hunc et ducem Lacedæmoniorum fuisse, abscindi

caput et e palo erigi jussit. (2) Ac mihi quidem quum aliis documentis,

tum vero maxime hoc ipso, fit manifestum, Xerxem vivo Leonidæ omnium

hominum maxime iratum fuisse: alioqui enim numquam in mortui corpus ita

nefarie sæviturus erat, quandoquidem maxime omnium, quos novi, hominum

Persæ honorare fortes viros consueverunt. Illi igitur, quibus id

imperatum est, jussa exsecuti sunt.

CCXXXIX. Sed redeo ad eam narrationem, quam superius imperfectam

reliqui. Parare regem expeditionem adversus Græciam primi resciverant

Lacedæmonii, idque mira quadam ratione resciverant. Ideoque ad

Delphicum miserunt oraculum, ubi illud eis editum est responsum, quod

paulo ante commemoravi. (2) Demaratus enim, Aristonis filius, exsulans

apud Medos, ut equidem existimo, et ratio mecum militat, non bene

animatus fuit in Lacedæmonios. Conjectare igitur licet, utrum benevolo

hoc fecerit animo an insultandi caussa. (3) Postquam decrevit Xerxes

exercitum adversus Græciam ducere, Demaratus tunc Susis præsens, ubi id

rescivit, Lacedæmoniis voluit significare. Qui quum aliam rationem qua

id eis significaret, non haberet, quum periculum esset ne

deprehenderetur, tali usus est commento: (4) sumpta duplicata tabella,

ceram ex ea erasit, et ligno tabellæ consilium Xerxis inscripsit: quo

facto, scriptum istud infusa cera denuo obduxit, ne nudam ferenti

tabellam molestia exhiberetur a viarum custodibus. (5) Postquam vero

Lacedæmonem perlata tabella est, conjectare Lacedæmonii, quid rei

esset, prius non potuere, quam (ut equidem accepi) Cleomenis filia,

Leonidæ uxor, Gorgo, eos docuisset. Hæc enim re secum perpensa, eradi

ceram jussit, atque ita in ligno reperturos esse scripturam ait: (6)

cui obsequentes illi scripta intus repererunt legeruntque, ac deinde

reliquis Græcis legenda miserunt. Hæc igitur ita gesta esse memorant.

[TR1] "e" -> "et"

[TR2] "sententiam." -> "sententiam.»"

[TR3] "(III)" -> "(III.)"

[TR4] "Mutas tu" -> "«Mutas tu"

[TR5] "agite. »His" -> "agite.» His"

[TR6] "Tu" -> "«Tu"

[TR7] "Artabane" -> "«Artabane"

[TR8] "Tu" -> "«Tu"

[TR9] "frequen tatur" (2 lines) -> "frequentatur".

[TR10] "nac" -> "nec"

[TR11] "acinacas" -> "acinaces"

[TR12] "ut pote" (2 lines) -> "utpote"

[TR13] "fluxium" -> "fluvium"

[TR14] "tenebantnr" -> "tenebantur"

[TR15] "consedernatque" -> "consederantque"

[TR16] "dixis sentque" (2 lines) -> "dixissentque"

[TR17] "Quorsum" -> "quorsum"

HERODOTI

HISTORIARUM LIBER OCTAVUS.

(URANIA.)

I. Græci populi in classem descripti, hi fuere: Athenienses naves

præbuerant centum viginti septem; Platæenses vero, quum rei nauticæ

essent expertes, sua virtute studioque incensi, simul cum Atheniensibus

naves Atticas propugnatoribus compleverant. (2) Corinthii quadraginta

præbuerant naves: Megarenses, viginti. Chalcidenses item viginti

compleverant; sed naves illis suppeditarunt Athenienses. Æginetæ

octodecim naves præbuerant: Sicyonii, duodecim: Lacedæmonii, decem:

Epidaurii, octo: Eretrienses, septem: Trœzenii, quinque: Styrenses,

duas: Cei, duas naves (triremes) et duas actuarias quinquaginta

remorum: Locri denique Opuntii septem actuariis quinquaginta remorum

auxilio venerant.

II. Hi igitur fuere, qui ad Artemisium militarunt: dixique etiam, quem

navium numerum singuli populi contulerint. Fuit autem collectarum ad

Artemisium navium universus numerus, actuariis quinquaginta remorum

exceptis, ducentæ septuaginta et una. (2) Imperatorem autem, penes quem

imperii summa erat, præbuerant Spartani, Eurybiadem, Euryclidæ filium.

Dixerant enim socii, nisi Laco summum obtineret imperium, non se

secuturos esse Athenienses duces; sed exercitum, qui futurus esset,

dissoluturos.

III. Etenim jam initio, priusquam in Siciliam petendæ societatis caussa

misissent, agitatus sermo erat, Atheniensibus permittendum esse classis

imperium. Contradicentibus vero sociis cesserant Athenienses, quod

magni facerent servari Græciam, pulcreque nossent, si de principatu

inter sese contenderent, perituram esse Græciam: recte quidem illi

sentientes. (2) Nam civilis dissensio tanto pejor res est bello communi

consensu gesto, quanto pejor res est bellum quam pax. Hoc ipsum igitur

intelligentes Athenienses non repugnarunt sociis, sed cesserunt,

quamdiu illis magnopere indigebant. Quod satis ipsi ostenderunt: (3)

nam, postquam pulso Persa jam de ipsius terra contendere cœperant,

caussam præ se ferentes contumeliam Pausaniæ, Lacedæmoniis imperium

eripuerunt. Sed hæc quidem insequente tempore gesta sunt.

IV. At tunc Græci qui ad Artemisium se contulerant, ut viderunt navium

multitudinem, quæ ad Aphetas convenerant, omniaque plena conspexerunt

militum, metu perculsi, quod præter opinionem exspectationemque suam

res barbaris successisset, de capessenda fuga et de receptu ab

Artemisio versus interiora Græcia deliberarunt. (2) Quod ab illis

agitari consilium ubi cognovere Eubœenses, orarunt Eurybiadem, ut

aliquantisper saltem maneret, donec ipsi liberos suos reliquamque

familiam in tuto collocassent. (3) Id postquam Eurybiadi non

persuaserunt, alio se convertentes, Atheniensium duci persuaserunt

Themistocli, proposita talentorum triginta mercede, ea conditione ut

ibi manerent et ante Eubœam pugna navali decernerent.

V. Et Themistocles, ut ibi manerent Græci, tali ratione effecit. Ex hac

pecunia Eurybiadi quinque impertivit talenta, quasi nempe de suo illi

daret. Hoc ita persuaso, quum e reliquis solus adhuc Adimantus

obniteretur, Ocyti filius, Corinthiorum dux, dicens ab Artemisio se

discessurum, nec diutius ibi moraturum: (2) hunc, interposito

juramento, Themistocles his verbis adlocutus est: «Non tu quidem nos

deseres: tibi enim ego majora munera dabo, quam missurus tibi rex

Medorum esset, si desereres socios.» His dictis, in navem Adimanti tria

misit talenta. (3) Itaque illi, muneribus perculsi, persuaderi sibi

passi sunt, et Eubœensibus gratum factum est; ipse autem Themistocles

lucratus est, reliqua sibi retinens: illi vero, quibus pecuniæ partem

impertiverat, putabant ab Atheniensibus sibi ista conditione datam esse

pecuniam.

VI. Itaque ad Eubœam manserunt Græci, et pugnam navalem commiserunt.

Quæ res in hunc modum gesta est. Quum post meridiem ad Aphetas

pervenissent barbari, jamque antea cognovissent, quod nunc etiam ipsi

videbant, Græcorum paucas naves ad Artemisium in statione esse,

incessit eos cupido illas adgrediendi, potiri eis posse sperantes. (2)

Jam ex adverso quidem protinus contra eas navigare non placuit, hac

caussa, ne, si ipsos Græci viderent contra se navigantes, arriperent

fugam, noxque fugientes reciperet; atque erant nimirum fuga salutem

consecuturi: debebat autem, ut Persæ quidem dictitabant, ne ignifer

quidem in vita reliquus manere.

VII. Hac igitur de caussa tale ceperunt consilium. Selectas ex universa

classe naves ducentas extra Sciathum, ne ab hostibus conspicerentur,

circummiserunt; quæ, præter Caphareum et Geræstum Eubœam circumvectæ,

in Euripum navigarent; quo nimirum medios illos includerent, hi, ubi in

Euripum pervenissent, reditum in Græciam intercipientes; ipsi vero, ex

adverso eos adgredientes. (2) Hoc consilio dimissis navibus ad id

delectis, ipsi eo die adgredi Græcos non habuere in animo, non prius

illos adgressuri quam edito a circumnavigantibus signo, de quo

convenerat, certiores essent facti, ad locum constitutum illos

pervenisse. Dum hi ita circumnavigant, interim illi apud Aphetas

reliquarum navium ineunt numerum.

VIII. Per idem vero tempus, quo numerum hi inierunt navium, quum esset

in hoc exercitu Scyllias Scionæus, omnium optimus illa ætate urinator,

qui etiam in naufragio ad Pelium facto multas res pretiosas Persis

servaverat, multasque item ipse adquisiverat sibi; Scyllias hic jam

pridem consilium quidem agitaverat ad Græcos transfugiendi, necdum vero

occasionem exsequendi consilii erat nactus qualem hoc tempore. (2) Is

igitur quo pacto nunc ab Aphetis ad Græcos pervenerit, pro certo dicere

non possum: miror vero si vera sunt quæ narrantur. Narrant enim, hunc

hominem, postquam ex Aphetis mare subiisset, non prius emersisse quam

ad Artemisium pervenisset, viam hanc octoginta admodum stadiorum per

mare emensum. (3) Memorantur quidem de eodem homine et alia, fabularum

speciem habentia; sed in his, vera nonnulla. Ut meam de hac re dicam

sententiam, navigio ille ad Artemisium pervenerit. (4) Ut autem eo

pervenit, protinus ducibus Græcorum et naufragium quo modo factum sit

exposuit, et circummissas circa Eubœam naves indicavit.

IX. His rebus cognitis, deliberarunt Græci: multisque dictis

sententiis, decreverunt eo die ibi manere stationemque servare, post

mediam autem noctem discedere, navibusque Eubœam circumnavigantibus

obviam ire. (2) Deinde vero, ut nemo contra eos enavigavit, sub solis

occasum ipsi adversus barbaros excursionem fecerunt, periculum facturi

generis pugnæ quo illi usuri essent, et perruptionis per hostiles naves.

X. Quos paucis navibus adversus sese tendentes conspicati milites

ducesque Xerxis, prorsus existimantes male sanos eos esse, educunt et

ipsi naves, facile se illos intercepturos sperantes: probabili utique

spe, ut qui Græcorum naves adeo paucas viderent, suas vero et multis

partibus numerosiores et melius navigantes. Hæc illi cogitantes, medios

Græcos circumcluserunt. (2) Ibi tum, quicumque ex Ionibus bene

cupiebant Græcis, et inviti militabant, hi in maxima calamitate

ponebant quod illos undique cinctos viderent, nec eorum ullum evasurum

existimarunt: ita desperatæ his visæ erant res Græcorum. (3) Quibus

autem lubentibus ea res acciderat, hi acriter inter se contendebant, ut

quisque primus, navi capta Attica, præmium a rege acciperet: nam

Atheniensium potissima ratio apud utrumque hostium exercitum habebatur.

XI. Græci, quum adhuc fronte in longum directa proras navium omnium

hosti adversas habuissent, ut editum est signum, primum puppes in

medium contraxerunt: deinde, altero edito signo, adgressi sunt opus; et

in exiguum licet spatium conclusi, jam a fronte impetum in hostes

fecerunt. (2) Ibi tunc triginta ceperunt naves barbarorum, et

Philaonem, Chersidis filium, Gorgi Salaminiorum regis fratrem,

spectatum in exercitu virum. Primus ex Græcis navem hostium cepit civis

Atheniensis Lycomedes, Æschræi filius, et virtutis præmium princeps hic

retulit. (3) Cæterum ancipite Marte pugnam hanc navalem pugnantes

ingruens nox diremit: et Græci quidem ad Artemesium sunt reversi;

barbari vero Aphetas, multo graviore, quam exspectaverant, certamine

defuncti. (4) In hac navali pugna ex Græcis qui cum rege militabant,

unus Antidorus Lemnius ad Græcorum transivit partes: cui dein ob hoc

factum Athenienses prædium in Salamine dono dederunt.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 45 / 55 段