tenuere. Igitur illud suorum agmen, cui juncti Sauromatæ erant, quod
sub Scopasis erat imperio, ad Istrum mittunt, dato mandato ut Ionibus
in colloquium veniant, illis qui pontem in Istro positum custodiebant.
Eis vero qui relinquebantur placuit, non amplius circumducere Persas;
sed, quoties cibum caperent, de improviso in eos impetum facere. (2)
Observantes igitur illos cibum capientes, quæ decreverant,
exsequebantur. Et equitatum quidem constanter in fugam vertebat
Scytharum equitatus; et Persarum equites fuga in pedites incidebant.
Tum vero suppetias veniebat peditatus: (3) et Scythæ, postquam equites
hostium in pedites rejecerant, recedebant, peditatum metuentes. Similes
vero impressiones noctu etiam Scythæ faciebant.
CXXIX. Erat tunc Persis utilis, Scythis vero inimica, Darii castra
adgredientibus, res dictu mira admodum; nimirum vox asinorum, et
mulorum species. (2) Etenim nec asinum nec mulum fert Scythica terra,
quemadmodum supra etiam demonstratum a me est: neque est omnino in
universa Scythica regione aut asinus aut mulus, propter frigora. (3)
Igitur lascivientes asini territabant equitatum Scytharum: sæpeque, dum
in Persas impetum faciebant Scythæ, equi audientes interim voces
asinorum, consternati avertebantur, et mirabundi erigebant aures, ut
qui numquam antea vel vocem talem audivissent, vel speciem vidissent.
Atque hoc, leve quidem, sed aliquid tamen ad belli successum Persæ
adepti sunt.
CXXX. Scythæ quum subinde magnos motus fieri in castris Persarum
[_veluti reditum parantium_] observarent; quo illi diutius in Scythia
manerent, ibique manentes penuria rerum omnium premerentur, hocce
fecerunt. (2) De pecoribus suis idemtidem nonnulla cum pastoribus
relinquebant, et ipsi se retro in alium locum paulisper recipiebant.
Tum Persæ, impetu facto, capiebant pecora, et præda facta exsultabant.
CXXXI. Id quum sæpius fieret, ad extremum Darius, quid consilii
caperet, incertus hærebat. Quod ubi animadverterunt Scytharum reges,
præconem ad eum miserunt dona ferentem, avem et murem et ranam et
quinque sagittas. (2) Hæc adferentem dona interrogarunt Persæ, quænam
esset mens datorum; et ille respondit, nihil aliud sibi mandatum
fuisse, nisi ut his datis quamprimum abiret: ipsos autem Persas, si
sapientes essent, cognoscere jussit, quidnam ista dona significarent.
Quo audito responso, consultabant inter se Persæ.
CXXXII. Et Darii quidem sententia erat, Scythas sese et terram et aquam
ipsi tradere: id quod inde colligebat, quod mus in terra viveret, eodem
fructu atque homo vescens, rana vero in aqua viveret, avis autem
similis admodum esset equo; denique tela illos tradere, tamquam suam
fortitudinem. (2) Hanc Darius sententiam dixerat. Cui opposita erat
Gobryæ sententia, unius e septem viris qui Magum oppresserant. Is
conjectabat, dona illa hæc significare: «Nisi aves facti, o Persæ, in
cœlum evolaveritis, aut in mures conversi subeatis terram, aut ut ranæ
in paludes insilieritis, salvi hinc non revertemini, hisce sagittis
confixi.»
CXXXIII. In hunc igitur modum dona illa Persæ interpretabantur. Interim
una illa Scytharum pars, cui antea mandatum fuerat, ut ad Mæotidem
paludem custodiam agerent, tum vero, ut Ionibus ad Istrum in colloquium
venirent, ubi ad pontem pervenere, hæc ad eos verba fecerunt: «Viri
Iones, venimus libertatem vobis adferentes, si quidem audire nos
volueritis. (2) Cognovimus enim, mandasse vobis Darium, nonnisi
sexaginta dies custodire pontem, hisque elapsis, si intra id tempus
ille non adfuerit, in patriam vestram abire. (3) Nunc igitur, si hoc
quod vobis edicimus feceritis, extra culpam et apud illum eritis, et
apud nos: ad constitutum diem manete, eoque elapso discedite.» Hæc quum
se facturos Iones essent polliciti, ocyus illi retro se proripuerunt.
CXXXIV. Reliqui Scythæ, postquam dona, quæ diximus, ad Darium miserant,
instructis peditibus equitibusque in aciem sunt progressi, tamquam
prælium commissuri. Quibus jam in acie stantibus, quum forte lepus in
medium prosiluisset, ut quisque leporem conspexit, ita eum persequi
cœpit. (2) Turbatis itaque illorum ordinibus, et orto clamore, caussam
Darius quæsivit hujus tumultus, qui apud hostes ortus esset. Quos ubi
comperit leporem persequi, dixit ad hos cum quibus et alias communicare
sermones consueverat: «Nimium nos hi viri contemnunt: ac mihi nunc
plane videtur, de Scythicis donis recte Gobryas judicasse. (3) Quoniam
igitur me quoque judice hæc ita se habent, bono consilio opus est, quo
tutus nobis hinc sit receptus.» Ad hæc Gobryas: «Rex, inquit, mihi
quidem satis etiam auditu cognita erat horum hominum paupertas: nunc
vero, postquam in eorum terram adveni, magis etiam cognovi, videns quo
pacto nos ludibrio habeant. (4) Itaque mihi sic faciendum videtur:
quamprimum nox aderit, incensis ignibus sicut alias facere consuevimus,
deceptis eis ex militibus qui ad tolerandos labores nimis infirmi sunt,
et adligatis asinis omnibus, hinc abeundum, priusquam aut Scythæ ad
Istrum pergant pontem rescissuri, aut Iones etiam consilium aliquod,
quod nos perdat, capiant.» Hæc Gobryas suasit.
CXXXV. Deinde, ut nox adfuit, eo consilio Darius usus est. Morbosos ex
militibus, et quorum jacturam minimi faciebat, asinos item omnes
religatos, in castris quo loco erant reliquit. (2) Reliquit autem et
asinos et infirmos milites hac caussa, ut asini clamorem tollerent:
homines autem, infirmitatis quidem caussa relinquebantur; sed species
nempe prætendebatur, regem cum flore exercitus de improviso adgressurum
esse Scythas, et hos interim debere castra tueri. (3) Hoc postquam iis
qui relinquebantur significaverat Darius, incensis ignibus, quamprimum
ad Istrum redire properavit. Tum vero asini, procul a cœtu cui
adsueverant relicti, multo tumultuosiorem etiam ruditum edebant; asinos
autem audientes Scythæ prorsus existimarunt, suo loco mansisse Persas.
CXXXVI. Orta luce, qui relicti erant, proditos se esse intelligentes a
Dario, manus ad Scythas tendebant, ea quæ par erat dicentes. Quibus
illi auditis, propere collectis copiis omnibus, et duo illa quæ diximus
juncta Scytharum agmina, et unum tertium cum Sauromatis, et Budini et
Geloni, simul omnes persecuti sunt Persas, recta versus Istrum directo
itinere. (2) At, quum major pars Persici exercitus pedestris esset, nec
itinerum esset peritus, utpote viis non tritis, Scythicus autem
exercitus esset equestris, et compendiorum itineris gnarus; accidit, ut
a se invicem aberrarent, et multo prius Scythæ, quam Persæ, ad pontem
pervenirent. (3) Qui ubi cognoverunt, nondum advenisse Persas, Ionibus,
qui in navibus erant, hæcce dixere: «Viri Iones, dierum numerus vobis
præteriit: itaque male facitis, quod adhuc manetis. (4) At, quoniam huc
usque metu mansistis, nunc quidem solvite pontem, et ocyus abite,
recuperata libertate gaudentes, et diis atque Scythis habentes gratiam.
Cum illo autem, qui adhuc vester fuit dominus, ita nos agemus, ut
adversus nullum populum posthac arma sit moturus.»
CXXXVII. Super his itaque deliberarunt Iones. Et Miltiadis quidem
Atheniensis, qui dux et tyrannus erat Chersonesitarum ad Hellespontum,
hæc erat sententia, parerent Scythis, et Ioniam liberarent. Cui
opposita erat Histiæi sententia Milesii, dicentis, nunc quidem
unumquemque ipsorum in sua civitate regnare; Darii vero eversa
potentia, nec se Mileti, neque alium quemquam ullius civitatis imperium
porro posse obtinere: fore enim ut quæque civitas populari uti imperio
malit, quam uni parere. (2) Hanc sententiam postquam Histiæus dixit,
protinus omnes huic sunt adsensi, quum prius Miltiadis probassent
consilium.
CXXXVIII. Fuere autem hi, qui in illa deliberatione suffragia ferebant,
et gratia valebant apud regem: Hellespontiorum quidem tyranni, Daphnis,
Abydenus; Hippoclus, Lampsacenus; Herophantus, Parienus; Metrodorus,
Proconnesius; Aristagoras, Cyzicenus; et Ariston, Byzantius: (2) hi ex
Hellesponto adfuere. Ex Ionia vero: Strattis, Chius; Æaces, Samius;
Laodamas, Phocæensis; et Histiæus, Milesius, cujus erat in medium
proposita sententia, Miltiadi contraria. Ex Æolensibus unus aderat vir
nobilis, Aristagoras Cymæus.
CXXXIX. Hi igitur postquam Histiæi probaverant sententiam, hæc præterea
et facienda et dicenda decreverunt: pontis quidem partem solvendam, quæ
Scytharum ripam spectaret, solvendam autem ad teli jactum; quo et
facere aliquid viderentur, nihil licet facientes, et ne Scythæ
tentarent vim adferre et Istrum ponte transire: dicendumque, dum pontis
partem ad Scythas spectantem solverent, se omnia facturos quæ Scythis
grata essent futura. (2) Has conditiones Histiæi sententiæ adjecerunt.
Deinde nomine omnium Histiæus Scythis hæc respondit: «Viri Scythæ,
utilia et benigna attulistis, et opportune properastis. Ut autem, quæ a
vobis proficiscuntur, benigne fiunt in nostrum commodum; sic et nos
vobis studiose morem gerimus. (3) Ut enim videtis, solvimus pontem; et
omne studium adhibebimus, quo libertatem recuperemus. Dum vero nos in
hoc solvendo occupamur, interim commodum fuerit, ut vos istos quæratis;
et, postquam repereritis, eam ab illis, quam par est, pœnam et vestro
et nostro nomine sumatis.»
CXL. Tum Scythæ, fidem iterum adhibentes Ionibus, vera eos dicere sibi
persuadentes, reversi sunt, Persas inquisituri; sed iterum tota via,
qua illi transiere, aberrarunt. Cujus erroris ipsi Scythæ caussa fuere,
eo quod pascua omnia in illa regione corruperant, aquasque
obstruxerant. (2) Id enim ni fecissent; facile, si voluissent, Persas
inventuri erant: nunc[TR5] per id ipsum consilium, quod optime a se
initum putabant, decepti sunt. (3) Scythæ igitur per ea terræ suæ loca
proficiscentes quærebant Persas, ubi et pabulum erat equis et aqua,
rati per eadem loca Persas quoque se recipere: at illi eamdem viam
tenentes retrogressi sunt, qua prius erant[TR6] profecti; atque ita
ægre tandem locum trajectus repererunt. (4) Quum vero noctu advenirent
solutumque offenderent pontem; gravis eos metus incessit, ne Iones sese
deseruissent.
CXLI. Erat tunc apud Darium vir Ægyptius, omnium hominum vocalissimus.
Hunc Darius jussit, in ripa Istri stantem, vocare Histiæum Milesium.
Quod ubi ille fecit, exaudita prima compellatione Histiæus naves omnes
ad trajiciendum exercitum expedivit, pontemque junxit.
CXLII. Atque ita Persæ effugerunt: Scythæ vero, illos inquirentes,
iterum ab eis aberrarunt. Et exinde Scythæ Ionas, quatenus liberi sunt,
mollissimos et effœminatissimos omnium hominum esse judicant; quatenus
vero de eisdem ut servis verba faciunt, mancipia aiunt esse dominis
quam maxime dedita et fidelissima. Hæc dicteria in Ionas jactant Scythæ.
CXLIII. Darius, per Thraciam profectus, Sestum in Chersonneso pervenit:
unde ipse quidem navibus in Asiam trajecit, ducem vero exercitus in
Europa reliquit Megabazum, virum Persam: cui Darius olim singularem
habuerat honorem, hoc in eum verbo coram Persis dicto. (2) Mala Punica
comedere cupiverat Darius: qui postquam primum aperuit malum, quæsivit
ex eo frater Artabanus, quidnam esset, cujus tantum sibi numerum esse
cuperet, quantus numerus granorum in Punico malo? Cui Darius respondit:
malle se tot numero Megabazos habere, quam Græciam suæ potestati
subjectam. (3) Hæc in Persis dicens, illum honoraverat: tunc vero
eumdem imperatorem reliquit cum octo myriadibus de suo exercitu.
CXLIV. Idem Megabazus hoc dicto, quod jam relaturus sum, immortalem sui
memoriam apud Hellespontios reliquit: nam quum Byzantii agens audiret,
Calchedonios septemdecim annis ante Byzantios urbem suam in ea regione,
ubi sita est, condidisse; hoc igitur audito de Calchedoniis dixit, eos
cæcos illo tempore fuisse: etenim, quum pulcrior fuisset locus condendæ
urbi, turpiorem non fuisse electuros, ni cæci fuissent. (2) Ille igitur
Megabazus, imperator tunc relictus in Hellespontiorum regione, armis
subegit civitates, quæ cum Medis non sentiebant.
CLXV. Dum hæc ille agebat, per idem tempus alia ingens expeditio
militaris in Libyam suscepta est; cujus caussam ego exponam, postquam
hæcce prius commemoravero. (2) Argonautarum nepotes, a Pelasgis eis,
qui Atheniensium mulieres Braurone rapuerant, Lemno ejecti, navigarant
Lacedæmonem; et sedibus in Taygeto captis, ignem incenderant. (3) Id
conspicati Lacedæmonii, misso nuncio sciscitabantur, quinam essent, et
unde. Nuncio hi respondent, Minyas se esse, heroum illorum filios, qui
in Argo navi navigassent: ab illis, postquam Lemnum adpulissent, esse
se procreatos. (4) Lacedæmonii, audita hac narratione de genere
Minyarum, iterum miserunt qui ex illis quærerent, quo consilio in
ipsorum venissent terram, et ignem accenderent. (5) Dixerunt, a
Pelasgis ejectos se ad parentes venire: æquissimum enim esse ita fieri:
cupereque cum illis habitare, honorum participes, et terræ portionem
sortitos. (6) Placuit tunc Lacedæmoniis, Minyas recipere eis
conditionibus, quas ipsi proposuerant: maxime vero, ut hoc facerent,
movit eos hoc, quod Tyndaridæ participes fuerant expeditionis
Argonautarum. Itaque receptis Minyis et terræ portionem adsignarunt, et
per tribus eosdem distribuerunt. Et illi statim matrimonia
contraxerunt; uxoresque suas, quas Lemni duxerant, aliis elocarunt.
CXLVI. Haud multo vero interjecto tempore, jam insolescere Minyæ
cœperunt, regni participes fieri postulantes, et alia patrantes
nefaria. (2) Itaque interimere eos decrevere Lacedæmonii; et prehensos
in custodiam misere. Supplicio autem adficiunt Lacedæmonii, quoscumque
morte plectunt, nocturno tempore, interdiu vero neminem. (3) Quum
igitur in eo essent ut supplicio eos adficerent, uxores Minyarum, quæ
cives erant, et primariorum Spartanorum filiæ, precatæ sunt ut ipsis
liceret in carcerem intrare, et cum suo cujusque marito colloqui. Et hi
illas introire passi sunt, nullum inde dolum suspicati: quidquid
habebant vestium, id maritis dabant; ipsæ maritorum vestes induebant.
Ita Minyæ, muliebri vestitu induti, quasi mulieres, egrediebantur:
eoque modo postquam evasere, iterum in Taygeto sedes ceperunt.
CXLVII. Per idem vero tempus Theras, filius Autesionis, Tisameni nepos,
Thersandri pronepos, Polynicis abnepos, colonos duxit Lacedæmone. Erat
hic Theras, genere Cadmeus, avunculus filiorum Aristodemi, Eurysthenis
et Proclis: qui quoad minores fuerant ætate, Theras tutor illorum
nomine regnum Spartæ administraverat. (2) Postquam autem adoleverunt
sororis filii, regnumque capessiverunt, graviter ferens Theras ab aliis
regi, qui regnum ipse gustasset; negavit Lacedæmone se mansurum, sed ad
cognatos suos ait navigaturum. (3) Erant autem in insula, quæ Thera
nunc vocatur, cui olim Calliste nomen fuerat, Membliari posteri,
Pœcilis filii, natione Phœnicis. (4) Cadmus enim, Agenoris filius,
Europam quærens, ad Theram quæ nunc vocatur adpulerat; ibi quum
adpulisset, tum, sive quod ei placeret illa regio, sive alia quapiam
caussa permotus, reliquit in ea insula quum alios Phœnices, tum ex
cognatis suis Membliarum: (5) itaque hi Callistam quæ tunc vocabatur
habitabant per octo hominum generationes, priusquam Theras Lacedæmone
eo advenisset.
CXLVIII. Ad hos igitur Theras cum multitudine quadam e Spartanorum
tribubus profectus est, una cum illis habitaturus, et neutiquam insula
eos ejecturus, sed admodum sibi eorum animos concilians. (2) Jam, quum
Minyæ ex carcere profugi in Taygeto consedissent, et de eis
interficiendis deliberarent Lacedæmonii, deprecatus est Theras ne
fieret cædes, pollicitus se illos ex ipsorum finibus educturum. (3) Cui
sententiæ quum cessissent Lacedæmonii, tribus navibus triginta remorum
Theras ad Membliari posteros navigavit; non utique omnes secum Minyas
ducens, sed exiguum eorum numerum. (4) Nam major pars in Paroreatarum
et Cauconum fines se contulit: hisque terra sua ejectis, in sex partes
sese partiti sunt, et deinde in eadem regione hæcce oppida condiderunt,
Lepreum, Macistum, Phrixas, Pyrgum, Epium, Nudium; quorum quidem
pleraque ab Eleis mea ætate eversa sunt. Insula autem, quam dixi, a
conditoris nomine Thera est adpellata.
CXLIX. Filius autem Theræ enavigare cum patre noluerat: itaque dixerat
pater, se eum relinquere tamquam ovem inter lupos: (_græce ὄῖν ἐν
λύχοις_): a quo dicto nomen huic adolescenti Œolycus (Ovilupus) inditum
est, idque nomen dein invaluit. (2) Hujus Œolyci filius fuit Ægeus; a
quo Ægidæ nomen habent, magna tribus Spartæ. Qua ex tribu viris quum in
vita non manerent liberi, ex oraculi edicto statuerunt templum Furiis
Laii et Œdipodis dedicatum: et ex eo tempore mansere illis liberi,
itemque in Thera insula eis qui ex his viris progeniti sunt.
CL. Hactenus Lacedæmoniorum narratio et Theræorum consentit: quæ his
subjungam, ea soli Theræi memorant ita accidisse. (2) Grinus, Æsanii
filius, unus ex posteris hujus Theræ, quum rex Theræorum esset, Delphos
venit, hecatomben offerens nomine civitatis: sequebanturque eum et alii
ex civibus, atque etiam Battus, Polymnesti filius, de Euphemi genere,
unius ex Minyis. (3) Grino vero, regi Theræorum, quum de aliis rebus
consuleret oraculum, edixit Pythia, civitatem debere eum in Libya
condere. Tum ille respondit: «At equidem, o Rex, ætate jam sum
provectior, et gravis ad majus quidpiam moliendum. Quin tu aliquem ex
junioribus hisce id facere jube.» Ista dicens, Battum digito
monstravit. (4) Et hæc quidem tunc. Deinde vero, postquam abierant,
neglexerunt oraculi effatum; quum nec Libya ubi esset nossent, nec
auderent coloniam mittere obscuram in rem.
CLI. Post hæc vero per septem annos non pluit Theræ; arboresque ipsis
in insula omnes, una excepta, exaruerant. Consulentibus igitur oraculum
Theræis, objecit Pythia coloniam in Libyam deducendam. (2) Itaque, quum
nullum aliud ipsis esset mali remedium, in Cretam nuncios mittunt, qui
quærerent, an Cretensium aliquis, aut inquilinorum, in Libyam umquam
pervenisset. (3) Nuncii per Cretam oberrantes, quum in alia oppida, tum
Itanum venerunt; ubi cum purpurario quodam, cui nomen erat Corobius,
sermones miscent, qui eis ait, ventis se in Libyam fuisse delatum, et
quidem in Plateam insulam Libyæ venisse. (4) Hunc igitur hominem,
proposita mercede, Theram ducunt. Et ex Thera mittuntur primum
exploratores, haud multi numero: quibus quum viam in Plateam hanc
insulam Corobius monstrasset, relinquunt ibi Corobium cum nescio quot
mensium cibariis, et ipsi ocyus domum navigarunt, nuncium Theræis de
illa insula relaturi.
CLII. Quibus ultra constitutum tempus redire differentibus, Corobium
omnia defecerunt. (2) Deinde vero Samia navis, Ægyptum petens, cujus
nauclerus Colæus erat, ad Plateam hanc delata est: et Samii, postquam a
Corobio rem omnem cognoverunt, unius anni cibaria ei reliquerunt. (3)
Tum hi, ex insula profecti, quum Ægyptum petentes navigarent, subsolano
vento sunt abrepti, et, non intermittente vi venti, per Herculis
columnas transvecti, Tartessum pervenere, divino quodam numine eos
deducente. (4) Erat ea tempestate integrum hoc emporium: itaque iidem
inde redeuntes, maximum Græcorum omnium, quorum certior quædam ad nos
notitia pervenit, ex mercibus lucrum fecerunt, post Sostratum utique,
Laodamantis filium, Æginetam: cum hoc enim nemo alius contendere
potest. (5) Samii vero decimam lucri partem eximentes, sex talenta,
ahenum faciendum curarunt, ad crateris Argolici modum, circa quod sunt
grypum capita prominentia: atque in Junonis templo hoc ahenum
dedicarunt, impositum tribus æneis colossis septenorum cubitorum, qui
genubus innituntur. (6) Ab hoc autem facto primum ingens amicitia
Cyrenæis Theræisque cum Samiis contracta est.
CLIII. Theræi vero, postquam, relicto in insula Corobio, Theram
redierant, renunciarunt, esse a se insulam in Libyæ ora conditam. (2)
Placuit igitur Theræis, ut e singulis ditionis suæ locis, quæ numero
septem erant, viri mitterentur, ita quidem ut frater cum fratre sorte
contenderet uter in coloniam abiret: ducemque eorum atque regem Battum
designarunt. Ita igitur duas naves quinquaginta remorum in Plateam
miserunt.
CLIV. Hæc Theræi memorant: in reliqua narratione Theræis cum Cyrenæis
convenit. Nam quod ad Battum spectat, neutiquam cum Theræis Cyrenæi
consentiunt. Rem enim hi ita narrant. (2) Est Cretæ urbs Axus, cujus
rex fuit Etearchus. Is quum filiam haberet matre orbam, nomine
Phronimam, aliam duxit uxorem. Hæc post illius matrem domum ducta,
voluit etiam re ipsa noverca esse Phronimæ, multis eam malis
adficiendo, et quidlibet adversus eam moliendo: ad extremum,
impudicitiæ crimen ei inferens, persuasit marito rem ita esse. (3) Et
ille, persuasus ab uxore, nefarium in filiam facinus machinatur. Aderat
tunc Axi Themison, civis Theræus, mercaturam faciens. Hunc, hospitio
exceptum, jurejurando adstringit ad operam sibi in ea re, quam ab illo
petiturus esset, navandam. (4) Qui quum interposito juramento fidem
suam dedisset, adductam ei tradidit filiam suam, jubens ut abductam in
alto mari demergeret. Themison, fraudem jurisjurandi indigne ferens,
soluto hospitio, hæcce fecit: (5) accepta puella, navi profectus est:
ubi vero in alto fuit, quo se exsolveret jurisjurandi religione ab
Etearcho sibi oblata, funibus religatam puellam in mare demisit,
rursusque extractam secum Theram duxit.
CLV. Inde Phronimam domum suam sumpsit Polymnestus, spectatus vir apud
Theræos, eaque pro pellice usus est. Circumacto tempore natus est huic
ex illa filius, hæsitante voce et balbutiente; cui nomen impositum est
Battus, ut quidem Theræi et Cyrenæi aiunt: ut vero mihi videtur, aliud
statim impositum ei nomen erat; Battus vero deinde demum, postquam in
Libyam pervenit, nominatus est, nomine sumpto ab oraculo quod ei
Delphis editum erat, et a dignitate quam inter suos habuit: (2) regem
enim Libyes Battum vocant; eaque de caussa puto Pythiam, oraculum
edentem, Libyca illum lingua adpellasse, quum sciret regem eum fore in
Libya. Nam postquam ille ad virilem pervenit ætatem, Delphos profectus
est, de voce sua consulturus; (3) consulenti autem hæc respondit Pythia:
Batte, vocis caussa venisti: at te rex Phœbus Apollo
in Libyam mittit ovibus divitem, coloniæ conditorem.
quasi dixisset Græco sermone utens, «Rex, vocis caussa venisti.» (5)
Tum vero ille respondit: «O Rex, equidem veni, vocis meæ caussa te
consulturus; tu vero mihi alia respondes impossibilia, jubens me
coloniam in Libya condere: quanam tandem vi? qua hominum manu?» (6) Quæ
ille dicens, non persuasit Pythiæ ut aliud sibi responsum daret. Quum
igitur eadem, quæ antea, ei responderet; interim Battus, illa relicta,
Theram rediit.
CLVI. Post hæc et in hunc ipsum et in reliquos Theræos denuo ira dei
incubuit. Et Theræi caussam ignorantes calamitatum, Delphos misere qui
de præsentibus malis consulerent. Quibus Pythia respondit, si cum Batto
Cyrenen in Libya coloniam conderent, melius cum ipsis actum iri. (2)
Miserunt posthæc Theræi Battum cum duabus navibus quinquaginta remorum:
sed hi, postquam in Libyam navigarunt, quoniam cæteroquin quod agerent
non habebant, Theram sunt reversi. (3) At redeuntes telis repelerunt
Theræi, nec adpellere ad terram passi sunt, sed retro navigare
jusserunt. Illi igitur, necessitate coacti, navibus retro abierunt: et
insulam condiderunt ad oram Libyæ sitam, cui nomen (ut supra dictum)
Platea. Dicitur autem hæc insula pari esse magnitudine, atque nunc est
urbs Cyrenæorum.
CLVII. Hanc insulam postquam per biennium habitarant, quum nihil illis
prospere cederet, uno suorum ibi relicto, reliqui omnes Delphos
navigarunt: oraculumque adeuntes, responsum petiere, dicentes, Libyam
se habitare, nec idcirco melius secum agi. (2) Ad hæc illis tale
responsum Pythia dedit:
Si tu Libyam ovium nutricem melius nosti,
qui non adiisti, quam ego qui adii; valde miror tuam sapientiam.