CLXXXIX. Fertur autem fama, Athenienses ex oraculi responso Boream

invocasse, quum aliud illis adlatum fuisset responsum, jubens eos

generum advocare auxilio. Boreas enim, ut Græci narrant, uxorem habuit

Atticam, Orithyiam, Erechthei filiam. (2) Pro hac igitur adfinitate

Athenienses, ut fama est, conjectantes Boream suum esse generum, quum

Chalcide cum navibus insidiantes augescentem sensissent tempestatem,

aut jam antea, sacrificiis placarunt invocaruntque Boream et Orithyiam,

orantes ut auxilio sibi venirent, perderentque barbarorum naves, sicut

antea ad Athon montem. (3) An igitur hanc ob caussam in barbaros

stationem agentes ingruerit Boreas, non definiam: sed Athenienses

quidem aiunt, et antea et tunc Boream ipsos juvisse, atque hæc

effecisse: et, postquam domum sunt reversi, fanum statuerunt Boreæ ad

Ilissum fluvium.

CXC. Hac calamitate, qui minimum numerum tradunt, naves periisse aiunt

non minus quadringentas, homines autem innumerabiles, et rerum

pretiosarum infinitam multitudinem; ita quidem, ut Aminocli Cretinæ

filio, civi Magneti, qui circa Sepiadem prædia habuit, perquam utile

fuerit hoc naufragium: is enim multa deinde aurea pocula, multaque

argentea, in littus ejecta sustulit, arcasque etiam reperit cimeliis

Persarum repletas, et infinita alia [aurea] pretiosa collegit. At idem

vir, quamvis locuples repertis his rebus factus, felix tamen cæteroqui

non fuit: quippe tristis etiam casus eum adflictabat, per filii necem.

CXCI. Onerariarum autem navium frumentum vehentium, reliquorumque

minorum navigiorum, quæ interierunt, non constat numerus. Itaque duces

classis, metuentes ne in se tanta calamitate adflictos Thessali impetum

facerent, alto vallo ex naufragiis parato castra circumdedere. (2) Tres

enim continuos dies tempestas duravit. Ad extremum vero Magi cæsis

vento victimis, adhibitisque magicis incantationibus, ad hæc sacris

Thetidi factis et Nereidibus, quarto die vim venti compescuerunt, sive

is alioquin ipse sua sponte quievit. (3) Thetidi autem sacra fecerunt,

quum ab Ionibus accepissent, ex hoc loco raptam illam fuisse a Peleo,

et totam hanc oram Sepiadem eidem et reliquis Nereidibus sacram esse.

Igitur ventus quidem quarto die quievit.

CXCII. Secundo vero die ab eo, quo primum coorta tempestas erat,

speculatores ex Eubœæ promontoriis decurrentes Græcis de Persarum

naufragio omnia significarunt. (2) Quibus rebus hi cognitis, Neptunum

Servatorem precati, et votis libaminibusque factis, quanta celeritate

poterant ad Artemisium redire maturarunt, sperantes nonnisi paucas

naves sibi fore adversarias. (3) Hi igitur iterum ad Artemisium

stationem ceperunt, hostem observantes: et Neptuni Servatoris cognomen

ab illo tempore usque ad hunc diem apud Græcos in usu est.

CXCIII. Barbari, ut quievit ventus et compositi erant fluctus, deductis

navibus, secundum continentem navigarunt: et Magnesiæ promontorium

circumvecti, recta in sinum qui ad Pagasas fert tetenderunt. (2) Est in

hoc sinu locus terræ Magnesiæ, ubi Herculem aiunt, postquam ex Argo

navi aquatum missus fuisset, relictum esse ab Iasone ejusque sociis,

quum Æam Colchicam ad auferendum aureum vellus navigarent. Illinc enim,

aquati, soluturi erant in pelagus; qua de re nomen loco impositum est

Aphetæ (_id est_ locus unde solvitur). Hoc igitur in loco stationem

cepit Xerxis classis.

CXCIV. Forte autem accidit, ut quindecim naves, quæ postremæ

navigabant, longius in altum ejicerentur: quæ ut conspexerunt Græcorum

naves ad Artemisium stantes, (2) suas esse naves rati barbari, cursu

versus illas directo, medios in hostes inciderunt. Dux illarum navium

fuit Sandôces Thamasii filius, Cymæ Æolicæ præfectus; quem superiore

tempore rex Darius, quum judex fuisset regius, in culpa deprehensum,

compertum nimirum quod accepta pecunia injustam sententiam

pronunciasset, in crucem agi jusserat. (3) Et jam suspensus erat, quum

Darius, rationem secum iniens rerum ab illo gestarum, reperit multo

plura esse ejusdem merita in regiam domum, quam male facta: quod

postquam Darius reperit, agnoscens properantius a se quam sapientius

esse actum, solvi hominem jussit. (4) Ita ille supplicium a Dario sibi

decretum effugit, superstesque fuit. At idem, nunc in Græcos delatus,

non iterum erat elapsurus: ut enim adnavigantes hos Græci viderunt,

cognito illorum errore, contra evecti, facile cunctos ceperunt.

CXCV. In una harum navium navigans Aridolis captus est, Alabandorum

Cariæ tyrannus: in alia Paphiorum prætor Penthylus, Demonoi filius; qui

quum duodecim naves ex Papho eduxisset, amissis illarum undecim

tempestate ad Sepiadem ingruente, nunc una reliqua ad Artemisium

navigans captus est. (2) Hos Græci, interrogatos quæ de Xerxis exercitu

cognoscere cupiebant, vinctos in Corinthiorum Isthmum miserunt.

CXCVI. Ita igitur barbarorum classis, exceptis quindecim navibus,

quibus præfuisse Sandocen dixi, ad Aphetas pervenit. (2) Xerxes autem

cum pedestribus copiis, itinere per Thessaliam et Achaiam _Phthiotidem_

facto, tertio etiam ante die in Maliensium fines erat ingressus. In

Thessalia vero certamen instituerat inter suos equos et Thessalicum

equitatum, cujus experiri virtutem voluit, quum rescivisset esse hunc

præstantissimum totius Græciæ; et ex eo quidem certamine longe

inferiores Græci equi discesserant. (3) Ex fluviis autem Thessaliæ unus

Onochonus ad bibendum non satis aquæ præbuit exercitui: ex eis vero qui

Achaiam perfluunt, etiam is qui illorum maximus est, Epidanus, non nisi

ægre duravit.

CXCVII. Postquam Alum in Achaia Xerxes pervenerat, viæ duces omnia

enarrare cupientes, indigenam famam ei retulerunt ad Jovis Laphystii

fanum spectantem: Athamantem Æoli filium, consiliis cum Ino

communicatis, Phrixo mortem esse machinatum, interjecto vero tempore

Achæos ex oraculi responso posteris ejusdem hosce imposuisse labores:

(2) quicumque hujus familiæ natu maximus est, ei introitu in prytaneum,

quod _leiton_ Achæi vocant, interdicunt; ipsique, ne ingrediatur,

excubias agunt; qui si nihilo minus introivisset, nullo pacto exire ei

prius licet quam ad aram ducatur ubi mactandus est. Ad hæc narrarunt,

multos ex his, qui ita mactandi fuissent, sibi timentes, in aliam

terram tamquam exsulatum abiisse: quorum si quis interjecto tempore

rediisset, deprehendaturque prytaneum ingressus, eum mactari, coronis

et infulis ornatum, et cum pompa eductum. (3) Teneri autem hac lege

posteros Cytissori, Phrixi filii, ea caussa quoniam, quum Achæi ex

oraculi responso lustrandæ terræ suæ caussa Athamantem Æoli filium

mactaturi essent, adveniens ex Æa Colchidis hic Cytissorus illum

liberaverit: hoc enim facto Cytissorum iram dei in posteros suos

contraxisse. (4) His auditis Xerxes, ut ad lucum pervenit, et ipse eo

abstinuit, et universo exercitui ut abstinerent edixit: et domum

posterorum Athamantis pariter atque templum veneratus est.

CXCVIII. Hæc quidem in Thessalia et in Achaia gesta. Ex hisce dein

regionibus Maliensium fines Xerxes ingressus est, ad sinum maris, in

quo quotidie æstus maris accidit ei reciprocatio. (2) Juxta hunc sinum

est locus campestris, partim latus, partim vero admodum angustus. Circa

illum locum montes præalti et inaccessi, Trachiniæ petræ dicti,

universam Maliacam terram includunt. (3) Primum ad hunc sinum oppidum,

ex Achaia venienti, Anticyra est; juxta quam Spercheus fluvius, ex

Ænianibus profluens, in mare influit. Ab hoc, interjectis viginti

stadiis, alius fluvius est, cui nomen Dyras; quem fama est emersisse ad

ferendam Herculi, quum cremaretur, opem. Ab hoc, rursus viginti stadiis

interjectis, alius fluvius est, nomine Melas.

CXCIX. Ab hoc Melane fluvio quinque stadia Trachis urbs abest. Eodemque

loco, ubi Trachis sita est, latissime patet hæc regio a montibus ad

mare: est enim planities vicies bis mille plethrorum. (2) Est autem in

monte, qui Trachinium agrum præcludit, divortium a meridie Trachinis,

per quod divortium Asopus fluit juxta montis radicem.

CC. Est item alius fluvius a meridie Asopi, Phœnix, non magnus; qui

postquam ex his montibus defluxit, Asopo miscetur. Prope hunc Phœnicem

fluvium arctissimus est hujus tractus locus: quippe una sola via ibi

munita est, qua nonnisi singulis plaustris transitus patet. A Phœnice

vero fluvio quindecim sunt stadia ad Thermopylas: (2) tum in

intervallo, quod est inter Phœnicem fluvium et Thermopylas, vicus est

nomine Anthela, præter quem præterfluens Asopus in mare evolvitur: et

circa eumdem vicum latius est spatium, in quo stat templum Cereris

Amphictyonidis, et sedes sunt Amphictyonibus paratæ, et ipsius

Amphictyonis templum.

CCI. Jam Xerxes in Trachinio campo terræ Maliacæ castra posuit: Græci

vero in ipso transitu. Nominatur autem hic locus a plerisque quidem

Græcis Thermopylæ, incolæ vero et finitimi nude Pylas dicunt. (2)

Itaque utrique in his locis castra habebant: occupabat autem Xerxes

totum spatium septemtrionem versus a Thermopylis usque Trachinem

pertinens; Græci vero ea quæ in hac continente versus Notum et meridiem

sita sunt.

CCII. Græci vero hoc in loco Persam exspectantes, hi fuere: Spartani

trecenti graviter armati: tum Tegeatæ et Mantinenses mille, utrorumque

quingenti: ex Orchomeno Arcadiæ centum et viginti, et ex reliqua

Arcadia mille; (2) tot Arcades fuere: Corinthii vero quadringenti: ex

Phliunte ducenti; ex Mycenis octoginta. Hi sunt qui ex Peloponneso

adfuerunt. Ex Bœotis vero, Thespienses septingenti, et Thebani

quadringenti.

CCIII. Præter hos vero evocati aderant Locri Opuntii omnibus copiis, et

Phocenses mille. Ipsi enim Græci missis legatis hos advocaverant,

dicentes, tamquam antecursores sese venisse ante alios, exspectari vero

reliquos socios in proximum quemque diem, et maris tutelam sibi curæ

esse, custodirique illud ab Atheniensibus et Æginetis reliquisque in

classem designatis. Nihil autem illis esse gravius metuendum: (2) non

enim deum esse, qui Græciam invadat, sed hominem: nullum autem nec esse

nec futurum esse mortalem, cui, ex quo natus sit, malum nullum

acciderit; immo maximis accidere maxima. Debere itaque etiam illum, qui

Græciam invadat, mortalis quum sit, gloria sua excidere. His auditis,

illi Trachinem auxilio Græcis venerunt.

CCIV. His igitur et alii quidem ex quaque civitate duces præerant; sed,

quem maxime cuncti admirabantur, et penes quem summa erat totius

imperii, Lacedæmonius fuit Leonidas, genus ab Hercule ducens hac

majorum serie: pater Anaxandrides fuit, avus Leon: tum reliqui

progenitores, Eurycratides, Anaxander, Eurycrates, Polydorus,

Alcamenes, Telecles, Archelaus, Hegesilaus, Doryssus, Leobotes,

Echestratus, Agis, Eurysthenes, Aristodemus; Aristomachus, Cleodæus,

Hyllus, Hercules. Is Leonidas regnum Spartæ necopinans erat adeptus.

CCV. Quum enim duo illi fratres essent natu majores, Cleomenes et

Dorieus, procul habuerat cogitationem regni adipiscendi. Sed Cleomene

sine mascula prole defuncto, quum jam tum Dorieus etiam non amplius in

vivis esset, quippe in Sicilia mortuus, ita ad Leonidam regnum

pervenit, quoniam et major natu erat Cleombroto, Anaxandridæ filio natu

minimo, et Cleomenis etiam filiam in matrimonio habebat. (2) Is igitur

ad Thermopylas erat profectus cum delectis ab ipso trecentis illis,

justæ ætatis viris, et quibus domi liberi erant. Adsumpserat autem,

priusquam advenisset, Thebanos quoque illos quorum numerum supra

declaravi, quibus Leontiades præerat, Eurymachi filius. (3) Quos solos

ex Græcis adsumere ea caussa properaverat Leonidas, quod accusabantur

Thebani vehementer cum Medis sentire. Invitaverat igitur eos ad armorum

societatem, cognoscere cupiens, utrum missuri essent secum socios, an

ex aperto repudiaturi Græcorum societatem: et illi, aliud licet

sentientes, miserant.

CCVI. Et Leonidam quidem cum his, qui cum eo erant, primos omnium

miserant Spartani hoc consilio, ut et reliqui socii, his conspectis,

adversus hostes proficiscerentur, neque ipsi pariter Medorum

sequerentur partes, si cunctari Spartanos intellexissent. Deinde vero,

quum Carnea nunc obstarent, peractis festis diebus, custodia Spartæ

relicta, cum omnibus copiis occurrere decreverant hosti. (2) Similiter

vero etiam reliqui socii facere constituerant: qui, quum in idem ipsum

tempus, quo hæc gerebantur, Olympias incideret, rati non tam cito ad

Thermopylas armis decretum iri, antecursores interim miserunt. Tale

igitur horum fuit consilium.

CCVII. Jam, qui ad Thermopylas fuere Græci, ubi haud procul ab introitu

fuit Persa, timore perculsi de receptu consultare cœperunt. Et reliquis

quidem Peloponnesiis placuit, abire in Peloponnesum, et Isthmum

custodire. (2) Leonidas vero, sententiam istam vehementer indignatis

Phocensibus et Locris, de communi horum consilio manere ibi decrevit,

legatosque per civitates dimittere qui ab illis auxilia arcesserent,

quandoquidem nimis exiguus ipsorum numerus esset ad prohibendum Medorum

exercitum.

CCVIII. Dum hi ita consultant, interim Xerxes equitem misit

speculatorem, qui et numerum eorum, et quid facerent, exploraret.

Audierat enim, quum adhuc in Thessalia esset, collectum hoc loco stare

exiguum exercitum, cujus duces sint Lacedæmonii et Leonidas, ab Hercule

genus ducens. (2) Ut ad castra accessit eques, contemplatus est,

spectavitque non totum quidem exercitum; nam, qui intra murum erant,

quem a se instauratum Græci custodiebant, hos conspicere non potuit:

exteriores vero observavit, qui ante murum stationem habebant. (3)

Erant autem tunc forte extra murum locati Lacedæmonii. Horum igitur

alios vidit gymnasticis exercitationibus vacantes, alios comam

pectentes. Miratus eques spectaculum, cognito hominum numero,

omnibusque rebus adcurate perceptis, rediit per otium, nemine

persequente, sed omnibus eum prorsus contemptui habentibus. Reversus,

Xerxi cuncta quæ viderat renunciavit.

CCIX. Quibus auditis, conjectare Xerxes non potuit id quod res erat,

comparare sese hos homines ad pereundum postquam perdidissent ipsi quam

plurimos potuissent: sed, quum ridicula facere ei viderentur, Demaratum

ad se vocavit, Aristonis filium, qui in castris aderat. (2) Is ubi

advenerat, de singulis eum interrogavit Xerxes, cognoscere cupiens quid

esset quod facerent Lacedæmonii. Et ille, «Audisti me, inquit, jam

ante, quum adversus Græciam proficisceremur, de his viris disserentem;

at risui me habuisti quum audiebas dicentem tibi quemnam fore harum

rerum exitum præviderem. Mihi enim, rex, summa contentio est, veritatem

adversus te colere. (3) Audi igitur etiam nunc. Adsunt hi viri, de

introitu nobiscum pugnaturi, et ad hoc se comparant. Hic enim apud

illos mos obtinet: quando vitæ discrimen sunt adituri, tunc capita

curant. (4) Scito vero: si hosce, et eos qui Spartæ manent, subegeris;

nullus alius hominum populus est, qui adversus te, rex, manus tollere

sustineat. Nunc enim cum regno inter Græcos præclarissimo tibi res est,

et cum viris fortissimis.» (5) Quæ dicta, quum prorsus incredibilia

Xerxi viderentur, iterum quæsivit, quo tandem pacto tam exigua hominum

manus suo exercitui esset repugnatura. Et ille, «Rex, inquit, age mecum

ut cum homine mendaci, nisi hæc ita eventura sunt ut ego dico.»

CCX. Hæc Demaratus dicens Xerxi non persuasit. Itaque quattuor rex

intermisit dies, assidue illos sperans fuga se recepturos. Quinto vero

die, quum illi non recessissent, sed per obstinatam, ut Xerxi

videbantur, impudentiam temeritatemque manerent, iratus rex Medos et

Cissios adversus illos misit, dato mandato ut vivos caperent et in

conspectum suum adducerent. (2) Ut vero in Græcos cum impetu irruerunt

Medi, multi ex eis cecidere: quibus successere alii, nec se recepere,

quamvis magna clade accepta: ostenderuntque cuilibet, maxime vero regi

ipsi, multos quidem homines esse, sed paucos viros. Præliati sunt autem

per totum diem.

CCXI. Postquam ita male accepti sunt Medi, tum hi quidem in castra se

recepere: et Persæ eis succedentes, quos Immortales rex adpellabat,

quibus præerat Hydarnes, in hostem iverunt; quasi hi utique facile

confecturi rem essent. (2) Ut vero hi quoque pugnam cum Græcis

conseruere, nihilo amplius, quam Medi, promoverunt, sed eamdem habuere

sortem; quippe in angusto transitu pugnantes, ubi explicari multitudo

non poterat, et hastis utentes brevioribus quam Græci. (3) Lacedæmonii

vero memorabilem ediderunt pugnam, quum aliis rebus ostendentes peritos

sese cum imperitis congredi, tum quod subinde terga verterent, veluti

fugam capessentes universi, deinde vero, quando fugientibus Persæ cum

clamore strepituque instabant, ipsique jam in eo erant ut

deprehenderentur, subito conversa acie hosti sese opponerent, atque ita

innumerabilem Persarum prosternerent multitudinem. Ceciderunt autem ibi

Spartanorum etiam nonnulli. (4) Postquam vero, quamvis magno conatu, et

turmatim et quovis modo impetum facientes, nulla parte introitus potiri

Persæ potuerunt, postremo hi quoque retrogressi sunt.

CCXII. Dum ita conflictabantur, fertur Xerxes, quum spectandi caussa

haud procul abesset, ter de solio suo exsiliisse, metuens nempe suo

exercitui. (2) Tunc igitur ita pugnatum est. Postridie vero ejus diei

nihilo felicius barbari pugnaverunt. Quum enim exiguus esset Græcorum

numerus, rati barbari confectos esse illos vulneribus, neque vires

amplius ad resistendum habituros, denuo eos adgressi sunt. (3) At

Græci, per ordines perque populos digesti, in vicem cuncti pugnarunt,

Phocensibus exceptis: hi enim in monte erant locati, semitam

custodituri. Ubi vero nihilo melius, quam pridie, Persæ rem sibi

viderunt succedere, abscesserunt.

CCXIII. Ibi tunc regem, quidnam consilii caperet incertum, convenit

Ephialtes, Eurydemi filius, Maliensis, ingens ab illo præmium se

relaturum sperans, indicavitque ei semitam per montes ad Thermopylas

ferentem; atque ita Græcos prodidit, stationem ibi habentes. (2) Idem

postea, metu Lacedæmoniorum, in Thessaliam profugit: exsulantisque

caput proposita pecunia proscriptum est a Pylagoris, quum Amphictyones

ad agendum Pylæum conventum essent congregati. Interjecto vero tempore,

quum Anticyram rediisset, ab Athenade Trachinio occisus est. (3) Et

interfecit quidem Ephialten Athenades aliam ob caussam, quam in

sequentibus historiis exponam: at nihilo minus tamen præmio honoratus

est a Lacedæmoniis. Ita igitur Ephialtes postea periit.

CCXIV. Fertur autem etiam alia fama, Onetam Phanagoræ filium,

Carystium, et Corydalum Anticyrensem cum rege sermones illos habuisse,

et Persas circum montem illum circumduxisse; mihi neutiquam credibilis.

(2) Nam falsam esse partim inde colligi oportet, quod Græcorum

Pylagori, quos utique præ cæteris compertam habuisse rei veritatem

consentaneum est, non Onetæ et Corydali caput proscripserunt, sed

Ephialtæ Trachinii; tum, quod Ephialten novimus ob hanc culpam

exsulasse. (3) Cæterum cognita quidem hæc semita Onetæ quoque, quamquam

non Maliensi, esse potuit, si hanc regionem sæpius adierat: at enimvero

Ephialtes est, qui hostes per semitam illam circa montem circumduxit:

hunc hujus culpæ reum scribo.

CCXV. Xerxes, ea probans quæ se effecturum pollicitus Ephialtes erat,

vehementer gavisus, sine mora Hydarnen et qui sub ejus ductu erant

misit: et illi sub noctem, quo tempore accenduntur lucernæ, e castris

profecti sunt. (2) Invenerant illam semitam indigenæ Malienses; eaque

reperta Thessalis adversus Phocenses itineris duces fuerant, quo

tempore Phocenses introitum in suam regionem opposito obstruxerant

muro, atque ita tutos se a bello præstiterant: atque ex illo inde

tempore adparuit illa usui nulli esse Maliensibus.

CCXVI. Est autem callis hujus per montem ferentis ratio hæc: incipit ab

Asopo fluvio, ubi ille per montium divortium perfluit; est autem monti,

per quem semita transit, semitæque ipsi idem nomen, Anopæa: fertque hæc

Anopæa secundum dorsum montis, et desinit circa Alpenum, primum

oppidorum Locrensium versus Malienses, eo loco ubi Melampygus qui

dicitur lapis est, suntque Cercopum sedes: ubi etiam angustissimus

callis est.

CCXVII. Hac igitur semita, quam descripsi, Persæ trajecto Asopo totam

noctem iter fecerunt, a dextra habentes Œtæorum montes, a sinistra vero

montes Trachiniorum: et illuxit aurora, quum ad summum montem

pervenerunt. (2) Hoc igitur loco montem custodiebant, ut etiam ante

demonstravi, Phocenses mille graviter armati, et suam regionem

tutantes, et callem custodientes. (3) Inferior enim introitus ab eis,

quos dixi, custodiebatur: semitam autem, quæ fert per montem, Phocenses

custodiebant, qui Leonidæ ultro hanc operam receperant.

CCXVIII. Adscendentes quidem latuerant Persæ, quum quercubus totus

obsitus mons esset: postquam vero adscenderant, hoc modo adventantes

illos cognovere Phocenses, quum tranquillum esset cœlum, propter folia

sub pedibus strata multus, ut res fert, ortus strepitus excitavit eos

ut ad arma concurrerent: et protinus barbari adfuerunt. (2) Qui ubi

armatos conspexere viros, mirati sunt, quod, quum neminem sibi

putassent occursurum, in exercitum incidissent. Ibi tum Hydarnes,

veritus ne, qui Phocenses erant, Lacedæmonii essent, quæsivit ex

Ephialte, cujus populi is esset exercitus: et ubi quod res erat

audivit, in aciem Persas instruxit. (3) At Phocenses, quum multis

crebrisque telis ferirentur, rati non nisi adversus se hos esse

profectos, arrepta fuga in summum montis verticem se receperunt, ad

occumbendam mortem parati. (4) Hi igitur ita erant animati: at Persæ,

qui cum Ephialte et Hydarne erant, nullam Phocensium rationem habentes,

descendere de monte properarunt.

CCXIX. Qui ad Thermopylas erant Græci, his primum Megistias vates,

inspectis victimis, prædixerat mortem primo mane eis instantem: deinde

advenere etiam transfugæ, circuitum hostium nunciantes: (2) hi, quum

adhuc tunc nox esset, significaverunt: tertio autem speculatores

diurni, de summitatibus montium decurrentes, illucescente jam die, idem

indicium fecere. Ibi tum Græci, quid sibi faciendum esset deliberantes,

in diversas abiere sententias, aliis contendentibus non deserendam esse

stationem, aliis contra nitentibus. (3) Hinc soluto consilio,

discesserunt alii, et suam quisque in civitatem tendens dispersi sunt:

alii vero parati erant cum Leonida manere.

CCXX. Dicunt autem, ipsum Leonidam illos dimisisse, ne perirent

curantem; se autem et præsentes Spartanos non decere dicentem deserere

stationem ad quam custodiendam principio missi essent. (2) Et ego

quoque quam maxime in hac sum sententia, Leonidam, quum minime promptos

esse socios vidisset, nec ad subeundum secum periculum ultro paratos,

abire illos jussisse; sibi autem, ut abiret, inhonestum judicasse. (3)

Contra, si maneret, ingens eum gloria manebat, et Spartæ felicitas non

exstinguebatur. Etenim Spartanis, jam in primo hujus belli initio

oraculum consulentibus, responderat Pythia, aut eversum iri Lacedæmonem

a barbaris; aut regem ipsorum periturum. (4) Hoc eis illa responsum

versibus hexametris comprehensum dederat, his verbis:

Vobis, o spatiosæ Spartæ incolæ,

aut ingens urbs gloriosa a viris Persis

evertitur; aut, si non hoc, ab Hercule oriundum

flebunt mortuum regem Lacedæmonis fines.

Nec enim sustinebit eum taurorum robur leonumque

contra stantium; Jovis enim ille robur habet; eumque dico

non iri repressum prius, quam horum alterutrum fuerit sortitus.

(5) Igitur Leonidam, hæc reputantem, cupientemque solis Spartanis

sempiternam adquirere gloriam, dimisisse potius arbitror socios illos

qui abiere, quam ipsos per se ab illo dissentientes, ita spreta omni

militari disciplina abiisse.

CCXXI. Cujus rei mihi hoc etiam haud minimum documentum est, quod non

modo reliqui dimissi sunt, sed quod satis constat, vati etiam exercitum

sequenti, Megistiæ Acarnani, genus a Melampode derivanti, eidem qui e

victimis eventura illis prædixerat, missionem dedisse Leonidam, veritum

ne cum ipsis periret. At ille, quamquam missionem nactus, non tamen

discessit; sed filium, militiæ hujus socium, qui unicus illi natus

erat, dimisit.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 44 / 55 段