Histiæum Chii, rogante ipso, Miletum deduxere. At Milesiis, lubenter
Aristagora etiam liberatis, neutiquam volupe erat alium tyrannum in
terram suam recipere, quippe qui libertatem gustassent. (2) Itaque,
quum noctu per vim intrare Miletum conatus esset Histiæus, repulsus
est, atque etiam ab aliquo ex Milesiis in femore vulneratus. Rejectus
igitur a patria Chium rediit: inde vero, quum Chiis ut sibi naves
darent persuadere non potuisset, Mytilenen trajecit; et Lesbiis, ut
naves sibi darent, persuasit. (3) Hi igitur, instructis octo
triremibus, cum Histiæo Byzantium navigarunt: ibique in insidiis
stantes, naves ex Ponto navigantes vi ceperunt, exceptis eorum navigiis
qui se paratos esse Histiæo parere profiterentur.
VI. Dum hæc Histiæus et Mytilenæi agebant, interim ad ipsam Miletum
ingens et navalis et pedestris exspectabatur exercitus. Nam Persarum
duces, junctis viribus et in unum exercitum collatis, adversus Miletum,
insuper habitis minoribus oppidis, proficiscebantur: (2) et navalium
copiarum promptissimi erant Phœnices: una autem militabant et Cyprii,
nuper subacti, et Cilices, atque Ægyptii.
VII. Quos ubi Iones intellexerunt adversus Miletum reliquamque Ioniam
proficisci, miserunt de suis ad Panionium, qui de rebus ad se
pertinentibus deliberarent. (2) Quibus prædicto loco congregatis,
habito consilio, placuit, ut pedestris exercitus, qui opponeretur
Persis, nullus cogeretur, sed muros defenderent ipsi per se Milesii;
classis autem, nulla excepta navi, rebus omnibus instrueretur, atque
ita instructa quamprimum ad Laden occurreret, et pro Mileto pugna
navali decerneret. Est autem Lade parva insula, urbi Milesiorum obversa.
VIII. Post hæc, ubi instructis navibus adfuere Iones, cum eisque
Æolenses Lesbum incolentes, aciem in hunc modum ordinarunt. (2) Cornu
ad orientem spectans ipsi tenebant Milesii, naves præbentes octoginta:
his contigui erant Prienenses cum duodecim navibus, et Myusii navibus
tribus: Myusiis proximi stabant Teii, septemdecim navibus: Teiis
proximi Chii, navibus centum. (3) Juxta hos locati Erythræi et
Phocæenses, quorum illi octo contulerant naves, hi vero tres.
Phocæensibus contigui erant Lesbii, navibus septuaginta. Postremi
locati Samii, cornu tenentes occidenti obversum, navibus sexaginta.
Universus harum omnium numerus fuit, triremes trecentæ quinquaginta
tres.
IX. Et hæ quidem Ionum erant. At barbari quas habebant naves,
multitudine erant sexcentæ. Quæ ubi et ipsæ ad Milesiorum fines
pervenere, simulque pedestres universæ aderant copiæ, ibi tum duces
Persarum, cognita Ionicarum navium multitudine, veriti sunt ne superare
has non possent, adeoque nec Miletum possent capere, mari non potentes,
atque ita periculum incurrerent pœnas dandi Dario. (2) Hæc secum
reputantes, convocarunt Ionum tyrannos, qui ab Aristagora Milesio
imperiis dejecti ad Medos profugerant, jamque cum illis adversus
Miletum militabant. Ex horum igitur numero convocatos, quotquot
præsentes erant, in hunc modum sunt adlocuti: «Nunc, viri Iones,
quisque vestrûm palam faciat, de regis domo se bene velle mereri.
Unusquisque nempe vestrûm det operam, ut populares suos a reliquorum
abstrahat societate. (3) Proponite igitur illis, enunciateque, nihil
triste illos ob defectionem passuros, nec ædes eorum vel sacras vel
privatas iri incensum, nec duriore conditione, quam ante, futuros. (4)
Sin a societate non recesserint, sed utique pugnæ periculo rem
commiserint, hæc minitantes illis prædicite, quæ ipsis sint eventura:
nos prælio victos in servitutem rapturos, pueros eorum castraturos,
virgines Bactra abducturos, et terram aliis esse tradituros.»
X. Quæ quum illi dixissent, Ionum tyranni noctu ad populares suos
unusquisque dimisit qui hæc eis renunciarent. (2) At Iones, ad quos hi
nuncii pervenere, tenaciter in proposito suo perstiterunt, nec
admiserunt proditionem: et quique sibi solis hæc a Persis edici
existimabant. Et hæc quidem protinus, ex quo ad Miletum Persæ
pervenerant, peracta sunt.
XI. Deinde vero, ubi in Lade insula Iones convenere, conciones sunt
habitæ; et quum alii apud eos verba fecere, tum Phocæensium dux
Dionysius sic est locutus: «Nunc, quum in novaculæ acie sint res
nostræ, ut vel liberi simus, vel servi, et ii quidem velut fugitivi;
(2) si quidem volueritis, viri Iones, labores suscipere, erit id quidem
in præsentia vobis molestum, sed poteritis superatis hostibus esse
liberi; sin disciplina militari insuper habita, mollitiei vos
dedideritis; nullam equidem spem habeo, pœnam defectionis regi dandam
effugere vos posse. (3) Sed me audite mihique vos permittite; et vobis
ego, si modo dii æqua dederint, recipio, aut pugnæ aleam non subituros
esse hostes, aut, si nos adgressuri sunt, magnam cladem accepturos.»
XII. His auditis, Dionysio se permiserunt Iones. Tum ille quotidie,
navibus longo ordine eductis, postquam remiges in discurrendo singulis
navibus per binas alias exercuisset, et classiarios jussisset armatos
in ponte stare, reliquam diei partem in ancoris naves tenebat; atque
ita toto die laborem Ionibus exhibebat. (2) Et illi quidem ad septimum
usque diem ei parebant, mandataque exsequebantur; insequente vero die,
quum impatientes essent talium laborum, molestiis et solis ardore
vexati, hosce inter se sermones miscere: «Quo tandem numine læso hos
exhaurimus labores? (3) qui desipientes et de statu mentis dejecti,
homini Phocæensi, vano jactatori, qui tres naves in commune contulit,
nos totos permisimus. Et ille nos, sibi traditos, miseriis
intolerabilibus vexat; ita ut nostrûm multi in morbos inciderint, et
multis item aliis eadem sors imminere videatur! (4) Quanto nobis
præstat, quidvis aliud, quam hæc mala, pati, et futuram servitutem
potius tolerare, qualiscumque illa fuerit, quam hanc præsentem, qua
constricti sumus! Agite, ne porro huic homini pareamus!» (5) Hæc
dixerant, et extemplo nemo amplius mandata facere voluit; sed, tamquam
pedestris exercitus, tentoriis in insula fixis degebant in umbra, naves
conscendere exercerique nolentes.
XIII. Quæ ubi a Ionibus fieri viderunt Samiorum duces; tum vero, quos
sermones jubentibus Persis ad eos deferendos prius curaverat Æaces,
Sylosontis filius, deserere eos jubens Ionum societatem, (2) hos tunc
sermones animis admittebant Samii, spretam ab Ionibus militarem omnem
videntes disciplinam, simulque intelligentes superari non posse regis
potentiam; satis quippe gnari, etiamsi præsentes navales copias
superarent Darii, alias quintuplices contra se adfuturas. (3)
Adripientes igitur occasionem, simulatque Ionas viderunt negantes in
officio se futuros, lucro sibi duxerunt servare res suas et sacras et
privatas. (4) Erat autem Æaces ille, cui morem Samii gesserunt, filius
Sylosontis, Æacis nepos: qui, quum tyrannus fuisset Sami, ab Aristagora
Milesio exutus fuerat imperio, quemadmodum reliqui Ioniæ tyranni.
XIV. Tunc igitur, ubi Phœnices cum classe contra progressi sunt, Iones
etiam naves suas longo ordine eduxerunt. Ut vero prope invicem fuerunt,
commiseruntque prælium, exinde quinam ex Ionibus aut ignavi in hac
navali pugna aut fortes viri fuerint, adcurate scribere non possum: nam
alii alios invicem culpant. (2) Dicuntur autem tunc Samii, ut
convenerat cum Æace, sublatis velis, deserta acie, Samum navigasse,
undecim navibus exceptis. (3) Harum enim præfecti manserunt,
pugnaveruntque spreto ducum suorum imperio: hisque commune Samiorum, ob
hoc factum, eum honorem habuit, ut nomina ipsorum cum paternis
nominibus columnæ inscriberentur, ut qui probi fortesque viri fuissent;
et est hæc columna in foro. (4) Lesbii vero, proximos profugere
videntes, idem fecerunt quod Samii; eorumque exemplum major pars Ionum
secuta est.
XV. Ex his vero qui in prælio substiterunt, pessime accepti sunt Chii,
præclaris quidem factis nobilitati, et neutiquam, ut alii, de industria
cessantes. Contulerant enim, quemadmodum ante etiam dictum est, naves
centum, et in earum unaquaque erant quadraginta selecti ex civibus
propugnatores. (2) Qui ubi plerosque socios prodere rem communem
viderunt, noluerunt pravorum esse similes; sed cum paucis e sociis soli
relicti, pugnarunt discurrentes per hostium naves, easque perrumpentes;
donec, postquam plures naves ceperant, ipsi suarum majorem partem
amiserunt. Chii igitur cum reliquis e suis navibus domum profugerunt.
XVI. Quibus vero ex Chiorum numero invalidæ naves erant ob accepta
vulnera, hi, quum hostis eos persequeretur, ad Mycalen profugerunt; et
relictis ibi navibus in brevia ejectis, pedibus per continentem redire
instituerunt. (2) Ut vero Ephesiorum fines ingressi sunt redeuntes
Chii, noctuque ad eum locum pervenerunt, ubi tunc mulieres Thesmophoria
celebrabant; ibi tunc Ephesii, quum quo pacto res Chiorum se haberent
ante non audivissent, viderentque militum multitudinem fines suos
invadentem, prorsus persuasi fures hos esse, qui mulieribus suis
insidiarentur, universi ad vim arcendam procurrerunt, et Chios
interfecerunt. Ac Chii quidem tali utrimque fortuna usi sunt.
XVII. Dionysius vero Phocæensis, perditas res esse intelligens Ionum,
captis tribus hostium navibus, abiit non jam Phocæam navigans, satis
gnarus eam cum reliqua Ionia in servitutem iri redactum; sed e vestigio
recta in Phœnicen contendit. Ibi quum onerarias multas naves
demersisset, multaque pecunia et aliis rebus pretiosis esset potitus,
in Siciliam inde vela fecit: ex qua coortus, prædatoriam exercuit;
Græcanicæ quidem nulli navi insidiatus, sed Carthaginiensibus ac
Tyrrhenis.
XVIII. Persæ, victis pugna navali Ionibus, terra marique Miletum
oppugnarunt, et, suffossis muris, admotisque cujusque generis machinis,
penitus vi ceperunt, sexto a defectione Aristagoræ anno; captamque in
servitutem redegerunt. Ita ea ipsa calamitate defuncta Miletus est, quæ
in illam ab oraculo prædicta erat.
XIX. Nam quum Argivi Delphis oraculum de suæ urbis salute
consuluissent, editum est promiscuum effatum, unum quidem ad Argivos
spectans, sed huic immixtum aliud ad Milesios pertinens. (2) Et illud
quidem, quod Argivos spectabat, deinde referam, quum ad illum
narrationis locum pervenero; quæ vero Milesiis, tunc non præsentibus,
prædixit deus, ita habent.
Tunc quoque, commentrix operum Milete malorum,
permultis cœna et præstantia munera fies,
crinitisque pedes tua pluribus abluet uxor;
templi aliis nostri in Didymis sua cura manebit.
(3) Tunc igitur hæc Milesiis acciderunt, quando virorum major pars
interfecta est a Persis longos capillos alentibus, et mulieres et
liberi mancipiorum loco sunt habiti, et templum Didymis, ædes et
oraculum, exspoliatum deflagravit. Cæterum pecuniæ rerumque
pretiosarum, quæ in hoc templo depositæ erant, sæpe alibi in hac
narratione feci mentionem.
XX. Inde, quotquot Milesii viri capti erant, Susa sunt ducti: quibus
rex Darius, nullo alio malo adfectis, sedes adsignavit ad Rubrum quod
vocatur mare, in Ampe oppido, juxta quam præterfluens Tigris fluvius in
mare evolvitur. (2) Agri vero Milesii eam partem, quæ prope urbem et in
planitie sita est, Persæ tenuerunt ipsi; colles et montana Caribus
Pedasensibus possidenda dedere.
XXI. Milesiis, hac calamitate adflictis a Persis, parem gratiam non
retulerunt Sybaritæ, qui patria urbe exuti Laum et Scidrum incolebant.
Nam Sybari a Crotoniatis capta Milesii universi, nulla excepta ætate,
capita raserant, et ingentem præ se tulerant luctum: hæ enim civitates
maxime omnium, quas novimus, hospitii inter se jura coluerant. (2)
Diverso modo fecere Athenienses. Hi enim et aliis multis modis testatum
fecerunt, quam acerbum ex Mileti expugnatione luctum perceperint; et,
quum Phrynichus drama scripsisset docuissetque, Mileti expugnationem,
in lacrimas eruperunt spectatores omnes, et mille drachmis multatus est
poeta, quod domesticarum calamitatum memoriam refrixisset; legeque
cautum est, ne quis amplius hoc dramate uteretur.
XXII. Ita Miletus viduata est Milesiis. Samiorum vero his, qui aliquid
in bonis habebant, minime placuit id quod ab ipsorum ducibus in gratiam
Medorum erat factum. Itaque statim a navali pugna deliberantes
decreverunt, prius quam in ipsorum terram advenisset Æaces tyrannus,
navibus in coloniam emigrare, nec manere dum Medis et Æaci servire
cogerentur. (2) Etenim per idem tempus Zanclæi ex Sicilia nuncios
miserant in Ioniam, qui Ionas ad Calactam invitarent, ubi Ionicam condi
urbem Zanclæi cupiebant. Est autem hæc Cale Acte (_Pulcrum littus_) quæ
vocatur, Siciliæ tractus, Tyrrheniæ obversus. (3) His igitur
invitantibus, soli ex Ionibus Samii in coloniam abierunt, cum eisque
Milesii, qui patriæ calamitatem effugerant.
XXIII.[TR1] Interim res accidit hujusmodi. Samii, dum Siciliam petunt,
in Locris erant Epizephyriis, et Zanclæi cum rege ipsorum, cui nomen
erat Scythes, urbem aliquam Siciliæ obsidebant, quam expugnare cupidi
erant. (2) Ea re cognita, Anaxilaus Rhegii tyrannus, infensus tunc
Zanclæis, cum Samiis egit, monens eos omittendam esse, quam peterent,
Calactam, occupandamque Zanclam, viris tum vacuam. (3) Et Samii, dicto
audientes, Zanclam tenuere. Zanclæi, ut occupatam suam urbem audivere,
ad opem ferendam adcurrunt, advocato etiam Hippocrate, Gelæ tyranno,
cui cum illis societas erat. (4) At Hippocrates, postquam cum exercitu
tamquam opem illis laturus advenit, ipse Scytham Zanclæorum monarcham,
qui urbem amiserat, fratremque ejus Pythogenem, compedibus vinctos in
oppidum Inycum misit; reliquos autem Zanclæos, fœdere cum Samiis inito,
et fide data acceptaque, prodidit. (5) Merces ei a Samiis hæc erat
stipulata, ut omnium quæ moveri possent mancipiorumque, quæ in urbe
essent, dimidiam partem Hippocrates acciperet; quæ vero in agris
essent, ea cuncta sortiretur. (6) Igitur Zanclæorum plerosque ipse
mancipiorum loco in vinculis habuit, eminentiores autem illorum
trecentos Samiis tradidit interficiendos: at ab hac quidem culpa Samii
abstinuere.
XXIV. Scythes vero, Zanclæorum monarcha, ex Inyco Himeram profugit;
indeque in Asiam profectus, ad regem Darium adscendit. (2) Et hunc
Darius justissimum judicavit virorum omnium, qui ex Græcia ad ipsum
adscenderant: nam venia a rege impetrata in Siciliam redierat,
rursusque ex Sicilia ad regem erat reversus. Denique senex et beatus
apud Persas e vita discessit. Ita igitur Samii, procul a Medis
profecti, nullo labore pulcerrima urbe Zancla sunt potiti.
XXV. Post peractam pro Mileto navalem pugnam, Phœnices ex Persarum
mandato Æacem, Sylosontis filium, Samum reduxerunt, utpote qui
utilissimam illis egregiamque operam præstitisset. (2) Et solis, ex
omnibus qui a Dario defecerant, Samiis neque urbs neque templa incensa
sunt, propterea quod naves eorum in pugna navali socios deseruerant.
Capta vero Mileto, protinus Caria in potestatem venit Persarum, aliis
oppidis ultro sese dedentibus, aliis vi ad obsequium redactis.
XXVI. Atque ita hæ res gestæ sunt. Histiæo autem Milesio circa
Byzantium versanti et Ionum onerarias naves e Ponto venientes
intercipienti, adfertur nuncius de rebus ad Miletum gestis. (2) Itaque,
rebus ad Hellespontum Bisaltæ Abydeno permissis, Apollophanis filio,
ipse secum sumptis Lesbiis Chium navigavit. Ubi quum non reciperet eum
Chiorum præsidium, acie cum his congressus est in Cœlis (_id est_
Cavis) quæ vocantur Chiæ terræ; (3) et eorum multos interfecit: mox
reliquos etiam Chios, quippe navali pugna misere adflictos, sub
potestatem suam Histiæus, Lesbiis adjutus, redegit, ex Polichna Chiorum
oppido impetu facto.
XXVII. Solet autem deus ante significare, quando magna mala civitati
aut populo cuipiam imminent; atque etiam Chiis ante has calamitates
ingentia signa acciderant. Primum enim, quum centum juvenum chorum
Delphos misissent, non nisi duo ex his redierant, cæteris octo et
nonaginta peste absumptis: (2) tum per idem tempus, haud multo ante
navalem pugnam, super puerorum capitibus literas discentium tectum
corruerat, ut de centum et viginti pueris unus solus evaserit. (3) His
signis a deo ante ostensis, deinde secuta pugna navalis in genu
projecit civitatem; post pugnam vero navalem supervenit Histiæus cum
Lesbiis, et Chios jam ante adtritos facile prorsus depressit.
XXVIII. Inde Thaso arma Histiæus intulit, magnam Ionum et Æolensium
manum secum ducens. Dum vero Thasum circumsidet, adfertur ei nuncius,
Phœnices Mileto profectos reliquam Ioniam navibus petere. (2) Quo
cognito, Thasum inexpugnatam relinquens, Lesbum contendit, universis
copiis secum ductis. Lesbo vero, quum fame laboraret exercitus, in
continentem trajecit, frumentum demetere et ex Atarneo cogitans, et ex
Caico campo Mysorum ditionis. (3) At fuit forte in ea regione Harpagus
Persa, haud exigui dux exercitus: qui, cum illo in terram egresso
commissa pugna, et ipsum Histiæum vivum cepit, et majorem copiarum
illius partem interfecit.
XXIX. Captus est autem Histiæus hoc modo. Commisso Græcos inter et
Persas prælio in Malena agri Atarnensis, per satis longum tempus æquo
marte pugnatum est; ad extremum vero immissus est Græcis equitatus, qui
pugnam hanc confecit: (2) et in fugam versis Græcis, Histiæus, sperans
se ob admissam culpam non supplicio adfectum iri a rege, talem quemdam
vitæ amorem concepit: quum fugientem adsecutus esset homo Persa, qui
jam in eo erat ut deprehensum confoderet, Persico ille sermone hominem
adloquens, esse se Histiæum Milesium indicavit.
XXX. Qui si in vita fuisset servatus, et ad Darium regem adductus, puto
equidem nihil mali fuisse eum passurum, remissurumque ei culpam fuisse
regem. Nunc hanc ipsam ob caussam, ne salvus evaderet iterumque magnus
fieret apud regem, Artaphernes Sardium præfectus, et qui illum captivum
fecerat Harpagus, ut Sardes adductus est Histiæus, corpus illius
suspenderunt e cruce, caput autem,[TR2] sale conditum, Susa ad Darium
regem miserunt. (2) Quibus rebus cognitis Darius, vituperatis his qui
hoc fecerant, quod non vivum illum in suum conspectum adduxissent,
caput Histiæi lotum et bene curatum jussit sepeliri, ut viri de se et
de Persis præclare meriti. Hoc igitur fato functus Histiæus est.
XXXI. Jam navalis Persarum exercitus, postquam circa Miletum
hiemaverat, sequenti anno inde profectus, insulas facile cepit haud
procul a continente sitas, Chium et Lesbum et Tenedum. (2) Quarum
insularum ut quaque potiti erant barbari, incolas omnes indagine
cinctos capiebant. Indagine autem cingunt hoc modo: vir virum manu
prehendens, a mari septemtrionali ad australe pertinentes, totam
pervadunt insulam, atque ita homines venantur. (3) Pariter vero etiam
Ionicas in continente ceperunt civitates, nisi quod ibi homines non
indagine cinctos venati sunt; neque enim fieri id poterat.
XXXII. Tunc vero Persarum duces vera præstiterunt ea, quæ minati
Ionibus erant, quum illi ex adverso castra haberent. (2) Postquam enim
urbibus potiti sunt, selectos puerorum formosissimos castrabant, ex
viris eunuchos facientes; et virgines forma præcellentes abducebant ad
regem: et hæc igitur faciebant et urbes cum ipsis templis incendio
cremabant. (3) Atque sic tertio in servitutem Iones redacti sunt:
primum a Lydis, et bis deinceps tunc a Persis.
XXXIII. Post hæc, relicta Ionia, navalis exercitus omnia Hellesponti
loca, quæ ad sinistram sunt intranti, subegit: nam, quæ a dextra sunt,
ea Persæ jam ipsi per se, terra adgressi, suam in potestatem
redegerant. (2) Sunt autem ad Hellespontum in Europa loca hæc:
Chersonesus, in qua complura insunt oppida, tum Perinthus, et castella
Thracia, et Selybria, et Byzantium. (3) Jam Byzantii quidem, et his ex
adverso oppositi Calchedonii, ne exspectarunt quidem Phœniciæ classis
adventum; sed, relictis suis sedibus, introrsus in Pontum Euxinum se
receperunt, ibique urbem condiderunt Mesembriam. Phœnices vero,
incensis his quæ nominavi locis, contra Proconnesum et Artacam se
converterunt: quibus et ipsis igni datis, iterum in Chersonesum
navigarunt, reliquas urbes expugnaturi, quas superiori adpulsu non
everterant. (4) Adversus Cyzicum vero cursum omnino non direxerunt: nam
Cyziceni ipsi jam ante Phœnicum adventum in obsequio erant regis
Persarum, deditionem cum Œbare pacti, Megabazi filio, Dascylei
præfecto. Chersonesi vero, una Cardia excepta, reliquis omnibus urbibus
potiti sunt Phœnices.
XXXIV. Tyrannus tunc Chersonesi Miltiades erat, Cimonis filius,
Stesagoræ nepos: quod regnum primus olim susceperat Miltiades, Cypseli
filius, hoc modo. Tenebant hanc Chersonesum Dolonci Thraces. (2) Hi,
bello pressi ab Apsinthiis, reges suos miserant Delphos, qui de hoc
bello oraculum consulerent; quibus Pythia respondit, coloniæ conditorem
in hanc regionem secum adducerent eum, qui ipsos, postquam templo
egressi essent, primus ad hospitium vocasset. (3) Rediere Dolonci sacra
via, per Phocenses et Bœotos: ubi quum nemo eos vocasset, Athenas
deflectunt.
XXXV. Erat tunc Athenis summa potestas penes Pisistratum: cæterum
dominabatur etiam Miltiades Cypseli filius, e familia quadrigas alente;
originem quidem generis ab Æaco ex Ægina repetens, sed recentiori
memoria civis Atheniensis; Philæus enim, Ajacis filius, primus ex hac
familia in civium Atheniensium numerum erat receptus. (2) Hic
Miltiades, in vestibulo ædium suarum sedens, quum prætereuntes
conspiceret Doloncos, vestem gestantes extraneam et lanceas, inclamavit
illos; accedentibusque deversorium et hospitalia officia obtulit. (3)
Tum illi, accepta conditione, hospitio ab eo recepti, totum hospiti
effatum oraculi aperuerunt, rogaruntque eumdem ut deo obsequeretur.
Quorum audito sermone, protinus persuasus Miltiades est, quippe ægre
ferens Pisistrati imperium, et procul ipse abesse cupiens. (4) Itaque
extemplo Delphos profectus, consuluit oraculum, an faceret quod eum
Dolonci rogassent.
XXXVI. Quod ubi etiam Pythia facere jussit, ita Miltiades Cypseli
filius, qui ante id tempus quadrigæ curriculo victoriam Olympiæ
reportaverat, tunc, adsumptis quicumque ex Atheniensibus profectionis
esse socii voluerant, una cum Doloncis navigavit: et, postquam terram
illam tenuit, ab his ipsis qui eum adduxerant tyrannus est constitutus.
(2) Is igitur primo isthmum Chersonesi muro intercepit, ex Cardia urbe
usque Pactyam; ne possent Apsinthii incursionibus vastare regionem. Est
autem latitudo isthmi illius stadia sex et triginta; longitudo vero
Chersonesi ab hoc isthmo introrsum est quadringentorum et viginti
stadiorum.
XXXVII. Faucibus Chersonesi muro interceptis, eaque ratione expulsis
Apsinthiis, primis cæterorum Lampsacenis arma Miltiades intulit: quo
bello a Lampsacenis, structis insidiis, vivus captus est. (2) Erat
autem Miltiades Crœso Lydo familiaris. Itaque re cognita, Crœsus
præcone misso edixit Lampsacenis, salvum dimitterent Miltiadem: id ni
fecissent, minatus est, pinus arboris in modum se illos excisurum. (3)
Incertis Lampsacenis, disceptantibusque inter se quid sibi vellet hoc
verbum, quod ipsis minatus Crœsus esset, pinus in modum se illos
excisurum, postremo tandem seniorum quispiam verum docuit, scilicet
pinum solam ex cunctis arboribus, postquam excisa sit, nullum amplius
germen edere, sed funditus perire. Igitur Crœsum metuentes Lampsaceni
Miltiadem solutis vinculis liberum dimiserunt.
XXXVIII. Hic igitur, postquam opera Crœsi salvus evasit, deinde sine
liberis obiit, regno et rebus suis omnibus Stesagoræ relictis, Cimonis
filio, fratris sui eadem matre nati. Et ei vita functo sacra faciunt
Chersonitæ, uti mos est conditori facere; et equestre gymnicumque in
illius honorem certamen celebrant, in quo nulli Lampsacenorum certare
fas est. (2) Dum vero bellum geritur cum Lampsacenis, accidit ut
Stesagoras quoque sine liberis vita discederet, securi caput percussus
in prytaneo ab homine, qui in speciem transfuga, revera autem hostis
erat isque ferventior.