Sicyonis tyrannus, ita extulit, ut multo etiam splendidior inter Græcos
evaderet, quam antea fuerat. (2) Clisthenes ille, Aristonymi filius,
Myronis nepos, Andreæ pronepos, quum esset ei filia, nomine Agariste,
in matrimonium hanc dare decreverat juveni quem reperisset Græcorum
omnium præstantissimum. (3) Quumque essent ludi Olympici, in quibus
curriculo quadrigarum vicit Clisthenes, nunciari per præconem jussit,
ut quisquis Græcorum dignum sese judicaret qui gener fieret Clisthenis,
is ad sexagesimum diem, aut etiam ante id tempus, Sicyone adesset:
exacto enim anno, inde ab illo sexagesimo die, ratas filiæ nuptias
habiturum Clisthenem. (4) Tunc igitur convenere proci, quotquot e
Græcis et sua ipsorum et patriæ præstantia superbiebant: hisque
Clisthenes et curriculum et palæstram, quibus inter se certarent,
parata habebat.
CXXVII. Ex Italia advenit Smindyrides, Hippocratis filius, Sybarita,
homo unus omnium luxuriosissimus: (florebat autem tunc maxime Sybaris:)
item Damasus Sirites, Amyridis illius filius, qui Sapiens nominabatur.
(2) Hi ex Italia advenerunt. Ex sinu vero Ionio Amphimnestus,
Epistrophi filius, Epidamnius. Hic igitur ex sinu Ionio. (3) Sed ex
Ætolia advenit Males, frater Titormi illius, qui, quum corporis robore
Græcos omnes superaret, hominum fugiens commercium in extrema Ætolicæ
terræ se recepit. (4) Ex Peloponneso Leocedes, Phidonis filius,
Argivorum tyranni, Phidonis illius, qui mensuras Peloponnesiis
constituit, et longe Græcorum omnium insolentissimus, sedibus suis
pepulit agonothetas Eleorum, ipseque arbitri munus in Olympico
certamine sibi adrogavit. (5) Præter hujus igitur filium, adfuerunt
item ex Peloponneso Amiantus, Lycurgi filius, Arcas ex Trapezunte,
Laphanes ex Pæo, Azaniæ (_in Arcadia_) oppido, filius Euphorionis
illius, qui, ut in Arcadia fama est, Dioscuros hospitio exceperat, et
ab illo tempore cunctis peregre venientibus hospitium præbuit: denique
Eleus Onomastus, Agæi filius. (6) Isti igitur ex Peloponneso adfuere.
Athenis vero venere, Megacles, Alcmeonis hujus filius, qui apud Crœsum
fuerat, et alius, Hippoclides, Tisandri filius, divitiis et corporis
forma excellens inter Athenienses. (7) Ex Eretria, quæ per id tempus
florebat, Lysanias; hic unus ex Eubœa. E Thessalia adfuit Diactorides
Crannonius, de Scopadarum familia; e Molossis vero, Alcon. Tot numero
proci fuere.
CXXVIII. Qui postquam ad prædictum diem Sicyone convenerant, Clisthenes
primum patrias eorum sciscitatus est, et genus cujusque: deinde, per
anni spatium eos retinens, pertentavit eorumdem fortitudinem, et animi
indolem, et culturam ingenii, et mores; modo cum singulis congrediens,
modo cum universis; (2) et, qui ex illis juniores erant, hos in
gymnasia ducens: maxime vero inter epulas eos pertentabat. Per totum
enim tempus, quo illos apud se detinuit, ista omnia faciebat, simulque
magnificis epulis eos excipiebat. (3) Placuere ei autem fere præ
cæteris hi qui Athenis advenerant; et ex his magis ei probabatur
Hippoclides, Tisandri filius, quum ob fortitudinem, tum quod generis
propinquitate Cypselidas Corinthios attingebat.
CXXIX. Ubi statutus adfuit dies, quo celebrarentur nuptiæ,
declararetque Clisthenes quem præ cæteris probaret; tum ille, mactatis
centum bobus, et ipsos procos et cunctos Sicyonios lautis excepit
epulis. (2) Peracta cœna, proci et canendo et sermonibus in medio
propositis inter se contendebant. Procedente vero compotatione,
Hippoclides, destinens maxime cæteros, tibicinem jussit cantum canere
ad saltationem adcommodatum; eoque obsequente saltare instituit. (3) Et
saltabat quidem placens sibi: sed spectanti Clistheni tota res
displicebat. Deinde, brevi interposita mora, mensam sibi inferri
Hippoclides jussit: quæ ubi illata est, conscensa mensa primum
Laconicos saltavit modulos; deinde alios Atticos; postremo, caput in
mensam innixus, cruribus gesticulabatur. (4) Et Clisthenes, quum ad
primam et secundam saltationem, abominatus quidem generum sibi
adsciscere Hippoclidem ob saltationem et protervam intemperantiam,
tamen continuisset sese nec erumpere in eum voluisset; nunc, ubi
cruribus gesticulantem vidit, se ultra continere non sustinens, ait: «O
fili Tisandri, saltando nuptias tu quidem perdidisti.» (5) At ille
respondens, «Nil curat, inquit, Hippoclides.» Et hinc ortum cepit hoc
proverbium.
CXXX. Tum vero Clisthenes, imperato silentio, hæc in medio omnium verba
fecit: «Viri, filiæ proci meæ, ego cunctos vos laudo; et omnibus, si
fieri posset, gratificarem; neque e vobis unum præ cæteris seligerem,
neque posthaberem reliquos. (2) At, quoniam fieri non potest, ut, quum
de una virgine deliberem, omnium votis simul satisfaciam; eis e vestro
numero, qui his nuptiis excidunt, talentum argenti dono do unicuique,
quod et dignati estis filiam meam in matrimonium petere, et domibus
vestris peregre abfuistis: Megacli vero, Alcmeonis filio, meam filiam
Agaristen despondeo ex Atheniensium legibus.» Quumque Megacles
dixisset, accipere se conditionem, ratum matrimonium Clisthenes habuit.
CXXXI. Ita, quod ad judicium procorum spectat, gesta res est; atque ita
factum est, ut Alcmeonidæ per universam Græciam celebrarentur. Ex isto
autem matrimonio natus Megacli est Clisthenes ille, qui decem tribus et
democratiam Atheniensibus constituit; cui nomen impositum erat de avi
materni nomine Sicyonii: (2) præterque hunc ex eodem matrimonio
procreatus est Hippocrates. Hippocrati vero natus est alius Megacles et
alia Agariste, quæ a Clisthenis Agariste nomen invenit. Hæc est
Agariste, quæ, postquam Xanthippo nupsit, Ariphronis filio, et gravida
facta est, per somnum sibi visa erat leonem peperisse, ac paucis
interjectis diebus Periclem Xanthippo peperit.
CXXXII. Post cladem Persis ad Marathonem illatam Miltiades, quum jam
ante magna in existimatione fuisset apud Athenienses, majore etiam fuit
auctoritate. Itaque, quum petiisset ab illis septuaginta naves et
exercitum atque pecuniam, celans quidem terram contra quam ducturus
esset, sed, dilaturum se eos, dicens, si ipsum sequerentur; in ejusmodi
enim terram se eos ducturum, unde affatim auri deportaturi essent; hæc
quum ille dicens naves petiisset, Athenienses spe erecti instructas ei
naves dederunt.
CXXXIII. Et Miltiades, accepto exercitu, Parum navigavit, caussam
prætexens quod Parii Persam ad Marathonem navi triremi essent secuti,
adeoque priores arma intulissent Atheniensibus. (2) Hoc quidem colore
utebatur orationis; cæterum infensus etiam Pariis erat propter
Lysagoram Tisiæ filum, genere Parium, qui eum apud Hydarnen Persam
accusaverat. Postquam ad insulam, quam petierat, cum exercitu pervenit
Miltiades, oppugnavit Parios, intra murum compulsos: missoque in urbem
præcone centum postulavit talenta, dicens, nisi ea sibi darent, non se
abducturum exercitum, quin vi cepisset urbem. (3) At Parii, de danda
Miltiadi pecunia minime cogitantes, omnibus modis operam dabant ut
urbem defenderent: quem in finem quum alia excogitabant, tum, ut quæque
pars muri expugnatu facilior videbatur, ita eam ingruente nocte duplo
altiorem, quam prius erat, excitabant.
CXXXIV. Hactenus quidem Græci omnes in commemoranda hac re consentiunt;
deinde vero sic peractam rem esse Parii narrant: Miltiadi, de incepti
exitu dubitanti, in colloquium venisse mulierem captivam, genere
Pariam, cui Timo nomen fuisse: fuisse vero ministram templi Inferarum
Dearum. (2) Hanc, postquam in conspectum venisset Miltiadis, consilium
ei dedisse, ut, si utique magni faceret capere Parum, exsequeretur quæ
ipsa illi esset indicatura. Deinde, auditis mulieris hujus præceptis,
Miltiadem in tumulum, qui ante urbem est, se contulisse, et maceriem
transiliisse templo Cereris Legiferæ circumductam, quum fores aperire
non potuisset: tum, transcensa hac macerie, ad ipsam ædem deæ
accessisse, nescio quid intus facturum, sive quod movere aliquid
voluisset quod movere nefas esset, sive aliud quidpiam facturum,
quidquid tandem id fuerit. (3) Quum vero jam ad fores esset, subito
horrore correptum, per eamdem viam, qua venisset, rediisse; et
desilientem de macerie luxasse femur, sive, ut alii aiunt, genu
impegisse.
CXXXV. Itaque male se habens Miltiades retro navigavit, neque opes
adferens Atheniensibus, nec subacta Paro; sed nulla alia re gesta, nisi
quod per sex et viginti dies urbem oppugnasset, insulamque devastasset.
(2) Parii, obsidione liberati, intelligentes Dearum ministram Timo
Miltiadi quid faciendum esset indicasse, quum pœnam ab illa hujus rei
caussa sumere vellent, legatos miserunt Delphos, (3) qui oraculum
consulerent, an ultimo supplicio adficerent Dearum ministram, quæ
hostibus viam capiendæ patriæ indicasset, et sacra, quæ ad virilem
sexum efferri nefas esset, Miltiadi aperuisset. (4) At negavit Pythia,
dicens, non Timo ipsam hujus rei esse caussam; sed, quum in fatis esset
ut vitam male finiret Miltiades, hanc ei a diis missam esse ducem
malorum. Hæc quidem Pythia Pariis respondit.
CXXXVI. Miltiadem autem, Paro reversum, quum alii omnes Athenienses in
ore habebant, tum præ cæteris Xanthippus, Ariphronis filius; qui eum
capitis reum egit apud populum, ut qui Athenienses dolo malo
circumvenisset. (2) Quam ad accusationem Miltiades ipse, præsens licet,
non respondit: nec enim poterat, femore jam in putredinem abeunte. Sed,
dum ille lectulo impositus in medio jacebat, caussam pro eo dixere
amici, pugnæ Marathoniæ multam mentionem facientes, et Lemni ab illo
captæ, pœnæque de Pelasgis sumptæ, et insulæ Atheniensibus traditæ. (3)
Favente autem illi populo hactenus, ut capitis crimine eum absolveret,
sed tamen propter damnum civitati illatum quinquaginta multaret
talentis, Miltiades quidem haud multo post, carie exeso putrefactoque
femore, vitam finivit; quinquaginta autem illa talenta filius ejus
Cimon persolvit.
CXXXVII. Lemno autem Miltiades, Cimonis filius, hoc modo potitus erat.
Postquam Pelasgi ex Attica ab Atheniensibus erant ejecti, sive jure,
sive injuria;—nam de hoc quidem nihil aliud dicere possum, nisi quæ ab
aliis memorantur: scilicet, quod Hecatæus Hegesandri filius, hac de re
in Historiis suis loquens, dicat, injuria id esse factum: (2) postquam
enim Athenienses regionem illam, quam sub Hymetto sitam Pelasgis, pro
mercede muri olim arci Athenarum circumducti, dederant habitandam, hanc
regionem, ait, postquam bene cultam vidissent Athenienses, quum antea
misera fuisset et nullius pretii, invidia fuisse captos et desiderio
hujus terræ; atque ita Athenienses, nullam aliam juris speciem præ se
ferentes, illos ejecisse. (3) Ipsi autem Athenienses contendunt, jure a
se ejectos Pelasgos esse: postquam enim adsignatæ illis sub Hymetto
sedes fuissent: inde eosdem facto impetu injuriam ipsis hanc solitos
esse inferre: (4) quum filiæ Atheniensium aquæ hauriendæ caussa ad
fontem, cui Enneacrunos nomen, egredi consuessent; quandoquidem per id
tempus nec Atheniensibus nec aliis Græcis servi fuissent; Pelasgos,
quoties Atticæ puellæ ad fontem venissent, per contumeliam
contemptumque vim eis intulisse; (5) et ne hoc quidem habuisse satis,
sed postremo etiam ipso facto deprehensos fuisse de invadendis Athenis
consilia agitantes. Sese autem tanto meliores homines, quam illos,
fuisse; quod, quum interficere Pelasgos fas sibi fuisset, quippe quos
insidiantes sibi deprehendissent, noluissent, id facere; tantum
edixissent eis, ut terra egrederentur. Atque illos, Attica ita
egressos, quum alia loca, tum vero et Lemnum occupasse. Ista igitur
Hecatæus scripsit, hæc vero Athenienses memorant.
CXXXVIII. Hi igitur Pelasgi, quum Lemnum incolerent, cupientes ulcisci
Athenienses, et bene cognita habentes festa Atheniensium, comparatis
quinquaginta remorum navibus, insidias struxere mulieribus Atticis,
Braurone festum Dianæ celebrantibus: earumque complures, vi raptas,
Lemnum duxere, et pellicum loco habuere. (2) Quæ postquam liberos
pepererunt, Atticum sermonem moresque Atticos docuere pueros. Hi vero
deinde nec consuescere cum pueris ex Pelasgicis mulieribus natis
voluerunt, et, quoties eorum aliquis ab istis pulsabatur, omnes huic
suppetias veniebant, et sibi mutuo ferebant opem: atque etiam dominari
in illos hi pueri in animum induxerant, multoque alteris prævalebant.
(3) Quod ubi Pelasgi intellexere, non negligendam eam rem putarunt;
deliberantesque incessit metus, quidnam facturi hi pueri essent quando
adulti forent, qui jam nunc constitutum habeant sibi invicem præsto
esse contra legitimarum uxorum pueros, atque his velint dominari. (4)
Itaque interficere decreverunt pueros ex Atticis mulieribus natos:
idque etiam fecere, simulque cum his matres eorumdem occiderunt. Atque
ab hoc facinore, et ab eo quod olim mulieres Lemniæ patraverant,
Thoantis tempore maritos suos occidentes, usu receptum per universam
Græciam est, ut nefaria facinora Lemnia adpellentur.
CXXXIX. Postquam pueros uxoresque Pelasgi interfecerant, nec terra
illis fructum edebat, neque uxores et greges pepererunt ut antea. (2)
Itaque et fame pressi et orbitate, Delphos miserunt, levamen aliquod
precantes malorum quæ ipsos premebant. Tum Pythia jussit eos
satisfactionem dare Atheniensibus quamcumque illi postulassent: (3) et
Athenas Pelasgi venere, nunciantes se satisfacturos esse pro omni
injuria. (4) Athenienses vero, strato lecto in prytaneo, quam
pulcerrime potuerant, et adposita mensa bonis rebus omnibus repleta,
Pelasgos jusserunt terram suam ipsis tradere ita comparatam. (5) Quibus
Pelasgi responderunt: «Tunc vobis eam trademus, quum vento borea navis
e vestra terra eodem die in nostram perveniret.» Hoc dixere, putantes
nulla ratione fieri id posse. Attica enim terra procul a Lemno meridiem
versus sita est.
CXL. Et tunc quidem hæc hactenus acta erant. Bene multis vero post
annis, quum Chersonesus ad Hellespontum in ditione esset Athiensium,
Miltiades Cimonis filius flantibus etesiis ventis navi ex Elæunte
Chersonesi Lemnum profectus, Pelasgis edixit, ut insula excederent; in
memoriam eis revocans oraculum, quod numquam impletum iri sibi
persuaserant. (2) Et Hephæstienses quidem paruerunt imperio: Myrinæi
vero, Chersonesum negantes esse Atticam, oppugnabantur, donec et ipsi
in deditionem venerunt. Atque ita Lemnum tenuere Athenienses et
Miltiades.
[TR1] "XXII." -> "XXIII."
[TR2] "au tam" (2 lines) -> "autem"
[TR3] "uerant" -> "fuerant"
HERODOTI
HISTORIARUM LIBER SEPTIMUS.
(POLYMNIA.)
I. Postquam pugnæ nuncius ad Marathonem pugnatæ ad Darium Hystaspis est
perlatus, quum jam antea Atheniensibus propter incursionem adversus
Sardes vehementer iratus rex fuisset, nunc id, quod acciderat, multo
etiam gravius tulit, multoque magis ad bellum Græciæ inferendum
incensus est. (2) Ac statim quidem, missis per singulas civitates
legatis, edixit ut exercitum compararent, (multo majorem numerum cuique
civitati, atque antea contulerant, imperans,) et naves et equos et
frumentum et minora navigia. (3) Quibus circummissis nunciis, commota
per tres annos Asia est; dum, ut ad bellum adversus Græciam gerendum,
conscribuntur fortissimi quique, et[TR1] ad id bellum se comparant. (4)
Quarto vero anno Ægyptii, a Cambyse subacti, defecerunt a Persis: quo
facto etiam magis ad arma utrisque inferenda concitatus est.
II. Dum vero ad expeditionem adversus Ægyptum et Athenas se Darius
comparabat, ortum est inter filios ipsius ingens de principatu
contentio. Etenim ex lege Persarum debet rex, priusquam in bellum
proficiscatur, successorem nominare regni. (2) Erant autem Dario,
priusquam ad regnum promoveretur, tres filii nati ex priore uxore,
Gobryæ filia; et, ex quo rex factus est, alii quattuor ex Atossa, Cyri
filia. Priorum natu maximus erat Artabazanes; posteriorum Xerxes. (3)
Hi igitur, non eadem matre nati, de principatu inter se contendebant:
Artabazanes dictitans, se maximum natu esse omnium; et apud omnes
populos receptum esse, ut filius natu maximus in regnum succedat patri:
Xerxes vero, esse se filium Atossæ, Cyri filiæ: Cyrum autem
adquisivisse Persis libertatem.
III. Sententiam suam Darius nondum aperuerat, quum forte per idem
tempus Susa advenit Demaratus, Aristonis filius, qui postquam regno
Spartanorum privatus est, voluntarium sibi ipse exsilium imposuerat.
(2) Hic vir, cognito filiorum Darii dissidio, conveniens (ut quidem
fama de eo fert) Xerxem, suasit ei, ut cæteris, quæ ille pro sua caussa
dicebat, hæc adderet: natum se esse Dario jam regnanti et Persarum
tenenti imperium; Artabazanem vero, privato etiam tum patri: itaque nec
conveniens nec justum esse, ut alius præ ipso istam accipiat
dignitatem. Nam et Spartæ (et hoc illi Demaratus suggessit) hanc legem
obtinere, si alii nati sint priusquam rex fuisset pater, alius autem
post hos quidem, sed regnante patre, natus sit, ut hic post natus in
regnum succedat. (3) Quo Demarati monito quum Xerxes uteretur,
agnoscens Darius æqua illum dicere, regem illum nominavit. Videtur
autem mihi Xerxes etiam absque hoc monito regnum fuisse adepturus; nam
omnia apud Darium poterat Atossa.
IV. Darius, postquam regem Persarum nominaverat Xerxem, jam in eo erat
ut belli faceret initium. At enim, proximo ab his rebus et ab Ægypti
defectione anno accidit, ut idem Darius in medio belli adparatu e vita
discederet, postquam annos omnino regnasset sex et triginta: neque ei
contigit aut de rebellantibus Ægyptiis aut de Atheniensibus sumere
pœnam. Mortuo igitur Dario, regnum rediit ad Xerxem, Darii filium.
V. Xerxes ad bellum quidem Græciæ inferendium initio neutiquam
inclinabat; sed contra Ægyptum copias contraxit. (2) Quem conveniens
Mardonius Gobryæ filius, consobrinus Xerxis, Darii ex sorore nepos, qui
apud ipsum plurimum omnium Persarum valebat auctoritate, talem exorsus
est sermonem: «Domine, æquum non est, ut Athenienses, qui multis jam
malis Persas adfecerunt, non dent pœnas factorum. (3) At nunc quidem tu
peragas hæc, quæ in manibus habes: domita vero Ægypti insolentia,
adversus Athenas duc exercitum; quo et bonam famam adquiras apud
homines, et posthac caveat quisque tuæ terræ arma inferre.» (4) Et hæc
quidem oratio ad exigendam pœnam pertinebat; sed medio sermoni alium
interserebat hujusmodi: Europam terram esse pulcerrimam, arborum omnis
generis frugiferarum feracem, summæ bonitatis, et dignam quæ præ
mortalibus omnibus a solo Rege possideatur.
VI. Hæc ille dicebat, quod novarum rerum cupidus esset, et Græciæ
vellet ipse esse præfectus. Procedente vero tempore id quod voluerat
confecit, et Xerxi, ut rem adgrederetur, persuasit: accesserant enim
alia quoque adjumenta, quæ ad permovendum Xerxem valebant. (2) Partim
enim e Thessalia advenerant ab Aleuadis legati, invitantes regem ut
adversus Græciam duceret, et promptissimam ei operam pollicentes. Erant
autem hi Aleuadæ, Thessaliæ reges. Partim vero Pisistratidæ, Susa
profecti, non modo eisdem utebantur sermonibus quibus Aleuadæ, sed
præterea aliquanto magis instabant regi eo, quod Onomacritum secum
haberent Atheniensem, fatidicum virum, qui etiam Musæi vaticinia
digessit. (3) Adscenderant hi autem, in gratiam cum illo reversi: nam
Athenis pulsus Onomacritus fuerat ab Hipparcho, Pisistrati filio, eo
quod deprehensus a Laso Hermioniensi erat, quum Musæi vaticiniis hoc
insereret, exstinctum iri insulas Lemnum versus sitas, mari hauriendas.
(4) Hanc ob caussam in exsilium eum miserat eum Hipparchus, quum eodem
antea familiarissime usus fuisset. Nunc ille simul Susa profectus,
quoties in regis venit conspectum, multa de eo honorifice prædicantibus
Pisistratidis, recitabat regi partem vaticiniorum; ita quidem, ut si
quod inesset quod cladem prædiceret barbaro, illud silentio præteriret;
ea vero sola seligeret, quæ res faustissimas nunciarent; in his illa
maxime enarrans, de Hellesponto per virum Persam jungendo, et de
expeditione in Græciam suscipienda. (5) Sic igitur ille vaticiniis
agebat cum rege; Pisistratidæ vero et Aleuadæ sententias suas exponendo.
VII. Postquam persuasus est Xerxes arma Græciæ inferre, tum vero,
altero ab obitu Darii anno, primum adversus rebelles duxit exercitum.
(2) Quibus domitis, Ægyptum, graviorem in servitutem redactam, quam in
qua sub Dario fuerat, Achæmeni tradidit administrandam, fratri suo,
Darii filio. Eumdem vero Achæmenem, Ægypti præfectum, interjecto
tempore interfecit Inaros, vir Afer, Psammitichi filius.
VIII. Pacata Ægypto, Xerxes, quum in eo esset ut exercitum moderaretur
adversus Athenas ducendum, conventum convocavit primariorum Persarum,
sententias illorum sciscitaturus, et in medio omnium ipse, quæ vellet,
expositurus. (I.) Qui ut convenere, hæc apud eos verba rex fecit: «Viri
Persæ, non ego primus hunc apud vos morem introduco, sed utar a
majoribus accepto. (2) Ut enim a majoribus natu audio, nunquam adhuc
otiosi sedimus, ex quo hoc imperium a Medis in nos translatum est,
postquam Astyagem Cyrus devicit; sed deus ita nos ducit, et nobis,
ductum ejus sequentibus, multa prospere cedunt. (3) Jam Cyri quidem et
Cambysis et patris mei Darii res gestas, et quos illi populos Persis
adquisiverint, quid opus est ut apud bene gnaros commemorem? (4) Ego
vero, ex quo hanc sedem accepi, in hoc meam curam intendo, ne his, qui
ante me in hac dignitate fuere, sim inferior, neque minorem Persis
potentiam adquiram. Atque hoc ipsum dum curo, reperio viam et gloria
nos augendi, et terra non minore nec deteriore quam hæc, quam
possidemus, imo feraciore, simul vero etiam ultionem et pœnas sumendi
de his qui eas commeruerunt. (5) Itaque vos hodie convocavi, ut, quæ
agere constitui, vobiscum communicem. (II.) Ponte juncturus sum
Hellespontum, et exercitum per Europam ducturus in Græciam, quo ab
Atheniensibus pœnas repetam malorum omnium, quibus Persas et patrem
meum adfecerunt. (6) Vidistis jam Darium quoque expeditionem parare
adversus hos homines. At ille e vita excessit, neque ei contigit capere
pœnas: ego vero, illius caussa reliquorumque Persarum, non prius sum
quieturus, quam Athenas subactas igne cremavero; hos homines, qui
priores me patremque meum injuriis lacessiverunt; (7) primum quidem,
incursione Sardes facta cum Aristagora Milesio, servo nostro, et sacris
lucis templisque crematis: deinde vero, qualia sunt, quibus nos
acceperunt, quum Dati et Artapherne ducibus terram illorum sumus
ingressi! quæ satis nosti omnes. (III.) Igitur his quidem de caussis
bellum illis inferre constitui. Simul vero, rem recte mecum reputans,
maxima in hoc ipso commoda reperio hæc: si et hosce et eorum vicinos,
qui Pelopis Phrygis terram incolunt, subegerimus; terram Persicam
ætheri Jovis faciemus conterminam: (8) neque enim ullam terram sol
adspiciet, quæ nostræ sit finitima; sed ego vobiscum, universa
peragrata Europa, ex omnibus terris unam faciam. (9) Quippe ita se rem
habere audio, nullam inter homines civitatem, nullum populum inter
mortales reliquum esse, qui adversus nos in aciem progredi valeat,
quando hos quos dixi subegerimus. Ita et his, qui male de nobis
meruerunt, et insontibus pariter, servile jugum impositum fuerit. (IV.)
Vos vero, hoc si feceritis, gratum mihi feceritis: (10) quum tempus
vobis indicavero, quo convenire oporteat, prompte unumquemque vestrûm
adesse oportebit: quisquis vero cum exercitu advenerit optime
instructo, eum ego muneribus donabo, quæ apud nos honorificentissima
habentur. (11) Hæc igitur ita facienda sunt. Ne vero vobis videar meum
unius sequi velle consilium, in medium vobis hanc rem propono; jubeoque
ut, quisquis vestrûm voluerit, suam promat sententiam.»[TR2] His dictis
Xerxes finem fecit loquendi.