XXXIX. Ita mortuo etiam Stesagora, deinde Miltiadem, Cimonis filium,

mortui Stesagoræ fratrem, ad suscipiendum imperium cum triremi in

Chersonesum miserunt Pisistratidæ; qui Athenis etiam eumdem beneficiis

promeruerant, quasi non conscii fuissent cædis patris illius Cimonis;

quæ quo pacto patrata fuerit, in alia narrationis parte exponam. (2)

Miltiades postquam in Chersonesum pervenit, domi se tenuit, tamquam

mortui fratris Stesagoræ memoriam honorans. Quod ubi rescivere

Chersonesitæ, congressi principes ex omnibus undique civitatibus, quum

communi consilio simul omnes ad eum condolendi caussa convenissent, in

vincula ab illo conjecti sunt. (3) Atque ita Miltiades Chersonesum

tenuit, quingentos alens satellites et uxorem duxit filiam Olori

Thracum regis Hegesipylam.

XL. Hic igitur Cimonis filius Miltiades recentiori memoria in

Chersonesum venerat: cui, ex quo advenit, alia acciderunt præsentibus

graviora. Tertio enim ab his rebus superiori anno Scythas fugiens in

exsilium abiit. Nempe Scythæ Nomades, a Dario rege irritati, junctis

viribus usque in hanc Chersonesum invaserunt: (2) quorum adventum

exspectare non ausus Miltiades e Chersoneso profugit; donec, regressis

Scythis, Dolonci eum reduxerunt. Hæc igitur tertio anno ante ea quæ

nunc ei acciderunt, acta sunt.

XLI. Nunc vero, ubi Phœnices in Tenedo esse cognovit, quinque

triremibus ex his, quæ ad manus erant, pecunia et aliis rebus pretiosis

impletis Athenas navigavit. Dum vero, ex Cardia urbe profectus, per

Melanem sinum navigans, prætervehitur Chersonesum, occurrunt navibus

ejus Phœnices. (2) Et ipse quidem Miltiades cum quattuor navibus Imbrum

effugit; quintam vero persequentes Phœnices ceperunt, (3) cui navi

præfectus tum erat Miltiadis filius natu maximus Metiochus, non ex

Olori Thracis filia natus, sed ex alia uxore: atque hunc simul cum navi

ceperunt Phœnices. Qui, ut resciverunt Miltiadis esse filium, ad regem

eum abduxerunt, ingentem existimantes gratiam se inituros propter

sententiam quam in Ionum concilio dixerat Miltiades, quum illos

hortaretur obtemperare Scythis rogantibus, ut pontem solverent Iones

domumque navigarent. (4) At Darius, postquam ad eum Phœnices Metiochum

Miltiadis filium adduxerunt, nihil Metiocho mali fecit, sed multa in

eum beneficia contulit: nam et domum et possessiones ei dedit, et

Persicam uxorem, ex qua ei nati sunt filii, qui Persarum ordini sunt

adscripti.

XLII. Miltiades vero ex Imbro Athenas pervenit. Atque eo anno nihil

amplius hostile adversus Ionas a Persis susceptum est; immo vero hæc

valde utilia Ionibus hoc anno contigere. (2) Artaphernes, Sardium

præfectus, arcessitis legatis ex civitatibus, coegit Ionas, ut

pactiones mutuas facerent de litibus ex juris formula dirimendis, nec

porro vi et armis inter se agerent. (3) Et hoc eos facere coegit, et

terras eorumdem dimensus per parasangas (sic Persæ mensuram vocant

triginta stadiorum), tributa quibusque imposuit, quæ ab illo inde

tempore constanter ad meam usque ætatem eadem manent, sicut ab

Artapherne constituta sunt: constituta autem ab illo sunt fere eadem

conditione atque prius fuerant.

XLIII. Et hæc quidem pacata illis contigerunt. Primo autem vere,

reliquis imperatoribus domum dimissis a rege, Mardonius Gobryæ filius

ad mare descendit, ingentem et pedestrem exercitum ducens, et navalem.

Ætate juvenis is erat, et nuper regis Darii filiam Artozostram duxerat

uxorem. (2) Huic igitur exercitui præfectus Mardonius, postquam in

Ciliciam pervenit, navem ipse conscendit, et cum reliquis navibus est

profectus; pedestrem vero exercitum alii duces ad Hellespontum

duxerunt. (3) Quum vero Asiam præternavigans Mardonius ad Ioniam

pervenisset, rem hic ego dicam maxime miram eis Græcis, qui sibi

persuaderi non patiuntur, Otanen unum e septem illis Persis pro

sententia dixisse, populare imperium apud Persas debere institui.

Namque Mardonius, abrogato tyrannorum omnium inter Ionas imperio,

popularem statum civitatibus instituit. (4) Eo facto in Hellespontum

properavit. Ut vero coacta est magna vis navium, et collectus ingens

pedestris exercitus, navibus superato Hellesponto, per Europam iter

fecerunt: proficiscebantur autem adversus Eretriam et Athenas.

XLIV. Nempe, contra has dirigi expeditionem, verbis præ se ferebant.

Cæterum, quum constitutum apud se haberent quam plurimas possent ex

Græcis civitatibus subigere, primum Thasios classe adgressi, qui ne

manus quidem contra illos sustulerant, sibi subjecerunt; tum pedestri

exercitu Macedonas, post illos qui jam Persis serviebant, sub jugum

miserunt: nam qui cis Macedoniam habitant populi, jam cuncti illis

subjecti erant. (2) Dein navibus a Thaso continentem versus transvecti,

secundum oram perrexerunt navigare usque Acanthum: tum Acantho

profecti, Athon montem circumvehi instituerunt. Sed dum circumvehuntur,

ingruens ventus boreas ingens, et contra quem eluctari nulla arte

poterant, maximum navium numerum ad montem impulsas misere adflixit. (3)

Aiunt enim ad trecentas ex navibus periisse, et hominum amplius viginti

millia. Etenim quum belluis frequens admodum sit hoc circa Athon mare,

alii a belluis rapti periere; alii vero ad petras adlisi; alii, quum

natare non didicissent, hoc ipso periere; alii gelu. Hæc clades classem

adflixit.

XLV. Mardonium vero et pedestrem exercitum, quum in Macedonia castra

haberet, noctu adgressi Brygi Thraces, magnum militum numerum

occiderunt, ipsumque vulnerarunt Mardonium. At ne hi quidem servitutem

a Persis imminentem effugere: etenim non prius ex his regionibus

discessit Mardonius, quam in potestatem illos redegisset. (2)

Verumtamen, subactis his, retro duxit exercitum, quippe et terra clade

a Brygis accepta, et mari maximam calamitatem ad Athon passus. Ita hæ

copiæ, turpiter re gesta, in Asiam redierunt.

XLVI. Altero vero ab his rebus anno primum Thasios, a vicinis

insimulatos quasi defectionem molirentur, misso nuncio jussit Darius

diruere murum, et naves suas Abdera devehere. (2) Thasii enim, ex quo

ab Histiæo Milesio fuerant[TR3] obsessi, quum magni illis essent

reditus publici, pecuniis suis utebantur ad construendas naves longas,

et ad validiorem murum urbi suæ circumducendum. Erant autem illis

reditus et ex continente et ex metallis. (3) Certe ex his quæ in Scapte-

Hyle metalla sunt, quæ sunt auri fodinæ, omnino octoginta redibant

talenta; ex his vero quæ in ipsa Thaso, aliquanto quidem minus, sed

tamen tantum, ut, quum Thasii essent vectigalium immunes fructuum

nomine pendendorum, ex continente et ex metallis redirent iis omnino

quotannis ducenta talenta, et, quando plurimum redibat, trecenta.

XLVII. Vidi etiam ipse hæc metalla: quorum maxime admiranda mihi visa

sunt ea, quæ a Phœnicibus fuerant inventa, qui cum Thaso insulam hanc

condiderunt, quæ nunc ab hoc Thaso Phœnice nomen traxit. (2) Sunt autem

Phœnicia hæc metalla inter duo Thasi loca, quorum alteri Ænyra nomen

est, alteri Cœnyra, adversus Samothraciam: ingens mons est, quærendis

metalli venis susque deque versus.

XLVIII. Et hæc quidem hujusmodi sunt. Cæterum Thasii, regis imperio

parentes, et murum suum diruerunt, et naves cunctas devexerunt Abdera.

(2) Post hæc tentare Græcorum animos Darius instituit, cogniturus utrum

secum bellum gesturi, an se ipsi tradituri essent. Igitur præcones per

Græciam, alios alio, dimisit, qui regis nomine terram et aquam a Græciæ

populis poscerent. (3) Dum vero hos in Græciam mittit, simul alios

præcones per maritimas civitates sibi tributarias dimisit, qui eas

juberent naves longas aliasque transvehendis equis comparare.

XLIX. Hæ igitur comparabant imperatas naves: qui vero in Græciam

venerunt legati, his multi quidem in continente populi ea, quæ ipsis

rex proposuerat postulaveratque, dedere; insulani vero omnes, ad

quoscumque legati cum eisdem postulatis pervenerunt. Igitur quum cæteri

insulani terram et aquam Dario dederunt, tum vero etiam Æginetæ. (2)

Qui quum hoc fecissent, protinus eis imminebant Athenienses, rati

adversus se tendere illud Æginetarum factum, ut simul cum rege Persarum

bellum sibi inferrent. Itaque cupide arripientes hanc occasionem,

Spartam misere legatos, qui accusarent Æginetas hujus facti caussa,

quod ad proditionem pertineret Græciæ.

L. Qua audita accusatione, Cleomenes Anaxandridæ filius, rex

Spartanorum, Æginam trajecit, comprehensurus hos ex Æginetis, qui ejus

rei maxime fuissent auctores. Ut vero comprehendere eos est adgressus,

quum alii Æginetarum ei restiterunt, tum in his maxime Crius, Polycriti

filius; qui, non impune, ait, illum quemquam ex Æginetis esse

abducturum: (2) non enim publico Spartanorum consilio eum hoc facere,

sed pecunia corruptum ab Atheniensibus; alioqui simul cum altero rege

venturum fuisse ad hos comprehendendos. Dixit autem hæc ex Demarati

mandato. (3) Cleomenes igitur, Ægina abire coactus, ex Crio quæsivit,

quodnam ei nomen esset. Qui quum verum respondisset, dixit ei

Cleomenes: «Nunc igitur, Aries (_id significat Græcum nomen Krios_),

cornua tua ære muni, quippe magnum in malum incursurus.»

LI. Cleomenem vero per id tempus Spartæ calumniabatur Demaratus,

Aristonis filius, qui domi manserat, rex et ipse Spartanorum, sed ex

familia inferiore; non quidem ob aliam caussam inferiore (nam ab eodem

progenitore oriundi erant), nisi quod propter primogenituram magis in

honore erat Eurysthenis prosapia.

LII. Etenim Lacedæmonii, contra quam a poetis omnibus memoratur, aiunt,

non Aristodemi filios, sed ipsum Aristodemum, Aristomachi filium,

Cleodæi nepotem, Hylli pronepotem, quum rex esset Lacedæmoniorum,

duxisse illos in hanc regionem quam nunc ipsi obtinent. (2) Haud multo

vero interjecto tempore uxorem Aristodemi, cui nomen fuisse Argiam;

fuisse autem eamdem aiunt filiam Autesionis, neptin Tisameni, proneptin

Thersandri, abneptin Polynicis; hanc, inquam, peperisse gemellos: et

Aristodemum, postquam vidisset pueros, morbo decessisse. (3)

Lacedæmonios autem, qui tunc fuissent, decrevisse regem ex legis

præscripto nominandum ex pueris eum qui major esset natu. Quum vero

nescirent, utrum ex illis eligerent, ut qui similes inter se et æquales

essent; quumque nec nunc, nec ante cognovissent uter prior esset,

interrogasse matrem. (4) At illam dixisse, ne se quidem ipsam

internoscere: et scientem quidem egregie quæ res sit hoc dixisse, sed

cupientem, ut uterque, si fieri forte posset, rex nominetur.

Lacedæmonios itaque, incerti quum essent, Delphos misisse, quid facto

opus esset consulentes: (5) Pythiamque eos jussisse, ut puerum utrumque

regem haberent, sed magis honorarent natu majorem. Quo accepto

responso, quum nihilo minus incerti fuissent Lacedæmonii, quo pacto

reperirent, uter eorum major natu esset, consilium eis dedisse hominem

Messenium, cui nomen fuisse Panitæ. Suasisse igitur Lacedæmoniis hunc

Paniten, ut observarent matrem, viderentque utrum puerorum lavaret

priorem, priorique cibum præberet. Quodsi illa deprehenderetur in hoc

constanter eumdem servare tenorem, habituros illos totam rem quam

quærant et reperire cupiant: sin fluctuet illa, et modo hunc, modo

illum priorem curet, satis illos intelligere posse, ne ipsam quidem

matrem exploratam rem habere; et tunc quidem aliam ineundam fore

rationem. (6) Jam illos, juxta Messenii monitum observantes matrem

filiorum Aristodemi, ignorantem ipsam cujus rei caussa observaretur,

deprehendisse constanter eam et in cibo præbendo et in lavando

præferentem puerorum priorem. (7) Sumpsisse igitur Lacedæmonios hunc a

matre alteri prælatum, ut natu majorem, eumque in domo publica aluisse;

nomenque ei impositum fuisse Eurysthenis, minori vero Proclis. Et hos

ipsos fratres, postquam adolevissent, per omne vitæ tempus discordes

inter se fuisse aiunt, et pari modo constanter animatos esse illorum

posteros.

LIII. Hæc quidem soli ex Græcis Lacedæmonii narrant. Jam vero, quæ

communi consensu a Græcis memorantur, hæc dicam: scilicet Doriensium

hos reges usque ad Perseum, Danaæ filium, prætermisso dei nomine, recte

recenseri a Græcis, et esse illos Hellenas (_sive_ Græcos) probari: jam

tunc enim Hellenibus hi accensebantur. (2) Dixi autem usque ad Perseum,

neque altius repetii eorum genus, hac caussa, quoniam Persei pater

mortalis nullus nominatur, quemadmodum Herculis Amphitryo. Itaque recte

et idonea de caussa dixi, usque ad Perseum. (3) Sin a Danae, Acrisii

filia, per patres adscendendo repetere genus velimus, reperiemus

Doriensium duces origine Ægyptios fuisse. Hæc igitur, ex Græcorum

ratione, illorum genealogia est.

LIV. Ut vero Persarum fert traditio, ipse Perseus, Assyrius quum esset,

Græcus est factus, non vero Persei majores: Acrisii vero progenitores

generis propinquitate ad Perseum nihil pertinere, sed esse, quemadmodum

Græci dicunt, Ægyptios.

LV. Et hæc quidem de his dicta sufficiant. Cur vero, et quibus rebus

gestis, Ægyptii quum essent, Doriensium reges evaserint, omitto

memorare, quum ab aliis hæc exposita sint. Quæ vero alii non

occuparunt, eorum mentionem faciam.

LVI. Jam honores et privilegia, regibus Spartanis tributa, hæc sunt:

sacerdotia duo, Jovis Lacedæmonii, et Jovis Cœlestis: tum belli

inferendi potestas in quamcumque velint terram; cui potestati

intercedere nemo Spartanus potest, quin piaculari se crimine obliget.

Quum in bellum proficiscuntur, primi incedunt reges, postremi redeunt:

(2) et centum delecti viri in exercitu eos custodiunt. Victimis utuntur

in expeditionibus, quotcumque volunt; et omnium immolatarum pecudum et

pelles et terga ipsi accipiunt. Hæc sunt quæ ad bellum pertinent.

LVII. In pace hi eisdem honores et præmia sunt concessa. Si quis

publicum facit sacrificium, primi in cœna sedent reges, et ab his fit

distribuendorum ciborum initium, ita quidem ut utrique regi de rebus

omnibus duplex portio tribuatur, quam cæteris convivis: libamina etiam

hi auspicantur, iidemque mactatarum pecudum pelles accipiunt. (2) Ad

hæc, singulis noviluniis, et septimo cujusque mensis die, utrique regum

ex publico datur perfecta victima in Apollinis templo mactanda, et

farinæ medimnus, et vini quartarius Laconicus. In omnibus ludis

publicis sedes primarias et præcipuas habent. (3) Proxenos civitatibus

iidem nominant e civibus quoscumque voluerint; et uterque duos nominat

Pythios: sunt autem Pythii, cives qui Delphos mittuntur ad consulendum

oraculum, hique publice cum regibus aluntur. (4) Quando ad cœnam non

veniunt reges, utrique domum mittuntur duo chœnices farinæ, et vini

cotyla: præsentibus vero tribuitur de omnibus rebus duplex portio;

idemque illis honos habetur, quoties a privato homine ad cœnam

vocantur. (5) Edita vaticinia hi custodiunt, sed ita ut eorumdem

conscii sint Pythii. Judicant soli reges de hisce solum rebus: de

virgine paternorum omnium bonorum hærede, cui illa nubere debeat, nisi

jam a patre fuerit desponsata; et de viis publicis. (6) Tum, si quis

adoptare voluerit filium, is coram regibus id facere tenetur. Adsident

reges deliberantibus senatoribus, qui sunt numero duodetriginta: quodsi

in senatum non veniunt, hi ex senatoribus qui proxime illos cognatione

attingunt, regum habent honores, et duo suffragia conferunt,

prætereaque tertium, suum ipsorum.

LVIII. Ista igitur viventibus regibus Spartanis publice tribuuntur:

mortuis vero, hæcce. Nunciant equites obitum regis per universam

Laconicam; in urbe vero circumeuntes mulieres lebetem pulsant. Quo

facto, necesse est ut ex quaque domo duo liberi homines, mas et femina,

luctu squaleant; id ni faciunt, gravem mulctam incurrunt. (2) Est autem

mos Lacedæmoniorum in regum obitu idem qui barbarorum in Asia: plerique

enim barbari in obitu regum suorum eodem utuntur instituto. Mortuo enim

rege Lacedæmoniorum, non Spartani solum, sed et ex tota Laconica circum

habitantium certus quidam numerus ad prosequendum funus convenire

tenetur. (3) Hi igitur, et Helotæ, et Spartani ipsi, postquam multa

millia numero in unum convenere, promiscue cum mulieribus frontes

gnaviter plangunt, immensaque edunt lamenta, postremum semper ex

regibus, eum qui diem obiit, optimum fuisse dicentes. (4) Quodsi in

bello mortuus rex est, ejus simulacrum effingunt, et pulcre strato

lectulo impositum efferunt. Sepulto rege, per decem dies nec populi

concio instituitur, nec magistratuum consessus, sed per hos dies

continuos lugent.

LIX. Etiam in hoc Lacedæmoniis convenit cum Persis, quod defuncti regis

successor in regni sui auspiciis ære alieno liberat quemlibet

Spartanum, qui vel regi vel publico aliquid debuit. Similiter enim apud

Persas recens constitutus rex civitatibus omnibus tributum, quod nondum

persolverunt, remittit.

LX. Cum Ægyptiis vero hoc commune Lacedæmonii habent, quod apud illos

præcones et tibicines et coqui in patrias artes succedunt; et tibicen

filius est tibicinis, coquus coqui, præco præconis: neque præconis

filium alius, ob vocis claritatem munus hoc ambiens, excludit; sed

quilibet negotium suum patrio more exsequitur. Atque hæc quidem ita se

habent.

LXI. Cleomenem igitur, Æginæ tunc versantem, et communi Græciæ bono

navantem operam, quum accusasset Demaratus, non Æginetis ille studens,

sed invidia et odio ductus; (2) tum vero Cleomenes, ex Ægina reversus,

regiam dignitatem abrogandi Demarato consilium cepit; cujus exsequendi

consilii hæc res ei ansam occasionemque præbuit. (3) Aristoni, Spartæ

regi, quum duas deinceps uxores duxisset, liberi ex his nulli prognati

erant. Cujus rei non suam esse culpam existimans, tertiam duxit uxorem.

(4) Duxit autem hoc modo: erat illi amicus civis Spartanus, quo civium

omnium familiarissime Ariston utebatur. Hic vir uxorem habuit longe

formosissimam omnium quæ Spartæ erant mulierum: et ea quidem

formosissima ex deformissima evaserat. (5) Etenim quum turpis fuisset

adspectu, nutrix illius, puellam ita deformem videns esse hominum

opulentorum filiam, vidensque parentes illius in magna calamitate

ponere turpem filiolæ formam, hæc animadvertens nutrix, tale inivit

consilium: (6) quotidie gestabat eam in Helenæ templum, quod est in

loco qui Therapna vocatur, supra Phœbeum templum. Quoties autem puellam

eo gestasset, statuebat illam ante deæ simulacrum, supplexque rogabat

deam, ut deformitate liberare puellam vellet. (7) Jam die quodam, quum

templo egrederetur nutrix, adparuisse ei dicitur mulier, quærens ex ea

quid esset quod in ulna gestaret. Cui quum illa respondisset, puellam

se gestare, rogasse mulierem, ut sibi monstraret puellam. Neganti

nutrici, dicentique vetitum sibi a parentibus esse ne cuiquam eam

monstraret, etiam atque etiam hanc institisse, ut sibi ostenderet. (8)

Tum nutricem, ut vidit plurimum interesse mulieris videre puellam, ita

denique illi ostendisse; et hanc, tacto puellæ capite, dixisse, formæ

præstantia superaturam eam Spartanas omnes mulieres. (9) Atque inde ab

illo die mutatam esse ejus formam. Hanc igitur, ubi nubilis facta est,

in matrimonium duxit Agetus, Alcidæ filius, hic ipse quem dixi

Aristonis amicus.

LXII. Cujus mulieris amore urens Ariston talem iniit rationem. Amico,

cujus hæc uxor erat, recipit ipse, dono se daturum quamcumque rerum

suarum omnium ille selegisset, jubetque amicum, ut parem sibi referat

gratiam. Et ille, nihil de uxore sua veritus, quum videret esse etiam

Aristoni uxorem, in conditionem consensit; atque in hoc ipsum mutuis se

juramentis ambo obligarunt. (2) Deinde Ariston dedit illi

pretiosissimum nescio quod cimeliorum suorum, quod selegerat Agetus: et

ipse, par ab illo sibi referri postulans, ibi tunc uxorem amici conatus

est secum abducere. (3) At ille, in omnia alia, hoc uno excepto, se

consensisse, ait: verumtamen quum juramento esset obstrictus, doloque

circumventus, abduci eam passus est.

LXIII. Ita igitur tertiam uxorem, repudiata secunda, Ariston duxit.

Eique hæc eadem mulier intra tempus justo brevius, decimo nondum

expleto mense, peperit hunc, de quo hic agitur, Demaratum: (2) et

Aristoni tunc in consessu ephororum sedenti unus e famulis nunciavit,

natum ei esse filium. At ille, memor temporis quo duxerat uxorem, et

digitis numerum iniens mensium, interposito jurejurando ait, «Hic meus

esse non potest.» (3) Idque audiverant ephori: nec tamen statim curæ

admodum illis fuerat id verbum. Postquam vero adolevit puer, dicti

pœnituit Aristonem; etenim quam maxime suum esse filium Demaratum

existimabat: (4) et nomen Demaratum (_id est_, Votis populi expetitum)

hac caussa ei imposuit, quod antea Spartani publice susceptis pro

Aristone votis, ut viro omnium ante id tempus regum Spartanorum

probatissimo, deos erant precati, ut filius ei nasceretur. Ob hoc

igitur nomen ei est impositum Demaratus.

LXIV. Succedente tempore e vita discessit Ariston, et Demaratus regnum

suscepit. Fuisse autem videtur in fatis, ut ista res, quum comperta

fuisset, regno exueret Demaratum, eo quod magnum in odium incurrerat

Cleomenis, primum, exercitu Eleusi abducto, deinde (ut dixi) tunc, quum

Cleomenes in Æginam trajecerat adversus hos qui cum Medis sentiebant.

LXV. Itaque ulcisci eum cupiens Cleomenes paciscitur cum Leotychide,

Menaris filio, Agidis nepoti, ex eadem domo, qua erat Demaratus,

oriundo, in hanc conditionem, ut ille, sua opera rex creatus in locum

Demarati, ipsum sequeretur adversus Æginetas. (2) Fuerat autem

Leotychides inimicissimus Demarato, ejusmodi de caussa; quod, quum

Percalum, Chilonis filiam, neptin Demarmeni, sibi desponsasset,

Demaratus per insidias nuptiis illis frustratus erat Leotychidem,

præreptamque illi Percalum ipse duxerat uxorem. (3) Hæc quum fuisset

inimicitiarum Leotychidis adversus Demaratum origo, tunc a Cleomene

sollicitatus Leotychides jurat contra Demaratum, dicens, non legitime

illum regem esse Spartanorum, nec enim filium esse Aristonis. (4)

Deinde, post interpositum hoc juramentum, judicio eum est persecutus,

in memoriam revocans verbum istud, quod Aristoni tunc exciderat, quum

ei famulus recens natum renunciasset filium; ubi numero inito mensium

jurans dixerat, non esse illum filium suum. (5) Huic verbo insistens

Leotychides declaravit Demaratum nec Aristone genitum, nec legitime

regnantem Spartæ; testes advocans eosdem ephoros, qui tum cum illo

sederant in consilio, et verbum istud ex ore Aristonis audierant.

LXVI. Postremo, quum ea de re exstitissent rixæ, placuit Spartanis ex

Delphico oraculo quærere, an Aristonis filius esset Demaratus. (2) Quod

quum de industria ita decernendum curasset Cleomenes, ut de ea re ad

Pythiam referretur; tum vero idem Cleomenes Cobonem sibi conciliavit,

Aristophanti filium, virum maxima apud Delphenses auctoritate; qui

Periallæ prophetissæ persuasit, ut ea diceret, quæ Cleomenes dici

volebat. (3) Ita igitur interrogantibus his, qui ad consulendum

oraculum missi erant, respondit Pythia, non esse Aristonis filium

Demaratum. Attamen postero tempore comperta ea fraus est, et Cobon

Delphis profugit, prophetissæ vero Periallæ abrogatum est munus.

LXVII. Hoc igitur modo abrogata Demarato regia dignitas est. Deinde

vero, relicta Sparta, ad Medos profugit Demaratus, ob contumeliam

hujusmodi. Postquam regno fuit exutus, ad gerendum magistratum erat

electus. (2) Quumque esset solenne ludicrum, quod Gymnopædias vocant,

Leotychides, rex jam creatus in Demarati locum, risus et contumeliæ

caussa misso famulo ad Demaratum, qui et ipse spectator aderat,

quæsivit ex eo, qualenam illi videretur, hunc gerere magistratum post

regiam dignitatem? (3) Cui illi, indignatus interrogatione, respondit,

se quidem utrumque esse expertum, nec vero illum: cæterum

interrogationem hanc Lacedæmoniis aut infinitæ calamitatis, aut

infinitæ felicitatis fore initium. (4) His dictis, velata facie theatro

egressus, domum suam abiit: ibique protinus, præparatis rebus

necessariis, Jovi bovem immolavit, et eo mactato vocavit matrem.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 34 / 55 段