condenda colonia, quasi mandato satisfecissent, prius absolvit deus,
quam in ipsam Libyam pervenissent. (3) Igitur postquam in insulam
pervenerunt, recepto eo quem ibi reliquerant, in ipsa Libya e regione
insulæ locum eum condiderunt cui nomen Aziris; quem amœnissimi colles
cum nemoribus et vallibus utrimque includunt, et ab altero latere amnis
præterfluit.
CLVIII. Hunc locum quum per sex annos incoluissent, septimo anno,
precantibus indigenis, et meliorem in locum sese illos perducturos esse
pollicentibus, persuasi sunt hunc relinquere. (2) Duxeruntque eos
Libyes inde moventes occidentem versus: per pulcerrimam autem regionem,
ne eam transeuntes Græci viderent noctu eos transduxerunt, diei horam
ita commensi: nomen huic regioni Irasa est. (3) Deinde eos ad fontem
duxerunt, qui Apollini sacer perhibetur, dixeruntque: «Viri Græci, hic
vobis commodum est habitare: hic enim perforatum est cœlum.»
CLIX. Jam, quousque et Battus vixit, coloniæ conditor, qui annos
regnavit quadraginta, et hujus filius Arcesilaus, qui sedecim annos
regnavit, habitarunt hanc regionem Cyrenæi tot numero, quot initio in
coloniam fuerant missi. Tertio vero regnante, Batto cognomine Felice,
Græcos omnes Pythia edito oraculo induxit, ut in Africam navigarent,
cum Cyrenæis eam frequentaturi: invitaverant enim illos Cyrenæi,
agrorum partitionem polliciti. (2) Oraculum Pythiæ tale erat:
Serior in Libyen quisquis pervenerit almam
post dicretum agrum, mox hunc, affirmo, pigebit.
Postquam igitur magna hominum multitudo Cyrenen confluxit, finitimi
Libyes, magna regionis parte exclusi, rexque eorum, cui nomen erat
Adicran, quippe agris exuti et contumeliose habiti a Cyrenæis, missis
in Ægyptum legatis, Apriæ regi Ægypti sese tradiderunt. (3) Et ille
ingentem Ægyptiorum contractum exercitum contra Cyrenen misit. Cui
Cyrenæi cum suis copiis in regionem cui Irasa nomen et ad fontem
Thestin obviam progressi, prælio cum Ægyptiis commisso victoriam
reportarunt. (4) Ægyptii enim, Græcorum arma prius non experti,
illosque aspernati, ita cæsi sunt, ut eorum pauci quidam in Ægyptum
redierint. Cujus cladis culpam ipsi Apriæ tribuentes Ægyptii protinus
ab eo defecerunt.
CLX. Batti hujus filius fuit Arcesilaus; qui postquam regnum suscepit,
primum cum fratribus suis discordias exercuit; donec hi, illo relicto,
in alium Libyæ locum concesserunt, inter seque inito consilio urbem
hanc condiderunt, cui nomen inditum, quod etiam nunc obtinet, Barca;
simulque Afris, ut a Cyrenæis deficerent, persuaserunt. (2) Post hæc
Arcesilaus adversus hos Afros, qui fratres suos receperant, et ab ipso
defecerant, arma movit. Afri vero, illum metuentes, ad Libyes versus
orientem incolentes confugerunt: (3) et Arciselaus, fugientes secutus,
et Leuconem usque, Libyæ oppidum, persecutus est: ibi adgredi eum
Libyes statuerunt. Qui prælio commisso tam insignem victoriam
reportarunt de Cyrenæis, ut ex iis septem millia armatorum in illo loco
ceciderint. (4) Post eam cladem ægrotans Arcesilaus, quum medicamentum
sumpsisset, a fratre Learcho strangulatus est. Learchum vero uxor
Arcesilæ, cui nomen erat Eryxo, per dolum occidit.
CLXI. Arcesilao in regnum successit filius Battus, pede claudus neque
integer. Cyrenæi vero ob tristem rerum suarum statum Delphos miserunt
qui deum consulerent, qua inita ratione optime res suas administrarent.
(2) Quos Pythia jussit ex Mantinea Arcadiæ moderatorem arcessere.
Petierunt igitur Cyrenæi a Mantinensibus: hique illis dederunt virum
inter cives probatissimum, cui nomen erat Demonax. Hic vir igitur
postquam Cyrenen pervenit, cognitis rebus singulis, primum in tres
tribus distribuit Cyrenæos, partitione in hunc modum instituta: (3)
Theræorum et eorum qui in vicinia habitabant [_sive_ periœcorum], unam
partem constituit; alteram partem Lacedæmoniorum et Cretensium; tertiam
reliquorum insularium. Deinde, regi Batto eximios tribuens agros et
sacerdotia, reliqua omnia, quæ antea regum fuerant, populo in medium
posuit.
CLXII. Jam, regnante quidem hoc Batto, iste rerum status duravit. Sub
hujus autem filio Arcesilao multæ turbæ de honoribus sunt exortæ.
Arcesilaus enim, Batti claudi filius et Pheretimæ, negavit se
toleraturum rerum statum a Mantinensi Demonacte ordinatum, verum
honores et privilegia repetiit suorum majorum. (2) Inde excitata
seditione victus, Samum profugit: mater vero Pheretima, et ipsa
fugiens, Salaminem Cypri se recepit. (3) Salaminem per id tempus tenuit
Euelthon, is qui thuribulum illud spectatu dignum Delphis dedicavit,
quod est in Corinthiorum thesauro repositum. (4) Hunc adiens Pheretima,
exercitum ab eo petiit, qui se et filium Cyrenen reduceret. At ei
Euelthon quidlibet magis, quam exercitum, dedit. Et illa accipiens
dona, bonum quidem, ait, et hoc esse; melius vero illud fore, si
petenti sibi daret exercitum. His verbis, quoties donum aliquod
accepit, usa est. (5) Postremo Euelthon dono ei misit fusum aureum et
colum, cui lana etiam circumdata. Quumque idem dictum Pheretima
repeteret, respondit Euelthon, talia munera dari mulieribus, non
exercitum.
CLXIII. Per idem tempus Arcesilaus, Sami moratus, unumquemque excitabat
spe dividendorum agrorum proposita. Quumque jam magnam manum
contraxisset, Delphos est profectus, de reditu consulturus oraculum;
(2) cui Pythia hoc dedit responsum: «Quattuor Battis et quattuor
Arcesilais, per octo hominum generationes, dat Loxias regnum obtinere
Cyrenæ: ulterius vero ut ne conemini quidem hortatur. (3) Tu tamen,
quum domum redieris, quietus esto: et quando fornacem repereris plenum
amphoris, ne excoque amphoras, sed ad auram illas emitte. Sin excoxeris
fornacem, ne in circumfluum intres: alioqui peribis tu et pulcerrimus
taurus.»
CLXIV. Hoc a Pythia accepto responso Arcesilaus, sumptis secum Samiis,
Cyrenen rediit. Et ibi rerum potitus, editi oraculi non erat memor, sed
pœnas repetivit exsilii sui ab adversariis. (2) Horum autem alii
regione prorsus excesserunt: alios vero, in potestatem suam redactos,
Arcesilaus Cyprum misit, ibi interficiendos. At hos quidem Cnidii, suam
ad oram delatos, servarunt, et Theram miserunt. Alios vero Cyrenæorum
nonnullos, qui in privatam Aglomachi magnam turrim confugerant,
circumdata materia Arcesilaus cremavit. (3) Quo patrato facinore
animadvertens hanc esse oraculi sententiam, quod noluisset Pythia ut
repertas in fornace amphoras excoqueret, Cyrenæorum urbe ultro
abstinuit, mortem timens oraculo significatam, et circumfluam illam
existimans esse Cyrenen. (4) Habuit uxorem, cognatam sui, filiam regis
Barcæorum, cui nomen erat Alazir: ad hunc se recepit. At ibi conspicati
eum cives Barcæi et Cyrenæorum exsulum nonnulli in foro versantem
interfecerunt, simulque cum illo socerum Alazirem. Ita Arcesilaus,
oraculi responso sive volens sive præter suam voluntatem non obsecutus,
fatum suum implevit.
CLXV. Dum Arcesilaus, mali sui sibi auctor, Barcæ versabatur, interim
mater ejus Pheretima honoribus filii Cyrenæ fungebatur, quum cætera
administrans, tum in senatu adsidens: postquam vero filium cognovit
Barcæ periisse, relicta Cyrene in Ægyptum profugit. (2) Exstabant enim
merita ab Arcesilao in Cambysen Cyri filium collata: erat quippe hic
Arcesilaus, qui Cyrenen Cambysi tradiderat, et tributum ei pactus erat
pendendum. In Ægyptum ubi pervenit Pheretima, supplex adiit Aryanden,
suppetias sibi ferre rogans; caussam interserens, periisse filium suum
eo quod Medorum favisset partibus.
CLXVI. Erat hic Aryandes præfectus Ægypti, a Cambyse constitutus; idem
qui postea, quum se parem gereret Dario, interfectus est. Postquam enim
cognovit viditque Darium cupere monumentum relinquere sui, quale nemo
ante illum rex effecisset, æmulatus est eum, donec tandem mercedem
retulit. (2) Etenim Darius aurum ita excoquendum curaverat, ut, quoad
maxime fieri posset, esset purgatissimum; quo ex auro monetam procudit.
Aryandes vero, Ægypti præfectus, idem ipsum argento fecit: atque etiam
nunc purgatissimum argentum est Aryandicum. Id ubi eum facere cognovit
Darius, alia in eum culpa collata, quasi adversus ipsum rebelasset,
interficiendum curavit.
CLXVII. Tunc vero Aryandes hic, miseratus Pheretimam, pollicetur et
universum qui in Ægypto erat exercitum, pedestrem et classiarium: duce
nominato pedestrium copiarum Amasi, de Maraphiorum genere; navalium
vero Badra, de genere Pasargadarum. (2) Priusquam autem mitteret
exercitum, præconem in urbem Barcam misit, quæsiturum quis esset qui
Arcesilaum interfecisset. Barcæi vero universi in se culpam receperunt,
multa ab illo mala passos se esse dicentes. (3) Qua re cognita, tum
demum exercitum cum Pheretima misit. Et hæc quidem caussa verbo tenus
prætendebatur: missus autem, ut mihi quidem videtur, est exercitus hoc
consilio, ut Libyes sub Persarum redigerentur potestatem. Sunt enim
Libyum (sive Afrorum) multi atque varii populi: quorum pauci nonnulli
regis imperio parebant, plerique autem nullam Darii habebant rationem.
CLXVIII. Habitant autem Libyes hoc modo, incipiendo ab Ægypto, primi
Afrorum sedes habent Adyrmachidæ qui institutis quidem maximam partem
utuntur Ægyptiis, vestem vero gestant, qualem cæteri fere Libyes. (2)
Mulieres eorum in utraque tibia armillam gestant æneam: comam alunt; et
pediculos, quos quæque capit, vicissim mordet, atque ita abjicit. (3)
Hi soli ex cunctis Afris hoc faciunt: iidemque soli virgines, quum in
eo sunt ut nubant, regi ostendunt; quarum quæcumque illi placet, eam
rex devirginat. (4) Pertinent hi Adyrmachidæ ab Ægypto usque ad portum
cui nomen est Plynus.
CLXIX. His contigui sunt Giligammæ, terram incolentes occidentem
versus, usque ad Aphrodisiadem insulam. In hujus regionis medio ad oram
sita est Platea insula, in quam Cyrenæi duxerant coloniam; in
continente vero est Menelaius portus, et Aziris oppidum, quod
incolebant Cyrenæi; (2) unde incipit silphium; pertinet autem silphium
a Platea insula usque ad ostium Syrtis. Institutis hi utuntur iisdem
fere atque ii de quibus ante dictum.
CLXX. Giligammarum, occidentem versus, finitimi sunt Asbystæ. Hi supra
Cyrenen habitant: nec ad mare pertinent; oram enim maritimam Cyrenæi
incolunt. (2) In regendis quadrigis non postremi sunt, sed vel maxime
inter Afros omnes eminent. Instituta autem pleraque æmulantur
Cyrenæorum.
CLXXI. Asbystis ab occidente contermini sunt Auschisæ. Hi super Barcam
habitant, pertinentque ad mare circa Euesperidas. (2) In media
Auschisarum ditione habitant Bacales, exiguus populus, ad mare
pertinentes prope Tauchira, oppidum ditionis Barcææ. Iisdem institutis
hi utuntur atque illi qui supra Cyrenen habitant.
CLXXII. Auschisarum horum, versus occidentem, finitimi sunt Nasamones,
numerosus populus; qui æstate, relictis ad mare pecoribus, ad locum cui
Augila nomen, adscendunt, palmulas collecturi: nascuntur enim ibi
frequentes palmæ arbores, insigni magnitudine, et frugiferæ omnes. (2)
Iidem locustas venantur, quas ad solem siccatas molunt, et deinde lacti
inspersas una cum lacte bibunt. Uxores quidem quisque complures solet
habere, sed promiscue cum quibuslibet coeunt: simili modo, atque
Massagetæ, scipione prius in terram defixo concumbunt. (3) Quando
primum uxorem ducit vir Nasamon, moris est ut prima nocte sponsa cum
singulis deinceps convivis concumbat: et quilibet, postquam coiit,
donum dat quod domo secum attulit. (4) Jurisjurandi et divinationis
apud eos hi ritus sunt: jurant per viros qui inter ipsos justissimi et
fortissimi dicuntur fuisse; per hos jurant, sepulcra eorum tangentes.
Divinaturi, ad sepulcra accedunt majorum, et peractis precibus ibidem
indormiunt: quodcumque dein visum quisque per somnum vidit, eo utitur.
(5) Fidem sibi mutuo dant hoc modo: alter alteri ex sua manu præbet
bibendum, vicissimque ex alterius bibit manu: quodsi liquoris nihil
adest, pulverem humo sublatam lingunt.
CLXXIII. Nasamonibus contermini sunt Psylli. Hi tali modo interierunt:
Notus ventus exsiccaverat receptacula, quæ habuerant, aquarum: est enim
regio intra Syrtin omnis aquarum inops. Tum illi, re deliberata,
communi consilio adversus Notum expeditionem susceperunt: (refero autem
hæc, quæ Libyes narrant:) et, postquam in arenas pervenerunt, coortus
Notus eos obruit. Quibus exstinctis, regionem eorum Nasamones
occuparunt.
CLXXIV. Supra hos, meridiem versus, in regione feris frequente,
habitant Garamantes; qui quemcumque hominem fugiunt; et cujuscumque
commercium: nec arma ulla ad belli usum hi habent, nec pugnare norunt.
CLXXV. Hi igitur supra Nasamones habitant: juxta mare vero, et ab
occidente, finitimi eorumdem Macæ sunt. Hi in medio capillos crescere
sinentes, hinc vero atque illinc in cute tondentes, per hanc tonsuram
cristas gerunt. In bellum proficiscentes, struthionum terrestrium
pelles pro scutis gestant. (2) Per eorumdem ditionem Cinyps fluvius, ex
colle profluens cui nomen Charitôn, (_id est_, Gratiarum collis) in
mare provolvitur. Hic collis Charitôn nemoribus frequens est, quum
reliqua Libya, quam adhuc commemoravi, arboribus nuda sit. A mari ad
illum stadia sunt ducenta.
CLXXVI. Macis his proximi sunt Gindanes: quorum mulieres fascias ex
pellibus ad pedum malleolos gestant unaquæque multas; idque hac de
caussa fieri aiunt: ut cum quoque viro concubuit mulier, ita fasciam
circumligat; et, quæ plurimas gestat, ea præstantissima esse judicatur,
quippe a plurimis viris amata.
CLXXVII. Oram horum Gindanum, quæ in mare prominet, Lotophagi habitant;
qui nullo alio cibo, nisi loti fructu, vitam sustentant. (2) Est autem
loti fructus magnitudine baccæ lentisci, dulcedine vero similis fructui
palmæ arboris. Parant vero Lotophagi etiam vinum ex eodem fructu.
CLXXVIII. Lotophages, secundum mare, excipiunt Machlyes; qui et ipsi
quidem loto utuntur, verumtamen minus quam prædicti. (2) Pertinent hi
ad flumen magnum, cui nomen Triton: infunditurque is fluvius in magnum
lacum Tritonidem, in quo est insula cui nomen Phla. Hanc insulam,
aiunt, Lacedæmonios ex oraculi effato colonis debuisse frequentare.
CLXXIX. Narratur vero etiam hæc historia: Iasonem, postquam sub Pelio
navem Argo construxisset, quum alia hecatombe, tunc et tripode æneo in
navem imposito, Peloponnesum esse circumvectum, Delphos profecturum,
sed quum circa Maleam navigaret, vento borea abreptum et ad Libyam
fuisse adpulsum; priusquam autem terram conspexisset, hæsisse in
brevibus Tritonidis lacus. (2) Ibi tunc inopi consilii, nescientique
quo pacto educeret navem, adparuisse aiunt Tritonem, jussisseque
Iasonem, ut sibi daret tripodem illum; dicentem, se illis monstraturum
exitum, et incolumes emissurum. (3) Cui postquam morem gessisset Iason,
tum Tritonem illis tutum per brevia exitum monstrasse, et tripodem in
suo templo deposuisse; ex eodem vero tripode oraculo edito rem omnem
Iasoni ejusque sociisque prædixisse; nempe, si quis ex Argonautarum
posteris tripodem illum abstulisset, tunc inevitabili necessitate
centum urbes Græcas circa Tritonidem lacum esse condendas. Quæ ubi
cognovissent Libyes hanc regionem incolentes, tripodem illos occultasse.
CLXXX. Machlyum horum finitimi sunt Ausenses; qui pariter atque illi
Tritonidem lacum adcolunt, sed interfluente Tritone ab illis
dirimuntur. Et Machlyes quidem in postica capitis parte comam alunt;
Ausenses vero in anteriore. (2) Annuo Minervæ festo virgines horum
duabus a partibus stantes pugnant invicem lapidibus atque fustibus,
dicentes, indigenæ deo (quam Minervam nos vocamus) se patrio ritu
officium præstare. Si quæ virgines ex vulneribus moriuntur, has falso
nominatas virgines dicunt. (3) Priusquam vero illas ad pugnandum
committant, hoc faciunt: pulcerrimam virginum publice exornant galea
Corinthia reliquaque armatura Græcanica, et currui impositam circa
lacum circumvehunt. (4) Quonam vero cultu virgines ornaverint priusquam
Græci in eorum vicinia habitarunt, non habeo dicere: videntur mihi
autem Ægyptiis armis eas instruxisse. Nam ab Ægypto et scutum et galeam
autumo ad Græcos pervenisse. (5) Minervam autem perhibent esse Neptuni
filiam et Tritonidis paludis; dedisse autem se ipsam Jovi, quum nescio
quid haberet quod de patre conquereretur: Jovemque eam pro filia
adoptasse. (6) Hæc quidem ita narrant. Cæterum promiscue cum mulieribus
pecudum more coeunt, non una habitantes. Tertio quoque mense conveniunt
viri: quo in conventu, postquam adultus est puer quem mulier peperit,
cui viro similis reperitur puer, is ejus pater esse censetur.
CLXXXI. Quos adhuc recensui, hi sunt Nomades Libyes, mare adcolentes.
Supra hos vero, mediterranea versus, feris frequens Libya est. Tum
supra hanc Ferinam Libyam supercilium porrigitur arenosum, a Thebis
Ægyptiis usque versus Herculeas pertinens columnas. (2) In eo
supercilio per decem fere dierum iter sunt in collibus frusta salis,
ingentibus grumis; et in cujuslibet collis vertice e medio sale exsilit
aqua frigida ac dulcis: circaque illas aquas habitant extremi homines
versus Desertam Libyam et ultra Ferinam. Et primi quidem, a Thebis
decem dierum itinere distantes habitant Ammonii, qui templum Jovis
habent, a Thebæi Jovis templo derivatum: nam etiam Thebis, ut ante
dictum est, arietina facie est Jovis simulacrum. (3) Est autem ibi alia
etiam aqua fontana: quæ mane tepida est, versus meridiem autem
frigidior, ipso vero medio die admodum fit frigida, quo tempore hortos
illi irrigant: (4) tum inclinante die minuitur paulatim frigus usque ad
solem occidentem, ubi rursus tepida fit aqua: dein paulatim calescit
magis, donec media nox adest; tunc vero fervens exæstuat: post mediam
noctem rursus refrigescit usque ad auroram. Nomen fontis est Solis fons.
CLXXXII. Post Ammonios in eodem arenoso supercilio, post decem iterum
dierum iter, tumulus salis est, similis Ammonio, item aqua; ibique
rursus homines habitant: nomen ejus loci Augila est. Hic est locus, quo
proficisci consueverunt Nasamones, palmulas collecturi.
CLXXXIII. Ab Augilis, rursus post decem dierum iter, alius est salis
tumulus, et aqua, et frequentes palmæ arbores frugiferæ, quemadmodum et
in cæteris tumulis. Ibi inhabitant homines, quibus nomen Garamantes,
magnus admodum populus: qui humum in salem ingerunt, atque ita sementem
faciunt. (2) Brevissima ab his via ad Lotophagos, a quibus iter est
triginta dierum ad illos. In horum terra nascuntur etiam boves qui
opisthonomi (_retro pascentes_) vocantur. Sunt autem opisthonomi hanc
ob caussam, quod cornua habent antrorsum curvata; (3) qua de caussa
retro gradientes pascuntur: nam antrorsum progredientes pasci non
possunt, quoniam, priusquam progredi possint, cornua in terram
impinguntur. Cæterum ab aliis bobus nil differunt, nisi hoc ipso, et
corii crassitie duritieque. (4) Iidem Garamantes quadrigis venantur
Troglodytas Æthiopas. Sunt enim hi Troglodytæ Æthiopes pedibus
pernicissimi omnium hominum, de quibus fando relatum audivimus. (5)
Vescuntur autem Troglodytæ serpentibus atque lacertis, et id genus
reptilibus: sermone vero utuntur nulli alii simili; sed strident veluti
noctuæ.
CLXXXIV. Post Garamantes, interjecto iterum dierum decem itinere, alius
est salis tumulus, et aqua: quo loco homines habitant, qui Atarantes
vocantur.[TR7] Hi soli omnium, quos novimus, hominum innominati sunt:
nam cuncti quidem in universum Atarantes nominantur, unicuique autem
per se nullum nomen impositum est. (2) Iidem solem capitibus ipsorum
imminentem exsecrantur et fœdis quibusque conviciis incessunt, eo quod
et ipsos homines et ipsorum terram urendo vexet et consumat. (3)
Deinde, post aliorum decem dierum iter, est alius salis tumulus, et
aqua et circùm habitantes homines: cui salis tumulo proximus est mons,
cui nomen Atlas; (4) angustus est, et circumcirca rotundus; idem ea
esse altitudine perhibetur, ut vertices ejus conspici non possint;
numquam enim nubibus vacare, nec æstate, nec hieme. Hunc montem cœli
fulcrum esse aiunt indigenæ. (5) Ab hoc monte homines isti nomen
invenere: Atlantes enim vocantur. Dicuntur autem hi nec animatum
quidquam comedere, nec insomnia videre.
CLXXXV. Ad hos igitur usque Atlantes nomina edere possum populorum,
supercilium illud habitantium; ulterius vero non possum. Porrigitur
autem idem supercilium usque ad Herculeas columnas, atque etiam extra
eas. (2) Suntque in illo ex denorum dierum itineris intervallo salis
fodinæ, et homines ibi habitantes, quorum omnium domus ex salis grumis
sunt exstructæ: nam iste jam Libyæ tractus pluvia caret; nec vero
durare muri ædium illi possent, si plueret. (3) Effoditur autem ibi sal
et albus colore, et purpureus. Ultra istud vero supercilium, versus
meridiem et mediterranea Libyæ, deserta est terra, et aquis, feris,
pluvia, lignis vacua, omnique humore prorsus destituta.
CLXXXVI. Itaque inde ab Ægypto usque ad Tritonidem quidem lacum sunt
Nomades Libyes, carnium esu et lactis potu viventes. Vaccarum vero
carnem hi non gustant, eamdem ob caussam propter quam nec Ægyptii:
neque vero porcos alunt. (2) Vaccarum carne vesci Cyrenæorum etiam
mulieres nefas ducunt propter Ægyptiam Isin, cujus in honorem etiam
jejunia agunt et festos dies celebrant: Barcæorum vero mulieres non
modo vaccas, sed ne porcos quidem gustant. Et hæc quidem ita se habent.
CLXXXVII. Qui vero ab occidente Tritonidis lacus habitant Libyes, hi
non jam nomades sunt, neque eisdem utuntur institutis, nec pueris
faciunt simile quiddam quod Nomades facere consuerunt. (2) Nomades enim
Libyæ, haud satis scio an omnes, multi certe eorum hoc faciunt: quando
pueri eorum quartum annum compleverunt, tunc illis venas in vertice
capitis lana ovium succida urunt, nonnulli etiam venas temporum; idque
hac caussa faciunt, ne insequente tempore umquam ex pituita laborent e
capite defluente: et hanc ob caussam aiunt optima se frui valetudine.
(3) Revera enim Libyes præ omnibus hominibus, quos novimus, firmissima
utuntur valetudine; an hac ipsa de caussa, equidem pro certo haud
dixerim: sunt autem utique firmissima valetudine. (4) Quodsi pueros,
dum inuruntur, convulsio corripit, inventa est ab eis medicina:
inspersa hirci urina eis medentur. Refero autem quæ ab ipsis Afris
narrantur.
CLXXXVIII. Sacrificiorum ritus apud Nomades hi sunt: ab aure pecudis
auspiciantur, quam præcisam super humerum projiciunt: hoc facto,
cervicem victimæ retro vertunt. Non autem immolant nisi Soli et Lunæ.
(2) His Libyes cuncti sacra faciunt: sed, qui circa Tritonidem lacum
sedes habent, hi Minervæ maxime, et post hanc Tritoni et Neptuno
sacrificant.
CLXXXIX. Vestem vero et ægides, quibus instruuntur Minervæ imagines, a
Libyssis adoptarunt Græci: præterquam enim quod pellicea est Libyssarum
vestis, et quod fimbriæ, ex illarum ægidibus (_thoracibus caprinis_)
pendentes, non serpentes sunt, sed ex loris factæ, reliqua omnia eodem
modo instructa sunt. (2) Atque etiam nomen declarat, ex Libya venisse
cultum quo instruuntur Palladia: quippe Libyssæ mulieres vesti suæ
circumjiciunt nudas ægeas (_thoraces ex pelle caprina_) fimbriatas,
rubia tinctas: ex his vero ægeis Græci ægidas denominarunt. (3)
Videturque mihi etiam ululatus in sacris hic primum exstitisse: utuntur
hoc enim maxime mulieres Libyssæ, et belle utuntur. Etiam quadrijugos
equos jungere ab Afris didicerunt Græci.
CXC. Mortuos sepeliunt Nomades eodem modo atque Græci, exceptis
Nasamonibus. Hi enim sedentes sepeliunt: eoque curant, ut æger, quum in
eo est ut animum efflet, sedeat, nec supinus moriatur. (2) Domus
illorum ex asphodelorum caulibus compactæ sunt, intertextis juncis;
suntque portatiles. Hujusmodi istorum sunt instituta.