dicentem non dicturum grata tibi: sed, quoniam me coegisti verissima
eloqui, dixi quæ ad Spartanos attinent. (2) Quamquam, quo pacto ego
nunc maxime adversus illos adfectus sim, tu optime nosti; quum illi me,
honore et muneribus paternis spoliatum, domo atque patria pepulerint:
quem tuus pater benigne exceptum, victu ac domicilio donavit. Quare
credibile non est, hominem sanæ mentis exploratam respuere
benevolentiam, sed eam potius quam maxime complecti. (3) Ego vero neque
cum decem simul viris posse me dimicare prædico, nec cum duobus: et,
mei si res arbitrii sit, ne cum uno quidem congrediar. Quod si vero
necessitas aut magnum aliquod discrimen urgeret, libenter admodum cum
uno ex his viris congrederer, quorum unus quisque tribus se parem ait
esse Græcis. (4) Ita etiam Lacedæmonii, singuli cum singulis pugnantes,
nullis viris sunt inferiores; conferti vero, omnium hominum fortissimi.
Licet enim liberi sint, non sunt tamen omni ex parte liberi: præest
enim eis domina, Lex; quam illi dominam multo magis timent, quam te
dominum tui. Faciunt certe quidem semper id quod lex imperat: imperat
autem illa semper idem, vetans ex acie profugere quantacumque sit
hostium multitudo, jubens vero in ordine suo stantes aut vincere aut
occumbere. (5) At si nugari videor tibi hæc dicendo, desino reliqua
persequi: nunc, quæ dixi, coactus dixi. Cedant autem tibi omnia ex tua,
rex, sententia!»
CV. Hæc a Demarato dicta in risum vertit Xerxes neque ulla concitatus
est ira, sed comiter hominem dimisit: (2) eoque absoluto colloquio,
exercitum per Thraciam adversus Græciam eduxit, postquam Dorisco huic,
ubi adhuc moratus erat, Mascamen præfecit, Megadostis filium, amoto ab
hac dignitate præfecto illo qui a Dario erat constitutus.
CVI. Mascames autem hic, qui ibi relictus est, talem se virum
præstitit, ut ei uni deinde Xerxes quotannis munera mittere
consueverit, tamquam qui præter omnes, quotquot aut ipse aut Darius
præfectos constituerat, fortissime rem gessisset: eodemque honore
Artaxerxes etiam, Xerxis filius, posteros Mascamis prosecutus est. (2)
Constituti enim jam ante hanc expeditionem erant regii præfecti in
Thracia et ubique in Hellesponto. Hi igitur omnes, tam qui in Thracia
erant, quam qui in Hellesponto, excepto Dorisci præfecto, post hanc
Xerxis expeditionem ejecti sunt a Græcis: Mascamen vero, Dorisci
præfectum, nulli umquam, quamquam multi conati sunt, ejicere potuerunt;
quam ob caussam constanter ei dona mittuntur a rege Persarum.
CVII. Ex illorum autem numero, qui a Græcis ejecti sunt, nullum rex
Xerxes fortem fuisse virum judicavit, præterquam unum Bogen, Eionis
præfectum: (2) quem laudare ille non desiit, et filios ejus in Persis
relictos præcipuo honore prosequebatur. Etenim insigni etiam laude
dignus Boges fuit: qui ab Atheniensibus et Cimone Miltiadis filio
oppugnatus, quum potuisset fide data salvus egredi et in Asiam redire,
noluit, ne per ignaviam vitæ suæ consuluisse videretur regi, sed ad
extremum usque duravit. (3) Postquam autem nihil alimenti in urbe fuit
reliquum, ingenti rogo exstructo, liberos et uxorem et pellices et
famulos jugulavit, jugulatosque in ignem conjecit: deinde, auro omni et
argento, quod in urbe erat, per murum in Strymonem disperso, se ipsum
super illorum cadavera in ignem præcipitavit. Itaque merito hic vir ad
hunc usque diem a Persis laudatur.
CVIII. Xerxes vero, ex Dorisco in Græciam ducens exercitum, per
quoscunque iter faciebat populos, cunctos secum militare coegit. Erat
enim, ut jam ante exposui, omnis ille tractus usque ad Thessaliam in
Persarum ditione et regi tributaria, a Megabazo primum, ac dein a
Mardonio subacta. (2) Iter autem ex Dorisco faciens præteriit primum
Samothracica castella, quorum postremum ad occidentem situm est oppidum
cui nomen Mesembria; cui proximum est Thasiorum oppidum Stryme. Inter
hæc duo oppida medius interfluit Lissus fluvius; qui tunc non suffecit
aquæ præbendæ exercitui Xerxis, sed defecit. Vocabatur autem olim hæc
regio Gallaica, nunc vero Briantica: at est etiam hæc, verum si quæris,
Ciconum.
CIX. Trajecto Lissi fluvii alveo exsiccato, præter Græcas hasce
civitates duxit, Maroneam, Dicæam, Abdera. Præter has, inquam, iter
fecit, et præter claros lacus circa illas sitos hosce: Ismaridem lacum,
qui est inter Maroneam et Strymen; tum, prope Dicæam, Bistonidem lacum,
in quem duo fluvii aquam infundunt, Trauus et Compsatus. (2) Circa
Abdera præter lacum quidem notabilem nullum Xerxes præteriit; Nestum
vero fluvium trajecit, qui ibi in mare influit. Post has regiones
ulterius progrediens, præteriit continentis oppida: quorum ad unum est
lacus triginta fere stadiorum in circuitu, piscosus, et salsus admodum.
Hunc lacum sola jumenta potando arefecerunt: nomen oppido illi est
Pistyrus. Omnia vero ista oppida maritima et Græcanica a sinistra
relinquens præteriit.
CX. Populi autem Thracici, quorum per fines agmen Xerxes duxit, hi
sunt: Pæti, Cicones, Bistones, Sapæi, Dersæi, Edoni, Satræ. Ex his qui
ad mare habitant, navibus regem secuti sunt; qui mediterranea incolunt,
quos recensui, exceptis Satris, reliqui omnes pedibus sequi coacti sunt.
CXI. Satræ vero nullius umquam hominis imperio, quod equidem noverim,
fuerunt subjecti: sed soli ex Thracibus ad meam usque ætatem liberi
semper permanserunt. Incolunt enim præaltos montes, nemoribus omnis
generis et nive obtectos, suntque bello inprimis strenui. Hi sunt, qui
Bacchi oraculum possident. (2) Oraculum hoc in altissimis montibus
situm est; et Bessi sunt qui apud Satras in hoc templo oracula
interpretantur; oracula autem sacerdos mulier edit, sicuti Delphis,
neque illa magis perplexa.
CXII. Regionem quam dixi emensus Xerxes, deinde præter Pierum castella
transiit, quorum uni Phagres nomen est, alii Pergamus. Et hac quidem
iter juxta ipsa castella fecit, a dextra Pangæum relinquens, vastum
montem et præaltum; in quo et auri et argenti insunt metalla, quæ
partim a Pieribus, partim ab Odomantis, maxime vero a Satris exercentur.
CXIII. Postquam per populos a septentrione Pangæi habitantes, per
Pæones, Doberes et Pæoplas transiit, versus occidentem vertit, donec ad
fluvium Strymonem pervenit, et ad Eionem urbem; cui tunc adhuc vivus
præfectus erat Boges, cujus paulo ante hæc feci mentionem. (2) Terra
hæc circa Pangæum montem Phyllis vocatur; quæ, occidentem versus, ad
fluvium Angiten pertinet, qui in Strymonem influit; versus meridiem
vero ad ipsum Strymonem, cui sacra fecerunt Magi, mactatis in eum equis
albis.
CXIV. Hisce et multis aliis incantamentis in fluvium peractis, in Novem
Viis Edonorum per pontes fecerunt iter, quibus junctum Strymonum
invenerunt. (2) Quem locum ubi audierunt Novem vias vocari, totidem ibi
pueros ac virgines virorum indigenarum vivos defoderunt. (3) Persicus
hic mos est, vivos defodere. Nam et Amestrin, Xerxis uxorem, audio,
ætate provectam, bis septem Persarum illustrium liberos defodi
jussisse, deum qui sub terra esse dicitur ea defossione pro sua salute
remuneraturam.
XCV. Ut a Strymone profectus est exercitus, ibi versus occidentem est
ora maris, in qua sitam urbem Græcam Argilon præteriit. Regio hæc, et
quæ supra est, Bisaltia vocatur. (2) Inde sinum, cui Neptuni templum
imminet, a sinistra habens, postquam per Syleum qui vocatur campum
transiit, et Stagirum præteriit Græcam urbem, Acanthum pervenit;
singulos horum populorum et eorum qui circa Pangæum incolunt, simul
secum ducens, pariter atque illos quos supra commemoravi: quorum hi qui
ad mare habitant, navibus ei militabant; qui vero supra mare, pedibus
sequebantur. (3) Viam autem hanc, qua rex Xerxes exercitum duxit, nec
confundunt Thraces, nec conserunt, sed ad meam usque ætatem magnopere
venerantur.
XCVI. Acanthum ut Xerxes pervenit, hospitium Acanthiis edixit, et
Medica veste eos donavit laudavitque, promptos videns ad bellum,
cognitoque eorum circa fossam studio.
CXVII. Dum Acanthi versatur Xerxes, morbo mortuus est Artachæes, qui
fossæ fuerat præfectus, probatus regi vir, genere Achæmenides, statura
inter Persas cunctos eminens, quippe non nisi quattuor digitis brevior
quinque cubitis regiis, idemque omnium hominum vocalissimus. (2) Itaque
ingenti luctu adfectus Xerxes magnifice illum extulit humavitque, et
universus exercitus tumulo humum adgessit. Huic Artachæi ex oraculi
effato sacra faciunt Acanthii, nomen ejus invocantes. Ita rex Xerxes
obitum Artachæis luctu prosecutus est.
CXVIII. Græci vero ii, qui exercitum exceperunt, hospitiumque præbuere
Xerxi, ad extremam redacti sunt miseriam, adeo ut suis etiam laribus
fierent extorres. Quippe Thasiis quidem, quum nomine civitatum suarum,
quæ in continente sunt, Xerxis exercitum hospitio et cœna excepissent,
Antipater Orgis filius ad id delectus, vir inter cives suos in primis
probatus, demonstravit insumpta in cœnam fuisse quadringenta argenti
talenta.
CXIX. Similemque aliarum etiam civitatum principes rationem impensarum
reddiderunt. Erat enim cœna, utpote[TR12] multo ante indicta, et magna
cura adparata, hujus modi. (2) Simul atque præconum vocem audiverunt
per civitates adventum exercitus adnunciantium, partiti inter se
oppidani frumentum quod in urbe erat, farinam triticeam et hordeaceam
multos per menses conficiebant omnes; simulque pecora saginabant,
pulcritudine et pretio exquisita, avesque tam terrestres quam palustres
et domibus et in vivariis alebant, quibus exciperent exercitum; denique
aurea et argentea pocula crateresque et reliqua omnia quæ mensæ
imponuntur, comparabant. (3) Et hæc quidem soli utique regi ejusque
convivis comparabantur; reliquo vero exercitui sola cibaria imperata.
Quando advenit exercitus, tabernaculum structum paratumque erat, quæ
mansio esset ipsi Xerxi: reliquus exercitus sub dio agebat. (4) Ubi
cœnæ aderat hora, hi qui hospites recipiebant laboris abunde habebant:
illi vero, postquam bene pasti noctem ibi transegerunt, postridie
revulso tabernaculo, et ablatis quæcumque moveri poterant, discedebant,
nihil relinquentes, sed asportantes omnia.
CXX. Quam in partem commode dictum memoratur Megacreontis, civis
Abderitæ, qui suasit Abderitis, ut cives universi, mares atque feminæ,
templa adirent sua, supplicesque precantur a diis, ut posthac dimidium
imminentium malorum velint amoliri, et præteritorum caussa gratias
eisdem diis agerent, quod rex Xerxes non bis singulis diebus cibum
capere consuesset. Quodsi enim imperatum Abderitis fuisset, prandium
etiam similiter atque cœnam parare, duorum alterutrum illis fuisse
eligendum, aut non manere advenientem Xerxem, aut, si mansissent,
omnium hominum pessime attritum iri. Isti igitur, quamquam gravissime
adflicti, tamen exsecuti sunt mandatum.
CXXI. Acantho Xerxes classem a se dimisit, iter persequi jussam,
mandato dato præfectis, ut navales copiæ ad Thermam sese opperirentur:
ad illam dico Thermam, quæ Thermæo sinui imminet, qui ab illa etiam
nomen invenit: hac enim maxime compendiariam esse viam cognoverat. (2)
Quippe a Dorisco, usque Acanthum, in hunc modum ordinatus exercitus
fecerat iter: terrestres omnes copias in tria agmina æquis fere
partibus Xerxes partitus erat; quorum unum jussum erat secundum mare
simul cum classe iter facere; ei Mardonius et Masistes præerant; (3)
alterum ex tribus agmen, ducibus Tritantæchme et Gergi, per
mediterranea proficiscebatur; tertia pars, cum qua ipse erat Xerxes,
media incedebat inter reliquas via, ducesque habebat Smerdomenem et
Megabyzum.
CXXII. Navalis igitur exercitus, postquam a Xerxe dimissus est, per
fossam navigavit, quæ per Athon montem in eum sinum perducta erat,
supra quem situm est Assa oppidum, et Pilorus, et Singus, et Sarta;
inde, adsumpta ex his quoque oppidis militum manu, in Thermæum sinum
navigare perrexit. (2) Deinde Ampelon circumvectus, Toronæum
promontorium, præter Græcas hasce civitates navigavit, Toronam,
Galepsum, Sermylam, Mecybernam, Olynthum; e quibus item naves et
milites adsumpsit. Nomen hujus regionis Sithonia est.
CXXIII. Ab Ampelo dein promontorio idem nauticus Xerxis exercitus
rectam viam ad Canastræum promontorium carpens, quod ex universa
Pallene maxime prominet, naves inde et milites ex Potidæa et Aphyti et
Neapoli et Æga et Therambo et Sciona et Menda et Sana adsumpsit: hæc
enim sunt oppida in Pallene, quæ nunc vocatur, sita; cui regioni olim
Phlegra fuerat nomen. (2) Hanc regionem prætervectus, in constitutum
locum navigavit, obiter adsumptis etiam copiis ex oppidis Pallenæ
finitimis, et Thermæo sinui adjacentibus, quorum hæc sunt nomina: (3)
Lipaxus, Combrea, Lisæ, Gigonus, Campsa, Smila, Ænea. Regio, in qua
insunt hæc oppida, etiam nunc Crossæa vocatur. (4) Ab Ænea, in qua
finem enumerandorum oppidorum feci, jam in ipsum Thermæum sinum, et in
terram Mydoniam navigavit classis, pervenitque ad prædictam urbem
Thermam, et Sindum et Chalestram oppidum, ad Axium fluvium; qui
Mygdoniam a Bottiæide disterminat, cujus in regionis arcto ad mare
spatio oppida sunt Ichnæ et Pella.
CXXIV. Classis igitur ibi circa Axium fluvium[TR13] et Thermam urbem
aliaque in medio sita oppida in statione mansit, regem exspectans.
Xerxes vero et terrestris exercitus, ex Acantho profectus, per
mediterranea carpsit viam, Thermam tendens. (2) Fecit autem iter per
Pæonicam terram et per Crestonicam ad fluvium Echedorum, qui e
Crestonæis initio sumpto per Mygdoniam fluit, et juxta paludem, quæ est
supra Axium fluvium, in sinum illum aquas suas infundit.
CXXV. Hac dum iter fecit Xerxes, in camelos impedimenta portantes
impetum fecere leones. Hi enim noctu e consuetis suis sedibus
descendentes, nullo alio neque jumento tacto, neque homine, solas
corripiebant camelos. (2) Atqui mirari subit, quid caussæ fuerit quod
leones compelleret, ut, intactis reliquis omnibus, solis camelis
insidiarentur, quum numquam vel vidissent hoc animal, vel periculum
ejus fecissent.
CXXVI. Sunt autem in his regionibus frequentes leones, et boves item
silvestres, quorum cornua immani sunt magnitudine; quæ in Græciam
solent importari. (2) Terminus autem leonibus est Nestus fluvius per
Abdera fluens, et Acarnaniam perfluens Achelous. Nam nec orientem
versus ulla in parte anterioris Europæ ultra Nestum leonem aliquis
videat, nec ab occidente Acheloi in reliqua continente; sed inter duos
istos fluvios leones gignuntur.
CXXVII. Thermam ut Xerxes pervenit, substitit ibi cum exercitu.
Obtinebant autem castra exercitus ejus totam oram maritimam, inde a
Therma urbe et terra Mygdonia usque ad Lydiam fluvium et Haliacmonem,
qui Bottiæam a Macedonia disterminant, in eumdem alveum aquas suas
confundentes. (2) Tantum terræ spatium occuparunt barbarorum castra.
Fluviorum autem, quos commemoravi, solus Echedorus, e Crestonæis
fluens, ad potandum non suffecit exercitui, sed aqua illum destituit.
CXXVIII. Xerxes vero ex Therma prospectans Thessalicos montes, Olympum
atque Ossam, altitudine mirum in modum eminentes, ut rescivit in medio
illorum angustam esse convallem, quam perfluat Peneus amnis, audivitque
esse ibi viam quæ in Thessaliam ferat, cupidus fuit nave conscensa
spectandi ostium Penei: quippe ducturus erat exercitum superiore via
per Macedonas superne habitantes in Perrhæbos præter Gonnon urbem, quum
tutissimum illac iter esse rescivisset. (2) Et sicut cupivit, ita
fecit. Conscensa nave Sidonia, quam eamdem semper conscendere
consueverat, quoties tale quidpiam susciperet, signum reliquis etiam
navibus proposuit solvendi, relicto ibi pedestri exercitu. (3) Ubi ad
ostium Penei Xerxes pervenit, illudque spectavit, ingenti captus est
admiratione: advocatosque viæ duces interrogavit, fierine posset, ut
averteretur fluvius et alia parte in mare derivaretur.
CXXIX. Thessaliam fama est lacum olim fuisse, utpote altissimis
montibus undique circumclausam. (2) Etenim latus orienti obversum
præcludunt Pelion et Ossa montes, quorum radices sese contingunt;
septemtrionale latus Olympus præcludit, occidentale Pindus, meridiei et
Noto obversum Othrys: et cava terra inter prædictos montes intercepta,
Thessalia est. (3) Igitur quum in hanc terram et alii frequentes rivi
et quinque præ cæteris clari influant hi, Peneus, Apidanus, Onochonus,
Enipeus, et Pamisus; omnes hi modo nominati rivi, ex montibus
Thessaliam cingentibus in hunc campum influentes, per unam convallem,
eamque angustam, exitum habent in mare, postquam in unum alveum aquas
suas cuncti ante infuderunt: qui ex quo confluxere, cæteri nomem
omittunt suum, et unum Penei nomen manet. (4) Pristinis vero
temporibus, quum convallis illa nondum existeret, quæ exitum aperit
aquis, aiunt rivos illos, et præter rivos Bœbeidem lacum, nomina quidem
ea quibus nunc adpellantur non habuisse, sed nihilo minus quam nunc
fluxisse, atque adeo effecisse ut pelagus esset tota Thessalia. (5) Et
ipsi quidem Thessali aiunt, Neptunum fecisse convallem illam, per quam
tamquam canalem effluit Peneus: nec præter rationem hoc adfirmant. Qui
enim Neptunum existimat movere terram, et, quæ terræ motu diducta sunt,
opera hujus dei esse; is istud quoque videns dixerit, Neptunum id
fecisse. Est enim illa montium diductio, ut mihi plane adparebat, terræ
motu effecta.
CXXX. Viæ autem duces, quærenti Xerxi an alius foret Peneo exitus in
mare, rem adcurate compertam habentes, responderunt: «Non est, rex,
huic flumini alius exitus qui ad mare pertineat, nisi hic ipse: est
enim tota Thessalia undique montibus cincta.» Ad hæc Xerxes dixisse
memoratur: «Prudentes viri sunt Thessali: (2) itaque jam multo ante
sibi præcaverunt, melius sibi consulentes, quum alioquin, tum quod
terram incolunt captu et expugnatu facilem. Nulla enim alia re fuerit
opus, nisi ut hoc flumen in illorum terram immittatur aggere ex hac
convalle repulsum, et ex iis per quos nunc fluit alveis aversum, quo
universa Thessalia præter montes, aquis mergeretur.» (3) Hæc dixit ad
Aleuæ filios spectantia, quod illi, Thessali quum essent, primi
Græcorum sese regi tradiderant, quos de communi gentis consilio
societatem sibi pollicitos esse Xerxes arbitrabatur. His dictis, quæ
voluerat contemplatus, Thermam renavigavit.
CXXXI. Ibi tum aliquammultos dies in Pieria est commoratus. Etenim
montem Macedonicum tertia pars exercitus tondebat, ut illac universæ
copiæ in Perrhæbos transirent. Interim præcones per Græciam ad
postulandam terram dimissi redierunt; alii vacui, alii terram et aquam
adferentes.
CXXXII. Qui hæc dederunt populi, hi fere fuere: Thessali, Dolopes,
Ænianes, Perrhæbi, Locri, Magnetes, Malienses, Achæi Phthiotæ, Thebani
et reliqui Bœoti, exceptis Thespiensibus et Platæensibus. (2) Contra
hos Græci ii, qui bellum adversus barbarum susceperunt, fœdus
pepigerunt interposito juramento, cujus hæc erat formula: Quicumque
populi Græci Persæ sese tradiderint, nulla necessitate coacti, rebus
suis bene habentibus, hos Delphico deo decimam _proventuum_ dare
debere. Hæc formula fœderis fuit a Græcis contra hos initi.
CXXXIII. Athenas autem et Spartam præcones ad terram postulandam Xerxes
non misit, hac de caussa: superiori tempore, quum ad hoc ipsum Darius
legatos misisset, hos, qui postulatum venerant, Athenienses in
barathrum, Lacedæmonii vero in puteum præcipitaverant, jussos ex his
terram et aquam capere regi adferendam. (2) Hanc ob caussam ad hos
Xerxes non misit qui postularent. Quod quidem ob facinus adversus
præcones admissum quidnam Atheniensibus mali acciderit, dicere non
possum, nisi quod terra eorum et urbs evastata est: at hoc quidem non
illam ob culpam puto accidisse.
CXXXIV. In Lacedæmonios vero incubuit Talthybii ira, præconis
Agamemnonis. Est enim Spartæ Talthybii fanum: et supersunt ibi posteri
Talthybii, Talthybiadæ nominati, quibus hoc privilegium datum est, ut
omnia præconum munera apud Spartanos exerceant. (2) Ab illo vero
tempore Spartanis sacra facientibus non contigit perlitare: idque
longum per tempus apud eos obtinuit. (3) Quod quum dolerent
Lacedæmonii, et in magna ponerent calamitate, concione populi sæpius
habita, et præconio edito in hanc sententiam, si quis vellet
Lacedæmoniorum pro Sparta mortem obire; tum vero Sperthias Aneristi
filius, et Bulis Nicolai, cives Spartani, et nobili loco nati, et
opibus adprime eminentes, ultro sese obtulerunt ad pœnas Xerxi
solvendas pro Darii præconibus Spartæ occisis. Ita hos Spartani,
tamquam subituros supplicium, in Medos miserunt.
CXXXV. Estque et audacia ista horum virorum admiratione digna, et
eorumdem oratio, quæ fuit hujusmodi. Dum Susa proficiscuntur, veniunt
ad Hydarnem. Is Hydarnes genere Persa erat, præfectus oræ maritimæ
Asiæ; (2) qui eos ad hospitium vocatos, et liberaliter exceptos, his
verbis interrogavit: «Viri Lacedæmonii, quid tandem respuitis amici
esse Regis? Me et res meas respicientes, videtis quo pacto sciat rex
viros bonos honorare. (3) Ita igitur vos quoque si regi vos traderetis
(nam viri boni esse ab ipso estis judicati), unusquisque vestrum parti
cuidam Græciæ imperaturus esset regis beneficio.» Ad hæc illi
responderunt: «Hydarnes, non ex æquo proficiscitur hoc quod tu nobis
das consilium. (4) Nam id, quod tu expertus es, nobis consulis: alterum
autem non es expertus. Servire quidem nosti; libertatis vero nondum
cepisti experimentum, utrum dulcis sit, annon. Hanc enim si esses
expertus, consuleres nobis, ut pro ea non hastis modo pugnaremus, verum
etiam securibus.» Hæc illi responderunt Hydarni.
CXXXVI. Inde ubi Susa adscenderunt, et in conspectum venere regis,
primum quidem, jubentibus satellitibus et vim illis adferentibus ut in
terram prostrati adorarent regem, neutiquam se, etiam si in caput ab
illis detruderentur, id facturos aiebant; nec enim sui moris esse
adorare hominem, nec ea caussa venisse. (2) Tum, postquam ne id
facerent ita repugnarunt, deinde hæc et his similia dixere: «Rex
Medorum, miserunt nos Lacedæmonii, ut pro præconibus Spartæ occisis
pœnam solvamus.» (3) Quibus Xerxes, ut erat generoso animo, hæc
respondit: Non se similem futurum Lacedæmoniis: illos enim, occidendo
præcones, jura omnibus hominibus sancta violasse; se vero, quod in
illis damnet facinus, id non admissurum; neque illos vicissim
interficiendo culpa liberaturum Lacedæmonios.
CXXXVII. Ita, ratione ista a Lacedæmoniis inita, pacata in præsens
tempus est Talthybii ira, licet Spartam redierint Sperthias et Bulis.
(2) At multo post tempore recruduit illa, ut aiunt Lacedæmonii, in
bello Peloponnesiorum et Atheniensium. Quæ res, si qua alia, utique
divinitus accidisse mihi videtur. (3) Nam, ut in legatos ingrueret
Talthybii ira, neque cessaret priusquam exitum esset nacta, id jus et
fas ferebat: quod vero in filios ingruerit horum virorum qui pacandæ
ejus caussa ad regem erant profecti, in Nicolaum Bulidis filium, et in
Sperthiæ filium Aneristum, qui Halienses [_alii_ piscatores] Tirynthios
cepit, navi oneraria navigans viris repleta; id igitur ex divini
numinis memore ira accidisse plane mihi fit manifestum. (4) Hi enim,
quum a Lacedæmoniis legati missi essent in Asiam, proditi a Sitalce
Terei filio, Thracum rege, et Nymphodoro Pytheæ filio Abderita,
intercepti sunt prope Bisanthen ad Hellespontum; et in Atticam abducti,
interfecti sunt ab Atheniensibus, cum eisque Aristeas Adimanti filius,
Corinthius. Sed hoc quidem multis annis post hanc regis accidit
expeditionem.
CXXXVIII. Sed ad superiorem revertor narrationem. Regis hæc expeditio
titulum quidem habebat tamquam adversus Athenas tendens, sed contra
universam dirigebatur Græciam. (2) Qua re multo ante cognita, non eodem
modo Græci omnes erant adfecti. Quippe eorum alii, quum terram et aquam
Persæ dedissent, confidebant nihil mali a barbaro sibi illatum iri: (3)
alii vero, qui non dederant, ingenti metu tenebantur;[TR14] quum nec
navium idoneus numerus esset in Græcia, quibus excipere invadentem
hostem possent, et multitudo arma capere nollet, sed haud cunctanter
faveret Medis.