victimæ, supplex eam Demaratus adlocutus est his verbis: «Mater, et
alios omnes deos testatus, et hunc Herceum (_id est_, domus nostræ
præsidem) Jovem, oro te atque obsecro, ut verum mihi dicas, quis ex rei
veritate pater sit meus. (2) Leotychides enim in litis contentione
dixit, gravidam te ex priori viro congressam esse cum Aristone: qui
vero contumeliosiorem rumorem sequuntur, aiunt cum servo asinario te
esse congressam, et illius me esse filium. (3) Quare te ego per deos
obsecro, verum mihi dicas. Nam et, si quid tale, quale dicunt, fecisti,
non sola tu fecisti, sed multis cum aliis mulieribus: et pervulgata
quoque Spartæ fama est, prolificum semen non fuisse Aristoni; alioqui
priores etiam uxores ejus parituras fuisse.» Talia igitur ille dixit.
LXIX. Cui mater his verbis respondit: «Fili, quoniam me supplex oras ut
verum dicam, omnem tibi rem ex vero aperiam. Postquam me Ariston domum
suam duxit, tertia nocte a prima venit ad me simulacrum simile
Aristoni: quod quum mecum concubuisset, coronas mihi, quas habebat,
imposuit. (2) Illud postquam abiit, venit deinde Ariston; qui me videns
coronis ornatam, interrogavit quis illas mihi dedisset: et ego dixi,
ipsum. Quod ubi abnuit ille, jurata equidem respondi, non recte eum
facere qui rem perneget; paullo enim ante venisse ipsum, mecumque
concubuisse, ac deinde has mihi coronas dedisse. (3) Tum me videns
Ariston jurejurando rem confirmare, intellexit divinitus hæc accidisse.
Nam et coronas illas adparebat esse ex heoris ædicula quæ est ad januam
aulæ nostræ; Astrabaci ædem vocant: et, esse hunc ipsum heroem,
pronunciarunt vates. (4) Ita igitur, fili, rem totam habes, quam scire
cupis. Nam, aut ex hoc heroe genitus es, et pater tuus Astrabacus heros
est, aut Ariston, ea ipsa enim nocte te concepi. (5) Cæterum, quo
argumento te maxime adgrediuntur inimici, dicentes, ipsum Aristonem,
quum ei te natum esse nunciaretur, audientibus multis negasse suum te
esse filium, quoniam justum tempus decem mensium nondum esset
completum; id verbum illi inscitia talium rerum exciderat. (6) Pariunt
enim mulieres etiam novem mensium fœtus, atque etiam septem mensium,
neque cunctæ decimum complent mensem: et ego te, fili, septimo mense
peperi. Agnovitque etiam paullo post ipse Ariston, per inscitiam sibi
verbum illud excidisse. (7) Alios autem de nativitate tua rumores
procul habe: nam verissima omnia audivisti. Ex asiniariis vero
Leotychidi ipsi et aliis, qui hoc narrant, liberos pariant uxores.» Hæc
mater locuta est.
LXX. Demaratus vero, postquam quæ voluerat cognovit, sumpto viatico,
Elidem profectus est; speciem præ se ferens tamquam Delphos petens, ubi
consuleret oraculum. Lacedæmonii vero, suspicati fugam capessere
Demaratum, persecuti sunt eum. (2) Sed, priusquam hi Elidem
pervenerunt, Zacynthum ille trajecerat. Quo quum etiam Lacedæmonii
trajecissent, et ipsi Demarato injecerunt manus, et famulos ei
abstraxerunt. At ille, quum non dedidissent eum Zacynthii, in Asiam
deinde ad regem Darium transgressus est: et rex eum munifice excepit,
et terra et oppidis donavit. (3) Ista igitur ratione, et tali fortuna
usus, in Asiam pervenit Demaratus, postquam et aliis multis factis
pariter atque consiliis inter Lacedæmonios claruerat, et Olympica
victoria, quam quadrigarum curriculo reportavit, civitatem ornaverat,
unus ex omnibus Spartæ regibus cui id contigerit.
LXXI. Leotychides vero, Menaris filius, in regnum Demarato ea dignitate
ejecto successit. Cujus filius erat Zeuxidemus, quem Spartanorum
nonnulli Cyniscum nominabant. Hic regnum Spartæ non est adeptus:
obierat enim ante Leotychidem, relicto filio Archidamo. (2) Mortuo
autem Zeuxidemo, alteram uxorem duxit Leotychides Eurydamen, Menii
sororem, Diactoridæ filiam: ex qua quidem nulla ei mascula proles nata
est, sed filia, nomine Lampito; quam duxit Archidamus, Zeuxidemi
filius, a Leotychide sibi elocatam.
LXXII. Nec vero Spartæ senectutem traduxit Leotychides, sed talem
quamdam pœnam dedit Demarato. Quum dux esset copiarum Laconicarum in
Thessalia, potuissetque omnia armis subigere, ingentibus pecuniis
corrumpi se passus est. (2) Cujus criminis compertus, quum in ipsis
castris insidens manicæ pecunia plenæ esset deprehensus, in judicium
delatus exsilio multatus est, et ædes ejus in urbe dirutæ: itaque Tegeæ
exsulavit, ibique vitam finivit. Sed hæc quidem postero tempore acta
sunt.
LXXIII. Tunc vero, postquam Cleomeni ex sententia successerat res in
Demaratum suscepta, protinus ille, adsumpto Leotychide, adversus
Æginetas ire contendit, propter illatam sibi contumeliam vehementer
illis iratus. (2) Jam igitur Æginetæ, quum ambo simul reges adversus
illos venissent, non amplius repugnandum sibi esse existimarunt: et
illi selectos ex Æginetis decem viros, divitiis et genere præ cæteris
eminentes, abduxerunt, in his Crium Polycriti filium, et Casambum
Aristocratis, qui plurimum potestate valebant. Hos igitur, in Atticam
terram abductos, veluti depositum tradiderunt Atheniensibus, acerrimis
hostibus Æginetarum.
LXXIV. Sed post hæc Cleomenes, quum compertæ interim fuissent malæ
artes, quibus adversus Demaratum usus erat, metu Spartanorum in
Thessaliam secessit. Inde vero in Arcadiam reversus, novas res moliens,
Arcadas adversus Spartanos sollicitavit, quum aliis juramentis illos
adstringens, ut se, quocumque duceret, sequerentur; tum etiam in animo
habens proceres Arcadum, in Nonacrin oppidum ductos, jurejurando per
Stygis aquam adigere. (2) Nam in hoc ipso oppido perhibent Arcades esse
Stygis aquam. Est autem illa hujusmodi: exigua adparet aqua, ex petra
stillans in locum concavum, quem maceria undique cingit. Nonacris
autem, in qua hic fons conspicitur, Arcadiæ oppidum est prope Pheneum.
LXXV. Lacedæmonii vero, ubi cognoverunt quid moliretur Cleomenes,
veriti rei exitum, Spartam eum revocarunt, et in pristinam restituerunt
dignitatem. (2) At post reditum brevi interjecto tempore, quum jam
antea haud sana admodum mente fuisset, furor morbus eum invasit; nam
quoties Spartanus quispiam obviam ei veniret, huic sceptrum in faciem
infligebat. (3) Quæ quum ille faceret, et alienata esset mente,
vinxerunt illum propinqui, et ligno illigaverunt. At ille, ita vinctus,
ubi vidit unum custodem, digressis aliis, solum relictum, cultrum sibi
dari postulavit: quem quum ei statim dare nollet custos, minatus est
homini quæ deinde illi facturus esset, quando foret solutus; donec
territus ille minis (erat enim unus ex Helotis) cultrum ei porrexit.
(4) Tum vero, sumpto ferro, Cleomenes, initio a cruribus facto, misere
se ipse laceravit: carnem enim secundum longitudinem incidens, a
cruribus ad femora perrexit, et a femoribus ad ilia et lumbos:
postremo, ubi ad ventrem pervenit, hunc etiam minutatim dissecuit,
donec animam efflavit. (5) Atque tali modo ille mortuus est, ut quidem
plerique ex Græcis dicunt, quoniam Pythiæ persuaserat ista dicere quæ
ad Demaratum spectabant; ut vero aiunt Athenienses, quoniam, quo
tempore Eleusinem invasit, lucum excidit deabus sacrum; ut vero Argivi,
quoniam Argivos, qui e pugna in lucum Argo sacrum confugerant, inde
abductos trucidavit, ipsumque lucum spreta religione incendit.
LXXVI. Scilicet Cleomeni, Delphicum oraculum consulenti, redditum erat
responsum, capturum illum Argos. Postquam vero cum Spartanorum exercitu
ad fluvium pervenit Erasinum, quem aiunt ex Stymphalio lacu effluere:
dicunt enim, hunc lacum, postquam in cæcam voraginem se infudit, rursus
adparere in Argolide, et exinde Erasinum hanc aquam ab Argivis
nominari: ad hunc igitur fluvium postquam Cleomenes pervenit, hostias
flumini immolavit: (2) quumque minime bene ei cessurum transitum
portenderent exta, laudare se, ait, Erasinum, quod cives non proderet
suos; sed ne sic quidem salvos evasuros Argivos. (3) Post hæc
retrogressus, Thyream duxit exercitum; et, tauro mari immolato, navibus
eumdem duxit in Tirynthium et Nauplium agrum.
LXXVII. Ea re cognita, ad mare properant Argivi, opem suis laturi. Ut
vero prope Tirynthem fuerunt, eo in loco cui nomen est Sepea, castra
castris Lacedæmoniorum, haud magno spatio in medio relicto,
opposuerunt. (2) Ibi nimirum pugnam ex aperto non verebantur Argivi,
sed ne dolo caperentur. Etenim ad hanc rem spectabat oraculum illud,
quod promiscue et his et Milesiis Pythia ediderat his verbis:
Verum, quando marem prævertet femina victrix,
inter et Argivos referet prælustris honorem;
tunc Argivarum reddet plerasque gementes,
ut venturorum aiat quis quandoque virorum:
«telo sævus obit sinuoso corpore serpens.»
Quæ quum tunc omnia concurrissent, metum Argivis incusserunt. (3)
Proinde consilium ceperunt utendi hostium præcone: idque ita exsecuti
sunt, ut, quoties Spartanus præco signum aliquod dedisset Lacedæmoniis,
Argivi etiam id ipsum facerent.
LXXVIII. Quos ubi Cleomenes cognovit idem exsequi, quodcumque ipsius
præco significasset; imperat suis, ut, quando prandii signum edidisset
præco, tunc arma caperent, et Argivos adorirentur. (2) Et exsecuti sunt
hoc Lacedæmonii. Nam, dum Argivi ex præconis imperio prandium
capiebant, subito illos adorti, multos eorum interfecerunt, multo
plures vero, qui in Argi lucum confugerant, circùm sedentes ibi
custodiverunt.
LXXIX. Deinde hoc fecit Cleomenes: quum ex hominibus quibusdam, qui ad
ipsum transfugerant, cognosset, quinam essent ex Argivis qui in sacro
luco essent inclusi, misso præcone nominatim evocavit singulos; dicens,
se pretium redemptionis illorum accepisse. Statutum autem apud
Peloponnesios est pretium redemptionis, duo minæ pro singulis captivis
pendendæ. (2) Igitur quinquaginta fere ex Argivis, ut quemque
evocaverat, interfecit Cleomenes; et reliquos, qui in luco erant,
latebat factum: quum enim densus esset lucus, qui intus erant, non
videbant quid facerent hi qui extra essent. Postremo vero unus illorum
conscensa arbore vidit quid gereretur: atque exinde non amplius
egrediebantur vocati.
LXXX. Tum vero Cleomenes Helotas omnes jussit materiam circa lucum
congerere: et, postquam hi imperata fecerunt, lucum incendit. Jamque
ardebat lucus, quum ille ex transfugarum quopiam quæsivit, cui deo
sacer lucus esset. Qui respondit, Argi lucum esse. (2) Hoc audito
Cleomenes, ingentem edens gemitum, ait: «O fatidice Apollo, sane
magnopere me decepisti, quum Argos me capturum diceres. Suspicor enim,
exisse mihi id vaticinium.»
LXXXI. Post hæc, majore exercitus parte Spartam dimissa, ipse cum mille
fortissimis ad Junonis templum se contulit, sacra facturus. Quum autem
in eo esset ut super ara sacrificaret, vetuit eum sacerdos, nefas esse
dicens peregrino sacra ibi facere. (2) At Cleomenes, jussis Helotis
abductum ab ara sacerdotem flagris cædere, ipse sacra fecit; eoque
facto Spartam abiit.
LXXXII. Quo ubi rediit, inimici eum apud ephoros reum egerunt;
dicentes, pecunia corruptum Argos non cepisse, quum capere facile
potuisset. (2) At ille respondit; verumne dicens, an mentiens, definire
nequeo; respondit certe, postquam lucum Argo sacrum cepisset, visum
sibi esse exisse effatum dei: quare non tentandam sibi existimasse
urbem, quin prius sacris factis cognovisset, utrum traditurus sibi eam
deus esset, an impedimento futurus. (3) Litanti autem sibi in Junonis
templo, ex simulacri pectore effulsisse ignis flammam: unde liquido se
intellexisse, non capturum se esse Argos: nam, si ex capite simulacri
effulsisset flamma, capturum se urbem cum arce fuisse; quum vero e
pectore effulserit, perfecta a se esse omnia quæ fieri deus voluit. (4)
Hæc dicens, credibilia et consentanea dicere visus est Spartanis, et
longe majore parte suffragiorum est absolutus.
LXXXIII. Urbs vero Argos ita viris viduata est, ut res illorum omnes
penes servos essent, omnia gubernantes administrantesque, donec eorum
filii, qui perierant, ad virilem pervenerunt ætatem. Tunc hi, Argos
sibi rursus vindicantes, illos ejecerunt: et servi, urbe pulsi, prælio
facto, Tirynthem tenuere. (2) Deinde aliquamdiu pacatæ inter utrosque
res fuere: sed postea venit ad servos vir fatidicus, nomine Cleander,
genere Phigalensis Arcas; qui illis, ut denuo arma inferrent dominis,
persuasit. Inde bellum illis exortum est, quod diu duravit, donec
tandem ægre servos debellarunt Argivi.
LXXXIV. Argivi igitur ista de caussa aiunt in furorem actum Cleomenem
misere periisse. At ipsi Spartani contendunt, non a deo quopiam in
furorem actum fuisse Cleomenem, sed ex consuetudine cum Scythis
contraxisse merum bibendi morem, eaque de caussa in furorem incidisse.
(2) Scythas enim Nomades, postquam terram ipsorum Darius bello
invasisset, consilium deinde cepisse pœnas ab illo repetendi: itaque
missis legatis societatem voluisse cum Spartanis contrahere, hac
conditione, ut ipsi Scythæ juxta Phasin fluvium conarentur in Medicam
terram irrumpere; Spartani vero, Epheso profecti, in superiorem Asiam
contenderent, ac deinde utrique eodem in loco convenirent. (3)
Cleomenem igitur, aiunt, quum Scythæ hanc ob caussam Spartam venissent,
familiarius, quam par erat, cum illis conversantem, merum bibere ab
eisdem didicisse; atque inde eum in furorem incidisse existimant
Spartani. (4) Et ab illo tempore, aiunt, si quis meracius bibere cupit,
dicere hunc famulo, «Scythico more infunde!» Hæc apud Spartanos de
Cleomene fama est. Mihi vero Cleomenes videtur hanc pœnam Demarato
dedisse.
LXXXV. Cognita Cleomenis morte, Æginetæ Spartam legatos miserunt, qui
Leotychidem propter obsides Athenis retentos accusarent. Et
Lacedæmonii, constituto judicio, pronunciarunt injuriose cum Æginetis
Leotychidem egisse; eumque condemnarunt, ut illis dederetur, Æginam
abducendus loco virorum Athenis detentorum. (2) Quum vero in eo essent
Æginetæ ut abducerent Leotychidem, dixit eis Theasides, Laoprepis
filius, vir Spartæ spectatus: «Quid facturi estis, viri Æginetæ? regem
Spartanorum, vobis a civibus suis traditum, vultis abducere? Quodsi
nunc iracunde cum illo agere decreverunt Spartani, videte ne iidem
posthac, si hoc feceritis, exitiosum malum vestram in terram inferant.»
(3) His auditis, abducere illum omiserunt Æginetæ, pactique cum eo sunt
in hanc conditionem, ut una cum ipsis Athenas se conferret Leotychides,
et Æginetis viros illos restitueret.
LXXXVI. Athenas postquam Leotychides pervenit, repetiitque depositum;
tum vero tergiversari Athenienses, reddere nolentes; dicereque, a
duobus regibus viros illos apud se depositos fuisse, nec sibi æquum
videri, alteri eos reddere absque altero. (2) Ita quum se reddituros
illos negarent Athenienses, hæc apud eos verba Leotychides fecit:
«Facite, Athenienses, utrum volueritis ipsi: nam, si reddideritis, pie
sancteque feceritis; si non reddideritis, contra. Verumtamen
commemorare vobis volo, quale quid circa depositum acciderit Spartæ.
(3) Dicimus nos Spartani, fuisse Lacedæmone, tertia ante me
generatione, Glaucum Epicydis filium. Huic viro dicimus et omnia alia
contigisse præcipua, et singulari justitiæ fama eumdem fuisse
celebratum præ omnibus qui per id tempus Lacedæmonem habitabant. (4)
Huic suo tempore hæc dicimus accidisse: virum Milesium venisse Spartam,
illum convenire cupientem, et hæcce ei exponentem. Sum ego, inquit,
civis Milesius, ad teque veni, Glauce, tua frui justitia cupiens. (5)
Quandoquidem enim, ut per reliquam Græciam universam, ita et per
Ioniam, eximia est fama tuæ justitiæ; reputavi mecum, in periculo
semper versari Ioniam, Peloponnesum contra in tuto locatam, et numquam
apud nos pecunias diu in ejusdem hominis possessione permanere. (6) Hæc
apud me reputanti deliberantique visum est mihi, bonorum meorum
dimidium, in pecuniam redactum, apud te deponere, bene gnaro apud te
mihi salvum illud collocatum iri. Accipe igitur has pecunias meas, et
has accipe servaque tesseras; quas qui secum ferens repetet pecunias,
ei illas reddes. (II.) Hæc quum hospes dixisset Milesius, accepit
Glaucus depositum prædicta conditione. (7) Multo vero interjecto
tempore Spartam venere filii hujus hominis, qui illas deposuerat
pecunias; qui quum convenissent Glaucum, exhibitis tesseris pecunias ab
illo repetierunt. At ille recusans, hæc respondit: Non memini equidem
hanc rem quam narratis, nec animum meum subit ulla ejus cogitatio. Volo
autem, si quidem in memoriam revocavero, facere quod justum est: nam,
si accepi, recte vobis restituam; si omnino non accepi, ex Græcorum
legibus vobiscum agam. (8) Igitur in quartum ab hoc mensem vos rejicio,
quo tempore hæc effecta vobis dabo. (III.) Lamentantes discedunt
Milesii, tamquam defraudati pecuniis. Glaucus vero, Delphos profectus,
consulit oraculum, (9) quæritque ex illo, an interposito jurejurando
pecuniam prædaretur. Quem his verbis Pythia adgreditur:
Glauce Epicydide! sane expedit ad breve tempus
jurando vicisse, intervertisseque nummos.
Jura: jurandi memorem quoque mors quia tollit.
At juramento quædam est sine nomine proles,
trunca manus, et trunca pedes; tamen impete magno
advenit, atque omnem vastat stirpemque domumque.
Sancti vero hominis florebit sera propago.
His auditis, deum oravit Glaucus, ut veniam sibi eorum quæ dixisset
daret. (10) At Pythia respondit, perinde esse, tentare deum, atque rem
ipsam peragere. (IV.) Tunc igitur Glaucus quidem hospites arcessivit
Milesios, et pecunias illis reddidit. Cujus vero rei caussa hunc ad
vos, Athenienses, sermonem facere adgressus sim, dicam. (11) Glauci
hujus nulla hodie propago superest, nec domus ulla quæ Glauci fuisse
existimetur: a stirpe enim excisus e Sparta est. Adeo expedit, de
deposito nihil aliud ne cogitare quidem, nisi ut repetentibus reddas.»
His dictis Leotychides, quum ne sic quidem morem ei gererent
Athenienses, discessit.
LXXXVII. Æginetæ, priusquam superiorum injuriarum, quas Thebanorum in
gratiam intulerant Atheniensibus, pœnas darent, hoc etiam admiserant.
(2) Succensentes Atheniensibus, a quibus injuria se adfectos
arbitrabantur, ad ulciscendos eos se compararunt: et quum Athenienses
sacra quinquennalia ad Sunium celebrarent, navi qua theori vehebantur
insidiati sunt, et repletam viris primariis Atheniensium ceperunt,
captosque in vincula conjecerunt.
LXXXVIII. Hæc ab Æginetis passi Athenienses non ultra differendum
putarunt, quin adversos illos, quidquid possent, machinarentur. Erat
tunc in Ægina vir spectatus, Nicodromus nomine, Cnœthi filius, infensus
Æginetis quod ab illis olim insula pulsus fuisset: hic ubi intellexit
Athenienses ad male faciendum Æginetis sese accingere, proditionem
Æginæ cum illis paciscitur, certum diem constituens, quo et ipse rem
adgressurus sit, et illos oporteat præsidio sibi adesse. His ita
constitutis, Nicodromus, ut ei cum Atheniensibus convenerat, veterem
quam vocant urbem occupat.
LXXXIX. Sed Athenienses ad constitutum diem non adfuerunt. Etenim
navium numerus tunc maxime non ad manus illis fuerat idoneus ad pugnam
cum Æginetis ineundam: et, dum a Corinthiis naves sibi commodandas
petunt, interim perdita res est. (2) Corinthii, quum per id tempus
quammaxime amici essent Atheniensium, rogantibus illis triginta dedere
naves, dederunt autem quinis drachmis eas commodantes; nam gratis dare
per legem non erat licitum. (3) His igitur acceptis navibus,
adjectisque suis, septuaginta omnino navibus instructis, adversus
Æginam navigarunt: sed postridie ejus diei, qui constitutus erat,
advenerunt.
XC. Nicodromus, ut ad diem non adfuerunt Athenienses, conscensa navi ex
Ægina profugit, eumque alii etiam ex Æginetis sunt secuti; quibus
Athenienses Sunium habitandum dedere: unde illi impetum facientes, res
Æginetarum, qui in insula erant, agebant ferebantque. Sed hoc quidem
postero tempore factum.
XCI. Tunc vero, qui opibus inter Æginetas valebant, superata plebe quæ
cum Nicodromo insurrexerat, hos qui in ipsorum venerant potestatem, ad
sumendum de eis supplicium eduxerunt. Quo tempore etiam piaculum
admisere, quod nulla ratione nullisque sacrificiis potuerunt expiare,
sed prius insula exciderunt, quam propitia illis reddita dea est. (2)
Nam, quum captos septingentos ex plebe ad supplicium educerent, unus
eorum, e vinculis elapsus, ad vestibulum confugit Cereris Legiferæ, et
prehensos annulos, quibus attrahitur porta, firmiter tenuit. Tum vero
illi, quum abstrahere hominem non valerent, manus ei præciderunt, atque
ita eduxerunt: et manus illæ annulis firmiter inhærebant.
XCII. Hæc in se invicem Æginetæ patrabant. Superati vero pugna navali
ab Atheniensibus, qui cum septuaginta advenerant navibus, auxilium
petierunt ab eisdem quos olim invocaverant, Argivis. At hi quidem jam
auxilio non venerunt, quippe offensi eo quod naves Æginenses, vi quidem
coactæ a Cleomene, ad Argolidem adpulerant terram, et Æginetæ una cum
Lacedæmoniis exscensionem fecerant. (2) In eadem autem incursione simul
etiam Sicyonii suis e navibus exscenderant. Quare ambobus Argivi
mulctam irrogarunt, mille talenta, utrique populo quingenta. (3) Et
Sicyonii quidem, agnoscentes injuste se fecisse, pacti sunt cum
Argivis, ut, solutis centum talentis, reliqua summa ipsis remitteretur:
Æginetæ vero culpam non agnoscentes, pertinaciter detrectaverunt
mulctam. Quam ob caussam nunc illis, auxilia rogantibus, publico nomine
nulla ab Argivis missa sunt, sed voluntarii eis suppetias venere mille
admodum; quibus dux præfuit vir strenuus, nomine Eurybates, qui
quinquertium exercuerat. (4) Eorum autem plerique non redierunt, sed ab
Atheniensibus in Ægina sunt interfecti: in his dux Eurybates, postquam
singulari certamine tres occidisset adversarios, ipse a quarto, Sophane
Deceliensi, interfectus est.
XCIII. Æginetæ vero, suis navibus Athenienses incompositos adorti,
superarunt illos, et quattuor naves eorum cum ipsis viris ceperunt. Ita
factum est ut bellum gereretur Athenienses inter et Æginetas.
XCIV. Interim Persa suum persecutus est institutum. Nam et famulus eum
semper admonebat, ut reminisceretur Atheniensium, et Pisistratidæ
instabant et calumniabantur Athenienses: simul vero ipse Darius
cupiebat, arrepta hac occasione, illos e Græcis subigere, qui terram et
aquam ipsi non dedissent. (2) Itaque, Mardonio ab imperio remoto, qui
cum classe male rem gesserat, alios nominavit imperatores, qui adversus
Eretriam et Athenas proficiscerentur, Datin, Medum genere, et
Artaphernem, Artaphernis fratris sui filium: quos misit dato mandato,
ut Athenas Eretriamque sibi subjicerent, et capta inde mancipia in suum
adducerent conspectum.
XCV. Hi nominati imperatores, quum a rege digressi in Aleium
pervenissent campum Ciliciæ, exercitum pedestrem secum ducentes
numerosum et bene instructum; ibi quum castra posuissent, accesserunt
eis universæ copiæ navales, ut cuique populo imperatæ erant:
accesseruntque etiam naves equis transvehendis, quas superiori anno
Darius suis tributariis edixerat parandas. (2) Equis in hippagines
impositis, et omni pedestri exercitu naves conscendere jusso, sexcentis
triremibus in Ioniam navigarunt. Inde vero non littus legentes recta
versus Hellespontum et Thraciam direxerunt classem; sed Samo profecti,
per Icarium mare et secundum insulas cursum tenuere; (3) metuentes
maxime, ut mihi videtur, montis Atho circuitum, in quo circumnavigando
superiori anno ingentem passi erant calamitatem: insuper vero etiam, ut
hac irent, Naxus insula eos cogebat, quæ superiori tempore non erat
subacta.
XCVI. Ubi per mare Icarium transvecti contra Naxum venere (hanc enim
primam omnium adoriri in animo habebant Persæ), memores eorum quæ prius
acciderant, Naxii non sustinentes hostem, procul abeuntes in montes
confugerunt. (2) Persæ vero, in servitutem redactis quotquot illorum
comprehendissent, et templa et urbem incenderunt. Quo facto, adversus
reliquas insulas navigare pergebant.