tyrannus. Is regem conveniens, secum adferebat, ut narrant Lacedæmonii,
æneam tabulam, in qua totius terræ circuitus erat incisus, et mare
universum, fluviique omnes. (2) Ubi in colloquium venit regis, hæc ad
eum verba fecit: «Cleomenes, ne meum studium te conveniendi mireris;
talia enim sunt tempora. Servos esse Ionum filios, qui liberi esse
debebant, probrum et dolor maxime quidem est nobis ipsis, verum etiam,
præter cæteros Græcos, tanto magis vobis, quoniam principes estis
Græciæ. (3) Nunc igitur, per deos te oro Græciæ præsides, e servitute
vindicate Ionas, consanguineos vestros. Facile est autem vobis hoc
exsequi. Nec enim fortes viri sunt barbari; vos vero bellicæ virtutis
ad summum fastigium pervenistis. (4) Pugnæ genus autem illorum hoc est,
arcus et breve spiculum. Braccis induti [_non scutis tecti_] in prælium
eunt et tiaras [_pro galeis_] in capite gestant: ita superatu sunt
faciles. Sunt autem continentem illam habitantibus bona, quanta non
sunt aliis omnibus hominibus simul sumptis: aurum statim, tum argentum,
et æs, et vestis variegata, et jumenta, et mancipia: quibus vos, si
modo libuerit, potiemini. (5) Habitant autem, alius populus alterum
attingens sic, quemadmodum ego dicam. Juxta Ionas hosce habitant hi
Lydi, terram tenentes bonam et argento abundantem.» Hæc dicens, digito
monstravit regionem in illo terræ circuitu, quem æri incisum secum
attulerat. «Lydis vero (sic dicere perrexit) contigui sunt versus
orientem Phryges hi, et armentis et terræ frugibus opulentissimi
omnium, quos equidem novi, populorum. (6) Phrygibus proximi sunt
Cappadoces, quos Syrios nos vocamus: hisque finitimi Cilices, ad mare
hocce pertinentes, in quo Cyprus hæc insula est; qui quingenta talenta
annuum tributum pendunt regi. (7) Cilices attingunt hi Armenii, et ipsi
armentis opulenti. Armeniis finitimi Matieni hancce possident regionem.
Horum regionem attingit Cissia hæc, in qua juxta fluvium huncce
Choaspen sita hic sunt Susa, ubi rex magnus vitam agit, suntque
pecuniarum illius thesauri. Hanc urbem quum ceperitis, tum fidenter cum
Jove de divitiis contendetis. (8) At nunc de exiguo terræ tractu, neque
illo ita bono, et de arctis finibus opus est vobis pugnare cum
Messeniis, qui vobis pares sunt armis, et cum Arcadibus et Argivis,
qui nihil possident quod sit auri aut argenti simile, cujus studio
aliquis ad pugnandum cum vitæ periculo commoveatur. Quare quum facile
sit vobis universæ Asiæ potiri imperio, aliudne quidpiam præoptabitis?»
Hæc Aristagoras dixit; cui Cleomenes respondit his verbis: «Hospes
Milesie, in tertium diem differo tibi respondere.»
L. Tunc quidem in tantum progressi sunt: ubi vero adfuit contitutus
responsioni dies, et ad locum ventum est de quo convenerat, ex
Aristagora Cleomenes quæsivit, quot dierum iter esset a mari Ioniam
adluente usque ad regem. (2) Et Aristagoras, alioquin callidus homo, et
pulcre illum circumveniens, in hoc quidem offendit. Nam quum non id
quod res est dicere debuisset, ut qui Spartanos in Asiam cuperet
evocare, ex veritate respondit, dicens trium mensium esse adscensum.
(3) Tum vero Cleomenes, præcidens reliquum sermonem quem de itinere
illo facturus erat Aristagoras, ait: «Hospes Milesie, excede Sparta
ante solis occasum: nec enim sermonem dicis audiendum Lacedæmoniis, qui
eos cupis trium mensium viam abducere a mari.» His dictis, Cleomenes
domum abiit.
LI. Tum vero Aristagoras sumpto oleæ ramo domum adiit Cleomenis, et
introgressus supplicis modo illum precatus est, ut, dimissa filiola,
sese audiret: adstabat enim forte Cleomeni filia, cui nomen erat Gorgo,
unica illius proles, annorum octo aut novem puella. (2) Jussit illum
Cleomenes dicere quæ vellet, nec cessare puellæ caussa.[TR5] Ibi
Aristagoras a decem incepit talentis quæ illi pollicebatur, si ea, quæ
petiisset, effecta sibi dedisset: (3) abnuenteque Cleomene, progressus
est Aristagoras augendo subinde pecuniæ summam; donec postremo, quum
quinquaginta ei talenta reciperet, exclamavit puella: «Pater, corrumpet
te his hospes, ni ocyus hinc abscesseris.» (4) Et delectatus Cleomenes
puellæ monito, in aliud conclave abiit, et Aristagoras Sparta omnino
excessit neque ei licuerat de itinere ad regem plura his commemorare.
LII. Est autem illius itineris ratio hujusmodi. Stationes (_sive_
mansiones) ubique sunt regiæ, et deversoria pulcerrima: totumque iter
per culta ac tuta instituitur loca. Per Lydiam et Phrygiam viginti sunt
mansiones, parasangæ vero nonaginta quattuor cum dimidia. (2) Phrygiam
excipit Halys fluvius, ad quem est porta, per quam omnino transire
oportet priusquam fluvium trajicias: estque ibidem magna custodia.
Transgresso in Cappadociam, atque per eam pergenti usque ad Ciliciæ
fines, mansiones sunt duodetriginta, parasangæ vero centum et quattuor:
(3) in his confinibus autem duæ sunt portæ transeundæ, et prætereundæ
duæ custodiæ. Has postquam præterieris, per Ciliciam iter facienti tres
sunt mansiones, parasangæ vero quindecim cum dimidia. (4) Terminus
Ciliciæ et Armeniæ flumen est navibus transmittendum, cui nomen
Euphrates. In Armenia vero mansiones sunt deversoriorum quindecim, et
parasangæ quinquaginta sex cum dimidia: estque in his etiam custodiæ
statio. (5) Perfluunt autem Armeniam quattuor fluvii, quos navibus
necessario oportet trajicere. Primus est Tigris: deinde secundus et
tertius idem nomen habent, quamvis non idem sit fluvius, nec eodem ex
loco fluens; prior enim eorum, quem recensui, ex Armeniis fluit,
posterior vero ex Matienis. Quarto fluvio nomen est Gyndes, is quem
Cyrus olim in trecentos et sexaginta alveos diduxit. (6) Ex hac Armenia
ubi in Matienen regionem transieris, stationes sunt quattuor.... Tum ex
hac in Cissiam regionem transgredienti, stationes undecim, parasangæ
vero quadraginta duæ cum dimidia, usque ad Choaspen fluvium, navibus
itidem trajiciendum; ad quem Susa urbs condita est. Harum omnium
mansionum summa est centum et undecim; totque sunt stationes atque
deversoria Sardibus Susa iter facienti.
LIII. Quodsi vero recte parasangis dimensa est regia via, et parasanga
si valet triginta stadia, uti revera valet,[TR6] erunt Sardibus usque
ad regiam, quæ Memnonia vocatur, stadiorum tredecim millia et
quingenta, quum sint parasangæ quadringentæ et quinquaginta. (2) Jam
singulis diebus centena et quinquagena stadia conficiendo, consumuntur
adcurate dies nonaginta.
LIV. Itaque Milesius Aristagoras, quando Cleomeni Lacedæmonio dixit,
trium mensium iter esse quo ad regem adscenditur, recte ille dixit. Si
quis vero curatius etiam de his quærat, ei ego hoc etiam declarabo;
namque adjici debet iter Epheso Sardes faciendum. (2) Dico igitur, a
Græco mari usque Susa, nam hæc Memnonia urbs vocatur, stadiorum omnium
summam esse quattuordecim millia et quadraginta. Nam ab Epheso ad
Sardes sunt stadia quingenta et quadraginta: itaque tribus diebus
longius fit trimestre istud iter.
LV. Sparta pulsus Aristagoras Athenas inde se contulit: quæ _haud multo
ante_ tyrannis liberatæ erant, idque hoc modo. Postquam Hipparchum,
Pisistrati filium, Hippiæ tyranni fratrem, cui per somnum visum erat
oblatum imminentem calamitatem perspicue significans, interfecerunt
Aristogiton et Harmodius, generis origine Gephyræi; post hæc Athenæ per
quattuor etiam nunc annos nihilo minus, immo magis etiam quam antea,
tyrannide premebantur.
LVI. Insomnium Hipparcho oblatum hujusmodi erat: nocte quæ præcedebat
Panathenæorum solennia, visum erat Hipparcho adstare ipsi virum grandem
formosumque, ænigmaticis his verbis ipsum adloquentem.
Intoleranda, leo, patiens, animo forti tolerato!
nemo hominum injustus non solvet tempore pœnam.
(2) Hanc visionem ille simulatque illuxit, palam ad somniorum
conjectores retulit: deinde vero, sacris averruncandi caussa factis,
pompam illam duxit, in qua interfectus est.
LVII. Gephyræi, quorum de genere erant Hipparchi percussores,
principio, ut ipsi aiunt, ex Eretria fuerunt oriundi; ut vero ego rem
percontatus reperio, Phœnices fuerunt ex illorum numero Phœnicum, qui
cum Cadmo in hanc regionem, quæ nunc Bœotia vocatur, venerunt; et
Tanagricum ejusdem regionis tractum, sorte acceptum, habitaverunt. (2)
Inde postquam Cadmei prius ab Argivis erant expulsi, deinde Gephyræi hi
a Bœotis ejecti, Athenas se converterunt. Et illos receperunt
Athenienses hac conditione, ut cives essent Athenienses, at compluribus
tamen, nec vero dignis quæ hic commemorentur, juribus essent exclusi.
LVIII. Phœnices autem hi, qui cum Cadmo advenerant, quorum de numero
fuerunt Gephyræi, regionem hanc incolentes, quum alias res multas ad
doctrinam spectantes attulerunt Hellenibus, tum literas; quarum usus
nullus antea, ut mihi videtur, apud Hellenas fuerat. Ac primum quidem
tales attulerant, qualibus omnes utuntur Phœnices: procedente vero
tempore, simul cum sermone, literarum etiam ductus immutarunt. (2)
Pleraque per id tempus loca circum illos habitabant Hellenes Iones: qui
literas edocti a Phœnicibus, usi sunt eis forma paululum mutata; a
quorum usu divulgatum est, ut, quemadmodum æquitas etiam postulabat,
quoniam a Phœnicibus in Græciam introductæ sunt, Phœniciæ literæ
nominarentur. (3) Atque byblos etiam (_id est_, libros papyraceos)
antiquitus diphtheras (pelles raras _sive_ membranas) Iones vocant,
quoniam in papyri inopia pellibus caprinis et ovillis utebantur. Atque
etiam nunc mea ætate multi barbarorum talibus in pellibus scribunt.
LIX. Vidi vero etiam ipse literas Cadmeas in templo Apollinis Ismenii
Thebis Bœotiæ, tripodibus tribus insculptas, maximam partem similes
Ionicis literis. Unus ex illis tripodibus hanc habet inscriptionem:
Dedicavit me Amphitryon, rediens ex Telebois.
Hæc igitur scripta fuerint Laii ætate, filii Labdaci, nepotis Polydori,
filii Cadmi.
LX. Alius tripus hexametro modulo hæc dixit:
Scæus, in adsueto pugilum certamine victor,
me tibi sacravit, speciosum munus, Apollo.
Scæus autem ille fuerit Hippocoontis filius: si modo hic fuit qui munus
illud dedicavit, nec alius idem nomen gerens cum Hippocoontis filio:
vixit hic autem Œdipi ætate, Laii filii.
LXI. Tertius tripus, hexametro pariter modulo, hæc inscripta habet:
Laodamas tripodem hunc divo, sua in urbe monarchus,
dignum spectatu sacrat decus arcitenenti.
Hic est ille Laodamas, Eteoclis filius, quo regnante Cadmei, ab Argivis
sedibus suis ejecti, ad Encheleas se receperunt. (2) Gephyræi vero,
tunc relicti, postea a Bœotis coacti sunt Athenas concedere. Et habent
hi templa Athenis exstructa, quæ ad reliquos Athenienses nihil
pertinenet, quum alia, quibus nihil commune cum cæteris templis est,
tum Achaicæ Cereris templum et sacra.
LXII. Quale fuerit visum Hipparcho oblatum, et unde oriundi
Gephyræi,[TR7] quorum de genere fuere Hipparchi percussores, est a me
expositum. Superest ut post hæc redeam ad narrationem quam initio
instituturus eram, dicamque qua ratione tyrannis liberati sint
Athenienses. (2) Quo tempore Hippias tyrannidem obtinuit, et
Athenienses ob Hipparchi cædem acerbius vexabat; per id tempus
Alcmeonidæ, genere Athenienses, ob Pisistratidas vero patria profugi,
postquam cum aliis Atheniensium exsulibus per vim reditum sibi parare
contantes nihil profecissent, sed ad Lipsydrion supra Pæoniam, quem
locum tentandi reditus caussa et liberandæ civitatis consilio
muniverant, ingentem accepissent cladem; deinde, omnia adversus
Pisistratidas molientes, ab Amphictyonibus templum Delphicum hoc, quod
nunc est, et tunc nondum erat, ædificandum conduxerunt. (3) Quumque
divitiis abundarent, et inde a majoribus spectati essent viri,
exædificarunt templum quum alias pulcrius quam ferebat exemplar, tum
frontem ejus ex Pario marmore effecerunt, quamquam conventum esset ut
totum templum ex porino lapide construeretur.
LXIII. Hi igitur Alcmeonidæ, ut Athenienses narrant, dum Delphis
morabantur, pecunia persuaserunt Pythiæ, ut, quoties Spartani cives
Delphos venirent, sive privato nomine sive publico oraculum consulturi,
constanter illos moneret, ut liberarent Athenas. (2) Proinde
Lacedæmonii quum idem ipsis semper effatum ederetur, mittunt
Anchimolium, Asteris filium, cum exercitu, spectatum inter cives virum,
qui Pisistratidas Athenis pelleret, quamquam hospitii jure cum ipsis
inprimis conjunctos: nam, quæ diis debentur, antiquiora duxerunt quam
quæ hominibus. Hunc exercitum, mari navibus mittunt. (3) Anchimolius
igitur, portum tenens Phalerum, ibi in terra deposuit. Qua re ante
cognita, Pisistratidæ, quum esset eis fœdus cum Thessalis, auxilia e
Thessalia acciverant. (4) Et precantibus Thessali, publico decreto,
mille equites miserant, et regem suum Cineam Coniæum. Quos auxiliares
nacti Pisistratidæ, hocce instituerunt facere: (5) detonsa planitie
Phalereorum, et loco hoc equitibus habili reddito, equitatum adversus
hostium castra mittunt: qui in hos incidens, quum alios multos
interfecit Lacedæmoniorum, tum et ducem Anchimolium, reliquos vero in
naves compulerunt. (6) Hic finis fuit primæ expeditionis
Lacedæmoniorum: estque sepulcrum Anchimolii in Attico pago, cui Alopecæ
nomen, prope Herculis templum quod in Cynosarge.
LXIV. Post hæc majores copias adversus Athenas miserunt Lacedæmonii,
duce exercitus Cleomene rege, Anaxandridæ filio: has vero non jam mari
miserunt, sed per continentem. (2) Cum his, ut in Atticam regionem
invaserunt, primum congressi Thessali equites, brevi tempore in fugam
sunt versi, cecideruntque ex eisdem amplius quadraginta; reliqui vero e
vestigio recta versus Thessaliam abierunt. (3) Cleomenes autem, ut ad
urbem pervenit, una cum his ex Atheniensibus, qui liberi vivere
cupiebant, tyrannos obsedit, muro Pelasgico inclusos.
LXV. Nequaquam vero expugnaturi Pisistratidas erant Lacedæmonii: nec
enim justam obsidionem instituere cogitaverant, et cibariis ac
potulentis bene instructi Pisistratidæ erant: post paucorumque dierum
obsidionem Spartam erant illi abituri. (2) Nunc vero supervenit casus,
istis infaustus, his vero idem peropportunus: capti enim sunt
Pisistratidarum liberi, quum in eo essent, ut extra Atticam in tuto
collocarentur. (3) Quæ res postquam accidit, turbatæ sunt omnes
eorumdem rationes. Itaque deditionem fecerunt eis conditionibus, quæ
Atheniensibus placuerunt, ut, receptis liberis suis, intra quinque dies
Attica excederent. (4) Atque ita relicta Attica Pisistratidæ Sigeum ad
Scamandrum migrarunt, postquam Athenis sex et triginta annos
regnaverant. Fuerunt autem hi origine Pylii et Nelidæ, eisdem majoribus
prognati atque Codrus et Melanthus; qui et ipsi olim, quum advenæ
essent, reges fuerunt Atheniensium. (5) Cujus in originis memoriam
Hippocrates filio suo nomen Pisistrati imposuerat, de Pisistrato,
Nestoris filio, ductum. (6) Hoc modo tyrannis suis liberati sunt
Athenienses: quas vero res post receptam libertatem memoratu dignas vel
gesserint vel passi sint, priusquam Ionia a Dario defecit, et
Aristagoras Milesius Athenas venit opem illorum implorans, eas primum
exponam.
LXVI. Athenæ, quum jam ante magnæ fuissent, nunc, postquam tyrannis
liberatæ erant, majores evaserunt. Dominabantur autem in illis duo
viri, Clisthenes, de familia Alcmeonidarum, is quem fama fert
corrupisse Pythiam, et Isagoras, Tisandri filius, spectata quidem
familia natus; cæterum, quibus majoribus antiquitus fuerit oriundus,
dicere nequeo, nisi quod cognati ejus Jovi Cario sacra faciunt. (2) Hi
viri inter se de principatu contendebant. Qui superabatur ab æmulo
Clisthenes plebis favorem sibi conciliabat: et deinde, quum in quattuor
tribus distributi fuissent Athenienses, decem tribus constituit,
mutatisque nominibus, quæ ab Ionis filiis, Geleonte et Ægicore et
Argada et Hoplete, erant desumpta, ab indigenis heroibus eas
denominavit, uno Ajace excepto; quem, ut vicinum et socium, quamquam
peregrinum, adjecit.
LXVII. Qua in re, ut mihi videtur, Clisthenes hic avum suum maternum
imitatus est, Clisthenem Sicyonis tyrannum. (2) Ille enim, quum bellum
gereret cum Argivis, primum rhapsodos vetuit Sicyone inter se
decertare, propter Homerica carmina, quoniam in illis ubique fere
nonnisi Argivi et Argos celebrantur: deinde, quum esset in foro
Sicyoniorum (et est hodieque) ædes Adrasto, Talai filio, tamquam heroi,
consecrata, hunc Clisthenes, quippe Argivum, sede sua ejectum cupiebat.
(3) Itaque Delphos profectus, consuluit oraculum, an ejiceret Adrastum.
Cui Pythia respondit, Adrastum regem esse Sicyoniorum, ipsum vero
lapidatorem. Postquam Deus ei hanc potestatem non fecit, domum reversus
excogitavit rationem qua Adrastus ipse demigraret. (4) Quam rationem
ubi reperisse visus est, Thebas Bœotias misit, dicens velle se
Melanippum, Astaci filium, deducere Sicyonem: et permiserunt Thebani.
Tum Clisthenes Melanippo Sicyonem deducto templum dedicavit in ipso
prytaneo, ipsumque ibi in loco munitissimo statuit. (5) Melanippum
autem arcessiverat Clisthenes (nam et hoc me declarare oportet), ut qui
inimicissimus fuisset Adrasto, quippe cujus fratrem interfecisset
Mecisteum, et Tydeum generum. (6) Huic postquam templum dedicavit,
sacrificia et solennia Adrasto adempta eidem Melanippo attribuit.
Consueverant autem Sicyonii magnifice admodum honorare Adrastum. Fuerat
enim hæc regio Polybi, Adrastus autem Polybi ex filia nepos fuit: qui
quum sine liberis decederet, tradidit Adrasto regnum. (7) Adrastum
autem quum aliis honoribus colebant Sicyonii, tum calamitates ejus
tragicis choris celebrabant, non Bacchum, sed Adrastum colentes. (8)
Clisthenes vero choros Baccho tribuit, reliquam vero solennitatem
Melanippo. Hoc modo cum Adrasto egit Clisthenes.
LXVIII. Idem vero tribuum Doriensium nomina mutavit, ne scilicet eædem
Sicyoniis atque Argivis tribus essent. Atque id agens, maxime derisui
habuit Sicyonios: quippe nova nomina a sue et asino desumens,
terminationem solam pristinarum tribuum adjecit, sua tribu excepta, cui
de suo imperio nomen imposuit: hos enim Archelaos nominavit; reliquorum
autem alios Hyatas, alios Onatas, alios Chœreatas. (2) Quibus nominibus
tribuum usi sunt Sicyonii non solum quoad regnavit Clisthenes, verum
etiam post illius obitum sexaginta adhuc annis: deinde tamen, re
deliberata, mutarunt ea, et alios Hyllæos, alios Pamphylos, alios
Dymanatas nominarunt: quartæ vero tribus nomen ab Ægialeo desumpserunt,
Adrasti filio, tribulesque Ægiales adpellarunt.
LXIX. Hæc Sicyonius Clisthenes fecerat. Atheniensis autem Clisthenes,
Sicyonii ex filia nepos, qui nomen etiam ab illo erat nactus, hic
itidem per contemtum (ut mihi videtur) Ionum, ne eadem Atheniensibus
atque Ionibus tribuum nomina essent, cognominem Clisthenem est
imitatus. (2) Postquam enim plebem omnem Atheniensium, prius a se
alienatam, tum suas ad partes traduxerat, tribuum mutavit nomina, et
numerum illarum auxit: decem etiam, quum quattuor fuissent, constituit
phylarchas, et per decem tribus distribuit demos (_sive_ curias) omnes
Atheniensium. Eratque, plebe suis partibus adjecta, longe potentior
quam adversarii.
LXX. Vicissim igitur ab illo superatus Isagoras hæc contra molitur:
Cleomenem advocat Lacedæmonium, qui hospes ipsi factus erat inde ab
obsidione Pisistratidarum: (2) quem quidem fama ferebat consuetudinem
tunc habuisse cum uxore Isagoræ. Primum igitur Cleomenes, præcone
Athenas misso, Clisthenem urbe ejecit, multosque cum eo alios
Athenienses, hos dicens qui essent _enagees_ (_id est_, piaculo
contaminati). (3) Hæc autem per nuncium edixit, ab Isagora edoctus:
habebant enim quidem Alcmeonidæ, et hi qui eorumdem erant partium,
culpam commissæ cædis; at ipse Clisthenes ejusque amici non fuerant
cædis participes.
LXXI. Enagees autem dicti sunt nonnulli ex Atheniensibus hac de caussa:
fuit Cylon, civis Atheniensis, olympicorum certaminum victor: is
cristas tollens, consilium inierat occupandæ tyrannidis; comparatisque
sibi sociis ex æqualium numero, arcem occupare conatus est: quam quum
obtinere non posset, supplex ad deæ imaginem consedit. (2) Hos homines
igitur surgere inde jusserunt prytanes Naucrarorum, qui tunc civitatem
administrabant, fide data punitum eos iri citra mortem; attamen occisi
hi sunt culpa Alcmeonidarum. Sed hæc gesta sunt ante Pisistrati ætatem.
LXXII. Postquam Cleomenes, misso præcone, ejiciendos urbe Clisthenem et
piaculo contaminatos edixit, unus Clisthenes ultro excessit. Deinde
vero nihilo minus Athenas venit Cleomenes, non quidem cum magna manu:
quo ubi pervenit, septingentas familias urbe ejecit, quas ei Isagoras
indicaverat. (2) Quo facto, deinde senatum conatus est dissolvere, et
trecentis civibus de Isagoræ factione tradidit magistratus. Quum vero
resisteret senatus et imperio nollet parere, Cleomenes et Isagoras cum
suarum partium civibus arcem occupant. (3) Et cæteri Athenienses, cum
senatu sentientes, per biduum illos obsederunt: tertio vero die,
deditione facta, Attica excessere quotquot eorum Lacedæmonii erant. (4)
Atque ita implebatur Cleomeni ominosum quod acceperat dictum: nam quum
in arcem, occupaturus illam, adscendisset, ad penetrale deæ accesserat,
consulturus eam: at sacerdos de sella surgens, priusquam ille per
januam intrasset, dixit: «Retrogredere, hospes Lacedæmonie, nec in hoc
templum pedem pone: nefas est enim Doriensibus huc intrare.» (5) Cui
ille respondit: «At non Doriensis sum, o mulier, sed Achæus.» Igitur,
quum spreto omine exsequi consilium esset adgressus, tunc rursus
excidit cum Lacedæmoniis. Reliquos vero in vincula conjecerunt
Athenienses, morti destinatos; et in his Timesitheum Delphensem, cujus
viri opera manuum (_victorias Pythicas et Olympicas_) fortisque animi
maxima possem commemorare. Et hi quidem in vinculis mortui sunt.
LXXIII. Post hæc Athenienses, revocato Clisthene et septingentis illis
familiis, quæ a Cleomene patria erant pulsæ, Sardes legatos miserunt,
cupientes cum Persis contrahere societatem: intellexerant enim, bellum
sibi imminere cum Lacedæmoniis et Cleomene. (2) Postquam Sardes
advenere legati, et mandata exposuere, quæsivit Artaphernes, Hystaspis
filius, præfectus Sardium, quinam homines essent, et ubi terrarum
habitarent, qui Persarum peterent societatem. Quod ubi ex legatis
cognovit, brevibus verbis eos ita expedivit: (3) si regi Dario
Athenienses terram traderet et aquam, societatem illis pollicitus est:
si non traderent, abire illos jussit. Tum legati, re privatim inter se
deliberata, tradere se, dixerunt; scilicet cupientes contrahi
societatem. At hi, quum domum rediissent, gravem culpam sustinuerunt.
LXXIV. Cleomenes, quum se et verbis et factis contumeliose ab
Atheniensibus acceptum existimaret, ex universa Peloponneso contraxit
exercitum, quo consilio contrahat non dicens; sed pœnas sumere de
populo Atheniensium cupiens, et Isagoram constituere tyrannum: hic enim
cum illo ex arce Athenarum erat egressus. (2) Dum igitur ingenti cum
exercitu Cleomenes Eleusinem invadit, per idem tempus Bœoti ex
composito capiunt Œnoen et Hysias, extremos Atticæ pagos; et
Chalcidenses ab alia parte Atticam ingressi regionem vastabant. (3) Tum
Athenienses, quamquam ancipite pressi periculo, Bœotorum et
Chalcidensium ultione in aliud tempus dilata, Peloponnesiis, quippe qui
jam Eleusine erant, arma opposuerunt.