neque fidem admodum his adhibeo: puto vero multis ante Pythagoram annis
hunc Zalmoxin vixisse. Sive autem homo quispiam fuerit hic Zalmoxis,
sive indigena Getarum deus, valeat ille. Getæ igitur, qui eo quo dixi
instituto utuntur, postquam a Persis subacti erant, reliquum exercitum
sunt secuti.
XCVII. Ubi ad Istrum Darius cum pedestri exercitu pervenit, ibi tunc,
postquam fluvium omnes trajecissent, Ionas res solvere pontem jussit,
seque et navales copias pedestri itinere sequi. (2) Jamque in eo Iones
erant, ut exsequerentur mandatum, pontemque solverent; quum Coes,
Erxandri filius, dux Mytilenæorum, percunctatus prius a Dario, an
benigne accepturus esset consilium, si quis ei dare vellet, hæc ad eum
verba fecit: «In terram, rex, expeditionem suscipis, in qua nec aratum
quidpiam, nec oppidum adparebit habitatum. Tu igitur sine hunc pontem
suo loco stare, et custodes ejus relinque hos, qui eum junxerunt. (3)
Ita, sive nobis, Scythas nactis, res ex sententia cesserit, paratus
reditus erit; sive reperire eos non potuerimus, vel sic tutus certe
reditus est. Nam illud quidem numquam veritus sum, ne prælio a Scythis
vincamur; sed hoc potius, ne, reperire illos haud usquam valentes, per
oberrationem incommodi quidpiam patiamur. (4) Ac fortasse dixerit
aliquis, mei caussa me hæc dicere, quo hic maneam. At equidem tibi rex,
quæ optima mihi videtur sententia, eam in medium propono: cæterum ipse
te sequar, neque hic velim relinqui.» (5) Cujus viri consilio valde
delectatus Darius his verbis ei respondit: «Hospes Lesbie, postquam
salvus domum meam ero reversus, fac omnino mihi præsto sis, ut te pro
bono consilio bene factis remunerer.»
XCVIII. His dictis, sexaginta nodos in loro nexuit; eoque facto, ad
colloquium convocatos Ionum tyrannos in hunc modum est adlocutus: «Viri
Iones, sententiam prius dictam, quod ad pontem attinet, missam facio.
Ecce vobis hoc lorum; quo sumpto, facite quæ jam edico: (2) ex quo me
videritis hinc adversus Scythas profectum, ab illo tempore incipientes,
quotidie unum nodum hujus lori solvite. Sin intra hoc tempus non
adfuero, sed elapsi erunt tot dies quot sunt nodi, tum quidem vestram
in patriam navigate. (3) Usque ad id tempus vero, quoniam in hanc
partem mutavi sententiam, custodite pontem, omne studium in illo
conservando custodiendoque ponentes. Hoc facientes, gratissimum mihi
feceritis.» Hæc locutus Darius, nulla interposita mora, in ulteriora
perrexit.
XCIX. Ante Scythicam terram sita Thracia est, ad mare pertinens. Inde,
in sinum ducta hac regione, incipit Scythia, per quam ister in mare
influit, orificio orientem versus tendente. (2) Jam Scythiæ inde ab
Istro eam partem, quæ secundum mare porrigitur, ad mensuram declarare
adgredior. Protinus ab Istro hæc est vetus Scythia, versus meridiem
sita, usque ad oppidum cui Carcinitis nomen. (3) Tum contiguam hinc
regionem, ad idem mare pertinentem, quæ montana est et in Pontum
prominens, incolit Taurica gens, ad Chersonesum usque Asperam quæ
vocatur. Hæc vero ad illud mare pertinet quod est orientem versus. (4)
Scythiæ enim fines duabus a partibus ad mare pertinent, tam a meridie,
quam ab oriente, quemadmodum Atticæ regionis fines. Et similiter hanc
Scythiæ partem Tauri incolunt, ac si Atticæ angulum Suniacum,
promontorium illud magis in mare excurrens a Thorico usque ad
Anaphlystum pagum, alius incoleret populus, non Athenienses. Dico autem
autem hoc, prout parva hæc cum magnis conferri possunt. (5) Talis
igitur Taurica est. Quodsi quis hanc Atticæ partem non præternavigavit,
huic ego alia ratione rem declarabo: perinde est ac si Iapygiæ
promontorium non Iapyges habitarent, sed alius populus, a Brundusio
portu incipiens, et usque ad Tarentum ab illis præcisus. Atque hæc duo
quum dico, multa alia similia dico, quibuscum conferri Taurica potest.
C. Jam inde a Taurica terra, quæ sunt supra Tauros, et quæ ad mare quod
ad orientem est pertinent, ea rursus Scythæ incolunt, quæ ab occidente
Bospori Cimmerii et Paludis Mæotidis sunt usque ad Tanaim fluvium, qui
in intimum Mæotidis hujus recessum se exonerat. (2) Jam igitur inde ab
Istro [_usque ad Tanain_] superne mediterranea versus disterminatur
Scythia primum ab Agathyrsis, deinde a Neuris, post hos ab
Anadrophagis, postremo a Melanchlænis.
CI. Scythiæ igitur, formam fere quadratam habentis, duæ sunt partes ad
mare pertinentes; quarum utraque alteri quaquaversum æqualis est, tum
quia in mediterranea porrigitur, tum secundum mare. (2) Etenim ab Istro
ad Borysthenem iter est decem dierum, rursusque a Borysthene ad Mæotin
paludem aliorum decem dierum iter: a mari vero versus mediterranea ad
Melanchlænos, qui supra Scythas incolunt, iter est viginti dierum. Iter
autem diurnum mihi æquiparatur ducenis stadiis. (3) Ita Scythica terra,
in transversum, patebit quater mille stadia; in rectum vero,
mediterranea versus, totidem alia stadia. Hæc igitur hujus terræ
amplitudo est.
CII. Scythæ secum reputantes, solos se impares esse Darii copiis justo
prælio repellendis, nuncios miserunt ad finitimos: quorum reges etiam
convenere deliberaturi, utpote ingenti invadente exercitu. (2) Erant
autem reges, qui convenere, Taurorum, et Agathyrsorum, et Neurorum, et
Androphagorum, et Melanchlænorum, et Gelonorum, et Budinorum, et
Sauromatarum.
CIII. Ex his Tauri institutis utuntur hujusmodi. Naufragos, et
quoscumque ceperunt Græcos illuc delatos, immolant Virgini hoc modo:
postquam sacra auspicati sunt, clava feriunt hominis caput: (2) et
corpus quidem, ut alii dicunt, de præcipitio dejiciunt (in prærupta
enim rupe exstructum templum est), caput vero in cruce erigunt: rursus
alii de capite quidem consentiunt, corpus autem non de præcipitio
dejici aiunt, sed terra condi. (3) Deam autem, cui has victimas
immolant, ipsi Tauri aiunt Iphigeniam esse, Agamemnonis filiam.
Hostibus, quos bello ceperunt, hoc faciunt: (4) qui captivum fecit, is
ei caput præcidit, domumque suam relatum, præalto infixum palo, erigit
ita ut multo supra domum, atque adeo supra fumarium, emineat;
dicuntque, hos tamquam custodes totarum ædium ita sublime eminere.
Vivunt autem ex præda et bello.
CIV. Agathyrsi lautissimi et mollissimi homines sunt, maximamque partem
aurum gestant. Cum mulieribus in commune consuetudinem habent, quo sint
inter se fratres et consanguinei, eoque nec invidiam nec inimicitias
invicem exerceant. Quod ad alia attinet instituta, ad Thraces accedunt.
CV. Neuri Scythicis utuntur institutis. Proxima autem ante Darii
expeditionem generatione accidit his, ut terram suam desererent totam
propter serpentes. Ingentem enim ipsis serpentum multitudinem ediderat
hæc regio, quorum quidem major pars ex superioribus regionibus, quæ
desertæ sunt, invaserant. Ad extremum, malis pressi, relicta sua terra,
cum Budinis habitatum concesserunt. (2) Videntur autem præstigiatores
esse hi homines: narrant certe Scythæ et Græci Scythiam incolentes,
semel quotannis Neurorum quemque per aliquot dies in lupum mutari,
deinde vero rursus formæ suæ reddi. Mihi quidem hæc narrantes non
persuadent; narrant vero nihilo minus, atque etiam interposito
jurejurando adfirmant.
CVI. Androphagi ferocissimos omnium hominum mores habent; neque jus
colentes ullum, neque lege ulla utentes. Nomades sunt: vestem gestant
Scythicæ similem, lingua vero utuntur propria. Soli autem ex illis
populis humana carne vescuntur.
CVII. Melanchlæni vestimenta nigra gestant; a quibus etiam nomen est
eis impositum: institutis autem utuntur Scythicis.
CVIII. Budini, magnus populus et numerosus, glauci admodum sunt omnes,
et rubicundi. Urbem hi in sua ditione conditam habent ligneam: Gelonus
oppido nomen est: cujus muri latus quodque triginta stadia in
longitudinem patet, altus vero murus, totusque ligneus: ædes item et
templa lignea sunt. (2) Sunt enim ibi Græcanicorum deorum templa, Græco
more instructa imaginibus et aris et delubris ligneis. Iidem Baccho
triennalia festa agunt, et bacchanalia celebrant. (3) Sunt enim Geloni
origine Græci: qui ex emporiis suis pulsi, in Budinos habitatum
concesserunt: linguaque utuntur partim Scythica, partim vero Græca.
CIX. Budini vero non eadem lingua, atque Geloni, utuntur: nec eadem
utrisque vitæ ratio est. Budini enim, indigena gens, nomades
(_pastores_) sunt, solique hi ex omnibus istarum regionum incolis
pediculos comedunt: Geloni vero terram colunt, panem comedunt, hortos
habent; nihil istis nec forma similes, nec colore. Verumtamen a Græcis
Budini etiam Geloni nominantur; parum recte id quidem. (2) Est autem
universa illorum terra silvis frequens, omni genere arborum refertis.
In vastissima silva lacus est magnus et amplus, et circumcirca palus
arundine frequens. In eo lacu lutræ capiuntur, et castores, et aliæ
quadrato fronte feræ, quarum pelles penulis prætexuntur, testiculi vero
ad uterorum curationem sunt utiles.
CX. De Sauromatis hæc fama est. Postquam Græci cum Amazonibus
pugnarunt, (Amazonas autem Scythæ Oiorpata nominant, quod vocabulum
Græco sermone viricidas significat: _oior_ enim virum dicunt; _pata_
vero, occidere:) tunc igitur Græci perhibentur, victoria apud
Thermodontem relata, tribus navibus domum repetiisse; tot Amazonas,
quot vivas capere potuerant, secum vehentes. At illas in medio mari
invasisse viros, cunctosque interfecisse. (2) Easdem vero, quum
navigandi essent imperitæ, et nec gubernaculorum usum nossent, nec
velorum, nec remorum, occisis viris, delatas quo fluctus ventique
pellerent, Cremnos ad Mæotidem paludem pervenisse: sunt autem Cremni
locus, in Liberorum Scytharum regione. (3) Ibi postquam e navibus
exscenderunt Amazones, pedibus in habitata loca profectæ, quod primum
offenderunt equorum armentum, hoc direpto obequitantes, res Scytharum
prædabantur.
CXI. Scythæ vero, quum nec linguam earum, nec vestimentum, neque gentem
nossent, conjectare non potuerant quid hoc rei esset, demirabanturque
unde adessent. Quum vero viros ejusdem staturæ ætatisque existimarent,
prælium cum illis commiserunt: (2) ex pugna autem potiti mortuis,
cognoverunt feminas esse. Deliberantibus igitur visum est, neutiquam
illas dehinc occidere, sed e suis qui maxime juvenes essent adversus
eas mittere, numero, quantum conjicere poterant, pares illarum numero.
(3) Hos jusserunt in earumdem vicinia habere castra, facereque eadem
quæ illas viderent facientes: sin illæ ipsos persequerentur, non pugnam
cum eis inire, sed sese recipere; quando vero persequi desinerent illæ,
tum rursus adpropinquare eisdem et castra propius ponere. (4) Hoc
consilium Scythæ ceperunt, cupientes ex illis liberos sibi progigni.
CXII. Missi juvenes mandata sunt exsecuti. Quos ubi viderunt Amazones
non lædendi consilio advenisse, valere sinebant: et quotidie propius
castra castris admovebantur. (2) Nihil autem aliud habebant hi juvenes,
quemadmodum etiam Amazones, nisi arma et equos: vitam autem
sustentabant perinde atque illæ, venando et prædam agendo.
CXIII. Sub meridiem hoc agere Amazones consueverant: sparsim singulæ
aut binæ, seorsum ab invicem, levandi ventris caussa vagabantur. Qua re
animadversa, Scythæ perinde fecerunt: et eorum unus ad aliquam ex
illis, quæ longius a cæteris sola versabatur, proprius accessit: nec
illa eum repudiavit, sed sese frui passa est. (2) Et colloqui quidem
cum illo non potuit (nec enim sermonem suum invicem intelligebant), sed
signo manu dato invitavit eum, ut postridie eumdem in locum adducto
comite veniret; significans, duas adfuturas; se nempe adducturam aliam.
(3) Juvenis, ad suos reversus, sociis hæc nunciavit: et insequente die
rediit et ipse in constitutum locum, et alterum secum adduxit;
reperitque Amazonem, cum socia sese exspectantem. Id ubi compererunt
reliqui juvenes, etiam ipsi reliquas Amazonas cicurarunt.
CXIV. Posthæc junctis castris una habitarunt: et quisque eam habuit
uxorem, cum qua primum consuetudinem habuerat. Et linguam quidem
mulierum addiscere viri non potuerunt, sed virorum sermonem didicerunt
mulieres. (2) Ubi se invicem intelligebant, Amazonas his verbis
compellarunt viri: «Sunt nobis parentes, sunt etiam possessiones. Nunc
igitur non amplius talem vivamus vitam; sed ad nostros redeamus, cum
illisque vitam agamus. Et vos habebimus uxores, nec ullas alias.» (3)
At illæ ad hæc responderunt: «Nos vero non poterimus cum vestris vivere
mulieribus: nec enim eadem nobis atque illis instituta sunt. (4) Nos
arcu utimur, et sagittis, et equis; muliebria vero non didicimus opera.
Vestræ autem mulieres nihil horum, quæ diximus, agunt; opera vero
faciunt muliebria, in plaustris desidentes, nec venatum exeuntes, neque
alio usquam. Itaque cum illis non poterimus consuescere. (5) Sed si nos
habere vultis uxores, et videri vultis æquissime agere; abite ad
parentes vestros, et facultatum partem ab eis sortiti, ad nos redite;
ac deinde seorsum ab illis habitemus.»
CXV. Paruerunt juvenes, et, quod illæ postulaverant, fecerunt. Postquam
vero facultatum ratam partem acceperunt, et ad Amazonas sunt reversi,
hæc eis dixere uxores: «Timor nos atque metus tenet, quo pacto hoc in
loco habitare possimus; quum et patribus vos privaverimus, et terram
vexaverimus vestram. (2) Sed, si cupitis porro nos habere uxores, hæcce
facite nobiscum: agite, hac ex terra excedamus; et trajecto Tanai
fluvio, ibi habitemus.»
CXVI. In hanc quoque conditionem consensere juvenes. Trajecto Tanai,
tridui viam a Tanai versus orientem progressi sunt, et tridui item viam
a Mæotide palude versus septemtrionem; et postquam in eum locum
venerunt, ubi etiam nunc habitant, ibi sedes ceperunt. (2) Atque ab
illo tempore vetustam vitæ rationem mulieres Sauromatarum conservarunt
venatum exeuntes, vectæ equis una cum maritis aut sine maritis, et in
bellum proficiscentes, eamdemque cum viris vestem gestantes.
CXVII. Sermone Sauromatæ utuntur Scythico, solœce quidem illo utentes
inde ab antiquis temporibus, quoniam eum non recte didicerant Amazones.
(2) Quod ad nuptias spectat, hoc apud illos institutum obtinet: nulla
virgo viro nubit, quin prius ex hostibus virum quempiam occiderit:
suntque apud eos quæ vetulæ moriantur priusquam nupserint, quoniam
satisfacere legi non potuerunt.
CXVIII. Ad horum igitur, quos commemoravi, populorum congregatos reges
ubi venere Scytharum legati, edocuerunt eos, Persarum regem, postquam
in altera continente omnia armis suis subjecisset, ponte in collo
Bospori posito in hanc trajecisse continentem; et, subactis Thracibus,
Istrum fluvium ponte jungere, hoc consilio ut et hæc omnia suam sub
potestatem redigat. «Vos igitur nequaquam, res vestras a nostris rebus
separantes, disperdi nos sinite; sed communi consilio obviam eamus
invadenti! (2) Id nisi feceritis; nos, ab illis pressi, aut regione
excedemus; aut, manentes, deditionem faciemus. Quid enim aliud facere
possimus, si vos opem nobis ferre nolueritis? At non idcirco melius
vobiscum agetur: venit enim Persa non magis contra nos, quam contra
vos; nec nobis subactis contentus, a vobis abstinebit. (3) Magnum vero
hujus rei testimonium proferimus: nam, si adversus nos solos arma
movisset Persa, ulciscendæ superioris servitutis caussa, oportebat
illum ita nostram invadere terram, ut ab aliis populis omnibus
abstineret; cunctisque declaraturus erat, adversus Scythas se ducere
exercitum, non adversus alios. (4) Nunc vero, ex quo in hanc
continentem trajecit, continuo, quoscumque obviam habet, perdomat
omnes. Sane quidem quum reliquos suæ potestati subjecit Thracas, tum
nostros quoque finitimos Getas.»
CXIX. Hæc quum Scythæ exposuissent, deliberarunt reges qui ex prædictis
populis convenerant. Divisæ autem fuerunt eorum sententiæ: nam Gelonus
quidem, et Budinus, et Sauromata, idem sentientes, opem ferendam
Scythis receperunt; (2) Agathyrsus vero, et Neurus, et Androphagus, et
Melanchlænorum Taurorumque reges, hæcce Scythis responderunt: «Nisi vos
priores injuria adfecissetis Persas, bellique fecissetis initium, recte
utique videremini nobis precari quæ precamini, dicereque quæ dixistis;
et nos precibus vestris morem gerentes, eadem (_quæ hi vobis
recipiunt_) præstituri vobis eramus. (3) Nunc vero vos, absque nobis,
illorum terram invasistis, et imperium in Persas, quamdiu deus vobis
permisit, obtinuistis: et illi nunc, ab eodem deo excitati, paria vobis
reddunt. At nos neque tunc injuria ulla adfecimus hos viros, neque nunc
priores injuria illos lacessere conabimur. (4) Quodsi tamen nostram
etiam terram invadere hostis voluerit, et injuriarum fecerit initium,
nos quoque ipsi non tolerabimus: donec autem hoc viderimus, domi
manebimus; nec enim contra nos venisse Persas existimamus, sed contra
eos qui injuriarum fuerunt auctores.»
CXX. Hæc ubi ad se relata Scythæ audiere, decreverunt justam quidem ex
aperto pugnam nullam conserere, quoniam hi sibi armorum socii non
accederent; sed, recedentes et armenta retro agentes, puteos qua
præterirent et fontes obstruere, herbamque e terra natam atterere,
bifariam sese partientes. (2) Et alteram quidem harum partium, quam
duceret rex Scopasis, junctis Sauromatis, recta versus Tanain fluvium
secundum Mæotin paludem, si huc se converteret Persa, debere regredi;
et, quando retro duceret rex, illum persequi atque invadere. (3) Hæc
igitur una pars Regni [_id est, Regiorum Scytharum_] hac via, qua dixi,
collocata erat. Duas autem reliquas Scytharum Regiorum partes, majorem,
cui Idanthyrsus imperabat, tertiamque cui præerat rex Taxacis,
collectas inter se et junctas cum Gelonis atque Budinis, similiter,
unius diei itinere inter se et Persas sectantes interjecto, debere
regredi, et ea facere quæ decreta essent. (4) Hos igitur primum recta
versus eorum ditionem recipere sese debere, qui societatem ipsis
negassent, quo hos etiam bello implicarent; (ut, qui noluissent sponte
fortunam belli Persici subire, inviti tamen bella recogerentur:) deinde
vero in suam ditionem sese convertere, et adgredi hostem, si
deliberantibus ita videretur.
CXXI. His ita deliberatis, Scythæ exercitui Darii obviam sunt
progressi, præcursoribus præmissis equitibus præstantissimis. Plaustra
vero, in quibus vitam agebant liberi eorum uxoresque omnes, et pecora
omnia, præterquam quot ad victum sufficiebant, tot relictis, cætera
simul cum plaustris dimiserunt, dato mandato, ut versus septemtrionem
continuo agerent. Hæc igitur ita in tuto collocabant.
CXXII. Antecursores Scytharum postquam Persas repererunt tridui itinere
ab Istro progressos, unius diei itinere ab illis distantes castra
posuerunt; et, quidquid progignit terra, id omne contriverunt. (2)
Persæ vero, ut Scytharum equitatum viderunt sibi comparentem, vestigia
eorum legentes progressi sunt, quum quidem illi continuo retro
cederent. Erant autem hi, contra quos iter suum Persæ dirigebant, una
illa Scytharum pars, quam supra commemoravi; itaque eosdem deinde
orientem versus, et versus Tanain, sunt persecuti. (3) Et postquam
Tanain fluvium hi trajecerunt, Persæ item trajecto fluvio eos sunt
persecuti; donec, peragrata Sauromatarum ditione, in Budinorum regionem
pervenerunt.
CXXIII. Quamdiu igitur per Scythicam et Sauromatidem terram iter Persæ
faciebant; nihil quod vastare possent repererunt, quippe in arida et
inculta terra. Postquam vero Budinorum ingressi sunt regionem, ligneam
ibi urbem offendentes, a Budinis desertam, et omnibus rebus vacuam,
incenderunt. (2) Dum hoc agebant, continuo per tritam viam ulterius
progrediebantur, donec in terram prorsus desertam pervenerunt. Situm
est autem hoc desertum, a nullis prorsus hominibus habitatum, supra
Budinorum regionem, patetque in septem dierum iter. (3) Super eo
deserto habitant Thyssagetæ: quorum ex terra quattuor exeunt magna
flumina, quæ postquam per Mæotas fluxere, in Mæotin paludem, quæ
vocatur, sese exonerant: nomina his fluminibus imposita sunt Lycus,
Oarus, Tanais, Hyrgis.
CXXIV. Darius, postquam in desertum pervenit, omisso cursu, ad flumen
Oarum stativa habuit: ac per id tempus octo magna castella munivit,
paribus intervallis a se invicem distantia, sexaginta circiter stadia;
quorum mea etiam nunc ætate superfuerunt ruinæ. (2) Dum ille in his
erat occupatus, interim Scythæ, quos erat persecutus, circumitis locis
superioribus, in Scythiam sunt reversi. (3) Qui quum prorsus ex
conspectu essent remoti, nec usquam amplius comparerent, ita Darius,
castellis illis imperfectis relictis, retrogressus est, itinere ad
occidentem converso. Putabat enim, hos esse universos Scythas, et
occidentem versus profugere.
CXXV. Magnis itineribus cum exercitu profectus Darius, ut in Scythicam
terram pervenit, incidit in junctas duas alteras Scytharum partes: quas
ibi nactus, persecutus est ita, ut illi, sese recipientes, semper unius
diei itinere ipsum antecederent. (2) Quumque instare eis Darius non
intermitteret, Scythæ, ut initio decreverant, in illorum regum ditionem
se receperunt, qui armorum societatem illis negaverant; et primum
quidem in Melanchlænorum terram. (3) Quos quum tumultu replessent et
Scythæ et Persæ, terram illorum ingressi; mox in Androphagorum regionem
Scythæ illis præiverunt: et horum quoque rebus perturbatis, in Neuridem
terram se receperunt: denique, his etiam concussis, Agathyrsos Scythæ
subterfugientes petivere. (4) Agathyrsi, finitimos fugere videntes et
exagitatos a Scythis, præcone misso, priusquam suam ditionem Scythæ
invaderent, edixerunt illis, intra fines suos ne pedem ponerent:
prædixeruntque, si invadere conarentur, secum prius fore armis
decertandum. (5) His per præconem prædictis, Agathyrsi ad fines suæ
ditionis præsto fuerunt, constitutum habentes prohibere invadentes.
Melanchlæni vero et Androphagi et Neuri, Persis simul cum Scythis
irrumpentibus, ne fortuna quidem armorum tentata, obliti minarum,
continuo ulterius septemtrionem versus in desertum territi turbatique
profugerant. (6) Scythæ vero, ab Agathyrsis prohibiti, horum ditionem
jam non sunt ingressi, sed ex Neuride terra in suam Persis præiverunt.
CXXVI. Ita quum tempus extraheretur, neque finis ullus adpareret,
Darius, misso ad Idanthyrsum Scytharum regem equite, hæc ei dixit:
«Male feriate homo, cur fugis semper, quum tibi liceat duorum utrum
libuerit facere? quodsi enim satis virium tibi videris habere ad
resistendum meis rebus, siste gradum, et desinens vagari pugnam
committe: sin tibi conscius es esse inferior, etiam sic vagari desine;
et domino tuo dona ferens terram et aquam, in colloquium veni.»
CXXVII. Ad hæc Scytharum rex Idanthyrsus hæc respondit: «Ita mihi res
habet, Persa: equidem nullum umquam hominem metuens fugi, neque ante
hoc tempus, nec nunc te fugio. Neque nunc novum quidpiam facio, aut
aliud, quam quod in pace facere adsuevi. (2) Quid sit vero quod non
continuo pugnam tecum committam, id quoque tibi declarabo. Neque oppida
sunt nobis, nec culta arva, quibus metuentes ne capiantur aut
vastentur, properemus pugnam vobiscum conserere. Sin cupis quamprimum
eo venire; sunt nobis patria sepulcra: (3) agite, hæc indagate, et
reperta disturbare tentate; tunc cognoscetis, utrum pro sepulcris
pugnaturi simus vobiscum, an non pugnaturi. Prius vero, quam nobis
ratio suaserit, pugnam tecum non conseremus. (4) Et hæc quidem de pugna
dicta sunto. Dominos autem meos solos duco esse Jovem, meum
progenitorem, et Vestam, Scytharum reginam. Tibi autem, loco terræ et
aquæ quæ tu dona postulas, ea dona mittam quæ ad te mitti decet: pro eo
vero, quod dominum te meum esse dixisti, in malam rem te jubeo abire.»
(Hoc est, quod vulgo dicunt, Scythicum dictum.) Istud igitur responsum
præco ad Darium retulit.