divinant hoc modo: magnos secum ferunt baculorum fasces; hos humi
positos dissolvunt, et singulis baculis separatim positis divinant:
dumque divinationem edunt, rursus convolvunt baculos, iterumque
singulos componunt. (2) Hæc divinandi ratio illis a majoribus tradita
est. Enarees vero, semiviri illi, Venerem sibi dedisse aiunt divinandi
artem. Hi interiore tiliæ cortice vaticinantur. Tiliam trifariam
scissam digitis suis implicat vates, rursusque solvens vaticinatur.
LXVIII. Quando morbo laborat rex Scytharum, vocat ad se e vatibus tres
viros præ cæteris probatos, qui prædicto modo divinant: et dicunt hi
plerumque, hunc aut illum civem, quem nominatim designant, regios Lares
pejerasse. (2) Moris est autem apud Scythas, quando maximum interponere
jusjurandum volunt, ut per regios Lares jurent. (3) Protinus igitur
ille homo, quem hi pejerasse dicunt, corripitur adduciturque: et in
medio stantem arguunt vates, per divinationem compertum esse, pejerasse
illum regios Lares, eaque caussa ægrotare regem. Tum ille negat factum,
contenditque se non pejerasse, et lamentatur. (4) Quo infitiante,
duplum numerum aliorum vatum rex arcessit: qui si et ipsi, sortibus
inspectis, eumdem perjurii arguunt, e vestigio priores vates caput
hominis præcidunt, bonaque ejus inter se dividunt. Quod si hi, qui
supervenerunt, vates illum absolvunt, alii adsunt, iterumque alii:
quorum si major numerus absolvit hominem, tum decretum est, ut primi
illi ex vatibus ipsi morte plectantur.
LXIX. Supplicium autem de illis sumunt hoc modo: plaustrum replent
sarmentis, bovesque jungunt; tum compedibus vinctos vates, manibus in
tergum religatis, oreque obstructo, in media sarmenta infulciunt; et
igne sarmentis subjecto territant agitantque boves. (2) Et multi quidem
boves simul cum vatibus igne absumuntur; multi vero ambusti, cremato
temone, aufugiunt. Eodem modo etiam alias ob culpas comburunt vates,
falsos vates adpellantes. (3) Quos vero interficit rex, eorum ne
liberis quidem parcit, sed mares omnes occidit; solæ feminæ illæsæ
abeunt.
LXX. Fœdus quando feriunt cum aliis Scythæ, hoc ritu utuntur: postquam
grande in poculum fictile infuderunt vinum, subula percutiunt aut
cultello incidunt corporis aliquam partem eorum qui fœdus faciunt,
eorumque sanguinem cum vino miscent: deinde in calicem intingunt
acinacem, sagittas, sagarin, et jaculum. His peractis, multa
adprecantur; ac deinde calicem ebibunt et hi ipsi, qui fœdus faciunt,
et ex comitibus hi qui præ aliis dignitate eminent.
LXXVI. Sepulcra regum in Gerrhis sunt, eo loco quousque adverso
Borysthene navigari potest. Ibi, quando rex Scytharum e vivis decessit,
ingentem fossam fodiunt quadratam. Qua perfecta, corpore incerato, alvo
primum incisa et expurgata, dein cypero odorato minutim conciso et
suffimento et apii semine et anetho repleta, rursusque consuta, sumunt
cadaver, et plaustro ad alium populum devehunt. (2) Tum hi, ad quos ita
devectum pervenit cadaver, idem faciunt quod Regii Scythæ: partem auris
sibi amputant, capillos tondent, brachia circumcirca incidunt, frontem
nasumque fodicant, et per sinistram manum sagittas transfigunt. (3) Tum
ex hac regione ad alium populum, cui imperant, cadaver regis plaustro
devehunt; et hi, ad quos illud primum pervenit, sequuntur. Postquam per
omnes Scythiæ populos pervexerunt cadaver, jam in Gerrhis sunt, qui
extremi habitant eorum quibus imperant populorum, ubi est sepulturæ
locus. (4) Ibi tum cadaver, toro impositum, in sepulcro deponunt; et
hastis utrimque circa cadaver defixis, superne ligna intendunt, ac
deinde cratibus contegunt. In reliquo vero sepulcri spatio unam ex
pellicibus strangulatam sepeliunt, et pincernam, et coquum, et
equisonem, et ministrum, et internuncium, et equos, et aliorum
primitias, et phialas aureas: argento enim et ære non utuntur. (5) His
rebus peractis, humum certatim adgerunt, magnumque studium adhibent ut
tumulum erigant quam maximum.
LXXII. Circumacto anno, hocce agunt: ex reliquis regis famulis (sunt
autem hi Scythæ indigenæ: nam famulantur regi quoscumque ille jussit;
nec habent servos ære emptos), ex reliquis igitur hisce famulis
quinquaginta maxime idoneos, et totidem numero equos præstantissimos,
strangulant; quos, exemptis intestinis, expurgataque alvo, paleis
implent et sutura claudunt: (2) tum dimidiatum rotæ circulum super
duobus lignis supinum statuunt, et alterum rotæ dimidium super aliis
duobus lignis; eodemque modo multa defigunt; deinde equos, quorum per
corpora secundum longitudinem usque ad colla trajecta sunt ligna
spissa, super istis dimidiatis circulis collocant ita, (3) ut
anteriores semicirculi humeros equorum, posteriores ventrem prope
femora sustineant, crura vero utrimque suspensa hæreant. (4) Denique
frena et habenas equis injiciunt, habenasque antrorsum tensas palis
adligant. (5) Postremo quinquaginta strangulatorum juvenum quemque equo
imponunt; idque faciunt ligno recta per corpus secundum spinam dorsi
usque ad cervicem transfixo, cujus ligni pars inferior eminens
inseritur foramini, quod est in altero ligno per equi corpus
transjecto. (6) Hujusmodi equites postquam circa monumentum in orbem
constituerunt, discedunt.
LXXIII. Tali igitur ratione reges sepeliunt. Reliquos autem Scythas,
quum decesserunt, circumvehunt cognatione proximi, plaustris impositos,
ad amicos. Et horum quisque lauto epulo excipit comitantes, mortuoque
eadem omnia adponit quæ cæteris. (2) Per quadraginta dies ita
circumvehuntur privati, deinde sepeliuntur. Postquam mortuum
sepeliverunt Scythæ, hoc modo lustrantur: (3) postquam caput smegmate
terserunt, et gnaviter lavarunt, corpori faciunt hocce: tria ligna
statuunt versus se invicem inclinata; circum hæc laneos pileos
prætendunt; quos ubi quam arctissime inter se junxerunt, in suppositum
in medio lignorum pileorumque alveolum lapides conjiciunt igne
candentes.
LXXIV. Nascitur autem in hac terra cannabis, lino simillima, si
crassitiem et magnitudinem excipias, quibus quippe cannabis longe
superat linum. (2) Et sponte hæc nascitur, et sata: ex eaque Thraces
vestimenta etiam conficiunt, lineis simillima; quæ, nisi quis admodum
sit usu peritus, non dignoscat ex linone sint, an ex cannabi: qui vero
cannabin numquam vidit, lineum esse vestimentum putabit.
LXXV. Hujus igitur cannabis semen sumunt Scythæ, et, postquam sub
pileos subierunt, semen hoc lapidibus igne candentibus injiciunt: quod
dum ita adoletur, vaporem diffundit tantum, ut Græcanica nulla assa
desudatio eum superet: (2) et Scythæ, delectati hac desudatione,
ululatum tollunt: estque hoc illis balnei loco; nam aqua omnino non
lavant corpus. (3) Mulieres vero eorum in aspero lapide, adfusa aqua,
conterunt ligni frusta cypressi, cedri, et thuriferæ arboris: deinde
isto detrito, quod crassum est, oblinunt totum corpus atque faciem. Id
eis simul suavem conciliat odorem; simulque, postquam postridie
abstulerunt hoc cataplasma, mundæ sunt et nitidæ.
LXXVI. Peregrinorum institutorum usum etiam hi vehementer aversantur,
et, ne dicam aliorum populorum institutis, Græcanicis adeo minime
omnium utuntur; id quod in Anacharside, et deinde iterum in Scyla,
ostenderunt. (2) Primum enim Anacharsis, postquam multas spectaverat
terras, et multa ibi sapientiæ ediderat specimina, Scytharum ad sedes
reversurus, per Hellespontum navigans, ad Cyzicum adpulit. Ibi quum
Cyzicenos offendisset Matri deorum festum celebrantes sane quam
magnificum, Matri votum fecit Anacharsis, si salvus sospesque domum
rediisset, se eodem modo, quo a Cyzicenis fieri vidisset, sacra ei
facturum, pervigiliumque instituturum. (3) Tum postquam in Scythicam
terram pervenit, in Hylæa se abdens, quæ est regio prope Achillis
Curriculum, estque tota arboribus varii generis referta; in hac igitur
se abdens Anacharsis, omnem festi cærimoniam deæ absolvit, tympano
etiam utens, et imagines gestans de pectore suspensas. (4) Quæ agentem
animadvertens quidam Scytha regi Saulio rem indicavit: et ille,
adveniens ipse, Anacharsin hæc agentem videns, excussa sagitta
interfecit. (5) Et nunc, si quis quærit de Anacharside, aiunt Scythæ,
se illum non nosse, propterea quod in Græciam peregrinatus et
peregrinis usus est institutis. Ut vero equidem ex Timna audivi,
præfecto Ariapithis, fuit Anacharsis patruus Idanthyrsi, regis
Scytharum, filius autem Gnuri, nepos Lyci, pronepos Spargapithis. (6)
Quodsi ex hac familia erat Anacharsis, sciat a fratre se esse
interfectum: Idanthyrsus enim filius fuit Saulii, Saulius autem
interfecit Anacharsin.
LXXVII. Quamquam alium etiam sermonem audivi, quem Peloponnesii
narrant, dicentes, a rege Scytharum missum Anacharsin, Græciæ
discipulum fuisse: eumque, postquam domum esset reversus, dixisse ei
qui illum miserat, Græcos universos in omni genere scientiarum
artiumque occupari, exceptis Lacedæmoniis: hos vero solos hoc habere,
ut prudenter et edant et accipiant sermonem. (2) At hæc fabula temere
ab ipsis Græcis per ludum narratur. Hic igitur vir eo, quo dixi, modo
periit: idque ei accidit propter externos ritus et Græcanicas
consuetudines.
LXXVIII. Multis autem admodum interjectis annis Scyles, Ariapithis
filius, simili atque Anacharsis usus est fato. Ariapithes, Scytharum
rex, quum alios habuerat filios, tum Scylam, natum ex muliere non
indigena, sed Istriana, quæ eum ipsa Græco sermone Græcisque literis
erudivit. (2) Tempore interjecto, Ariapithes per dolum occiditur a
Spargapithe, Agathyrsorum rege, et Scyles in regnum successit; et
uxorem patris, cui Opœa nomen erat, matrimonio sibi junxit. Fuit autem
hæc Opœa civis Scythica, ex eaque natus Ariapithi erat filius Oricus.
(3) Regnum igitur Scytharum adeptus Scyles vitæ ratione Scythica
neutiquam delectabatur, sed ad instituta magis inclinabat Græcorum,
propter disciplinam qua erat institutus. Itaque tali usus est ratione:
(4) quando Scytharum exercitum ad Borysthenitarum urbem ducebat
(Borysthenitæ hi autem sese dicebant esse Milesios), ad hos igitur
quoties veniebat Scyles, exercitu in suburbio relicto, ipse urbem
ingressus, clausis portis, deposito Scythico cultu, Græcanicum induebat
vestimentum. Hoc indutus in foro versabatur, nullo satellite nulloque
alio comitatu stipatus: portæ autem interim custodiebantur, ne quis
Scytha eum conspiceret hoc cultu utentem: tum vero et reliquam
sequebatur vitæ rationem Græcanicam, et diis more Græcorum sacra
faciebat. (5) Sic ibi per mensem aut etiam amplius moratus, Scythica
iterum sumpta veste discedebat. Atque hoc sæpius faciebat, et ædes sibi
etiam in Borysthene urbe curaverat exstruendas, et uxorem indigenam
duxit, quæ ædes illas habitabat.
LXXIX. Quum autem esset in fatis ut male ei res cederet, accidit hoc
tali ex occasione. Dionysii Bacchii sacris cupiverat initiari: quumque
jam in eo esset ut initia ei traderentur, maximum incidit prodigium.
(2) Erant ei in urbe Borysthenitarum magnificæ et vasto circuitu ædes,
quarum etiam paulo ante feci mentionem; circa quas circumcirca sphinges
et grypes stabant ex candido marmore: (3) in has ædes deus telum
jaculatus est, et totæ igne consumptæ sunt: Scyles vero nihilo minus
propterea initiationem absolvit. (4) Probro autem Græcis vertunt Scythæ
bacchandi ritum; aiuntque, non esse rationi consentaneum, talem
reperiri deum, qui homines in furorem agat. Quum absoluta esset
initiatio Scylæ in sacra Bacchii, Borysthenitarum aliquis ad Scythas
transfugit, dicens: «Vos nobis irridetis, Scythæ, quod Bacchanalia
agamus, quodque deus nos corripiat: nunc hic deus regem quoque
corripuit vestrum; isque bacchatur, a deo in furorem actus. Quodsi mihi
fidem non habetis, sequimini; et ego vobis ostendam.» (6) Secuti sunt
Scytharum proceres, quos Borysthenita clam in turrim deduxit, ibique
residere jussit. Quumque præteriret Scyles cum bacchantium choro,
bacchabundum videntes Scythæ, ingentis calamitatis loco habuerunt;
egressique, universo exercitui, quæ viderant, indicarunt.
LXXX. Deinde, postquam ad lares suos Scyles reversus est, ducem sibi
constituentes Scythæ fratrem ejus Octamasaden, Terei filia natum, a
Scyla defecerunt. Et ille, ubi, quid adversus se gereretur, et qua de
caussa, cognovit, in Thraciam profugit. (2) Quo cognito, Octamasades
arma adversus Thraciam movit; et quum ad Istrum pervenisset, obviam ei
Thraces venerunt. Jamque in eo erant ut ad manus venirent, quum ad
Octamasaden nuncium Sitalces misit, qui ei diceret: «Quid opus est, ut
armorum fortunam invicem experiamur? Tu meæ sororis es filius: habes
autem apud te meum fratrem. Trade mihi hunc, et ego tibi tuum fratrem
Scylam tradam. Armorum vero discrimen nec tu adeas, nec ego.» (3) Hæc
per caduceatorem ei dicenda curavit: erat enim apud Octamasaden frater
Sitalcæ profugus. (4) Et Octamasades, probata hac conditione, Sitalcæ
avunculum suum tradidit, et ab illo fratrem suum Scylam recepit. Inde
Sitalces acceptum fratrem secum abduxit: Scylæ vero Octamasades ibidem
illico caput præcidit. (5) Ita sua instituta tuentur Scythæ, et hanc
mercedem solvunt his qui externos ritus adsciscunt.
LXXXI. Multitudo quanta sit Scytharum, pro certo non potui comperire;
sed dissentientes de eorum numero audivi sermones: aliis numerosam
admodum esse gentem dicentibus, aliis exiguam, non per se, sed pro
Scytharum nomine. (2) Verumtamen hoc mihi oculis subjecerunt. Est inter
Borysthenem fluvium et Hypanin locus, cui nomen Exampæus, cujus etiam
paulo ante feci mentionem, quum dicerem esse ibi amaræ aquæ fontem, ex
quo aqua in Hypanin influens impotabilem hunc fluvium reddat. (3) Ibi
loci positum est ahenum, amplitudine sexcuplum crateris illius, quem in
ostio Ponti Pausanias, Cleombroti filius, dedicavit. Qui hunc non
vidit, ei rem hoc modo declarabo: sexcentas facile amphoras capit illud
in Scythia ahenum: crassitudo autem ejusdem sex est digitorum. (4) Hoc
igitur ahenum narrant indigenæ ex sagittarum acuminibus esse confectum.
Regem quippe ipsorum, nomine Ariantan, quum vellet numerum nosse
Scytharum, universos Scythas jussisse quemque unum teli spiculum
conferre: si quis non contulisset, ei comminatum esse mortem. (5)
Comportata igitur ingente spiculorum copia, visum ei esse ex his
monumentum, quod relinqueret, curare conficiendum. Itaque ex illis
spiculis ahenum hoc conficiendum illum curasse, idque in hoc Exampæo
dedicasse. Hæc de Scytharum numero relata audivi.
LXXXII. Cæterum mirabilia nulla habet hæc regio, nisi quod fluvios
possidet longe maximos, et numero plurimos. (2) Unam tamen rem, quam
illa præter fluvios et præter planitiei amplitudinem præbet miratu
dignam, commemorabo. Monstrant Scythæ Herculis vestigium petræ
impressum juxta Tyram fluvium, quod pedi quidem viri est simile, sed
longitudine bicubitali. Et hæc quidem ita se habent: redeo autem ad eam
narrationem, quam initio adgressus eram exponere.
LXXXIII. Bellum quum Darius adversus Scythas pararet, nunciosque
dimitteret, qui aliis comparandum pedestrem exercitum, aliis
suppeditandas naves, aliis ponte jungendum Bosporum Thracicum
imperarent; Artabanus interim, Hystaspis filius, frater Darii, oravit
eum, ut expeditionem adversus Scythas nequaquam susciperet, narrans
inopiam Scytharum. (2) Qui quidem, ubi nihil profecit utilia illi
suadendo, ad extremum destitit: Darius vero, postquam omnia parata
habuit, Susis exercitum eduxit.
LXXXIV. Ibi tunc Persarum aliquis, Œobazus, quum tres haberet filios,
in bellum proficiscentes omnes, petiit a rege, unus eorum apud se
relinqueretur. Cui ille respondit, ut homini amico, et modica petenti,
omnes se ei relicturum. (5) Quo responso vehementer gavisus Œobazus
speravit militæ missionem habere filios: at rex imperat tum
adstantibus, ut omnes interficiant Œobazi filios; atque ita illi
interfecti, ibidem relinquebantur.
LXXXV. Susis profectus Darius, postquam in Calchedoniam ditionem ad
Bosporum pervenit, ubi pons junctus erat, inde conscensa navi ad
Cyaneos quæ vocantur insulas navigavit, quas olim errabundas fuisse
Græci perhibent. Tum ad templum ejus regionis residens spectavit
Pontum, spectatu sane dignum. (2) Est enim pelagorum omnium maxime
mirabile. Longitudo ejus undecim millium et centum stadiorum est:
latitudo, ubi maxima, stadiorum ter mille et trecentorum. (3) Ostium
hujus pelagi quattuor stadia patet in latitudinem: longitudo ostii,
collum illud, quod Bosporus vocatur, in quo ipso junctus pons erat,
centum et viginti stadiorum est: pertinetque Bosporus ad Propontidem.
(4) Propontis vero, quingenta stadia patens in latitudinem, et mille
quadringenta in longitudinem, in Hellespontum defluit; cujus latitudo
septem stadia metitur; longitudo vero quadringenta stadia. Influit
autem Hellespontus in mare apertius hoc, quod Ægæum vocatur.
LXXXVI. Dimensa autem ista sunt hoc modo. Navis longiori die navigans
conficit plerumque orgyias fere septuagies mille, noctu vero sexagies.
Est autem a Ponti orificio usque ad Phasin (quæ maxima longitudo hujus
maris) novem dierum octoque noctium navigatio: unde confiunt centum et
undecim myriades orgyiarum; quo ex numero orgyiarum colliguntur stadia
undecies mille et centum. (2) Ad Themiscyram vero, quæ est ad
Thermodontem fluvium, a Sindica regione (qua est maxima Ponti latitudo)
trium dierum et duarum noctium navigatio est: unde conficiuntur
triginta tres myriades orgyiarum, stadia vero ter mille et trecenta.
(3) Pontus igitur hic et Bosporus et Hellespontus ita a me dimensi
sunt; et ea, quam dixi, eorum ratio est. Offert vero idem Pontus etiam
lacum qui in eum influit, haud multo minorem ipso. Mæotis palus vocatur
is lacus, et Mater Ponti.
LXXXVII. Postquam Pontum contemplatus est Darius, retro navigavit ad
pontem; cujus architectus fuit Mandrocles Samius. Deinde postquam
Bosporum etiam spectavit, duas in ipsa ora ejus columnas posuit candido
ex lapide, quibus incisa erant, alteri Assyriis literis, alteri Græcis,
populorum omnium nomina quos ducebat: ducebat autem omnes, qui imperio
ipsius erant subjecti. Numerus autem hominum erat, exceptis
classiariis, septingenta millia una cum equitibus: naves autem collectæ
erant sexcentæ. (2) Columnas istas post id tempus Byzantii in urbem
suam transportarunt, eisque usi sunt ad aram Dianæ Orthosiæ, uno lapide
excepto, qui juxta Bacchi templum prope Byzantium relictus est,
Assyriis literis oppletus. (3) Locus autem Bospori, quem ponte junxit
Darius, ut mihi quidem conjectanti videtur, medius est inter Byzantium
et templum quod est ad ostium.
LXXXVIII. Deinde gavisus ponte Darius, architectum illius Mandroclem
Samium donavit denis rebus omnibus: quibus de muneribus Mandrocles,
primitiarum nomine, in Junonis templo picturam dedicavit, in qua totus
ille pons Bospori et Darius rex in solio præsidens, et universus
exercitus ejus pontem transiens, omnia hæc descripta erant, addita
inscriptione hujusmodi:
Piscosum Bosporum qui junxit Mandrocles
Junoni dedicavit pontis monumentum;
coronam sibi, Samiis gloriam comparans
opere ex Darii regis mente perfecto.
Hoc fuit monumentum hujus viri, qui pontem illum junxerat.
LXXXIX. Donato Mandrocle, Darius in Europam transiit, mandato dato
Ionibus ut in Pontum navigarent usque ad Istrum fluvium; ad eum autem
quum pervenissent, ut ipsum ibi exspectarent et ponte jungerent
fluvium: classem enim ducebant Iones et Æoles et Hellespontii. (2)
Navalis igitur exercitus, Cyaneas insulas prætervectus, recta versus
Istrum navigavit: et adverso flumine bidui iter a mari emensus, collum
fluvii, ubi in diversa ostia scinditur Ister, ponte junxit. (3) Darius
vero, trajecto per pontem Bosporo, per Thraciam iter fecit: quumque ad
Teari fluvii fontes pervenisset, triduo ibi stativa habuit.
XC. Tearus hic fluvius ab adcolis perhibetur fluviorum esse optimus,
quum ad alios sanandos morbos, tum ad scabiem curandam et hominum et
equorum. (2) Fontes ejus sunt duodequadraginta, ex eadem rupe fluentes:
quorum alii frigidi sunt, alii calidi. Iter ad illos fontes æquale est
ex Heræo oppido, quod ad Perinthum est, et ex Apollonia quæ est ad
Pontum Euxinum, utrimque bidui iter. (3) Influit autem Tearus in
Contadestum fluvium, Contadestus vero in Agrianen, Agrianes in Hebrum,
Hebrus vero in mare se exonerat prope Ænum oppidum.
XCI. Ad hunc igitur fluvium postquam pervenit Darius et castra metatus
est, delectatus fluvio, cippum etiam ibi posuit, cum inscriptione in
hanc sententiam: «Teari fluvii fontes aquam fundunt fluviorum omnium
præstantissimam et pulcerrimam: et ad hos fontes venit, exercitum
adversus Scythas ducens, vir omnium hominum præstantissimus et
pulcerrimus, Darius Hystaspis filius, Persarum rex et universæ
continentis.» Hæc ibi inscripta erant.
XCII. Inde profectus Darius ad alium fluvium pervenit cui nomen
Artiscus, qui per Odrysas fluit. Ad hunc fluvium postquam pervenit,
hocce instituit facere: designans locum quemdam, jussit ut quilibet vir
de exercitu, dum eum locum præteriret, unum lapidem ibidem deponeret.
(2) Quod quum ab exercitu esset factum, ingentibus lapidum tumulis ibi
relictis, exercitum ulterius promovit.
XCIII. Priusquam vero ad Istrum pervenisset, primos Getas vi subegit,
illos qui se immortales prædicant. Nam, qui Salmydessum incolunt
Thraces, et qui super Apollonia et Mesembria oppido sedes habent, qui
Scyrmiadæ et Nipsæi nominantur, sine pugna se Dario tradiderant. Getæ
vero, obstinate resistentes, mox in servitutem sunt redacti, quum
quidem essent Thracum et nobilissimi et justissimi.
XCIV. Immortales autem hi sese prædicant hoc modo: non mori sese
putant, sed hac ex vita decedentes ad Zalmoxin deum ire; quem eumdem
nonnulli Gebeleizin invocant. (2) Quinto vero quoque anno unum e suorum
numero, sorte lectum, nuncium mittunt ad Zalmoxin, mandata ei dantes de
his rebus quas tunc maxime desiderant. (3) Mittunt autem hoc modo:
ordine stant alii, tria jacula tenentes: alii pedibus manibusque
prehensum hunc, qui ad Zalmoxin amandatur, vibrantes sursum conjiciunt,
ut in hastas incidat. (4) Qui si transfixus moritur, tunc illis
propitius videtur esse Zalmoxis: sin non moritur, in culpa ponunt ipsum
nuncium, dicentes pravum esse hominem; loco hujus vero quem caussantur,
alium mittunt, cui tum adhuc vivo dant mandata. (5) Iidem Thraces, quum
tonat fulguratque, sagittas sursum adversus cœlum contorquent,
minitantes deo: nec enim alium deum censent nisi suum.
XCV. Ut vero a Græcis accepi ad Hellespontum et Pontum
habitantibus[TR4], homo fuit hic Zalmoxis, servitutem serviens Sami;
servus autem fuit Pythagoræ, Mnesarchi filii. Deinde vero manumissum,
aiunt, magnas sibi comparasse pecunias, hisque instructum, domum
rediisse. (2) Quum vero et misere viverent Thraces, et parum cultis
essent ingeniis; Zalmoxin hunc, vitæ rationem Ionicam edoctum, et
moribus institutum cultioribus quam qui apud Thracas obtinerent, ut qui
cum Græcis habuisset consuetudinem, et cum Pythagora, viro inter Græcos
ingenii cultura eminente, exstruendam sibi curasse exhedram, in qua
primarios quosque popularium excipere consuesset, et inter epulandum
illos docuisset, neque se, neque convivas suos, nec horum posteros,
morituros; sed venturos in locum talem, ubi perpetuo viventes omnibus
bonis sint fruituri. (3) In eadem vero exhedra, ubi hæc faciebat
dicebatque, construendam sibi interim parasse, aiunt, cameram
subterraneam; quæ postquam perfecta esset, evanuisse eum e Thracum
conspectu: scilicet in subterraneam istam cameram descendisse, ibique
per triennium esse moratum; et Thracas illum, ut mortuum, desiderasse
luctuque esse prosecutos; quarto vero anno Thracibus eum rursus
adparuisse: atque ita persuasos hos fuisse, vera esse quæ Zalmoxis
dixisset. Hæc ab eo facta esse perhibent.