ex quo ego Persica egressus sum terra, nullum adhuc, præter te, hominem
reperi, qui vellet hospitalia officia exercitui meo exhibere; nec qui
meum in conspectum veniens, sua sponte pecunias mihi ad bellum
conferendas offerret. (2) Tu vero et magnifice exercitum meum
excepisti, et pecunias ingentes polliceris. Tibi ergo vicissim ego dona
hæcce tribuo: in meorum hospitum numero te repono, et quadringentas
staterum myriadas de meo tibi complebo, septem millia dono dans, ne
tibi ad complendas quadringentas myriadas septem millia desint, sed
solida atque integra ista tibi summa a me conficiatur. (3) Perge vero
tu possidere quæ adquisivisti, ac scito semper talem te virum præstare:
quod ubi feceris, neque nunc, nec in posterum te pœnitebit.»
XXX. His dictis, Xerxes, præstito promisso, ulterius progredi perrexit.
Postquam Anaua, quod vocatur, Phrygiæ oppidum, præteriit, et lacum ex
quo sal conficitur, Colossas pervenit, magnam Phrygiæ urbem; in qua
Lycus amnis in terræ voraginem incidens evanescit, ac deinde, postquam
ex quinque ferme stadiorum intervallo iterum comparuit, in Mæandrum et
ipse influit. (2) Colossis profectus exercitus, ad confinia Phrygiæ
Lydiæque pervenit, ad Cydrara oppidum, ubi cippus in terram defixus,
qui a Crœso positus est, inscriptis literis hos limites indicat.
XXXI. Ut ex Phrygia Lydiam intravit, ubi diverticulum est viarum,
quarum altera, ad sinistram, versus Cariam fert, altera ad dextram
Sardes; quam qui sequitur, eum omnino oportet Mæandrum fluvium
trajicere, et Callatebum præterire oppidum, in quo pistores dulciarii
ex myrica (_tamarice_) et tritico mel conficiunt: hac via iter faciens
Xerxes platanum reperit, quam ob speciei præstantiam aureo donavit
ornatu, curamque ejus viro ex immortalibus (_cohorte Persarum_) lecto
mandavit: postero die in primariam Lydorum urbem pervenit.
XXXII. Sardes postquam Xerxes pervenit, præcones primum dimisit per
Græciam, qui terram et aquam postularent, edicerentque ut cœnas
pararent regi. Athenis atque Lacedæmone exceptis, in omnes alias Græciæ
partes ad terram aquamque postulandam misit: (2) quod quidem hac de
caussa iterum fecit, quoniam, qui prius postulanti Dario non dederant,
eos nunc, metu adactos, utique daturos existimabat: hoc vero ipsum
certo cogniturus, iterum misit.
XXXIII. Deinde ad reliquum iter se comparavit, Abydum ducturus.
Interim, quibus negotium datum erat ut Hellespontum ponte jungerent ex
Asia in Europam pertinente, perfecerant opus. (2) Est autem Chersonesi
ad Hellespontum ora in mare excurrens aspera inter Sestum urbem et
Madytum, Abydo obversa: ubi deinde, haud ita multo post, Xanthippo
Ariphronis filio prætore Atheniensium, captum Artaycten Persam, Sesti
præfectum, vivum paxillis tabulæ adfixum suspenderunt: qui, præter
alia, in templum etiam Protesilai, quod prope Elæuntem est, ductis
mulieribus nefanda perpetrare consueverat.
XXXIV. Hanc igitur in oram ex Abydo tendentes, quibus imperatum id opus
erat, duo pontes struxerunt, alterum Phœnices, rudentibus ex lino albo
confectis; alterum Ægyptii, ex papyro. (2) Sunt autem septem stadia ex
Abydo ad oram oppositam. At juncto ponte jam incidit ingens tempestas,
quæ rescidit illa omnia atque dissolvit.
XXXV. Quod ubi Xerxes rescivit, gravissime ferens, trecenta verbera
flagellis infligi jussit Hellesponto, et compedum par in pelagus
injici: quin et memoratum audivi, simul eum misisse etiam homines, qui
stigmata inurerent Hellesponto. (2) Imperavit certe, ut flagellis
cædentes barbara hæc et insana pronunciarent verba: «O amara aqua,
dominus tibi hanc pœnam infligit, quod illum injuria adfecisti, nihil
mali ab ipso passa. (3) Et trajiciet te rex, sive volueris, sive
nolueris. Merito autem nemo hominum tibi sacra facit, quippe turbido
salsoque flumini.» Simul vero et mari has pœnas jussit infligi,
simulque capita amputari eorum, qui jungendo Hellesponto fuerant
præfecti
XXXVI. Et hæc quidem jussa exsecuti sunt quorum triste hoc fuit munus.
Pontes autem deinde junxerunt alii architecti, et hoc quidem modo
junxerunt: (2) colligatas actuarias quinquaginta remorum naves et
triremes statuerunt, sub eo ponte qui Pontum Euxinum spectabat, numero
trecentas et sexaginta, sub altero vero quattuordecim et trecentas,
respectu Ponti quidem obliqua linea stantes, recta vero secundum
Hellesponti cursum, ut ipse cursu intentionem sustineret rudentium. Ex
navibus ita junctis prælongas demiserunt ancoras; in eo quidem ponte,
qui Pontum spectabat, ventorum caussa ex interiore mari flantium; in
altero vero, qui ad vesperam versus Ægæum mare erat, Euri atque Noti
caussa. (3) Inter actuarias naves autem atque triremes tribus in locis
fenestram transitumque reliquerunt; ut in Pontum, qui vellet, minoribus
navigiis intrare posset, et ex Ponto in mare exterius navigare. (4) His
factis, intenderunt rudentes, ligneis suculis ex continente eos
torquentes: nec[TR10] jam seorsum duo adhibuerunt rudentum genera, sed
utrique ponti binos ex lino albo, quaternos vero ex papyro rudentes
tribuerunt. Crassities quidem et species utriusque generis eadem erat;
sed pro ratione multo firmiores erant linei rudentes, quorum cubitus
talentum pendebat. (5) Freto hac ratione juncto, sectos arborum
stipites, æquali latitudine cum ponte, super intentos rudentes ordine
disposuerunt: atque ita continua serie dispositos denuo arcte inter se
constrinxerunt. (6) His deinde tignis ingesserunt sarmenta, et
sarmentis ordine dispositis terram superne ingessere: denique, probe
constipata terra, utrumque pontium latus septo munierunt, ne jumenta et
equi conspecto desuper mari consternarentur.
XXXVII. Postquam et quæ ad pontes spectabant, et quæ ad Athon, parata
fuerunt, renunciatumque est et ipsam fossam penitus perfectam esse, et
aggeres juxta ostia fossæ ducendos, ne maris æstus ostia illa
compleret; tum vero, exacta hieme, primo vere instructus exercitus
Sardibus instituit Abydum proficisci. (2) Jamque in eo erat ut iter
ingrederetur, quum sol sua in cœlo sede relicta evanuit, nullis nubibus
obducto cœlo, sed quam maxime sereno; et medio die nox exstitit. Quod
ubi vidit animadvertitque Xerxes, curæ ei hæc res fuit; quæsivitque ex
Magis quid significaret id prodigium. (3) Responderunt Magi, Græcis
significare deum exstinctionem urbium: dicentes, solem Græcis futura
significare, Persis autem lunam. Quibus auditis lætus admodum Xerxes
educere copias cœpit.
XXXVIII. Jamque educebat, quum Pythius Lydus, metuens editum de cœlo
prodigium, et donis suis confisus, Xerxem adiens, hæc dixit: «precibus
meis abs te, Domine, mihi velim contingere; quod tibi leve est
præstare, mihi vero permagnum fuerit?» (2) Et Xerxes, quidquid potius,
quam quod ille in animo habuit, petiturum eum ratus, præstiturum se ei,
dixit; libereque, quæ cuperet, promere jussit. Quibus auditis ille
confidens, «Domine, ait, sunt mihi quinque filii, quibus omnibus sors
obtigit ut tecum in bellum adversus Græciam proficiscantur. (3) At tu,
rex, mei tam longe ætate provecti miserere, unique meorum filiorum,
natu maximo, remitte militiam; ut et mei et bonorum meorum curam gerat.
Reliquos vero quattuor duc tecum: et confectis rebus quas destinasti,
domum redeas!»
XXXIX. Cui vehementer iratus Xerxes his verbis respondit: «O homo
nequam, quum ego ipse in bellum adversus Græciam proficiscar, et filios
meos et fratres et cognatos et amicos eodem ducam, tu tui filii ausus
es facere mentionem, qui meus es servus, quem tota cum domo ipsaque
uxore me sequi oportebat! (2) Probe nunc hoc scito, in auribus hominum
habitare animum; qui si bona audit, voluptate implet corpus; si
contraria his, indignatur. (3) Igitur quum bene fecisti et alia talia
promisisti, non gloriaberis te regem beneficiis superasse: nunc vero,
ubi ad impudentiam te convertisti, non tu quidem pro merito, sed minora
quam pro merito accipies. Te enim et quattuor ex tuis filiis servant
hospitalia munera: unius vero, qui tibi præ cæteris cordi est, vita
mulctaberis.» (4) Hoc dato responso, protinus his, quorum negotium erat
talia exsequi, imperavit, ut perquisitum maximum natu Pythii filium
discinderent medium, discissique corporis dimidium ad dextram viæ,
dimidium ad sinistram disponerent; utque illac transiret exercitus.
XL. His ita perfectis, transiit deinde agmen. Et præcedebant quidem
jumenta cum impedimentis; sequebanturque copiæ ex omnis generis
nationibus contractæ, promiscue incedentes, non discretæ; quo autem
loco dimidia pars copiarum jam superata erat, ibi relictum erat
intervallum; nec enim hi cum rege miscebantur. (2) Regem vero
præcedebant mille equites ex cunctis Persis selecti: dein mille
hastati, ipsi quoque ex omnibus selecti, deorsum in terram versis
lanceis incedentes: post hos sacri Nisæi (qui vocantur) equi decem,
quam pulcerrime ornati. (3) Nisæi autem vocantur hi equi ab amplo Mediæ
campo, cui nomen est Nisæus, in quo grandes illi equi gignuntur. (4)
Post hos decem equos locus assignatus erat currui Jovis sacro, quem
octo trahebant candidi equi; et pone pedibus incedebat auriga, frena
tenens: hanc enim sedem nemo mortalium conscendit. (5) Post hunc ipse
Xerxes vehebatur curru equis Nisæis juncto: et a latere incedebat
auriga, cui nomen erat Patiramphes, Otanis filius, viri Persæ.
XLI. Hoc modo Sardibus egressus est Xerxes: de curru autem descendens,
quoties commodum ei videretur, in carpentum transibat. Post illum erant
hastati mille, nobilissimi fortissimique Persarum, erectas lanceas
tenentes: deinde alii mille equites ex Persis selecti: et post equites,
peditum decem millia e reliquis Persis selectorum; (2) quorum peditum
mille in hastis, pro imis cuspidibus, aurea habebant mala punica, et
reliquos circumcirca includebant; novies mille vero, qui intra hos
erant, argentea mala punica habebant. (3) Aurea vero mala punica
habebant etiam illi, qui lanceas in terram conversas tenebant; et poma
aurea hi, qui Xerxem proxime sequebantur. Post decies mille pedites
locati erant equitum Persarum decem millia. Tum post equitatum hunc
intervallum erat duorum utique stadiorum; ac deinde reliquæ copiæ
promiscue incedebant.
XLII. Iter autem ex Lydia dirigebat agmen ad Caicum fluvium in terram
Mysiam: tum a Caico profectum, Canæ montem a sinistra habens, per
Atarneum ad Carinam urbem. (2) Ab hac dein per Thebæ campum iter fecit,
Atramytteum urbem et Antandrum Pelasgicam prætergrediens. Tum Idam a
læva manu habens, Iliacam terram intravit. (3) Ibi primum ei, sub Ida
noctem agenti, ingruentia tonitrua atque fulmina haud exiguum hominum
numerum occiderunt.
XLIII. Postquam ad Scamandrum pervenit agmen, quem fluviorum primum, ex
quo Sardibus profecti iter ingressi sunt, aqua destituit, nec ad
bibendum exercitui jumentisque suffecit; ad hunc igitur fluvium
postquam Xerxes pervenit, in Priami Pergamum adscendit, spectandi loci
cupidus: (2) quem ubi contemplatus est, et singula percontatus, Minervæ
Iliacæ mille mactavit boves, et heroibus Magi inferias obtulerunt.
Quibus peractis, noctu terror castra invasit. (3) Prima dein luce inde
profecti, a sinistra reliquerunt Rhœteum urbem et Ophryneum et
Dardanum, quæ est Abydo contermina; a dextra vero Gergithas Teucros.
XLIV. Abydum postquam pervenerunt, voluit ibi Xerxes universum oculis
lustrare exercitum. Et de industria ibi in tumulo præparata ei erat
sedes sublimis ex candido marmore; quam Abydeni jussu regis prius
exstruxerant. (2) Ibi igitur sedens, et deorsum secundum oram
prospiciens, contemplatus est et pedestrem exercitum et naves: quas dum
contemplatur, incessit eum cupido certamen navale spectandi. Quod ubi
ei editum est spectaculum, in quo vicere Phœnices Sidonii, lætatus est
et certamine et exercitu.
XLV. Conspiciens autem universum Hellespontum navibus suis coopertum,
et oram omnem et campos Abydenorum hominibus repletos, beatum se Xerxes
prædicavit: haud multo post vero lacrimas fudit.
XLVI. Quod ubi animadvertit Artabanus, avunculus ejus, qui prius libere
dixerat sententiam, hortatusque eum erat ne expeditionem in Græciam
susciperet; hic vir, lacrimantem intelligens Xerxem, his verbis eum est
adlocutus: «Quam longe inter se diversa, Rex, fecisti nunc et paulo
ante! modo beatum te prædicasti; nunc lacrimas fundis.» (2) Cui ille:
«Subiit namque me humanam sortem miserari, reputantem quam brevis sit
universa hominis vita; quandoquidem horum, tot numero hominum, nullus
in centesimum annum superfuturus est.» (3) Reponens Artabanus ait:
«Alia hoc etiam miserabiliora nobis in vitæ cursu accidunt. Etenim nemo
hominum, nec ex horum numero, nex ex reliquorum, ita felix natus est,
cui in tam brevi vita non usu venturum sit idemtidem, nedum semel, ut
mori malit quam vivere. (4) Incidentes enim calamitates, et morbi nos
perturbantes, faciunt ut vita, quantumvis brevis sit, prælonga nobis
videatur. Itaque mors, quando molesta est vita, optatissimum refugium
fit homini: deus vero, postquam dulcem nobis gustandam dedit vitam, dum
illa fruimur, invidus esse reperitur.»
XLVII. Respondit Xerxes: «Artabane, est vitæ humanæ conditio talis,
qualem tu significas: sed omittamus nunc de hac re dissere, neque
malorum meminerimus, quum lætas res præ manibus habeamus! Dic mihi vero
hoc: (2) nisi nocturna illa visio tibi ita manifesta adparuisset,
pristinamne teneres sententiam, hortarerisque me, ne Græciæ inferam
bellum, an deseruisses istam sententiam? Agedum, aperte hoc mihi
dicito.» (3) Et ille: «Rex, inquit, visio illa, quæ nobis per insomnium
adparuit, eum habeat exitum, quem uterque nostrûm cupimus! Ego vero
usque adhuc timoris plenus sum, nec satis mei compos, quum alia multa
reputans, tum duas res omnium maximas videns tibi maxime contrarias.»
XLVIII. Ad ea Xerxes his verbis utitur: «O vir mirifice, quænam hæc duo
ais mihi maxime contraria? Utrum pedestrium copiarum non satis tibi
placet numerus, existimasque Græcum exercitum nostro longe fore
copiosiorem? an navales nostras copias copiis illorum fore inferiores?
an utrumque horum? (2) nam si hac parte parum sufficientes judicas
nostros adparatus, celerrime aliæ contrahi copiæ poterunt.»
XLIX. Respondit Artabanus: «Rex, nexque in exercitus hujus numero,
neque in navium copia, quisquam sanæ mentis homo aliquid desideraverit.
(I.) Quin etiam, si plures contraxeris copias, multo magis tibi duo
illa, quæ dico, contraria erunt. Sunt autem hæc duo, terra et mare. Nec
enim in mari usquam, ut ego conjicio, tam spatiosus portus est, qui,
coorta tempestate, capere tuam classem et tutas præstare naves valeat.
(2) Atqui non modo unum talem oportet esse portum; sed in quaque
continente, quam classis tua prætervehetur, esse talem oportet. Igitur
quum idoneos non habeas portus, memento homines in potestate esse
casuum fortunæ, non casus fortunæ in potestate hominum. (II.) Jam
postquam unum ex duobus illis exposui tibi, nunc alterum dicam. (3)
Terra nempe tibi hoc modo contraria est, ut, si nihil fuerit quod tibi
obstet, tanto magis illa futura sit contraria tibi, quando longius
progredieris, imprudens ulterius semper abreptus; nam felicitatis nulla
hominibus satietas est. (4) Igitur, hoc posito nihil tibi obstare,
terram dico, procedente tempore quasi processuram et ipsam ulterius
semper progredienti, famem tibi esse adlaturam. At vir ita demum optime
rebus suis consuluerit, si in deliberando quidem, quidlibet sibi
accidere posse reputans, extimescat, in re autem agenda fortis atque
audax fuerit.»
L. Respondit Xerxes his verbis: «Artabane, recte tu quidem hæc singula
disputas: at neque omnia extimesce, neque omnia pariter animo volve.
(I.) Nam si in quaque re proposita omnia pariter animo volvere, quæ
incidere possunt, volueris, nihil umquam efficies: melius est autem,
cuncta fidenter adgrediendo, dimidium pati incommodorum, quam omnia
prius timentem, nihil umquam pati. (2) Porro, si adversus omnia quæ
dicuntur contendens, nihil tamen certi ipse promis, labi in his pariter
debes atque is qui contraria dixit. Hoc quidem igitur perinde est.
Certam autem veri cognitionem quomodo habere possit homo natus? equidem
puto, nullo modo. (3) Itaque, qui agere volunt, hos plerumque sequi
amat successus: qui vero omnia reputantes cunctantur, nihil proficiunt.
(II.) Vides res Persarum quousque potentiæ creverint. (4) Quodsi igitur
reges illi, qui ante me fuerunt, in ea fuissent sententia qua tu es,
aut si, quum aliter quidem ipsi sensissent, consiliarios habuissent
homines tui similes, nequaquam videres res eorum in hoc fastigium
evectas: nunc illi, periculorum aleam subeundo, huc eas evexere. (5)
Magnæ enim res ejusmodi sunt ut non nisi magnis periculis possint
confici. Nos igitur, illorum facta æmulantes, optimo anni tempore iter
sumus ingressi: et subacta universa Europa domum revertemur, nec famem
usquam passi, nec aliud quidquam triste experti. (6) Nam et commeatu
affatim instructi iter facimus, et quamcumque in terram, et quemcumque
ad populum perveniemus, hujus re frumentaria utemur: nec enim nomadibus
hominibus, sed aratoribus, facimus bellum.»
LI. Post hæc Artabanus dixit: «Rex, quoniam nullam rem nos sinis
extimescere, tu tamen meum admitte consilium: nam, ubi de multis rebus
agitur, necesse est etiam plura facere verba. (2) Cyrus, Cambysis
filius, Ioniam omnem, exceptis Athenis, subegit, tributariamque Persis
fecit. Hos igitur viros, tibi suadeo, nullo pacto adversus parentes
ipsorum ducas: nam et absque his licuerit nobis superare hostes. (3)
Oportet enim hos, si nos sequantur, aut injustissimos esse, metropolin
suam in servitutem redigentes; aut justissimos, libertatem illius
adjuvantes. Atqui si injustissimi sunt, non magnum nobis lucrum
adferent: si justissimi, maxima calamitate adficere tuum poterunt
exercitum. (4) Denique reputa tecum, recte dici vetus illud verbum, Non
simul cum principio exitum etiam omnem patere.»
LII. Ad hæc Xerxes respondit: «Artabane, omnium quas dixisti
sententiarum hæc te maxime fallit, quod putas verendum esse ne Iones a
nobis deficiant: quorum maximum habemus documentum, quibus tu ipse
testis es, et quicumque alii cum Dario adversus Scythas militarunt,
fuisse in illorum potestate aut perdere universum Persicum exercitum,
aut servare; eosdem vero justitiam et fidem præstitisse, nihilque
ingrati commisisse. (2) Præterea, quum nostra in terra reliquerint
liberos suos et uxores et facultates, ne cogitari quidem debet, res
novas eos molituros. Itaque ne hoc quidem reformida; sed bonum habens
animum serva meam domum meumque imperium: nam tibi uni ex omnibus
sceptra mea committo.»
LIII. His dictis, Artabanum Xerxes Susa misit, deinde Persarum
nobilissimos ad se convocavit. Qui ubi convenere, hæc ad eos rex verba
fecit: «Persæ, convocavi vos ego, hoc a vobis contendens, ut fortes
viros vos præstetis, neque res antehac a Persis gestas, magnas illas et
summi æstimandas, dedecoretis: sed, et unusquisque pro se, et simul
universi, prompti alacresque simus! commune enim hoc omnibus bonum
quærimus. (2) Hac vero de caussa vos hortor, ut omni contentione in hoc
bellum incumbatis, quoniam, ut audio, cum fortibus viris pugnandum
nobis erit; quos si vicerimus, nullus porro alius hominum exercitus
nobis resistet. Nunc vero trajiciamus, deos precati Persicæ terræ
præsides.»
LIV. Et illo quidem die parabant transitum: postridie vero solem
exspectabant, cupientes orientem videre, et odorum omne genus in
pontibus adolentes, et myrtis viam sternentes. (2) Oriente sole, ex
aurea phiala libamina Xerxes fudit in mare, et ad Solem conversus
precatus est, ut nullus sibi accideret casus ejusmodi, qui cogeret
ipsum a subigenda Europa prius desistere, quam ad extremos illius
terminos pervenisset. (3) Peractis precibus, phialam in Hellespontum
projecit, simulque aureum craterem, et Persicum gladium, quem acinacen
vocant. Illud autem certo definire non possum, utrum in Solis honorem
ista in mare projecerit, an Mari munera ista obtulerit, pœnitentia
adductus quod Hellespontum flagellis cædi jussisset.
LV. His rebus peractis, Hellespontum copiæ trajecerunt: et per alterum
quidem e pontibus, qui Pontum Euxinum spectabat, pedestris transibat
exercitus et equitatus omnis; per alterum vero, Ægæo mari obversum,
jumenta cum impedimentis, et famulorum turba. (2) Agmen ducebant decies
mille Persæ quos dixi, coronati omnes: quos sequebatur mixtus, quem
item dixi, ex variis populis exercitus. Hi primo die. Postridie, primum
equites, et illi qui lanceas ad terram conversas gestabant; et hi
coronati: (3) deinde equi sacri, et sacer currus: tum ipse Xerxes cum
hastatis et cum mille, quos dixi, equitibus; hos sequebatur reliquus
exercitus: simulque naves etiam in oppositum littus solvebant.
Memoratum vero etiam audivi, postremum omnium regem transiisse.
LVI. Postquam in Europam Xerxes trajecerat, spectavit exercitum sub
flagellis transeuntem. Transivit autem exercitus continuis septem
diebus septemque noctibus, nulla interposita mora. (2) Ibi tunc, quum
jam transiisset Hellespontum Xerxes, narrant virum Hellespontium
dixisse: «O Jupiter, cur formam adsumens viri Persæ, et nomen Xerxis
loco Jovis adsciscens, evertere vis Græciam, homines omnes adversus eam
ducens? Atqui absque his facere hoc poteras.»
LVII. Transgressis omnibus, et iter ulterius ingredientibus, ingens
oblatum est prodigium, cujus rationem nullam Xerxes habuit, quamvis
facilis esset ejus interpretatio: equa enim leporem peperit. (2) Facile
autem erat illud in hanc partem interpretari, Xerxem ingenti quidem
fastu et magnificentia exercitum suum ducturum esse in Græciam, sed eum
propriæ vitæ periculo eundem in locum rediturum. (3) Aliud etiam eidem,
quum Sardibus versaretur, prodigium obtigerat: mula enim mulum
pepererat duplex genitale habentem, alterum maris, alterum feminæ, et
superius quidem fuerat masculinum.
LVIII. Neutrius horum prodigiorum ratione habita, ulterius ire Xerxes
perrexit, et cum eo pedestris exercitus. Classis vero, ex Hellesponto
enavigans, terram legebat, contrario pedestribus copiis cursu: (2)
classis enim ad occidentem navigavit, versus Sarpedonium promontorium
dirigens cursum; quo quum pervenisset, jussa erat exspectare:
terrestris autem exercitus orientem versus iter faciebat per
Chersonesum, a dextra habens Hellæ sepulcrum, Athamantis filiæ, a
sinistra Cardiam urbem, et per medium oppidum cui nomen Agora (_id est_
Forum), transitum faciens. (3) Hinc circum Melanem sinum qui vocatur
flexit; trajectoque Melane fluvio, cujus aqua non suffecit exercitui,
sed defecit, hoc trajecto fluvio, a quo Melas ille sinus nomen invenit,
ad occidentem direxit iter, Ænum, Æolicam urbem, et Stentoridem lacum
præteriens, donec Doriscum pervenit.
LIX. Est autem Doriscus ora Thraciæ et ampla planities, quam magnus
fluvius perfluit Hebrus. In eadem planitie castellum exstructum erat
regium, quod ipsum Doriscus vocatur; in quo Persicum a Dario locatum
erat præsidium ab eo inde tempore quo Scythis ille bellum intulit. (2)
Hic igitur locus idoneus Xerxi visus est, in quo ordinaret suum
exercitum, et numerum illius iniret: idque fecit. Itaque naves cunctas,
postquam Doriscum pervenere, præfecti navium jussu Xerxis ad littus
Dorisco contiguum adplicuerunt; quo in littore sita est Sale, oppidum
Samothracicum, et Zona; in ipsa vero extremitate est Serrheum, celebre
promontorium: regio hæc autem olim sedes fuerat Ciconum. (3) Hoc ad
littus adpulsas naves in terram subduxerunt, refeceruntque: et per idem
tempus Xerxes in Dorisco numerum inivit suarum copiarum.