illi respondit: «Rex Syracusiorum, non ducem petituros nos ad te Græcia
misit, sed exercitum. Tu vero negas exercitum te missurum, nisi Græciæ
imperes; nempe imperare illi cupis. (2) Quatenus igitur universi
Græcorum exercitus ducatum tibi postulasti, satis nos Athenienses
habuimus silentium tenere, bene gnari idoneum fore Laconem ad rationem
tibi pro utrisque reddendam: nunc vero, ubi de universi imperii summa
concedens, classis postulas imperium, sic tibi habe. (3) Si vel Laco
tibi concederet classis imperium, nos non concederemus: nostrum enim
hoc munus est, nisi Lacedæmonii id velint. His ergo, si classis
obtinere imperium voluerint, non repugnamus: alii vero id concedemus
nemini. (4) Sic enim frustra nos maximas Græcorum omnium nauticas
copias paratas haberemus, si Syracusiis nos Athenienses imperio
cederemus, qui populum exhibemus antiquissimum, solique sumus Græcorum
qui numquam solum vertimus: quo de populo etiam Homerus poeta
fortissimum virum ait ad Ilium venisse, et ordinasse instruxisseque
exercitum. Quo minus reprehendendi sumus quod ista dicimus.»
CLXII. Tum vero Gelon, «Hospes Atheniensis, ait, vos videmini
imperatores quidem habere, sed, quibus hi imperent, non habituros.
Quoniam igitur nihil remittentes, omnia vultis tenere; ocyus hinc abire
maturate, domumque reversi nunciate Græciæ, ver ei ex anno esse
exemptum.» (2) Cujus dicti hæc sententia est, quam ille significare
voluit: nempe satis constat, præstantissimam anni partem ver esse; suum
autem exercitum præstantissimam partem dixit in Græcorum exercitu.
Itaque Græciam, societate ipsius destitutam, comparavit cum anno, cui
ver sit exemptum.
CLXIII. Legati igitur Græcorum, hisce cum Gelone actis, domum
navigarunt. Atque ita tunc Gelon, timens quidem Græcis, veritusque ne
superando Barbaro impares sint futuri, sed indignum et intolerabile
existimans, ipsum, in Peloponnesum trajicientem, sub imperio esse
Lacedæmoniorum, quum Siciliæ sit tyrannus; hanc quidem aspernatus est
conditionem, sed aliam rationem est secutus. (2) Simul atque Persam
intellexit transiisse Hellespontum, cum tribus navibus actuariis
quinquaginta remorum Cadmum, Scythæ filium, genere Coum, Delphos misit,
multis pecuniis et pacificis mandatis instructum, qui belli exitum
exspectaret, et quidem, si vicisset Barbarus, pecunias ei et terram et
aquam nomine Gelonis traderet; sin Græci vicissent, pecunias reportaret.
CLXIV. Cadmus hic antea, quum patri in regnum Coorum firmo rerum statu
successisset, sua sponte, nullo imminente periculo, sola justitia
ductus, in medio Cois deposuerat regnum, et in Siciliam migraverat. Ibi
cum Samiis Zanclam urbem tenuit habitavitque, eam cujus nomen in
Messanam mutatum est. (2) Hunc igitur Cadmum, qui isto modo in Siciliam
venerat, Gelon propter reliquam etiam viri justitiam sibi perspectam,
Delphos misit: isque præter alia justitiæ documenta etiam hoc non
minimum a se editum reliquit, (3) quod, quum magnas in manibus haberet
pecunias a Gelone sibi creditas, intervertere eas, quamquam nihil
prohibebat, noluerit; sed, postquam pugna navali vicerant Græci, et
Xerxes cum exercitu abierat, ipse etiam in Siciliam reversus pecunias
omnes Geloni reportaverit.
CLXV. Memorant etiam Siculi, quamvis sub imperio futurum
Lacedæmoniorum, vel sic tamen Gelonem subsidio venturum fuisse Græcis,
nisi Terillus Crinippi filius, Himeræ tyrannus, a Therone Ænesidemi
filio, Agrigentinorum monarcha, Himera ejectus, sub ipsum hoc tempus
trecenta millia Pœnorum et Libyum et Iberorum et Ligurum et Helisycorum
et Sardorum et Corsicanorum, horumque ducem Amilcarem Annonis filium,
regem Carthaginiensium, in Siciliam transduxisset. (2) Nempe Amilcarem
ad istam suscipiendam expeditionem induxerat Terillus pro hospitii jure
opem ejus implorans: maxime vero eum commoverat Anaxilai studium,
Cretinæ filii, qui, quum Rhegii esset tyrannus, traditis Amilcari
filiis suis obsidibus, persuaserat ei ut in Siciliam trajiceret ad opem
socero suo ferendam: filiam enim Terilli, nomine Cydippen, in
matrimonio Anaxilaus habuit. Ita igitur Gelonem, aiunt, quum Græcis
auxilio venire non potuisset, pecunias illas Delphos misisse.
CLXVI. Præterea hæc quoque memorant, eodem die in Sicilia Gelonem et
Theronem Amilcarem Carthaginiensem prælio superasse, quo die Græci ad
Salaminem Persam superarunt. (2) Amilcarem vero, qui a patre
Carthaginiensis, a matre vero Syracusius fuit, et ob virtutem ad regiam
dignitatem a Carthaginiensibus erat promotus; hunc, audio, postquam
collatis signis victus est prælio, disparuisse: neque enim vivum, nec
mortuum, usquam terrarum fuisse repertum, quamquam Gelon omnia
deligentissime perquisiverit.
CLXVII. Narrant vero Pœni, probabili ratione utentes, barbaros cum
Græcis in Sicilia ab solis ortu usque ad vesperam pugnasse; (eo enim
usque extraxisse pugnam;) Amilcarem autem per id tempus in castris
manentem sacra fecisse et perlitasse, integra corpora super ingente
pyra cremantem; tum vero, quum, vinum forte infundens sacris, suos
vidisset in fugam versos, se ipsum in ignem conjecisse, atque ita
crematum nusquam comparuisse. (2) Eidem vero Amilcari, sive hac
ratione, quam Pœni narrant, e conspectu hominum remoto, sive altera
quam Syracusii tradunt, Carthaginienses et sacra faciunt et in omnibus
civitatibus, quæ ipsorum sunt coloniæ, monumenta erexerunt, maximum
vero in ipsa Carthagine. Sed hæc de Siculis rebus hactenus.
CLXVIII. Corcyræi vero aliud legatis responderunt, aliud fecerunt: nam
et hos ad societatem invitarunt iidem qui in Siciliam erant missi;
eademque oratione apud hos usi sunt qua apud Gelonem. (2) Et hi quidem
statim polliciti sunt auxilia se missuros, dicentes non negligendam
sibi esse salutem Græciæ quæ si periret, nihil aliud sibi fore
reliquum, nisi ut proximo quoque die servitutem servirent: itaque,
quanta maxima vi possent, illi esse succurrendum. (3) Ita speciose
responderant. At ubi adfuit auxilia mittendi tempus, ibi tum, alia
sentientes, naves quidem compleverunt sexaginta: sed ægre in altum
provecti Peloponnesum adierunt, et circa Pylum et Tænarum Laconicæ
terræ, inhibitis velis naves in alto tenentes, exspectarunt hi quoque
exitum belli; minime quidem sperantes fore ut Græci superiores
discedant, sed existimantes Persam ingenti reportata victoria universæ
Græciæ imperio potiturum. (4) Itaque consulto id fecerunt, quo hæc et
talia Xerxi dicere possent: «Nos, rex, quum Græci ad hujus belli
societatem adsciscerent, qui copias non minimas habemus, et navium haud
minimum numerum præbere poteramus, sed maximum post Athenienses,
noluimus contra te arma ferre, aut quidquam quod ingratum tibi foret,
facere.» Talia dicendo sperabant melius secum, quam cum aliis, actum
iri: quod etiam eventurum fuerat, ut equidem opinor. (5) Adversus
Græcos vero alia eis parata excusatio erat, qua etiam usi sunt.
Accusantibus enim illos Græcis quod auxilia non misissent, dixerunt:
complesse se quidem sexaginta triremes, sed ventis etesiis prohibitos
esse Maleam circumvehi; ea caussa ad Salaminem non pervenisse, nec ullo
pravo consilio factum esse, ut pugnæ navali non interfuerint. Ita hi
Græcos eluserunt.
CLXIX. Cretenses, postquam eos ad belli societatem invitarunt Græci
quibus id mandatum erat, hanc iniere rationem. Communi consilio Delphos
missis legatis quæsiverunt ex deo, an ex usu ipsorum esset futurum, si
opem ferrent Græciæ. (2) Quibus Pythia respondit: «Stulti conquerimini
quantam vobis lacrimarum materiam propter auxilium Menelao latum
immiserit Minos, iratus quod, quum Græci vobis ad ulciscendam ipsius in
Camico patratam cædem operam suam non contulissent, vos illis ad
vindicandam mulierem a barbaro viro e Sparta raptam socios vos
adjunxistis!» Id responsum ubi ad se relatum Cretenses audivere, opem
Græcis ferre supersederunt.
CLXX. Minoem quippe fama est, quum Dædalum quærens in Sicaniam
venisset, quæ nunc Sicilia vocatur, violenta morte ibi occubuisse:
interjecto autem tempore Cretenses hortante deo, universos præter
Polichnitas et Præsios magna cum classe in Siciliam profectos, urbem
Camicum, quam mea ætate Agrigentini incolebant, quinque annis continuis
oppugnasse; ad extremum vero, quum nec capere urbem, nec diutius manere
fame pressi possent, re infecta discessisse. (2) Eosdem deinde,
narrant, circa Iapygiam navigantes, ingenti oborta tempestate ad terram
fuisse adpulsos, fractisque navibus, quum nulla in Cretam redeundi
ratio adpareret, ibi mansisse, et condita Hyria urbe, ex Cretensibus
mutato nomine Iapyges Messapios, et ex insulanis incolas continentis
esse factos: (3) tum deinde ex Hyria reliquas ab eisdem ductas
conditasque esse colonias, quas longo interjecto tempore evertere
conantes Tarentini ingentem cladem passi sunt, ut cædes hæc hominum
Græci generis maxima fuerit omnium quas novimus, tam ipsorum
Tarentinorum, quam Rheginorum. Ex Rheginis enim civibus, qui, a Micytho
Chœri filio vi coacti, auxilio Tarentinis venerant, ea occasione
perierunt tria millia; ipsorum vero Tarentinorum, qui obiere, non
constabat numerus. (4) Micythus autem, qui minister fuit Anaxilai,
Rhegii relictus erat ad administrandam urbem; idem qui deinde Rhegio
pulsus, Tegeam Arcadiæ habitavit, et multas illas Olympiæ statuas
dedicavit.
CLXXI. Sed hæc de Rheginis et Tarentinis in transcursu dicta sunto. In
Cretam vero hominibus viduatam immigrasse, aiunt Præsii, alios homines,
maximeque Græcos: tertia vero post Minois obitum generatione gestum
esse bellum Trojanum, in quo non postremi ordinis adjutores Menelai
Cretenses fuisse satis aiunt constare. (2) Pro ista vero opera Græcis
navata, postquam a Troja rediissent Cretenses, famem pestemque et ipsis
et gregibus ipsorum esse obortam; denique, desolata iterum Creta,
tertios nunc Cretenses una cum his, qui e superioribus reliqui
fuissent, eam habitare. Hæc igitur in memoriam illis revocans Pythia
prohibuit auxilia Græcis mittere volentes.
CLXXII. Thessali primum necessitate coacti Medorum partes sequi
cœperunt, postquam ostenderunt non sibi placere Aleuadarum artificia.
Nam simulatque intellexerunt Persam esse in Europam trajecturum,
nuncios in Isthmum miserunt, ubi convenerant legati a civitatibus
meliora sentientibus delecti, qui pro salute Græciæ deliberarent. (2)
Ad hos ubi venerant Thessalorum legati, hac oratione usi sunt: «Viri
Græci, custodire oportet fauces Olympicas, quo Thessalia et universa
Græcia a bello tuta præstetur. (3) Sumus quidem nos parati ad eas
vobiscum custodiendas, sed et vos oportet validum mittere exercitum:
etenim, nisi miseritis, scitote nos cum Persa fœdus esse inituros. Nec
enim profecto æquum est, ut nos, qui ante reliquam Græciam adeo sumus
expositi, soli pro vobis pereamus. (4) Quodsi vos opem ferre non
vultis, nullam nobis necessitatem poteritis imponere; ultra vires enim
cogi nemo potest: sed ipsi dabimus operam ut saluti nostræ aliqua
ratione consulamus.» Hæc Thessalorum fuit oratio.
CLXXIII. Qua audita oratione decreverunt Græci pedestrem exercitum mari
in Thessaliam mittere, qui fauces illas custodiret. Qui ubi collectus
est exercitus, per Euripum navigavit; et postquam Alon Achaiæ
_Phthiolidis_ pervenit, in terram expositus, relictis ibi navibus, in
Thessaliam ire perrexit: et in Tempe pervenit, ubi sunt fauces quæ ex
inferiori Macedonia in Thessaliam ferunt secundum Peneum fluvium, qui
inter Olympum montem et Ossam interfluit. (2) Ibi castra posuerunt
collecta Græcorum circa decem millia gravis armaturæ: cum eisque
Thessalorum erat equitatus. Imperator erat Lacedæmoniorum Euænetus,
Careni filius, ex polemarchis electus, non quidem ex regia familia
natus; Atheniensium vero, Themistocles Neoclis filius. (3) At nonnisi
paucos dies hi ibi manserunt. Advenientes enim ab Alexandro Macedone,
Amyntæ filio, legati suaserunt eis ut discederent, neu in his faucibus
manentes conculcarentur ab invadente exercitu; quibus verbis illi
multitudinem copiarum pedestrium nauticarumque significarunt. (4) His
igitur ita suadentibus, quum salutare videretur consilium, satisque
constaret bene adversus ipsos animatum esse Macedonem, paruerunt Græci.
Mihi vero videtur metus fuisse, qui illis ut discederent suaserit, quum
intellexissent aliam præter hanc esse viam qua in Thessaliam transire
hostis posset, per superiorem Macedoniam et Perrhæborum fines juxta
Gonnon urbem; qua etiam in Thessaliam transiit Xerxis exercitus. Græci
igitur, naves suas repetentes, ad Isthmum retro sunt profecti.
CLXXIV. Hæc in Thessaliam expeditio suscepta est, quum rex in eo fuit
ut in Europam ex Asia trajiceret, jamque Abydum pervenerat. Ita ergo
Thessali, sociis destituti, studiose neque amplius dubitanter Medorum
partes sunt amplexi, adeo et in ipsis rebus gerendis utilissimos sese
regi præstiterint.
CLXXV. Græci postquam ad Isthmum pervenere, reputantes ea quæ ab
Alexandro nunciata erant, deliberarunt qua ratione bellum
administrarent, et quibus in locis sedes belli esset statuenda. (2)
Vicit sententia, ut Thermopylarum fauces custodirentur: nam et
angustiores has esse constabat quam illas per quas ex Macedonia in
Thessaliam transitur, simulque propiores hæ erant ipsorum terræ; callem
autem, per quem deinde factum est ut interciperentur Græci ad
Thermopylas, ne esse quidem noverant, priusquam Thermopylas ingressi
resciverunt a Trachiniis. (3) Decreverunt igitur, custoditis illis
faucibus Barbarum introitu in Græciam prohibere, classem vero ad
Artemisium terræ Histiæotidis mittere. Nam vicina inter se sunt ista
loca, ut quid utrobique geratur facile cognosci possit; et locorum hæc
ratio est.
CLXXVI. Artemisium ex aperto mari Thracico in angustum fretum
coarctatur, quod est inter Sciathum insulam et continentem Magnesiæ:
inde angustias illas excipit Artemisium littus EubϾ, in quo est
Artemidos (_Dianæ_) templum. (2) Fauces autem illæ, per quas ex
Trachine in Græciam est introitus, ubi angustissimæ sunt, non ultra
dimidiatum plethrum (_quinquaginta pedes_) patent. Nec vero ibi
angustissimus locus universi hujus tractus est, sed ante et post
Thermopylas: nam prope Alpenos, qui sunt post illas, nonnisi uni agendo
vehiculo via patet; rursusque ante Thermopylas, ubi est Phœnix rivus,
prope Anthelam oppidum, non nisi uni vehiculo patet iter. (3) Ab
occidente vero Thermopylarum mons est præaltus, inaccessus
præruptusque, ad Œtam tendens: ab oriente vero viæ, mare est et
paludes. Sunt autem in his faucibus aquæ calidæ, quas Chytros (_id est_
Lebetes) incolæ vocant; supra quas ara erecta est Herculi. (4) In hisce
faucibus constructus erat murus, in quo olim porta fuerat. Murum illum
Phocenses exstruxerant metu Thessalorum, qui ex Thesprotia venerant,
terram Æolidem habitaturi, quam nunc possident. (5) Quum enim id
agerent Thessali, ut vi subigerent Phocenses, muro isto exstructo hi
sibi præcaverunt; atque etiam in viam, qua transitur, calidam aquam
derivarunt, quo voraginosus fieret locus; quidlibet machinantes, ne in
terram suam irrumperent Thessali. (6) Murus igitur ille antiquitus erat
ædificatus, tunc vero majori ex parte corruerat vetustate: Græci autem
restituere eum decreverunt, et ibi Barbarum introitu Græciæ prohibere.
Abest autem proxime a via vicus, nomine Alpine: ex quo rei frumentariæ
Græci prospicere statuerunt.
CLXXII. Hæc itaque loca haud dubie opportuna illis visa erant: atque
adeo, provisis rebus omnibus, reputantes nec multitudine hominum ibi
uti posse Barbaros, nec equitatu, excipere ibidem impetum invadentis
Græciam hostis decreverunt. (2) Quumque cognovissent in Pieria esse
Persam, ex Isthmo discesserunt et pedibus alii profecti sunt ad
Thermopylas, alii mari ad Artemisium.
CLXXVIII. Dum ita Græci, bifariam divisi, occurrere hosti maturant;
interim Delphenses, et sibi et Græciæ timentes, deum consuluerunt.
Redditumque his est responsum, precibus votisque placarent ventos; hos
enim magnos Græciæ fore adjutores. (2) Id acceptum responsum protinus
Delphenses Græcis omnibus, qui libertatem tueri cupiebant,
renunciarunt, eoque nuncio apud hos, quippe ad Barbari adventum
vehementer trepidantes, immortalem inierunt gratiam. (3) Deinde iidem
Delphenses ventis aram dedicarunt in Thyia, ubi locus sacer est Thyiæ,
Cephissi filiæ, cujus de nomine locus iste nomen invenit,
sacrificiisque illos placarunt. Atque etiam nunc ex oraculi jussu
ventos placant Delphenses.
CLXXIX. Nauticus Xerxis exercitus, Therma urbe profectus, navibus decem
optime navigantibus (_quæ classem antecedebant_) recta Sciathum
trajecit; ubi in statione erant speculatoriæ tres naves Græcorum,
Trœzenia, Æginensis, et Attica. Prospicientes autem hi naves
barbarorum, fugæ sese mandant.
CLXXX. Et Trœzeniam quidem navem, cui præerat Praxinus, protinus
capiunt insequentes barbari. Quo facto, ex classiariis eum qui forma
cæteris præstabat, in proram navis deductum, mactant, faustum omen sibi
ducentes pulcerrimum Græcorum, quem primum omnium cepissent. (2) Erat
autem mactato huic nomen Leo; qui fortasse aliquatenus ex ipso etiam
hoc nomine istum fructum percepit.
CLXXXI. Æginensis vero triremis, cui Asonides erat præfectus,
trepidationem etiam quamdam injecit hostibus. Militabat enim in ea
Pytheas, Ischenoi filius, qui fortissimum virum illo die se præstitit;
et, postquam capta est navis, eo usque pugnans restitit, donec totus
veluti in frusta esset concisus. (2) Quem Persæ, qui in illis navibus
militabant, quum cadens non esset mortuus, sed spiraret adhuc, propter
ipsius virtutem in vita servare maximi facientes, myrrhis vulnera viri
curarunt, et fasciis ex byssina sindone obligarunt: (3) eumdemque, ut
ad castra sua redirent, universo exercitui summa cum admiratione
ostenderunt, benigneque cum eo egerunt: reliquos autem, quos in eadem
navi ceperant, mancipiorum loco habuere.
CLXXXII. Ita igitur duæ ex illis navibus ab hostibus captæ sunt: tertia
vero triremis, cui Phormus præerat Atheniensis, dum fuga se recepit, ad
terram impacta est in Penei ostiis: et navi quidem potiti sunt barbari,
viris autem non item. Hi enim, simulatque ad littus navem ejecerant,
exsilire et per Thessaliam iter facientes redierunt Athenas. (2) Hæc
Græci ad Artemisium castra habentes, per ignes ex Sciatho editos
cognoverunt; et cognitis, territi ab Artemisio ad Chalcidem cum classe
se receperunt, Euripum custodituri, relictis quidem speculatoribus in
editis EubϾ locis.
CLXXXIII. Ex decem, quas dixi, navibus hostium tres ad scopulum
accesserunt inter Sciathum et Magnesiam interjectum, qui Myrmex (_id
est_ Formica) vocatur. (2) Super eo ubi barbari advectam lapideam
columnam erexerunt, dein, ut jam nihil amplius navigationi obstabat,
prætermissis ab regis ex Therma profectione undecim diebus, omnibus
navibus Therma profecti, cursum versus Græciam continuarunt. (3)
Scopulum autem illum, in medio fere freto situm, indicaverat eis Pammon
Scyrius. Totum igitur diem navigantes barbari viam confecerunt usque ad
Sepiadem terræ Magnesiæ et ad littus inter Casthanæam oppidum et
Sepiadem oram interjectum.
CLXXXIV. Ad hunc usque locum, et usque Thermopylas, exsors malorum fuit
Xerxis exercitus, et numerus quidem hominum, ut ego computando invenio,
tunc adhuc hic fuit: quum naves ex Asia profectæ numero fuerint ducentæ
et septem supra mille, veterem multitudinem ex singulis populis
collectam reperio fuisse unum et ducenta quadraginta millia hominum cum
quadringentis, ducenos in quaque navi viros supputando. (2) Erant autem
in quaque illarum navium, præter indigenas classiarios, triceni viri
Persæ, Medi, et Sacæ: quæ altera multitudo efficit homines tricies
sexies mille, ducentos et decem. (3) Huic vero et superiori numero
adjiciam etiam eos, qui in quinquaginta remorum navibus actuariis
fuerunt; statuens in earum quaque, plus minus, fuisse octogenos.
Collecta autem hujusmodi navigia fuerunt, ut jam ante demonstravi, ter
mille: fuerint igitur in his ducenta quadraginta hominum millia. (4)
Itaque navales hæ copiæ ex Asia transductæ numero fuere quingenta
septemdecim hominum millia cum sexcentis et decem. (5) Jam peditatus
fuit decies septies centenorum millium; equitatus vero millium
octoginta. His adjiciam Arabes camelis vectos, et Afros agitantes
currus; quorum summam statuo fuisse viginti millium. (6) Ita conficitur
nauticarum et pedestrium copiarum numerus, in unam summam collatus,
vicies ter centena et septemdecim hominum millia cum sexcentis et
decem. (7) Hic est igitur copiarum numerus, quas ex Asia eductas
diximus, non computato famulitio quod illas sequebatur, nec
frumentariis navibus, et qui his vehebantur.
CLXXXV. Jam cum universo hoc, quem enumeravimus, exercitu simul
computandus ille est, qui ex Europa est contractus: de cujus quidem
numero non nisi ex mea opinione dicere possum. Ac naves quidem Græci
Thraciam et vicinas Thraciæ insulas incolentes contulere centum et
viginti: quibus ex navibus conficitur hominum numerus, viginti quattuor
millia. (2) Pedestrium vero copiarum, quas contulere Thraces et Pæones
et Eordi et Bottiæi et Chalcidicum genus et Brygi et Pieres et
Macedones et Perrhæbi et Ænianes et Dolopes et Magnetes et Achæi
_Phthiotæ_ et quotquot Thraciæ oram maritimam habitant: copiarum,
inquam, ex his populis contractarum numerum fuisse æstimo, trecenta
hominum millia. (3) Quo numero cum illorum numero, qui ex Asia
transducti sunt, in unam summam collato, conficitur universus numerus
armatorum, sexies et vicies centena et unum et quadraginta millia,
sexcenti et decem.
CLXXXVI. Tantus quum fuerit armatorum numerus, jam famulorum, qui hos
sequebantur, eorumque qui in frumentariis erant navibus, et in reliquis
utique navigiis exercitum comitantibus; horum, inquam, numerum non
minorem, sed majorem etiam, puto fuisse quam numerum armatorum: (2)
attamen parem hunc pono illi, et nihilo majorem, nec vero etiam
minorem. Exæquato igitur horum numero cum numero illorum, prodit duplus
numerus superioris. (3) Itaque quinquagies bis centena et octoginta
tria millia ducentosque et viginti viros duxerat Xerxes Darii filius
usque ad Sepiadem et ad Thermopylas.
CLXXXVII. Hi igitur universi exercitus Xerxis numerus fuit. Mulierum
vero panificium curantium, et pellicum, et eunuchorum, nemo certum
edere numerum possit, non magis quam equorum cæterorumque jumentorum
impedimenta portantium, et canum Indicorum, quorum omnium immanis
numerus castra secutus est. (2) Quare minime mirandum mihi videtur,
fluminum nonnullorum aquam defecisse: sed illud potius miror, quo pacto
cibaria suffecerint tot myriadibus. (3) Etenim inito calculo reperio,
si unum tritici chœnicem unusquisque in diem, nec amplius, accepit,
singulis diebus consumpta esse centena et dena millia medimnorum,
insuperque medimnos trecentos et quadraginta: (4) quo in calculo non
computavi id, quod mulieribus et eunuchis et jumentis et canibus tribui
debuit. Tot autem quum fuerint virorum myriades, formæ præstantia et
magnitudine corporis nemo ex omni hoc numero quam Xerxes ipse, dignior
fuit qui tanto præesset imperio.
CLXXXVIII. Jam classis, postquam solutis navibus, ut supra dixi,
secundo cursu ad littus terræ Magnesiæ pervenit, quod inter Casthanæam
oppidum et oram Sepiadem interjectum est; priores quidem naves ad ipsam
terram adpulerunt, reliquæ vero, quoniam non adeo late patebat littus,
post illas in ancoris stationem ceperunt, mare spectantes, et octo
deinceps ordinibus in quincuncem locatæ. (2) Ita quidem eam noctem
transegere. Sub lucem vero, quum serenum ad id tempus cœlum
tranquillusque fuisset aer, subito effervescente mari ingens coorta est
tempestas vehemensque ventus subsolanus, quem Hellespontiam vocant
hujus regionis incolæ. (3) Quotquot igitur ex his augescentem
animadverterant ventum, et quibus per stationis rationem licuit, hi
subductis in terram navibus a tempestate sibi caverunt, salvique et
ipsi et eorum naves evaserunt. Quas vero naves nactus est ventus
tenentes altum, harum alias ad Ipnos (_id est_ Furnos) qui vocantur
abripuit in Pelio monte, alias ad proximum littus adflixit: aliæ ad
ipsam Sepiadem adlisæ sunt, aliæ ad Melibœam oppidum, aliæ ad
Casthanæam ejectæ; eratque ineluctabilis vis tempestatis.