LX. Quemnam quidem militum numerum populus quisque contulerit, exacte

definire non possum; nec enim ab ullo homine hoc memoratur: universi

vero exercitus multitudo reperta est fuisse centum et septuaginta

myriadum. (2) Numerus autem initus est hoc modo: in unum locum

congregarunt decem hominum millia, hisque quam arctissime fieri poterat

constipatis circulum extrorsus circumduxerunt: deinde, dimissis his

decem millibus, maceriem secundum circulum illum exstruxerunt ea

altitudine, ut umbilicum attingeret hominis. (3) Quo facto, alios intra

circumductum murum introire jusserunt, donec omnium numerum hoc modo

iniissent. Inito numero, per populos exercitum discreverunt.

LXI. Erant autem populi militantes hi: Persæ, hoc modo instructi: in

capite pileos gestabant non compactos, quos tiaras vocant; circa

corpus, tunicas manicatas varii coloris, _et loricas_ ferreis e squamis

in piscium similitudinem; circa crura, braccas; pro clypeis vero,

crates vimineas; sub his, suspensas habebant pharetras: hastas autem

habebant breves, arcus vero grandes, tela ex arundine, præterea ad

dextrum femur e zona suspensos pugiones. (2) Dux eorum Otanes fuit,

pater Amestridis, uxoris Xerxis. Hi olim a Græcis Cephenes

nominabantur, a se ipsis vero et a finitimis Artæi. (3) Postquam vero

Perseus, Danaes et Jovis filius, ad Cepheum venit, Beli filium,

illiusque filiam in matrimonio habuit Andromedam, natus ei filius est,

quem Persen nominavit, et ibi reliquit, quam masculam prolem Cepheus

non haberet: ab illoque dein nomen Persæ invenerunt.

LXII. Medi eodem instructi militabant: est enim Medicus hic cultus, non

Persicus. (2) Habebant autem Medi ducem Tigranem, ex Achæmenidarum

familia. Vocati hi erant olim ab omnibus Arii: ex quo vero Medea

Colchica Athenis ad hos Arios venit, hi quoque nomen suum mutarunt: et

hoc quidem ipsi Medi de sese memorant. (3) Porro Cissii militantes

reliquo quidem cultu eodem, quo Persæ, utebantur: pro pileis vero

mitras gestabant. Dux eorum Anaphes fuit, Otanis filius. (4)

Hyrcaniorum cultus nihil a Persarum cultu differebat: præfuit autem his

Megapanus, qui postero tempore Babyloniæ fuit præfectus.

LXIII. Assyrii militantes in capite gestabant galeas æneas, barbarico

quodam modo nec ad describendum facili plexas; scuta autem et hastas et

pugiones similes habebant Ægyptiis; præterea vero clavas ligneas

ferreis nodis munitas, et linteas loricas. (2) Hi a Græcis Syrii

vocabantur, a barbaris vero Assyrii. Mixti eisdem erant Chaldæi. Dux

eorum Otaspes fuit, Artachæi filius.

LXIV. Bactrii capitis cultu utentes militabant simili maxime Medico;

arcubus vero ex arundine indigena, hastis brevibus. (2) Sacæ autem,

Scythica gens, in capite cyrbasias gestabant in acutum desinentes et

firmiter erectas; cæterum braccis erant induti: arcus autem habebant

indigenas, et pugiones, adhæc securium genus, quæ sagares vocantur.

Hos, quum Scythæ essent Amyrgii, Sacas vocabant: Persæ enim Scythas

omnes Sacas nominant. (3) Bactriorum autem et Sacarum dux fuit

Hystaspes, Darii filius et Atossæ, Cyri filiæ.

LXV. Indi vestibus erant induti ex gossypio paratis: arcus autem

habebant ex arundine factos, et tela arundinea ferro præfixa. Hic

cultus Indorum erat: quorum agmini collecto dux præfectus erat

Pharnazathres, Artabatis filius.

LXVI. Arii arcubus quidem instructi erant Medicis; reliqua similia

Bactriis habebant. Dux autem Ariorum Sisamnes fuit, Hydarnis filius.

(2) Parthi, et Chorasmii, et Sogdi, et Gandarii, et Dadicæ, eodem modo

instructi militabant atque Bactrii. Horum hi erant duces: Parthis et

Chorasmiis præfuit Artabazus, Pharnacis filius; Sogdis Azanes, Artæi

filius; Gandariis et Dadicis Artyphius, filius Artabani.

LXVII. Caspii sisyrnas (_penulas villosas_) induti militabant, et arcus

habebant pro populi more ex arundine factos, atque acinaces.[TR11] Hi

quidem ita instructi erant, ducem habentes Ariomardum, Artyphii

fratrem. (2) Sed Sarangæ pictis ornati vestibus erant, caligasque

habebant genu usque pertinentes, arcus vero et hastas Medicas. Dux

eorum Pherendates fuit, Megabazi filius. (3) Pactyes sisyrnis erant

induti, arcusque indigenas et pugiones habebant. Præfuit his Artyntes,

Ithamatris filius.

LXVIII. Utii et Myci et Paricanii eodem modo, quo Pactyes, erant,

instructi. Duces eorum hi erant: Utiorum et Mycorum, Arsamenes, Darii

filius; Paricaniorum vero Siromitres filius Œobazi.

LXIX. Arabes, sagis, quas vocant zeiras, induti succinctis, dextro

humero arcus prælongos gestabant, qui in utramque intendi partem

poterant. (2) Æthiopes, pardorum leonumque pellibus amicti, arcus ex

palmæ spatha (_ramis quibus folia insident_) habebant prælongos,

quattuor non minus cubitorum; tela vero, his imponenda, brevia, quæ

loco ferri lapide acuto erant præfixa, quo etiam sigilla insculpunt.

Hastas præterea habebant, cornu dorcadis acuminato præfixas in lanceæ

modum: habuere vero etiam clavas nodosas. Corporis dimidium, in pugnam

prodeuntes, creta dealbatum habebant, dimidium minio pictum. (3) Arabum

et Æthiopum supra Ægyptum incolentium dux fuit Arsames, Darii et

Artystonæ filius, Cyri filiæ; quam Darius uxorum maxime amaverat,

effigiemque ejus auream faciendam curaverat malleo ductam. Arsames

igitur Æthiopibus supra Ægyptum incolentibus et Arabibus præfuit.

LXX. Orientales vero Æthiopes (nam duplex Æthiopum genus militabat) cum

Indis erant locati, forma quidem ab alteris non diversi, sed lingua

solum et capillis. Orientales enim Æthiopes rectos habent capillos,

Libyci vero crispos maxime omnium hominum. (2) Asiatici hi Æthiopes

cæteroquin pari fere modo atque Indi erant instructi, caput autem

tectum habebant pelle equina de capite equi detracta cum auribus et

juba, ita ut ipsa juba pro crista esset, aures autem equi firmiter

erectæ starent: pro scutis autem, gruum pellibus corpora tegebant.

LXXI. Afri pellibus induti incedebant, jaculis utentes adustis. Dux

eorum Massages fuit, Oarizi filius.

LXXII. Paphlagones militabant in capite galeas gestantes plexas: scuta

eisdem exigua erant, et hastæ non magnæ; adhæc jacula et pugiones;

pedibus inductæ caligæ, ad mediam tibiam adscendentes. (2) Ligyes et

Matieni et Mariandyni et Syri eodem modo, atque Paphlagones, instructi

militabant. Syri autem hi a Persis Cappadoces vocantur. (3) Et dux

quidem Paphlagonum et Matienorum fuit Dotus, Megasidri filius;

Mariandynorum vero et Ligyum et Syrorum, Gobryas, Darii filius et

Artystonæ.

LXXIII. Phryges similiter atque Paphlagones erant armati, exigua

differentia. Hic populus, ut Macedones adfirmant, quamdiu in Europa cum

Macedonibus habitavit, Briges nominabatur: qui postquam in Asiam

transierunt, mutato una cum sede eorum nomine, Phryges sese

adpellarunt. (2) Armenii, eodem modo quo Phryges, instructi erant, quum

quidem sint Phrygum coloni. Ambobus simul præerat Artochmes, Darii

gener.

LXXIV. Lydorum armatura simillima Græcanicæ erat. Hi Lydi, quum olim

Mæones fuissent nominati, deinde a Lydo, Atyis filio, nomen invenerunt

et prius mutarunt. (2) Mysi in capite galeas gestabant sui generis,

clypeis utentes brevibus, jaculis autem adustis. Lydorum hi sunt

coloni, et ab Olympo monte Olympieni vocantur. Lydis Mysisque præerat

Artaphernes, Artaphernis illius filius, qui cum Dati Marathonem invasit.

LXXV. Thraces militantes caput pelle vulpina tectum habebant, circa

corpus tunicam et tunicæ superinductum sagum (_zeiran_) variegatum;

circum pedes et crura caligas ex hinnulorum corio; adhæc jacula et

peltas et breves pugiones. (2) Hi, postquam in Asiam transierunt,

Bithyni nominati sunt; prius vero, ut ipsi aiunt, Strymonii vocabantur,

quum ad Strymonem habitarent: sedibus suis autem pulsos fuisse aiunt a

Teucris et Mysis. Thracibus his Asiaticis præfuit Bassaces, Artabani

filius.

LXXVI. [_Chalybes?_] parmas habebant exiguas ex bovino corio, et bina

quisque venabula in Lycia confecta; et capitibus impositas galeas

æneas, et super his aures et cornua bovis ex ære, itemque cristas;

tibias pannis purpureis habebant involutas. Apud hunc populum est

Martis oraculum.

LXXVII. Cabelenses Mæones, qui Lasonii vocantur, eodem quo Cilices

cultu erant instructi; quem cultum tunc indicabo, quum in enarrationis

hujus ordine ad Cilices pervenero. (2) Milyæ brevia habebant spicula,

et vestes fibulis substrictas; nonnulli eorum arcus habebant Lycios;

capita autem galeis tecta coriaceis. His omnibus præfuit Badres,

Hystanis filius.

LXXVIII. Moschi capitibus impositas habebant galeas ligneas, parmas et

hastas breves, sed ferrum hastarum erat prælongum. Tibareni et Macrones

et Mosynœci militabant similiter atque Moschi armati. (2) Ordinabant

hos autem hi duces: Moschos et Tibarenos Ariomardus, Darii filius et

Parmyis, filiæ Smerdis, Cyri neptis: Macronas vero et Mosynœcos

Artayctes, filius Cherasmis, qui Sesto ad Hellespontum præfectus erat.

LXXIX. Mares in capitibus galeas gestabant suo more plexas, parmas

breves coriaces habebant, et jacula. (2) Colchi ligneas galeas in

capitibus habebant, parvas parmas ex cruda bovis pelle, hastas breves;

adhæc etiam gladios. Marum et Colchorum dux fuit Pharandates, Teaspis

filius. (3) Alarodii et Saspires similiter Colchis armati militabant:

præfuitque his Masistius, Siromitræ filius.

LXXX. Insulani populi, qui castra sequebantur, ex illis Maris Rubri

insulis, in quibus rex sedes adsignat his qui Anaspasti

(_transportati_) vocantur, veste atque armis utebantur simillimis

Medicis. (2) Insulanis his præfuit Mardontes Bagæi filius, qui altero

post hæc anno dux apud Mycalen in prælio cecidit.

LXXXI. Hi igitur sunt populi, qui in continente, et quidem pedibus,

militabant. Et pedestribus his copiis præfuerunt viri quos dixi: qui et

ordinarunt eos et eorum numerum inierunt, et chiliarchas et myriarchas

(_millium et decem millium duces_) nominarunt: hecatontarchas vero et

decadarchas (_centuriones et decuriones_) nominarunt myriarchæ. Jam

singulorum agminum populorumque alii quidem fuerant etiam duces

minores; sed hi sub imperio erant eorum quos commemoravi.

LXXXII. His ipsis vero, et universo pedestri exercitui præfecti erant

Mardonius, Gobryæ filius, et Tritantæchmes, Artabani illius, qui pro

sententia dixerat non esse bellum inferendum Græciæ, et Smerdomenes,

Otanis filius; (duo hi, Darii ex fratribus nepotes, Xerxis erant

consobrini;) et Masistes, Darii et Atossæ filius, et Gergis Arizi, et

Megabazus Zopyri.

LXXXIII. Hi universo pedestri exercitui præerant, exceptis decem

millibus. His enim selectis decem millibus Persarum Hydarnes præfuit,

Hydarnis filius. Vocabantur autem hi Persæ Immortales, hac de caussa:

quando ex illorum numero aliquis defecit aut morte aut morbo coactus,

alius in ejus locum jam delectus erat vir, ut semper essent decies

mille, nec plures nec pauciores. (2) Præcipuo autem inter omnes cultu

eminebant Persæ, et fortissimi hi erant. Armatura ea fuit quam dixi;

præterea vero auro multo et copioso fulgebant. Pellices etiam secum hi

ducebant carpentis vectas, et frequens famulitium pulcre ornatum:

eisdemque, seorsum a cæteris militibus, cameli et jumenta commeatus

vehebant.

LXXXIV. Equis quidem vehuntur omnes isti populi: at non omnes equitatum

contulere, sed hi soli: Persæ, eodem modo armati atque pedites ipsorum,

nisi quod horum nonnulli in capitibus partim ænea partim ferrea opera

gestabant malleo ducta.

LXXXV. Sunt porro homines nomades Sagartii nominati, populus quidem

Persicus, et lingua Persica utens, cultu vero inter Persicum et

Pactyicum medio. Hi equitum contulerant octo millia: arma autem illis

non sunt in usu, nec ænea, nec ferrea, præterquam pugiones. Utuntur

vero funibus e loris plexis: (2) quibus fidentes in bellum

proficiscuntur. Est autem pugnæ genus horum hominum hujusmodi: quando

cum hostibus congrediuntur, projiciunt funes, quorum in extremitate

laquei sunt; quidquid prehendit funis, sive equus sit, sive homo, id ad

se trahit eques; et ille laqueo implicatus interficitur. Talis horum

pugna est; locati autem erant cum Persis.

LXXXVI. Medi equites eodem modo, quo pedites, instructi erant: itemque

Cissii. (2) Indorum item cultus et arma eadem atque peditum; habebant

autem et equos sellarios et currus: juncti autem currus erant partim

equis, partim asinis silvestribus. (3) Bactriorum quoque cultus equitum

idem ac peditum: pariterque Caspiorum. (4) Libyes item, qui cum equis

aderant, eodem cultu atque pedites erant instructi; sed hi quidem

cuncti currus agebant. (5) Caspirorum etiam et Paricaniorum et Arabum

equitum cultus et arma nihil a peditibus differebant: sed Arabes omnes

camelis vehebantur, qui celeritate non cedunt equis.

LXXXVII. Hi ergo soli populi equitatum contulerant. Numerus vero

equitum octoginta millium fuit, exceptis camelis et curribus. Et

reliqui quidem equites turmatim ordinati erant; Arabes vero postremi,

erant locati, hac de caussa postremi, ne equi consternarentur; camelos

enim ægerrime patiuntur equi.

LXXXVIII. Equitatui præfecti erant Harmamithres et Tithæus, Datis

filii. Collega horum Pharnuches, tertius præfectus equitum, ob morbum

Sardibus erat relictus: (2) quum enim Sardibus egrederetur exercitus,

tristis huic casus acciderat. Dum equo vehitur, sub pedes equi

intercurrit canis: et equus, qui illum non prospexerat, consternatus

rectum sese erigit, et Pharnuchem excutit; qui humum prolapsus

sanguinem evomuit, et in phthisin morbus transiit. (3) Equum autem

statim initio ea pœna adfecerunt famuli, quam herus jussit: in eum

locum deducto, ubi herum excusserat, crura in genibus præciderunt. Ita

Pharnuches præfectura equitum excidit.

LXXXIX. Triremes numero fuere mille ducentæ et septem: quas præbuerant

hi populi: Phœnices, cum Syris Palæstinæ, trecentas; quorum armatura

hujusmodi erat: capita galeis tecta, similibus maxime Græcanicis

galeis; circa corpus thoraces lintei; tum clypeos habebant quorum oræ

ferro non erant munitæ, et jacula. (2) Phœnices hi, ut aiunt ipsi, olim

ad mare Rubrum habitaverant: illinc transgressi, nunc Syriæ oram

maritimam incolunt. Syriæ autem hic tractus omnis, usque ad Ægyptum,

Palæstina vocatur. (3) Ægyptii naves præbuerant ducentas. Hi plexas

sive nexiles gestabant galeas, scuta cava, quorum oræ multo ferro erant

munitæ, hastas ad navalem pugnam comparatas, et ingentes bipennes.

Multitudo eorum thoraces gestabant, magnosque gladios habebant. Talis

horum armatura erat.

XC. Cyprii naves præbuerant centum et quinquaginta, hoc modo armati:

reges eorum caput mitra obvolutum habebant: reliqui tunicas gestabant:

cætera vero ut Græci. (2) Sunt autem Cypriorum plures populi: alii

Salamine et Athenis oriundi; alii ex Arcadia; alii ex Cythno; alii e

Phœnice; alii ex Æthiopia, ut ipsi Cyprii adfirmant.

XCI. Cilices centum contulerant naves. Hi capita galeis tecta habebant

vernaculis, pro scutis parmulas gestabant ex crudo bovino corio

confectas, tunicas induti laneas: bina quisque jacula habebat, et ensem

Ægyptiaco maxime gladio similem. Hi antiquitus Hypachæi nominati erant:

dein a Cilice, Agenoris filio, viro Phœnice, nomen invenere. (2)

Pamphyli triginta naves præbuerant, Græcanicis armis instructi. Sunt

autem hi Pamphyli Trojanorum posteri illorum, qui cum Amphilocho et

Calchante disjecti fuere.

XCII. Lycii quinquaginta præbuerant naves, thoracibus et ocreis

instructi. Arcus habebant ex corno arbore, sagittas arundineas non

alatas, et jacula: ex humeris eorum pelles pendebant caprinæ: capitibus

impositi pilei pennis circumcirca coronati: præterea pugionibus et

falcibus armati erant. (2) Erant vero Lycii ex Creta oriundi, Termilæ

olim nominati, deinde a Lyco, Pandionis filio, viro Atheniensi,

invenere nomen.

XCIII. Dorienses Asiatici triginta naves contulerant, Græcanico more

armati, ex Peloponneso oriundi. (2) Cares septuaginta naves præbuerant,

falcibus et pugionibus armati, cæteroquin vero Græcanico more

instructi. His quodnam antiquitus fuerit nomen, in superiori harum

Historiarum parte dictum est.

XCIV. Iones centum contulerant naves, eodem modo instructi atque Græci.

Iones, quamdiu in Peloponneso eam regionem, quæ nunc Achaia vocatur,

incoluerant, priusquam Danaus et Xuthus in Peloponnesum advenissent, ut

Græci aiunt, Pelasgi Ægialees (_id est_, littorales) vocabantur: deinde

ab Ione, Xuthi filio, nomen invenerunt.

XCV. Insulani septemdecim contulerant naves, eodem modo armati atque

Græci. Etiam hic Pelasgicus est populus, qui deinde Ionicus eadem

ratione nominatus est atque illi duodecim civitatum Iones Athenis

oriundi. (2) Æolenses sexaginta præbuerant naves, eodem modo atque

Græci armati: et hi quoque olim Pelasgi nominati, ut Græci memorant.

(3) Hellespontii, exceptis Abydenis: nam Abydenis imperaverat rex ut

domi manerent, et pontes custodirent: cæteri igitur ex Ponto

expeditionis hujus socii naves contulerant centum, eodem modo instructi

ac Græci. Sunt autem hi Ionum et Doriensium coloni.

XCVI. In singulis istarum navium erant propugnatores Persæ et Medi et

Sacæ. Quæ ex earumdem navium numero optime vehebantur, has præbuerant

Phœnices, et in his præ cæteris Sidonii. (2) Singulorum autem populorum

copiis navalibus, perinde atque terrestribus, præerant duces ex

popularibus: quorum ego nomina edere, quum nihil necesse sit ad

historiæ rationem, supersedeo. Nec enim cuique populo duces erant

memoratu digni: et, quot in quoque populo civitates, tot etiam duces

erant. (3) Sequebantur hi autem non ut duces vere nominati aut

prætores, sed ut reliqui militantes servi. Cæterum imperatores penes

quos summa fuit imperii, et singulorum populorum duces, quotquot eorum

Persæ fuerunt, a me dicti sunt.

XCVII. Navalibus autem copiis cum imperio præfecti hi erant:

Ariabignes, Darii filius, et Praxaspes Aspathinis, et Megabazus

Megabatis, et Achæmenes Darii filius. Ionicis quidem et Caricis copiis

Ariabignes præfuit, Darii filius ex filia Gobryæ; (2) Ægyptiis autem

Achæmenes, frater Xerxis eodem patre eademque matre natus; reliquis

nauticis copiis duo reliqui. Actuaria autem navigia partim triginta

partim quinquaginta remorum, tum cercuros, et equis transvehendis naves

parvas convenisse constat ad tria millia numero.

XCVIII. Eorum qui in hac classe militarunt, secundum imperatores,

illustrissimi erant hi: Tetramnestus, Anysi filius, Sidonius; Mapen,

Siromi filius, Tyrius; Merbalus Agbali, Aradius; Syennesis,

Oromedontis, Cilix; Cyberniscus, Sicæ filius, Lycius; Gorgus, Chersis

filius, et Timonax Timagoræ, uterque Cyprius; tres Cares, Histiæus,

Tymnis filius, Pigres Seldomi, et Damasithymus, Candaulis filius.

XCIX. Reliquos ordinum duces silentio prætereo; nec enim necesse est

mihi hos commemorare, excepta Artemisia muliere, quam fuisse hujus

belli Græciæ illati sociam demiror. Hæc enim, mortuo marito, quum ipsa

regnum teneret, filiumque haberet adolescentem, animi impetu roboreque

elata, expeditioni huic sociam sese, nulla necessitate adacta,

adjunxit. (2) Nomen igitur huic Artemisia fuit, pater Lygdamnis,

paternum genus ex Halicarnasso, maternum ex Creta. Imperavit illa

Halicarnassensibus, Cois, Nisyriis et Calydniis; præbueratque naves

quinque, (3) quæ navium omnium universæ classis, post Sidonias,

præstantissimæ erant. Eadem apud regem optimas præ sociis omnibus

sententias dixit. (4) Quibus civitatibus imperasse eam dixi, has omnes

Doricæ gentis esse adfirmo: Halicarnassenses nempe, Trœzenios: reliquos

vero, Epidaurios. Hactenus igitur navales recensui copias.

C. Postquam initus est copiarum numerus, et ordine compositus universus

exercitus, cupivit Xerxes eum obeundo lustrare: idque fecit. Curru

præter unumquemque populum prætervectus, singula percontabatur, et

scribæ scripto consignabant; donec ab una extremitate ad alteram et

equitum et peditum pervenit. (2) Deinde navibus in mare deductis,

relicto curru navem conscendit Sidoniam, in eaque sub tabernaculo aureo

residens præter proras navium prætervectus est, sciscitans de singulis,

perinde atque in terrestri exercitu fecerat, et omnia scripto

consignari jubens. (3) Naves, ex quadringentorum admodum pedum

intervallo a littore abductas, in ancoris tenebant præfecti, proris

omnibus continua fronte in terram conversis, propugnatoribus in armis

stantibus, velut ad pugnam paratis: et rex spectabat, inter proras et

littus navigans.

CI. Ita lustrata classe, Xerxes navi egressus Demaratum vocari jussit,

Aristonis filium, expeditionis adversus Græciam socium; eumque, ubi

adfuit, his verbis compellavit: «Demarate, nunc me juvat, ex te quæ

scire cupio quærere. (2) Tu Græcus es, et, ut ego non ex te solum, sed

et ex reliquis Græcis, qui mihi in colloquium veniunt, audio, ex ea

civitate es, quæ nec minima est nec infirmissima. (3) Nunc ergo hoc dic

mihi, an Græci ausuri sint manus contra me tollere. Nam, ut equidem

existimo, ne universi quidem Græci et reliqui ad occidentem habitantes

homines, si vires suas cuncti conjungerent, pares forent ad resistendum

mihi, præsertim quum non sint inter se concordes. (4) At cupio tamen

etiam ex te, quid sit quod de hoc dicas, cognoscere.» Cui ita

interroganti Demaratus respondit: «Utrum, rex, ex veritate tibi dicam,

an ad gratiam?» Et ille jussit eum ex veritate dicere; nihilo enim

minus illum ob id sibi acceptum fore, quam antea fuisset.

CII. His auditis, Demaratus hæc dixit: «Rex, quoniam ex rei veritate me

loqui plane jubes, eaque dicere quæ non mentitum me esse posthac

quisquam deprehendat, hoc dico: in Græcia ab omni quidem ætate

paupertas habitavit: accessit vero virtus, sapientiæ et legis validæ

filia, qua utens Græcia et paupertatem abigit et dominatum. (2) Et

laudo quidem Græcos omnes circa terras illas Doricas habitantes: nec

vero de cunctis nunc Græcis verba faciam, sed de solis Lacedæmoniis:

quos, primum, dico nequaquam accepturos esse tuas conditiones,

servitutem Græciæ proponentes; deinde, obviam illos tibi ituros aio in

pugnam, etiamsi alii omnes Græci tecum sentirent. (3) Ad numerum autem

quod attinet, noli quærere quot sint numero, qui hoc facturi sint: nam

sive mille fuerint qui in aciem prodeant, hi tecum congredientur, sive

his pauciores sive plures.»

CIII. Quibus auditis, ridens Xerxes ait: «Demarate, quodnam emisisti

verbum, mille viros cum tam ingenti exercitu congressuros! (2) Dic

mihi, age: ais tu, regem te horum hominum fuisse: volesne igitur tu e

vestigio contra decem pugnare viros? Atqui, si vestri cives cuncti

tales sunt, quales tu declaras, decet te regem eorum, ex vestris

institutis, cum duplo numero congredi. (3) Nam si illorum quisque denis

viris de meo exercitu par est, a te utique postulo ut viginti viris par

sis: atque ita demum recte stabit ratio quam tu dicis. Sin, quum tales

sitis talique statura, quali tu et alii Græci qui me convenire

consueverunt, tantopere gloriamini, vide ne vana jactatio sit hoc quod

dicitis. (4) Age enim, videamus quid probabili ulla ratione fieri

possit: quonam tandem pacto mille homines, aut etiam decies, aut

denique quinquagies mille, qui cuncti pariter liberi sint, nec unius

subjecti imperio: quo pacto, inquam, hi resistere tanto exercitui

poterunt? Nam, si sunt illi quinquies mille, nos plures quam milleni

sumus qui illorum unumquemque circumstabimus. (5) Quodsi quidem, ut

apud nos, sic illi unius subjecti essent imperio, possent illius metu

et contra suam naturam fieri meliores, et flagellis coacti pauciores

numero adversus plures in prælium ire: sed liberi, et suo arbitrio

permissi, neutrum horum facient. (6) Puto vero equidem, æquali etiam

numero ægre Græcos solis Persis resistere posse. Sed apud nos hoc

reperitur, quod tu ais; quamquam non frequens, sed rarum: sunt enim

inter Persas, in satellitum meorum numero, viri qui cum tribus simul

Græcis pugnam inire non detrectabunt: quorum tu inexpertus, multa

nugaris.»

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 40 / 55 段