venirent, ibi primum Corinthii, reputantes secum injuste se facere,
retro conversi abscesserunt: deinde idem fecit Demaratus, Aristonis
filius, qui et ipse rex erat Lacedæmoniorum, et una cum Cleomene
exercitum eduxerat Lacedæmone, neque superiore tempore cum illo
discordaverat. (2) Ab hoc vero dissidio facta lex est Spartæ, ne ambo
reges, exeunte exercitu, castra sequerentur: adhuc enim ambo sequi
consueverant: altero autem vacante a militia, alterum etiam
Tyndaridarum domi relinqui; nam ante id tempus hi ambo, tamquam
auxiliares, secuti erant. (3) Tunc igitur reliqui socii, qui Eleusine
erant, reges dissidere videntes, et Corinthios relinquere stationem,
etiam ipsi converso agmine discessere.
LXXVI. Quarta hæc est expeditio, quam in Atticam suscepere Dorienses:
bis enim hostiliter eam sunt ingressi, bis vero commodi caussa populi
Atheniensis. Primo quidem loco, quum Megara colonis frequentarunt (nam
hæc expeditio, Codro regnante Athenis suscepta, prima merito
nominabitur): iterum vero, atque tertio, quando ad ejiciendos
Pisistratidas ex Sparta advenerunt: quarto tunc, quum Peloponnesios
ducens Cleomenes, Eleusinem invasit. Ita tunc quarta vice Dorienses
Athenas invaserunt.
LXXVII. Postquam inglorium hunc exitum habuit ista expeditio, tunc
Athenienses, pœnas de Chalcidensibus sumturi, primum adversus hos arma
moverunt: Chalcidensibus vero Bœoti opem laturi ad Euripum properarunt.
(2) Quos ubi conspicati sunt Athenienses, Bœotos prius quam
Chalcidenses adgredi placuit. Pugna cum Bœotis commissa, insignem
victoriam Athenienses reportarunt, plurimis eorum occisis, et
septingentis captis. (3) Deinde eodem die in Eubœam transgressi
Athenienses cum Chalcidensibus etiam pugnam committunt: quibus et ipsis
prælio victis, quater mille colonos in hippobotarum prædiis relinquunt:
hippobotæ autem (_id est_, qui equos alunt) vocantur apud Chalcidenses
homines locupletes. (4) Quotquot ex Chalcidensibus vivos ceperant
Athenienses, perinde atque Bœotos, in custodia habuerunt, compedibus
vinctos. Interjecto vero tempore eosdem manumiserunt, binis minis
æstimatos: compedes autem, quibus isti vincti fuerant, suspenderunt in
acropoli; quæ ad meam usque ætatem ibi superfuerunt, e muro pendentes a
Medis ambusto, qui est ex adverso ædis occidentem spectantis. (5)
Pretii autem redemptionis decimam consecrarunt, ex illaque quadrigam
conficiendam curarunt æneam, quæ a sinistra stat primum ingredienti in
propylæa quæ sunt in acropoli. Est autem in illa inscriptio hæc:
Attica perdomitis acri sub Marte juventus
Bœotis populis Chalcidicaque manu,
damna rependerunt vinclis et carcere cæco,
quorum hæ de decima stant tibi, Pallas, equæ.
LXXVIII. Auctæ igitur erant Athenarum opes. Adparet autem, non hoc uno
exemplo, sed ubique, quam præclara res sit juris æquabilitas.[TR8] Nam
et Athenienses, quamdiu sub tyrannis erant, nullis ex finitimis populis
bello fuerunt superiores; tyrannis autem liberati, longe primi
evaserunt. (2) Quæ res declarat, quoad tyrannide erant pressi, ultro
illos minus fortiter rem gessisse, quippe pro domino laborantes:
postquam vero in libertatem sunt restituti, unusquisque pro se ipse
studiose dabat operam ut recte rem gereret.
LXXIX. In hoc igitur statu res Atheniensium erat. Thebani vero,
ultionem sumpturi de Atheniensibus, Delphos miserunt qui deum
consulerent. Quibus Pythia respondit, per se non posse illos ultionem
capere; sed rem ad clamosum (_populum_) referre jussit, et proximos
rogare. (2) Legati domum reversi, convocata populi concione, renunciant
oraculi responsum. Tum Thebani, ubi ex his audiverunt proximos debere
rogari, dixere: «Nimirum proximi a nobis habitant Tanagræi, et Coronæi,
et Thespienses: atque hi constanter nobiscum pugnant, strenueque arma
nobiscum usque sociant. Quid opus est hos rogare? Immo videndum ne hæc
non fuerit oraculi sententia.»
LXXX. Ita dum hi inter se disceptant, postremo aliquis, re audita, ait:
«Ego mihi videor intelligere quid velit oraculum. Asopi dicuntur filiæ
fuisse Thebe et Ægina: hæ quum sint sorores, puto jubere nos deum ab
Æginetis auxilia petere.» (2) Et Thebani, quum nulla ex sententiis, quæ
dicebantur, hac potior esse videretur, protinus ad Æginetas miserunt,
ex oraculi mandato auxilia ab illis petentes, ut qui sibi essent
proximi. Petentibus Æginetæ tradentes Æacidarum imagines, responderunt,
se eis Æacidas auxilio mittere.
LXXXI. Thebani vero, Æacidarum auxilio freti, quum bello lacessissent
Athenienses, aspere ab illis sunt accepti. Itaque iterum ad Æginetas
miserunt, Æacidas illis reddentes, et virorum petentes auxilia. (2) Tum
Æginetæ, opum magnitudine elati, et veteris memores inimicitiæ, quæ cum
Atheniensibus obtinebat, precibus Thebanorum adnuentes, bellum
Atheniensibus non ante denuntiatum intulerunt. Nam dum hi Bœotis
instabant, interim Æginetæ longis navibus in Atticam profecti, Phalerum
diripiebant, multosque reliquæ regionis maritimæ pagos; et ingens
Atheniensibus damnum inferebant.
LXXXII. Vetustum, quod dixi, Æginetarum adversus Athenienses odium hanc
habuit originem. Epidauriorum terra fructum nullum ediderat. Quam ob
calamitatem quum oraculum Delphicum consulerent Epidaurii, jussit eos
Pythia Damiæ et Auxesiæ imagines statuere: id si fecissent, melius cum
illis actum iri. (2) Sciscitabantur igitur Epidaurii, utrum æneas
faciendas curarent statuas, an ligneas. Responditque Pythia, Neutrum
horum; sed ex sativæ oleæ ligno. Igitur Epidaurii ab Atheniensibus
veniam petunt oleam arborem cædendi, quod sanctissimas existimassent
Atticas oleas: sunt etiam qui dicant, per id tempus nullibi terrarum
oleas exstitisse, nisi Athenis. (3) Athenienses se illis potestatem
facere dixerunt ea conditione, ut illi quotannis Minervæ Urbis Præsidi
et Erechtheo victimas adferrent. In hanc conditionem consentientes
Epidaurii, nacti sunt quod petierant, et statuas ex his oleis confectas
posuerunt. Ac dehinc illis terra fructum ferebat, et ipsi Atheniensibus
id, de quo inter eos convenerat, persolvebant.
LXXXIII. Erant per illud adhuc tempus, sicuti etiam antea, Æginetæ
Epidauriorum imperio subjecti, quum aliis in rebus, tum lites suas
coram judice disceptaturi Epidaurum trajicere tenebantur. Deinde vero,
constructis navibus, virium fiducia ferocientes, ab Epidauriis
defecerunt. (2) Jamque ut hostes, et qui mari essent potentes, vexabant
illos: atque etiam statuas hasce Damiæ et Auxesiæ illis subripuerunt,
easque ablatas in mediterraneo suæ insulæ loco collocarunt, cui est Œa
nomen et qui viginti fere ab urbe stadiis abest. (3) Hoc in loco
erectas sacrificiis et cavillatoriis mulierum choris placabant,
constitutis utrique dearum denis viris qui essent choragi. Dicteriis
autem chori illi neminem virum lacessebant, sed mulieres indigenas.
Eædem cærimoniæ apud Epidaurios obtinuerant: qui arcanis etiam sacris
et ritibus utuntur.
LXXXIV. Epidaurii, ex quo eis subreptæ hæ statuæ sunt, jam
Atheniensibus ea, de quibus inter ipsos convenerant, non solvebant. (2)
Qua de re per legatos secum expostulantibus Atheniensibus demonstrarunt
Epidaurii, nullam se injuriam facere: quoad enim in sua terra
habuissent illas statuas, quod pacti erant exsolvisse; quibus sibi
subreptis jam non æquum esse ut porro solvant, sed ab Æginetis, qui
illas habeant, esse hoc exigendum. (3) Hoc accepto responso,
Athenienses, Æginam missis legatis, statuas ab Æginetis repetiverunt:
quibus illi responderunt, nihil sibi cum Atheniensibus esse negotii.
LXXXV. Jam porro aiunt Athenienses, postquam frustra repetitæ fuissent
statuæ, profectos esse Athenis una triremi cives illos, qui publico
nomine missi, quum Æginam pervenissent, statuas has, ut quæ ex ipsorum
ligno fuissent confectæ, de basibus suis conati sunt abstrahere,
Athenas transferendas. (2) Hos vero, quum isto modo compotes illarum
fieri non potuissent, circumjectis funibus statuas traxisse. Sed dum
trahebant, tonitru et cum tonitru exstitisse terræ motum: eaque re
territos vectores illos qui trahebant, mente fuisse alienatos; in
furoremque actos, mutuo sese invicem, veluti hostes, interfecisse;
donec ex omnibus, qui triremi illa advenerant, unus superfuisset,
solusque Phalerum rediisset.
LXXXVI. Athenienses igitur, rem ita gestam esse aiunt. Æginetæ vero
contendunt, non una navi advenisse Athenienses: unam enim navem, atque
etiam paulo plures una, etiamsi sibi nullæ naves fuissent, facile a se
repelli potuisse: sed multis navibus terram suam adgressos esse
Athenienses; Æginetas vero his ultro cessisse, nec pugnæ navalis
adiisse discrimen. (2) Illud vero liquido definire non possunt, utrum
ea caussa cesserint, quod se impares esse committendo prælio navali
intellexissent, an quod in animo habuissent facere id ipsum quod
fecerunt. (3) Aiunt igitur, Athenienses, quum nemo ad pugnam paratus se
illis opponeret, e navibus exscendisse, atque iter versus statuas esse
ingressos: quas ubi e basibus suis non potuissent avellere, ita
circumjectis funibus illas traxisse, donec utraque statua, dum ita
trahebatur, eamdem rem fecerit; rem narrantes mihi quidem non
credibilem, sed fortasse alii cuipiam: dicunt enim, in genua illas
coram trahentibus procubuisse, atque ex illo tempore in hoc statu
mansisse. (4) Hæc igitur ab Atheniensibus gesta esse aiunt Æginetæ; se
vero, postquam de expeditione, quam Athenienses adversus Æginam erant
suscepturi, certiores fuissent facti, Argivos ut sibi præsto essent
rogasse: (5) hosque, quo tempore Athenienses in Æginam exscendissent,
eodem tempore suppetias sibi ferentes adfuisse; et, quum clam ex
Epidauro in insulam trajecissent, in inscios Athenienses, itinere a
navibus intercluso, fecisse impetum: eodemque simul tempore tonitru et
terræ motum illis exstitisse.
LXXXVII. Hæc Argivi atque Æginetæ memorant. Cæterum Athenienses etiam
fatentur, unum solummodo e suis salvum in Atticam rediisse; nisi quod
Argivi aiunt, e clade, quam ipsi intulissent Attico exercitui, unum
illum superstitem fuisse; Athenienses vero aiunt, e clade quam deus
ipsis immisisset. Verumtamen ne hunc quidem, aiunt, calamitati
supervixisse; sed periisse tali modo. (2) Athenas ut rediit, nunciavit
calamitatem: quo divulgato nuncio, uxores virorum qui expeditionis in
Æginam susceptæ fuerant socii, indigne ferentes solum hunc ex omnibus
salvum rediisse, circa hominem circumfusas, fibulis vestium suarum
fodicasse hominem, quæsisseque ex eo unamquamque, ubinam suus esset
maritus. (3) Atque ita illum periisse: Atheniensibus autem hoc mulierum
factum ipsa clade tristius fuisse visum; in quas quum alia ratione
animadvertere non possent, vestem illarum in Ionicam mutarunt. Prius
enim Doricam vestem gestaverant Atticæ mulieres, Corinthiacæ vesti
simillimam: hanc igitur linea tunica permutarunt, quo ne fibulis
utantur.
LXXXVIII. Est autem, verum si quærimus, non Ionicum hoc vestimentum,
sed Caricum: nam omnium mulierum Græcarum vestimentum olim idem fuerat
quod nunc Doricum nominamus. (2) Aiunt autem, apud Argivos et Æginetas
ex occasione illius facti invaluisse morem, qui etiam nunc apud
utrosque obtinet, ut fibulas faciant dimidio quam ad id tempus majores,
utque in templo harum dearum fibulas maxime dedicent mulieres; tum lege
apud illos cautum fuisse, ut nec aliud quidquam quod ex Attica
profectum sit, in templum inferatur, nec fictile Atticum, sed ex
indigenis ollulis posthac ibi bibatur. (3) Certe Argivorum et
Æginetarum mulieres ab illo inde tempore ex contentione cum
Atheniensibus, ad meam usque ætatem, majores quam antea fibulas
gestabant.
LXXXIX. Inimicitiæ Atheniensium adversus Æginetas isto, quod exposui,
principio ortum ceperant. Nunc igitur Æginetæ a Thebanis auxilio
vocati, memores rerum circa statuas gestarum, libenter suppetias venere
Thebanis. (2) Itaque maritima Atticæ ora ab Æginetis diripiebatur.
Atheniensibus vero, expeditionem in Æginetas parantibus, adlatum est
Delphis oraculum, jubens, ut triginta annos, ex quo injuriæ initium
fecissent Æginetæ, abstinerent bello; primo autem et trigesimo anno
belli adversus Æginetas initium facerent, postquam Æaco templum
statuissent. Id si fecissent, rem eis ex voluntate cessuram. Sin
protinus susciperent bellum, multa medio tempore passuros, multa vero
etiam facturos; verumtamen ad extremum subacturos Æginam. (3) Hæc
renunciata ubi audivere Athenienses, Æaco templum statuerunt, quod
etiam nunc in foro exstructum conspicitur: triginta vero annos non
sustinuerunt bello abstinere, quamquam audiverant ita præcipi oraculo,
quippe qui tam indigna ab Æginetis essent passi.
XC. Sed dum ad ultionem capiendam sese comparant, objicitur illis
impedimentum a Lacedæmoniis suscitatum. (2) Quum enim dolum
cognovissent Lacedæmonii, quem Alcmeonidæ cum Pythia adversus se et
adversus Pisistratidas erant machinati, duplici dolore adfecti sunt;
quod et viros, qui hospites ipsorum fuerant, patria pepulissent, et
quod nullam sibi ob id factum gratiam ab Atheniensibus haberi viderent.
(3) Præter hæc moverunt eos oracula, quæ multa sibi indigna ab
Atheniensibus imminere prædicebant: quæ oracula, quum antea
ignorassent, per id tempus illis innotuere, a Cleomene Spartam delata.
(4) Nactus enim Cleomenes erat ex arce Athenarum oracula illa, quæ olim
Pisistratidæ habuerant, eaque, quum Athenis pellerentur, in templo
reliquerant. Hæc ibi relicta Cleomenes acceperat.
XCI. Tum igitur Lacedæmonii, acceptis his oraculis, quum Athenienses
viderent augeri opibus, et neutiquam paratos Lacedæmoniis parere,
reputarunt secum, populum Atheniensem, si libertate uteretur, sibi
viribus fore parem; sin tyrannide premeretur, infirmum fore et ad
parendum paratum. Hæc singula perpendentes Hippiam Pisistrati filium a
Sigeo ad Hellespontum, quo confugerant Pisistratidæ, arcessiverunt. (2)
Qui postquam vocatus advenit, convocatis etiam cæterorum sociorum
legatis, hæc ad eos verba Spartani fecerunt: «Viri socii, agnovimus
fatemurque non recte nos fecisse. Ementitis enim oraculis inducti,
viros hospitii jure inprimis nobiscum conjunctos, quique Athenas nobis
obnoxias reddere receperant, patria ejecimus, et post hoc peractum
ingrato populo urbem et rempublicam restituimus: qui postquam per nos
liberatus vires recepit, nos et regem nostrum contumeliose urbe ejecit,
et magnos spiritus sumens crescit: quod experti sunt maxime finitimi
illorum Bœoti et Chalcidenses, brevi vero etiam alii experientur, qui
recta non inierint consilia. (3) Quoniam igitur nos, ista faciendo,
peccavimus, nunc operam dabimus, ut una vobiscum illos adgressi
puniamus. Hanc enim ipsam ob caussam et Hippiam hunc arcessivimus, et
vos e civitatibus convocavimus, ut communi consilio et consociatis
armis, illum Athenas reducamus, eique quæ ademimus restituamus.»
XCII. Hæc Spartani dixerunt. Quæ quum plerisque sociorum
displicuissent, alii quidem silentium tenuere, sed Corinthius Sosicles
in hunc modum est locutus: (I.) «Profecto nimirum cœlum sub terram
subibit, et terra supra cœlum erit sublimis, hominesque habitabunt in
mari, et pisces domicilium occupabunt hominum, quando vos quidem,
Lacedæmonii, juris æquabilitate sublata, tyrannides in civitate
reducere paratis: quo nihil est inter homines iniquius, nihil
sceleratius. (2) Etenim, si vobis bonum hoc videtur, ut a tyrannis
regantur civitates, ipsi primum apud vos ipsos tyrannum constituite,
atque sic deinde apud alios constituere tentate! Nunc, qui tyrannos
numquam estis experti ipsi, diligentissimeque cavetis ne quis Spartæ
exoriatur, indigne cum sociis agitis. (3) Quodsi vos experti tyrannos
essetis, quemadmodum nos, meliores de hac re, quam nunc, sententias in
consilium adferre possetis. (II.) Apud Corinthios olim status civitatis
hujusmodi fuit: erat oligarchia; et hi qui Bacchiadæ nominabantur
administrabant civitatem, nec nisi inter se matrimonia inibant mutua.
(4) Ex eorum numero virorum Amphioni erat filia pede clauda, cui nomen
Labda: quam quum nemo Bacchiadarum ducere vellet uxorem, duxit eam
Eetion (_sive_ Aetion), Echecratis filius, homo ex pago Petra, cæterum
generis origine Lapitha et Cænides. Cui quum nec ex hac, nec ex alia
uxore, liberi essent nati; (5) proficiscitur ille Delphos, de sobole
consulturus. Et intrantem protinus Pythia his est verbis adlocuta:
Aetion, nemo te honorat, quum sis valde honoratus.
Gravida est Labda, saxumque volubile pariet, quod incidet
in viros monarchos, et castigabit Corinthum.
(6) Responsum hoc Aetioni datum renunciatur forte Bacchiadis, quibus
obscurum fuerat responsum aliud Corinthum spectans, quod prius editum
erat eamdem in sententiam cum hoc quod nunc Aetioni datum est. Istud
oraculum hujusmodi fuerat:
Aquila in petris gravida est, parietque leonem
validum, carnivorum, qui multorum genua solvet.
Hoc bene in animis versate, Corinthii, qui circa pulcram
Pirenen habitatis et superciliosam Corinthum (_Acrocorinthum_).
(III.) Hoc igitur responsum, prius redditum, obscurum fuerat
Bacchiadis: nunc vero, ubi cognoverunt istud quod Aetioni datum est,
statim etiam prius illud, quod congruebat Aetionis responso,
intellexerunt. (7) Hoc igitur quum intelligerent, presserunt silentio,
prolemque Aetioni nascituram interficere decreverunt. Ac postquam
peperit mulier, mittunt protinus decem de suis in pagum quem habitabat
Aetion, qui interimerent puerum. (8) Hi ubi Petram venerunt, aulamque
intrarunt Aetionis, puerum postulant: et mater, ignara quo consilio
advenissent, existimansque benevolentiæ caussa in patrem cupere illos
infantem videre, adfert illum, et uni horum in manus tradit. In itinere
autem hi inter se constituerant, ut, qui puerulum primus in manus
accepisset, is eum humo adlideret. (9) Jam vero divina quadam fortuna
accidit, ut infans, dum tradebat eum mater, arrideret ei qui sumpserat:
et hunc, ubi id animadvertit, misericordia retinuit ne occideret.
Miseratus igitur puerum tradit alteri; et ille tradidit tertio: atque
ita per cunctos decem transiit, ab altero alteri traditus; nemine
interimere eum volente. (10) Postquam igitur matri puerum reddiderant,
et domo erant egressi, stantes pro foribus, conviciabantur alter
alterum accusabantque, et eum maxime qui primus acceperat infantem,
quod non fecisset quemadmodum inter ipsos constitutum fuisset. Ad
extremum, interjecto tempore, placuit iterum intrare, et cunctos
participare cædem. (IV.) Sed voluere fata, ut ex Aetionis prole malum
exsisteret Corintho. Labda, stans ad ipsas fores, omnia ista
exaudiverat. Itaque verita, ne mutato consilio puerum iterum acceptum
interimerent, asportatum occultavit in loco, de quo minime cogitaturos
illos existimavit, in arca: noverat enim si reversi denuo requirerent
puerum, omnia illos pervestigaturos. Idque illi fecerunt. (11) Sed
postquam redeuntibus quærentibusque nusquam comparuit infans, placuit
abire, renunciareque his qui ipsos miserant, omnia a se peracta esse
quæ mandata fuissent. Illi igitur abierunt, idque renunciarunt. (V.)
Posthæc crevit Aetionis filius: et, quoniam periculum hoc effugerat, ab
arca illa (_arcam Græci_ cypselen _dicunt_) impositum ei nomen est
Cypselus. (12) Qui postquam virilem ætatem est ingressus, oraculumque
Delphis consuluit, ambiguum accepit responsum, quo fretus adgressus est
tenuitque Corinthum. Responsum hoc erat:
Felix vir nostras hic qui descendit ad ædes,
Cypselus Aetides, claræ rex ille Corinthi,
ipse, et eo nati, sed nulli deinde nepotes.
Hoc accepto responso postquam tyrannide potitus est Cypselus, vir fuit
hujusmodi: multos Corinthiorum in exsilium ejecit, multis bona eripuit,
sed longe plurimis vitam. (VI.) Huic, quum triginta regnasset annos, et
prospera in fortuna vitam finisset, successor tyrannidis fuit filius
Periander. (14) et Periander quidem initio mitior erat quam pater: sed,
ex quo per nuncios commercium habuit cum Thrasybulo, Milesiorum
tyranno, multo etiam sanguinolentior evasit Cypselo. Misso enim ad
Thrasybulum præcone quæsivit ex illo, quo pacto, rebus omnibus
firmissime constitutis, optime præesset civitati. (15) Thrasybulus,
homine qui a Periandro missus erat extra urbem educto, ingressus est
arvum quoddam satum, cum illoque per segetem ambulans, sciscitansque ex
eo et repetere jubens caussam cur ad se Corintho missus esset,
detruncabat iterim ut quamque vidit spicam super alias eminentem,
præcisamque abjiciebat, donec pulcerrimam et pinguissimam segetis
partem tali modo corrupit: denique, postquam agrum ita pervagatus est,
dimisit legatum, nullum verbum ei præcipiens. (16) Ubi Corinthum rediit
legatus, cupidus erat Periander cognoscendi Thrasybuli præcepta. At
ille, nihil, ait, sibi mandasse Thrasybulum: mirari se vero qualem ad
hominem a Periandro missus esset, vesanum quippe, et qui sua ipse
destrueret. His dictis renunciavit, quid agentem Thrasybulum vidisset.
(VII.) At Periander, intelligens factum, reputansque moneri se a
Thrasybulo ut eminentiores quosque cives interimeret, tum vero omnem
adversus cives nequitiam cœpit exercere. Nam quidquid Cypselus
occidendo et in exsilium mittendo reliquum fecerat, id Periander
consummavit. Atque etiam uno die universas mulieres Corinthias vestibus
exuit, uxoris suæ gratia Melissæ. (17) Etenim quum in Thesprotiam ad
Acherontem fluvium legatos misisset, qui oraculum, quod ibi per
mortuorum evocationem responsa dat, consulerent de hospitis alicujus
deposito, evocata Melissa respondit: «se nec significaturam, nec
edicturam quo loco esset illud depositum: algere enim se, et esse
nudam; nam quæ sepulta secum fuissent vestimenta, nihil sibi prodesse,
quum non fuerint combusta. Argumentum autem, quo cognoscere Periander
possit vere hæc a se dici, hoc esse, quod ille in frigidum furnum panes
ingessisset.» (18) Hæc postquam Periandro sunt renunciata, quum satis
certum ipsi esset illud veritatis argumentum, quippe qui cum mortua
coiisset Melissa; statim post acceptum nuncium præconio edixit, ut
omnes Corinthiorum mulieres in Junonis templum convenirent. (19) Et
illæ, tamquam ad solennitatem, pulcerrimo ornatu instructæ convenerunt.
Ille vero constitutis ad hoc satellitibus, vestimentis cunctas exuit,
liberas perinde mulieres, et illarum famulas: collatasque in fossam
vestes, invocatis Melissæ manibus, cremavit. (20) Quo facto, ubi iterum
ad necromantium misit, demonstravit ei Melissæ idolum, quo in loco
depositum hospitis collocasset. Hujusmodi vobis est tyrannis, o
Lacedæmonii, et talia sunt illius facta! (21) Nos vero Corinthii tunc
statim mirabamur, quum a vobis Hippiam arcessiri cognovimus; nunc vero
etiam magis miramur hæc a vobis verba fieri; vosque obtestamur, deos
invocantes Græciæ præsides, ne tyrannides in civitatibus contituatis.
Non igitur ab eo incepto abstinebitis, sed conaturi estis præter id
quod justum est reducere Hippiam? Scitote Corinthios quidem non
probaturos esse factum vestrum.»
XCIII. Hæc quum locutus esset Sosicles, Corinthiorum legatus; respondit
Hippias, eosdem quos ille deos testes invocans, certe Corinthios maxime
desideraturos esse Pisistratidas, quando adfuerint illis statuti dies,
quibus illos vexaturi sint Athenienses. (2) Hæc illi Hippias respondit,
ut qui omnium adcuratissime cognita haberet oraculorum effata. Reliqui
ex sociis silentium adhuc tenuerant: postquam vero Sosiclem audiverunt
libere verba facientem, pro se quisque vocem rumpens, accedebant
sententiæ Corinthii, obtestabanturque Lacedæmonios, ne quid adversus
Græcam civitatem novi molirentur.
XCIV. Atque ita hæc res finem habuit. Hippiæ vero Lacedæmone profecto
Amyntas Macedo Anthemunta oppidum obtulit, Thessali vero Iolcon. At
ille, neutrum accipiens, Sigeum rediit; quod oppidum armis Pisistratus
Mytilenæis eripuerat, et tyrannum ibi constituerat filium suum nothum
Hegesistratum, ex Argiva muliere natum. Nec vero citra belli discrimen
tenuerat ille regionem a Pisistrato acceptam. (2) Diu enim inter se
Mytilenæi et Athenienses armis decertarunt, illi ex Achilleo oppido
erumpentes, hi e Sigeo; et illi quidem suam repetentes ditionem,
Athenienses vero negantes illorum esse, et rationibus arguentes, nihilo
magis ad Æolenses pertinere Iliadem ditionem, quam ad se et ad reliquos
Hellenes, qui cum Menelao ulti essent Helenæ raptum.