XVII. Qui dum id faciunt, Delii etiam, relicta insula, profugiunt

Tenum. Datis autem, ubi in viciniam Deli cum exercitu pervenit, ipse

navi sua prægressus, non passus est classem ad insulam adpellere, sed

ad Rheneam ex adverso sitam: (2) et postquam cognovit quo se Delii

recepissent, misso caduceatore, hæc eis edixit: «Quid fuga abitis, viri

sancti, male de me, nec pro meo merito, judicantes? Ego enim et ipse in

tantum certe sapio, et a rege hoc mihi mandatum est, ut, qua in terra

hi duo dii nati sunt, eam nec ipsam lædam, nec ejus incolas. (3) Quare

redite vestras ad sedes, et insulam habitate!» Hæc postquam per

caduceatorem edixit, trecenta thuris talenta super aram congesta

adolevit.

XCVIII. His rebus gestis, Datis cum exercitu primum adversus Eretriam

navigavit, simul et Ionas et Æolenses secum ducens. Post illius autem

ex hac regione digressum commota tremuit Delus; quod nec ante id

tempus, ut aiunt Delii, nec post, ad meam usque ætatem, factum est. (2)

Et hoc quidem prodigium edidit deus, quo imminentia hominibus mala

significaret. Nam regnante Dario Hystaspis filio, et Xerxe Darii, et

Artaxerxe Xerxis, per tres has continuas generationes plura mala

adflixerunt Græciam, quam per viginti alias generationes quæ ante

Darium exstiterunt; alia quidem, a Persis illi illata; alia vero, ab

ipsorum Græcorum coryphæis de principatu inter se bellum gerentibus.

(3) Itaque non præter caussam commota est Delus, quum ad illum diem

immota fuisset. Et in vaticinio de illa ita scriptum est:

Et Delum, quamvis sit adhuc immota, movebo.

Valent autem secundum Græcum sermonem nomina ista hocce: Darius,

coercitor; Xerxes, bellator; Artaxerxes, magnus bellator. Hos igitur

reges Græci sua lingua recte ita, ut dixi, nominaverint.

XCIX. Barbari, Delo profecti, navibus ad insulas adpellebant, et

exercitum inde adsumebant, et insulanorum filios secum obsides

abducebant. (2) Postquam vero, præternavigatis insulis, Carysto quoque

appulerunt; quum nec obsides dedissent Carystii, et contra vicinas

urbes (Eretriam et Athenas dicebant) se militaturos negassent: ibi tunc

hos oppugnarunt, agrumque illorum evastarunt, donec etiam Carystii in

deditionem venere Persarum.

C. Eretrienses autem, ubi cognoverunt sese peti a Persarum classe,

Athenienses rogarunt ut auxilia sibi mitterent. Nec negarunt

Athenienses opem, sed quater mille colonos illos, qui in opulentorum

Chalcidensium prædia successerant, opem eis ferre jusserunt. (2) At in

Eretriensibus sanum nullum erat consilium; qui Athenienses quidem

auxilio vocaverant, ipsi vero in duas divisi erant sententias: nam

aliis animus erat, relicta urbe in superiora EubϾ loca se recipere;

alii vero, privatum quæstum a Persis reportare sperantes, proditionem

parabant. (3) Quorum utrorumque consilia cognita habens Æschines,

Nothonis filius, primarius vir Eretriensium, advenientibus

Atheniensibus præsentem rerum statum aperuit; eosque ut

retrogrederentur rogavit, ne simul cum Eretriensibus perirent. Et

Athenienses, Æschinis sequentes consilium, Oropum transvecti, periculum

evaserunt.

CI. Persæ, navibus ad Tamynas et Chœreas et Ægilia ditionis

Eretriensium adpulsis, locis hisce potiti, protinus equis e navibus

expositis, ad adgrediendum hostem sese compararunt. (2) Eretrienses

vero de egrediendo et committenda pugna non cogitabant; sed muros, si

possent, defendere, hoc unum illis curæ erat, quandoquidem vicerat

sententia non relinquendam esse urbem. (3) Quum autem acriter

oppugnaretur murus, intra sex dies multi ab utraque parte perierunt:

septimo vero die Euphorbus Alcimachi filius et Philagrus Cyneæ,

spectati inter cives viri, Persis Eretriam prodiderunt. (4) Et hi,

urbem ingressi, templa spoliarunt incenderuntque, pœnam hanc repetentes

ob templa Sardibus cremata; homines autem, ut jusserat Darius, in

servitutem abstraxerunt.

CII. Subacta Eretria, Persæ, paucorum dierum interposita mora, in

Atticam navigarunt, magnas in angustias adducentes Athenienses,

cogitantesque eodem modo cum illis agere atque cum Eretriensibus

egissent. (2) Quumque Marathon esset totius Atticæ maxime opportunus

equitibus locus, et proximus ab Eretria, in hunc campum illos deduxit

Hippias, Pisistrati filius.

CIII. Qua re cognita, Athenienses etiam ipsi Marathona obviam hostibus

egressi sunt. Duxerunt autem illos decem imperatores; quorum decimus

Miltiades erat, is cujus patri Cimoni, Stesagoræ filio, acciderat, ut a

Pisistrato, Hippocratis filio, Athenis in exsilium pelleretur. (2)

Eidemque contigerat, ut exsul victoriam Olympiæ reportaret quadrigarum

curriculo; quem eumdem honorem jam ante eum frater ipsius uterinus

Miltiades erat consecutus. Deinde vero, sequenti Olympiade, quum eisdem

equabus idem Cimon vicisset, Pisistrato concessit, ut is victor

renunciaretur; et ob victoriam huic concessam, ex pactione cum illo

inita, in patriam est restitutus. (3) Postremo idem, quum eisdem

equabus aliam rursus victoriam reportasset Olympicam, obiit interfectus

a filiis Pisistrati, ipso Pisistrato non amplius in vivis agente:

interfecerunt illum enim hi prope prytaneum, noctu hominibus quibusdam

ad hoc subornatis. (4) Sepultus est autem Cimon ante urbem, ultra viam

quæ Per Cavum vocatur, et ex adverso sepultæ sunt equæ illæ ejusdem,

quæ tres Olympicas retulerunt victorias. Præstiterunt quidem idem hoc

aliæ etiam equæ, Euagoræ Lacedæmonis; sed, præter has, nullæ. (5)

Filiorum igitur Cimonis natu major, Stesagoras, per id tempus apud

patruum Miltiadem in Chersoneso educabatur; natu minor autem apud

Cimonem Athenis erat, cui nomen fuit Miltiades, de patrui Miltiadis

nomine, conditoris Chersonesi.

CIV. Hic igitur tunc Miltiades, quum nuper e Chersoneso advenisset,

duplicemque effugisset mortem, imperator fuit Atheniensium. Simul enim

et Phœnices, usque ad Imbrum illum persecuti, studiose operam dederant,

ut caperent eum et ad regem abducerent: (2) et, postquam hos effugit,

domumque rediit, et jam securum se esse posse existimavit, protinus

eumdem exceperant adversarii, et in judicium vocatum, reum egerant

tyrannidis in Chersoneso exercitæ. Ab hoc quoque liberatus periculo,

ita demum imperator creatus est Atheniensium, populi suffragiis electus.

CV. Ac primum quidem, quum adhuc in urbe essent imperatores, Spartam

miserunt præconem Phidippidem, civem quidem Atheniensem, cæterum

hemerodromum (_cursorem ingens uno die spatium emetientem_), et hoc

negotium exercentem. Cui, ut quidem ipse deinde narravit Phidippides,

Atheniensibusque renunciavit, circa Parthenium montem, qui supra Tegeam

est, deus Pan obviam est factus; (2) compellatoque nominatim

Phidippide, jussit eum renunciare Atheniensibus, nullam illos sui curam

gerere, quum tamen bene cupiat Atheniensibus, ac jam sæpe de illis bene

meritus fuerit, et posthac etiam bene sit meriturus. (3) Hæc

Athenienses vere ita accidisse persuasi, deinde, quum jam res eorum

recte fuissent compositæ, templum Pani infra arcem statuerunt, eumque

inde ab illo nuncio annuis sacrificiis et lampade (_cursu faces

accensas gestantium_) placant.

CVI. Tunc vero missus ab imperatoribus Phidippides hic, quo tempore is

Panem sibi adparuisse narravit, postridie ejus diei quo Athenis erat

profectus, Spartam pervenit; ubi adiens magistratus, hæc apud eos verba

fecit: (2) Lacedæmonii, petunt a vobis Athenienses, ut auxilio illis

veniatis; neque patiamini ut antiquissima inter Græcos civitas in

servitutem abripiatur a barbaris. Nam et Eretria nunc sub jugum est

missa, et insigni civitate imminuta est Græcia. (3) Hæc ubi illis ex

mandato dixit, placuit quidem Spartanis auxilia mittere Atheniensibus;

sed id confestim facere non potuerunt, quum nollent contra legem agere.

Erat enim nonus dies mensis: nono autem die, quando non plena esset

luna, se non egressuros, aiebant. Plenilunium igitur hi exspectabant.

CVII. Hippias autem, Pisistrati filius, barbaris viam in campum

Marathona præivit. Cui superiori nocte per somnum tale visum erat

oblatum: visus sibi erat sua cum matre concumbere. quo ex insomnio

collegerat, Athenas se esse rediturum, et in patria recepto regno senem

vita excessurum. (2) In hunc modum Hippias somnium suum erat

interpretatus. Tunc vero, ducis officio fungens, partim Eretriensia

mancipia in Styreorum insula, cui Ægilea nomen, deposuit; partim naves,

quæ ad Marathona adpulerant, in statione locavit, et barbaros in terram

egressos ordinavit. (3) Quæ dum administrat, accidit ei ut vehementius,

quam solitus erat, et sternutaret et tussiret. Quumque eidem, quippe

ætate jam provectiori, plures labarent dentes, (4) horum dentium unum,

dum tussit, propter violentiam ejecit. Qui quum in arenam cecidisset,

magnum adhibuit studium ut eum reperiret: postquam vero nusquam dens

comparuit, edito gemitu ait adstantibus: «Terra hæc non est nostra,

neque eam poterimus in nostram redigere potestatem: nam, quidquid ejus

ad me pertinebat, id dens meus obtinet.» Nempe in hoc Hippias exiisse,

visionem suam existimavit.

CVIII. Atheniensibus, quum in campo Herculi sacro locum cepissent,

præsidio advenere Platæenses frequenti manu ex universo populo

collecta. Tradiderant enim sese Atheniensibus Platæenses, et frequentes

pro illis Athenienses jam antes labores sustinuerant. (2) Tradiderant

se autem hoc modo: bello a Thebanis pressi Platæenses primum Cleomeni,

Anaxandridæ filio, et Lacedæmoniis se tradiderant, qui forte in illis

locis aderant; at illi, non recipientes eos, dixere: «Nos nimis procul

a vobis habitamus, et frigidum vobis tale auxilium foret: plus semel

enim fieri posset, ut in servitutem prius abstraheremini, quam nostrûm

quisquam fando audiret. (3) Quare suademus vobis, ut Atheniensibus vos

tradatis, qui et finitimi vobis sunt, et ad tutandum non invalidi.» Hæc

Platæensibus suaserunt Lacedæmonii, non tam quod illis bene vellent,

quam quod cuperent laboribus fatigari Athenienses, bellis cum Bœotis

gerendis. (4) Consilium autem Lacedæmoniorum sequentes Platæenses, quo

tempore duodecim diis sacra faciebant Athenienses, supplices ad aram

consederunt, seque illis tradiderunt. (5) Quo cognito, Thebani arma

intulerunt Platæensibus; et Athenienses auxilio illis venere. Sed quum

in eo essent ut consererent pugnam, id fieri non passi sunt Corinthii:

hi enim, quum forte adessent, arbitrio eorum rem permittentibus

utrisque, pacem conciliarunt, fines regionis ita constituentes, ut

Thebani eos ex Bœotis, qui Bœotorum communi nollent attribui, nihil

impedirent. (6) Hoc constituto, Corinthii abierunt. Athenienses vero,

domum redeuntes, ex improviso adgressi sunt Bœoti: sed commissa pugna

superati sunt. Quo facto Athenienses, fines Platæensibus a Corinthiis

constitutos transgredientes, ipsum Asopum et Hysias fines inter

Thebanos et Platæenses statuerunt. (7) Platæenses igitur, postquam

prædicto modo Atheniensibus sese tradidissent, nunc eis ad Marathonem

auxilio venerunt.

CIX. Imperatorum autem Atheniensium bifariam divisæ erant sententiæ;

nolentibus aliis, ut prælio confligeretur; nimis enim exiguum esse

ipsorum numerum, quam ut cum Medorum exercitu congrederentur; aliis

vero, et in his Miltiade, confligendum censentibus. (2) Ita quum

dissentirent, quumque in eo esset ut pejor vinceret sententia; tunc

undecimus supererat qui suffragium ferret, is qui faba polemarchus

electus erat Atheniensium: antiquitus enim polemarcho æquale cum

imperatoribus jus suffragii ferendi tribuerant Athenienses. Erat autem

tunc polemarchus Callimachus Aphidnæus; (3) quem conveniens Miltiades

his verbis est adlocutus: «In te nunc situm est, Callimache, utrum in

servitutem redigere velis Athenas, an, liberata patria, memoria tui in

omne ævum relinquere, qualem ne Harmodius quidem et Aristogiton

reliquerunt. (4) Numquam enim, ex quo exstiterunt Athenienses, in

tantum adducti sunt periculum, in quanto nunc versantur. In quo si

Medis succumbunt, decretum est quid eis sit patiendum, Hippiæ deditis;

sin superior discesserit hæc civitas, probabile est primam eam futuram

esse Græcarum civitatum. (5) Quo pacto igitur fieri hoc possit, et quo

pacto a te pendeat harum rerum summa, nunc tibi dicam. Sententiæ

imperatorum, qui decem sumus numero, in duas divisæ sunt partes; aliis

confligendum censentibus, aliis non confligendum. (6) Jam, si prælium

non commiserimus, persuasum fere habeo magna exstitura dissidia, quæ

animos disturbent Atheniensium, eosque ad Medorum trahant partes. Sin

prælium commiserimus priusquam putre consilium animos subeat

nonnullorum Atheniensium, probabile fit mihi, ut, diis æqua

tribuentibus, superiores discedamus. (7) Hæc igitur omnia ad te nunc

spectant et ex te pendent. Etenim si tu meæ accesseris sententiæ,

habebis liberam patriam et civitatem primam universæ Græciæ; sin his

suffragatus fueris, qui dissuadent prælium, erit tibi contrarium eorum,

quæ memoravi, commodorum.»

CX. His dictis Miltiades in suam sententiam Callimachum traxit: et

accedente polemarchi suffragio decretum est, ut prælio confligeretur.

Post hæc, qui ex imperatoribus confligendum censuerant, hi, ut cujusque

dies aderat, quo penes eum summa esset imperii, ita vicem suam Miltiadi

tradiderunt. At ille quamvis acciperet, non tamen prius commisit

prælium quam legitimus ipsius dies adesset.

CXI. Quo die igitur Miltiadis vices erant administrandæ imperii summæ,

in aciem educti sunt Athenienses, tali modo instructi. Dextro cornu

præerat polemarchus Callimachus: obtinebat tunc enim lex apud

Athenienses, ut polemarchus dextrum cornu teneret. Ab hoc igitur

principio deinde collocatæ erant continuo tenore singulæ tribus

Atheniensium, pro cujusque numero: (2) postremi vero, in lævo cornu,

Platæenses stabant. Inde enim ab hac pugna usu receptum est, ut, quando

solennia sacra peragunt Athenienses, quæ quinto quoque anno

celebrantur, præco Atheniensis solennes preces ita præeat, ut fausta

omnia precetur Atheniensibus simul et Platæensibus. (3) Tunc vero, quum

acies Atheniensium ad Marathonem sic esset instructa ut frons fronti

exercitus Medici exæquaretur, accidit, ut in medio ordines haud sane

frequentes starent, et ea parte debilior esset acies; sed ut utrumque

cornu densioribus ordinibus esset firmatum.

CXII. Acie ita ordinata, quum cæsæ hostiæ prospera omnia nunciassent,

ibi tunc Athenienses, ut signum datum est pugnæ, cursu in hostes

contenderunt. Erat autem inter duas acies interjectum intervallum haud

minus quam octo stadiorum. (2) Tum vero Persæ, ubi cursu adversus se

irruentes hostes viderunt, ad excipiendos illos se compararunt; furere

dicentes Athenienses, et in propriam ruere perniciem; qui ita cursu

contenderunt, quum numero essent pauci, neque vel equitatum vel

sagittarios haberent. De his igitur ita judicabant Persæ. At

Athenienses, postquam confertis ordinibus ad manus venissent hostium,

pugnam ediderunt memoratu dignam. (3) Quippe primi omnium Græcorum,

quos novimus, cursu in hostes impetum fecerunt: et primi sustinuerunt,

Medicam vestem et ea indutos adspicere viros; quum ante illum diem vel

nomen Medorum Græcis, ubi audirent, terrorem incussisset.

CXIII. Satis autem longi temporis hæc ad Marathonem pugna fuit. Et in

medio quidem aciei vicerunt barbari, ubi Persæ ipsi et Sacæ locati

erant; qui hac parte victores, perrupta acie, versus mediterranea

persecuti sunt fugientes. At in utroque cornu penes Athenienses et

Platæenses victoria stetit. (2) Et hi quidem, postquam vicerunt,

omissis hisce ex barbaris quos in fugam verterant, utrumque cornu

contrahentes, illos sunt adgressi qui mediam perruperant aciem: et de

his quoque victoriam Athenienses reportarunt. Tunc vero in fugam

effusos Persas cædentes persecuti sunt; donec ad mare delati, ignem

poposcerunt, ipsasque naves sunt adorti.

CXIV. In hoc discrimine et alii multi perierunt nobiles Athenienses; et

Callimachus polemarchus, postquam fortiter pugnarat, interfectus est;

unus item ex imperatoribus Stesilaus Thrasylai filius. Ibidemque

Cynegirus, Euphorionis filius, quum aplustria navis barbarorum manu

tenuisset, securi amputata manu cecidit.

CXV. Cæterum septem navibus ista ratione potiti sunt Athenienses.

Reliquis autem navibus barbari, valide pulsatis remis in altum revecti,

adsumptis ex insula mancipiis Eretriensibus, in qua relicta erant;

Sunium circumnavigarunt, ad urbem prius pervenire studentes quam

rediissent Athenienses. (2) Et pervulgata est apud Athenienses fama,

cepisse illos hoc consilium ex Alcmeonidarum artificio; hos enim ex

composito clypeum Persis, quum jam in navibus essent, sustulisse.

CXVI. At, dum Sunium Persæ circumnavigant, Athenienses, quantum pedibus

valuere, in urbem retro currentes, prius adfuere quam Persæ venirent:

et, quemadmodum ad Marathonem in agro Herculi sacro castra habuerant,

sic et nunc in alio Heracleo, quod in Cynosarge est, locum castris

ceperunt. (2) Barbari vero, postquam naves ante Phalerum, qui portus

tunc erat Atheniensium, in alto aliquamdiu tenuissent, retro in Asiam

navigarunt.

CXVII. Ex Persis ceciderunt in hac Marathonia pugna circiter sex millia

et quadringenti; Atheniensium vero centum nonaginta duo. (2) Hic fuit

occisorum utrimque numerus. Acciderat autem ibi res mira hujusmodi:

Epizelus, civis Atheniensis, Cuphagoræ filius, stans in acie,

fortiterque pugnans, oculorum usu privatus est, nulla corporis parte

nec cominus percussus, nec eminus ictus: et ab hoc tempore per reliquam

vitam cæcus permansit. (3) Memorant autem, ipsum de hac calamitate hæc

narrasse: visum esse ei virum armatum magnum contra ipsum stare, cujus

barbam totum texisse clypeum; illud autem spectrum præteriisse ipsum,

et virum sibi proximum stantem interfecisse. Hæc Epizelum solitum esse

narrare audivi.

CXVIII. Datis, cum exercitu in Asiam profectus, postquam Myconum

pervenit, per somnum vidit visionem; quæ quidem qualis fuerit non

memoratur: sed ille, simul atque illuxit, perquisitionem instituit

navium. Et quum in Phœnicia navi simulacrum invenisset Apollinis

inauratum, percontatus est unde raptum esset: utque audivit quonam ex

templo esset, ipse sua navi Delum est profectus, (2) et ibi (jam enim

in insulam reversi erant Delii) simulacrum in templo deposuit,

Deliisque imperavit ut in Delium Thebanorum, quod est ad mare adversus

Chalcidem, illud transportarent. (3) Datis quidem, dato hoc mandato,

retro navigavit: at statuam Delii non transmiserunt; sed post viginti

demum annos ipsi Thebani, oraculi jussu, Delium illam deportarunt.

CXIX. Eretrienses vero in servitutem abreptos Datis et Artaphernes,

postquam in Asiam adpulerant, Susa abduxerunt. (2) Rex autem Darius,

quum Eretriensibus, priusquam capti essent, vehementer fuisset iratus,

quippe qui primi auctores fuerant injuriarum; nunc eosdem, ubi ad se

abductos et sua in potestate vidit, nullo alio malo adfecit, sed sedes

illis in terra Cissia adsignavit, in una suarum mansionum quæ Ardericca

vocatur. Abest illa decem et ducenta stadia a Susis, quadraginta vero

stadia a puteo, qui tres diversas rerum exhibet species. Nam et

asphaltus et sal et oleum ex illo hauritur, hoc modo: (3) hauriunt ope

tollenonis, cui pro situla adligatus est dimidiatus uter: hunc

succutiens haurit homo id quod intus est, idque in cisternam infundit;

ex qua rursus in aliud receptaculum derivatur hæc materia; atque ita

triplicem in formam convertitur. (4) Et asphaltus quidem et sal

protinus concrescunt; oleum vero, quod rhadinacen Persæ vocant, in vasa

colligunt: est autem illud nigrum, et gravem spirans odorem. Illum

igitur locum Eretriensibus habitandum rex tribuit: habitantque eamdem

regionem ad meam usque ætatem, pristinam linguam servantes. Hæc sunt

igitur quæ ad Eretrienses spectant.

CXX. Lacedæmoniorum vero duo millia Athenas venerunt post plenilunium:

et hi quidem, rem adhuc integram deprehensuri, tanta usi sunt

celeritate, ut tertio die, quam Sparta discesserant, in Attica fuerint.

Sed, quum peracto jam prælio advenissent, cupidi tamen erant Medos

videndi. Itaque, Marathonem profecti, spectarunt: deinde, collaudatis

Atheniensibus et re ab his præclare gesta, domum redierunt.

CXXI. Quod vero de Alcmeonidis narrant, id miror equidem; nec mihi

persuaderi patior, umquam illos Persis ex composito clypeum sublaturos

fuisse, quasi voluissent ut sub barbaris et sub Hippia essent

Athenienses. Quippe satis constat, fuisse illos magis aut certe pariter

inimicos tyrannorum atque Callias fuerat, Phænippi filius, Hipponici

pater. (2) Callias enim, quoties Pisistratus Athenis pulsus est, unus

omnium Atheniensium ausus erat bona ejus per publicum præconem

venumdata emere, omniaque alia in illum inimicissima machinatus erat.

CXXII. [Dignus est autem hic Callias, cujus crebro a quibuslibet

honorifica mentio fiat; quum ob hoc ipsum, quod dixi, tamquam vir

acerrime libertati studens patriæ; tum ob id quod Olympiæ fecit, ubi

equorum cursu victor, quadrigarum autem curriculo secundas ferens,

reportata etiam prius Pythica victoria, conspicuus fuit apud omnes

Græcos per sumptus maximos; denique ob singularem indulgentiam qua

adversus tres filias suas usus est: quibus, postquam nubiles fuerunt,

non modo dotem dedit magnificentissimam; sed et hoc eisdem gratificatus

est, ut unicuique ex illis potestatem daret, maritum sibi, quem ipsa

vellet, ex omnibus Atheniensibus seligendi.]

CXXIII. Atque eodem modo, certe haud minus, tyrannos oderunt

Alcmeonidæ. Quare miror, nec admitto calumniam, hos tales viros clypeum

sustulisse; qui constanter fugerant tyrannos, et quorum consilio et

opera tyrannide exuti erant Pisistratidæ. (2) Fuereque adeo hi, me

judice, multo magis liberatores Athenarum, quam Harmodius et

Aristogiton: illi enim occiso Hipparcho exacerbarunt reliquos ex

Pisistratidis, neque finem fecerunt illorum tyrannidi; Alcmeonidæ vero

manifesto liberarunt Athenas, si quidem vere hi fuerunt qui Pythiæ

persuasere, ut Lacedæmonios juberet liberare Athenas, quemadmodum a me

supra expositum est.

CXXIV. At fortasse, quod succenserent quadam de caussa populo

Atheniensium, eo prodiderint patriam? Atqui nulli erant viri Athenis

magis spectati, magisque honorati, quam hi ipsi. (2) Itaque nulla

ratione probabile est, sublatum esse ab his quidem viris clypeum tali

de caussa. Cæterum sublatus utique clypeus est: id quidem negari non

potest; factum est enim: quis vero sit qui illum sustulerit, non valeo

ulterius, quam dixi, declarare.

CXXV. Fuit autem Athenis jam antiquitus illustris Alcmeonidarum

familia: nam inde ab Alcmeone ipso, et dein a Megacle, exstitere in hac

domo nobilissimi viri. Statim, Alcmeon, Megaclis filius, adjutor fuerat

Lydorum qui a Crœso Sardibus ad consulendum oraculum Delphicum missi

sunt, studioseque illis operam navaverat suam. Cujus in se merita

postquam Crœsus ex Lydis Delphos missis cognoverat, Sardes eum ad se

invitavit; et, postquam advenit, tanto auri pondere eumdem donavit,

quantum suo corpore asportare semel posset. (2) Tunc Alcmeon ad

accipiendum hoc tale donum in hunc modum comparatus accessit. Grandi

inductus tunica, in qua amplus erat sinus relictus, et cothurnis quos

repererat amplissimis calceatus, in thesaurum intravit, in quem

ducebatur. (3) Ibi quum in acervum ramentorum auri incidisset, primum

circa crura, quantum auri capiebant cothurni, infersit, deinde repleto

toto sinu, et coma ramentis conspersa, denique aliis in os sumptis,

thesauro egressus est, ægre trahens cothurnos, et cuivis alii quam

homini similior; cujus et obturatum os, et omnia turgida erant. (4)

Quem ita conspiciens Crœsus, risum non tenuit; donavit autem non his

modo, sed alia etiam adjecit, his non inferiora. Ita magnis divitiis

aucta hæc domus est: idemque Alcmeon, equos alens quadrigis jungendos,

Olympicam retulit victoriam.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 36 / 55 段