dicuntur, caput tondent et puellæ et pueri Deliorum; et illæ quidem
ante nuptias præcisum sibi cincinnum, et fuso circumvolutum, in earum
sepulcro deponunt: (est autem sepulcrum illud in Dianæ templo, intranti
ad sinistram; in eoque nata est oliva arbor:) (2) pueri vero Deliorum
herbis quibusdam capillos circumvolvunt, et hos pariter super sepulcro
illo deponunt. Hunc honorem illæ a Deli incolis consequuntur.
XXXV. Narrant autem iidem, Argen quoque atque Opin, virgines ex
Hyperboreis, itinere per eosdem populos facto, in Delum venisse prius
etiam quam Hyperochen et Laodicen: (2) et has quidem venisse tributi
ferendi caussa, quod Lucinæ pro maturato partu pactæ fuissent; Argen
vero et Opin simul cum ipsis diis aiunt advenisse, hisque alios honores
a se esse tributos; (3) his enim stipem corrogare mulieres nomina earum
invocantes in hymno eo, quem ipsis Olen, vir Lycius, composuit; et a se
edoctos insulanos etiam et Ionas Opin et Argen carmine celebrare, nomen
illarum invocantes, stipemque eisdem corrogantes: (idem vero Olen, qui
e Lycia venit, alia etiam prisca carmina confecit, quæ Deli canuntur:)
et cineres ex femoribus in ara crematis omnes sepulcro Opis et Arges
injici. Est autem illarum sepulcrum post Dianæ templum, orientem
versus, proxime cœnaculum Ceorum.
XXXVI. Atque hæc quidem de Hyperboreis dicta sunto. Nam de Abaride
fabulam, qui Hyperboreus fuisse perhibetur, taceo; nec memoro quo pacto
sagittam ille per universam terram circumtulerit, nihil cibi capiens.
Quodsi vero sunt Hyperborei quidam homines, fuerint etiam alii
Hypernotii. (2) Rideo autem quum multos jam video describentes terræ
circuitus, neque quemquam ullum qui sana mente rem explicet: nam
Oceanum illi describunt, quasi terram undique circumfluat, quam
orbiculatam fingunt velut ex torno; et Asiam æqualem faciunt Europæ.
Brevibus verbis igitur et magnitudinem utriusque harum terrarum
declarabo, et qualis fere sit utriusque figura.
XXXVII. Persæ suam regionem incolunt ad australe mare pertinentes, quod
Rubrum vocatur. Supra hos, septemtrionem versus, Medi habitant; supra
Medos Saspires; supra Saspiras Colchi, ad boreale mare pertinentes, in
quod Phasis fluvius influit. Hi quattuor populi ab altero mari habitant
ad alterum.
XXXVIII. Inde ex eadem Asia, versus occidentem, duæ oræ porriguntur in
mare, quas ego describam. (2) Altera ora, in boreali parte a Phasi
incipiens, in mare excurrit secundum Pontum et Hellespontum, usque ad
Troicum Sigeum: in parte meridionali, eadem ora initium capit a
Myriandrico sinu, ad Phœnicen sito, et in mare porrigitur usque ad
Triopium promontorium. (3) Hanc oram triginta incolunt hominum populi:
et hæc quidem altera est earum quas dixi orarum.
XXXIX. Altera vero ora, a Perside incipiens, in Rubrum mare porrigitur;
estque Persica, tum hanc excipiens Assyriaca, et post Assyriacam
Arabica ora. Desinit autem hæc ora (non quidem vere desinens, sed
solummodo ex usu loquendi) in sinum Arabium, in quem Darius fossam ex
Nilo duxit. (2) Jam a Perside usque ad Phœnicen lata et ampla regio
est: a Phœnice vero hæc ora per mare nostrum (_mediterraneum_) secundum
Syriam Palæstinam ad Ægyptum porrigitur, ubi desinit: hancque oram
nonnisi tres incolunt populi. Hæ sunt Asiæ regiones Persis ab occidente
sitæ.
XL. Quæ vero ultra Persas et Medos Saspiresque et Colchos versus
orientem solem spectant, secundum ea, ab altera parte (_a meridie_)
Rubrum mare porrigitur, a septemtrione vero Caspium mare et Araxes
fluvius, qui contra solem orientem fluit. (2) Usque ad Indiam vero, non
ultra, habitatur Asia: quæ inde versus orientem spectant, deserta regio
est; quæ qualis sit, nemo dicere potest. Talis igitur ac tanta Asia est.
XLI. Libya in altera earum, quas dixi, orarum est: est enim Libya
Ægypto contigua. Jam ad Ægyptum quidem angusta hæc ora est: nam ab
nostro mari ad mare Rubrum sunt centum millia orgyiarum, quæ mille
admodum stadia conficiunt. Inde ab his vero angustiis valde spatiosa
fit hæc ora, quæ Libya vocatur.
XLII. Miror autem hos, qui universam terram in tres partes dividunt
atque distinguunt, Libyam, Asiam, et Europam: nec enim exigua inter has
est differentia. Nam longitudine quidem secundum utramque (Asiam et
Africam) porrigitur Europa: quod vero ad latitudinem ejus attinet, ne
potest quidem, quod mihi manifestum est recte, cum illis conferri. (2)
Nam Africa quidem ipsa se declarat esse circumfluam, præter eam partem
quæ Asiæ est contigua; ex quo primus, quem novimus, Neco rex Ægyptiorum
rem demonstravit. Hic enim, postquam desiit fossam fodere, quæ ex Nilo
in sinum Arabium dirigebatur, viros Phœnices navibus emisit, dato
mandato, ut per Herculeas columnas renavigarent in mare quod Libyæ a
septemtrione est, atque ita in Ægyptum reverterentur. (3) Igitur
Phœnices, ex Rubro mari profecti, per australe mare navigarunt: et,
quando adveniebat autumnus, adpulsis ad terram navibus, quamcumque ad
Libyæ regionem tunc pervenissent, in ea sementem faciebant, messemque
exspectabant: deinde, messo frumento, navibus ulterius pergebant. Ita,
duobus elapsis annis, tertio anno, itinere per Herculeas columnas
flexo, in Ægyptum pervenerunt. (4) Dixeruntque, quod mihi quidem non
persuadetur, sed fortasse alii cuipiam, quum Libyam circumnavigarent,
habuisse se solem a dextra. Hoc modo primum cognita Libya est.
XLIII. Post hos, Carthaginienses idem adfirmant: nam Sataspes quidem,
Teaspis filius, de Achæmenidarum stirpe, non circumnavigavit Libyam,
quamquam ob id ipsum emissus: sed, quum longitudine itineris, tum
solitudine territus, retrogressus est, neque laborem implevit a matre
sibi injunctum. (2) Is filiæ Zopyri virgini vim intulerat, nepti
Megabyzi: quam ob culpam quum in eo esset ut a Xerxe rege e palo
suspenderetur, mater Sataspis, quæ soror erat Darii, deprecata est
supplicium, ipsam se dicens graviorem ipso pœnam illi inflicturam;
imposituram quippe ei necessitatem circumnavigandi Libyam, donec ea
circumnavigata in Arabium sinum pervenisset. (3) Quam in conditionem
postquam Xerxes consensit, Sataspes in Ægyptum profectus, accepta ab
Ægyptiis navi nautisque, ad Herculeas navigavit columnas: hisque
transmissis, circumvectus Africæ promontorium, cui Solois nomen est,
meridiem versus navigavit: et permultum maris pluribus mensibus
emensus, quum major semper itineris pars conficienda superesset retro
navigavit, in Ægyptumque est reversus. (4) Ex qua quum ad Xerxem regem
rediisset, narravit, in remotissimis locis præter homines se navigasse
statura minutos, veste e palmæ foliis utentes; qui, quando ipsi navem
ad terram adpulissent, relictis oppidis in montes profugissent: se vero
cum suis, oppida illorum ingressum, nulla injuria incolis inlata,
pecora solummodo eorum abegisse. (5) Quod autem Libyam non penitus
circumnavigasset, caussam hanc esse aiebat: navem non potuisse ulterius
progredi, sed fuisse inhibitam. Xerxes autem, persuasum sibi habens
vera eum non dicere, quod impositum laborem non esset exsecutus,
pristinam pœnam irrogavit et e palo suspendit. (6) Hujus Sataspis
eunuchus, audita domini morte, propere Samum confugit, ingentes secum
ferens pecunias, quas intervertit civis quidam Samius; cujus nomen,
cognitum mihi quidem, volens obliviscor.
XLIV. Asiæ vero plurima pars (ante incognita) a Dario pervestigata est.
Is quum cognoscere voluisset, ubinam Indus fluvius, unus post Nilum
fluviorum omnium qui crocodilos alat, in mare se evolvat; cum navibus
quum alios misit, quos verum esse relaturos judicabat, tum Scylacem
inprimis, civem Caryandensem. (2) Hi igitur ex Caspatyro oppido et
Pactyica regione profecti, secundo fluvio orientem solem versus in mare
navigarunt: tum per mare occidentem versus navigantes, trigesimo mense
eum in locum pervenerunt, unde rex Ægyptiorum Phœnices illos, de quibus
supra dixi, emisit Libyam circumnavigaturos. (3) Confecta horum
navigatione, Indos subegit Darius, et mari illo usus est. Atque ita
Asiæ, præter eam partem quæ Indis ab oriente est, reliqua cognita sunt;
compertumque est, Asiam similia exhibere atque Africam.
XLV. Europa autem a nemine plane cognita est; neque compertum habemus
an aut ab oriente aut a septemtrione circumflua sit: illud novimus,
longitudine secundum Libyam Asiamque esse illam porrectam. (2) Nec vero
conjectura adsequi possum, cur, quum una sit terra, tribus illa
nominibus distinguatur, a mulierum nominibus desumptis, terminique
eidem ponantur, Nilus fluvius Ægyptius, et Phasis Colchicus; pro quo
quidem alii Tanaim fluvium Mæoticum ponunt, et Cimmeria Porthmea: neque
nomina potui comperire eorum qui hanc distributionem instituerunt, nec
cur ista nomina his regionibus imposuerint. (3) Nam Libyam quidem
plerique Græci aiunt a Libya, muliere indigena, nomen invenisse; Asiam
vero a cognomine uxoris Promethei. Ac nomen hoc sibi vindicant Lydi;
perhibentes, a Cotyis filio, Manis nepote, cui Asias nomen fuit,
nominatam Asiam fuisse, non a Promethei uxore Asia: ab eodemque etiam
Sardibus tribum Asiadem ducere nomen. (4) Sed Europa, quemadmodum, an
circumflua sit, nulli hominum compertum est; sic nec, unde hoc nomen
acceperit, aut quis ei illud imposuerit, adparet; nisi dicamus, a Tyria
Europa nomen invenisse hanc regionem: tum vero antea carebat nomine,
quemadmodum duæ reliquæ. (5) At hanc quidem ex Asia fuisse constat,
neque in hanc terram, quam Europam Græci vocant, pervenisse: nec enim
ultra Cretam ex Phœnice pervenit, ex Creta vero in Lyciam. Atque hæc
hactenus dicta sunto: cæterum nos eisdem nominibus utemur, quæ sunt usu
recepta.
XLVI. Pontus Euxinus, in quem Darius expeditionem suscepit, præ
regionibus omnibus populos habet incultissimos, si Scythicam gentem
excipias. Neque enim populum ullum ex his, qui citra Pontum habitant,
possumus sapientiæ caussa memorare, nec virum novimus qui eruditionis
nomine claruerit, nisi Scythicum populum, et in hoc Anacharsin. (2)
Scythica autem gens unum, quod maximum est in rebus humanis, præ
cæteris omnibus, quos novimus, hominibus sapientissime invenit: cætera
tamen ejusdem non laudo. (3) Maximum illud, quod dico, ita ab his
inventum est, ut et nemo qui illos bello invaserit, effugere possit; et
ut ipsi, si nolint reperiri, a nemine possint deprehendi. Nam, qui nec
oppida nec castella exstructa habent, sed, domos suas secum ferentes,
sagittarii equites sunt cuncti, non aratro victitantes, sed pecoribus,
domos suas plaustris circumvehentes; quo pacto hi non essent invicti,
atque etiam aditu perquam difficiles?
XLVII. Est autem hoc ab illis inventum quum opportunitate terræ, tum
fluviorum adjumento: est enim terra hæc plana, herbida, et irrigua;
fluviique illam perfluunt non multo pauciores numero, quam canales sunt
in Ægypto. (2) Quorum fluviorum, qui et notabiliores sunt, et a mari
adnavigari possunt, eos recensebo. Sunt autem Ister, quinque ostiis
patens, dein Tyras, et Hypanis, et Borysthenes, et Panticapes, et
Hypacyris, et Gerrhus, et Tanais. Est autem horum cursus hujusmodi.
XLVIII. Ister, fluviorum omnium, quos novimus, maximus, semper sibi
ipse æqualis fluit et æstate et hieme. Ab occasu venit, primusque est
qui Scythicam adluit terram: ob id omnium maximus, quod alii multi in
eum influunt. (2) Qui illum augent, hi sunt: primum quinque, qui
Scythicam terram perfluunt: is quem Scythæ Porata, Græci vero Pyreton
vocant; tum deinde Tiarantus; porro Ararus, et Naparis, et Ordessus.
(3) Quem primo loco nominavi horum fluviorum, is magnus est, et ad
orientem fluens aquam suam cum Istro miscet: secundo loco memoratus,
Tiarantus, magis ab occidente, estque minor. Ararus vero et Naparis et
Ordessus, medium inter hos cursum tenentes in Istrum influunt. (4) Hi
sunt fluvii in ipsa Scythia oriundi, qui Istrum augent. Ex Agathyrsis
autem decurrens Maris fluvius itidem cum Istro aquam suam miscet.
XLIX. Tum ex Hæmi montis verticibus tres alii magni fluvii,
septemtrionem versus decurrentes, in eumdem influunt, Atlas, Auras, et
Tibisis: per Thraciam vero et Crobyzos Thracas fluentes Athrys et Noes
et Artanes Istro miscentur: porro ex Pæonia et monte Rhodope decurrens
Scius fluvius, mediumque scindens Hæmum, in eumdem Istrum influit. (2)
Tum ex Illyriis versus septemtrionem fluens Angrus fluvius in campum
labitur Triballicum, atque inde in Brongum fluvium, Brongus vero in
Istrum: ita ambos, jam satis magnos, excipit Ister. (3) Ex regione vero
super Umbris sita oriens Carpis fluvius, et alius Alpis fluvius, versus
septemtrionem fluentes, in eumdem se exonerant. (4) Universam enim
Europam Ister perfluit, initium sumens ex Celtis, qui populorum omnium
Europæ extremi versus occidentem habitant post [præter?] Cynetas:
totamque Europam emensus, Scythiam a latere adluit.
L. His igitur, quos recensui, fluviis, aliisque præterea multis, aquam
suam miscentibus, fluviorum maximus fit Ister. Nam si solius per se
aquam cum Nili aqua conferas, copia illum superat Nilus: in hunc enim
nullus alius fluvius, immo ne fontis quidem rivulus influit, qui eum
augeat. (2) Quod vero constanter sibi ipse æqualis fluat Ister tam
æstate quam hieme, id tali quadam ex caussa, ut mihi videtur,
efficitur. Hieme tantus est fere, quantus est sua natura et paulo
quidem major: nam parum admodum hieme pluit in hac regione; nix maxime
omnia obtinet. (3) Æstate vero liquefacta ingens nivis copia, quæ per
hiemem cecidit, undique in Istrum dilabitur: et hæc proinde nix,
simulque frequentes vehementesque imbres, in illum confluentes, augent
fluvium: nam æstate ibidem pluit. (4) Quanto majorem itaque aquæ copiam
sol æstate in se attrahit, quam hieme; tanto copiosiores per æstatem,
quam per hiemem, sunt aquæ quæ cum Istro miscentur. Quibus invicem
oppositis, exsistit æquilibrium; unde semper sibi par deprehenditur hic
fluvius.
LI. Primus igitur Scytharum fluvius est Ister: post hunc vero Tyras
est. Is a septemtrione progrediens, fluere incipit ex magno lacu, quæ
in confinibus est Scythicæ et Neuridis terræ. Ad ejus ostium autem
habitant Græci, qui Tyritæ vocantur.
LII. Tertius fluvius, Hypanis, in ipsa Scythia oritur; effluitque e
lacu, circa quem feri equi pascuntur albi: nomen lacui merito inditum,
Mater Hypanios. (2) Ex hoc igitur ortum capiens Hypanis, per quinque
dierum navigationem brevis fluit, et dulcis adhuc: inde vero, ad
quattuor dierum a mari navigationem, amarus admodum: influit enim in
eum fons amarus, ita quidem amarus, ut, quamquam est exiguus, inficiat
tamen sapore suo Hypanin, fluvium inter paucos [_al._ minores] magnum.
(3) Est hic fons in confinibus terræ Scytharum Agricolarum et Alazonum:
nomen fonti, et ipsi loco unde fluit, Scythica lingua Exampæus,
Græcorum vero sermone Sacræ viæ. (4) Modico autem a se invicem
intervallo fluunt Tyras et Hypanis in Alazonum regione: deinde vero
cursum uterque inflectit, latius intervallum in medio relinquens.
LIII. Quartus fluvius Borysthenes est, maximus horum post Istrum,
idemque commoda præbens plurima, secundum meam sententiam, non modo
Scythicorum fluminum, sed et aliorum omnium, Nilo Ægyptio excepto: cum
hoc enim conferri nullus fluvius potest; (2) reliquorum vero omnium
plurima commoda suppeditat Borysthenes. Præbet enim pascua pecoribus
pulcerrima et optime curata: præbet pisces præ cæteris eximios et
copiosissimos; estque potatu dulcissimus; fluit limpidus in vicinia
turbidorum; seges juxta eum fit optima; et, ubi non seritur terra, ibi
herba nascitur altissima; (3) ad ostium ejus sal concrescit sponte,
idque maxima copia; et cete ibi præbet fluvius ingentia, eaque spinis
carentia, quos antacæos vocant, ad condiendum sale; denique alia multa
miratu digna. (4) Usque ad locum, cui Gerrhus nomen, ad quem navigatio
est quadraginta dierum, compertum est a septemtrione fluere hunc amnem:
ulterius vero per quos homines fluat, dicere nemo potest. Constat
autem, per desertum fluere in Scytharum Agricolarum regionem: hi enim
juxta illum ad decem dierum navigationem habitant. (5) Hujus unius
fluvii atque Nili indicare fontes non possum: puto autem, nec ullum
posse Græcorum. Ubi haud procul a mari fluit Borysthenes, ibi ei
miscetur Hypanis, et in eumdem lacum se exonerat. (6) Quod ibi inter
utrumque fluvium interjacet veluti rostrum terræ, Hippolai promontorium
vocatur, in quo Cereris templum exstructum: ultra id templum vero ad
Hypanin Borysthenitæ habitant.
LIV. Hæc sunt quæ de his fluviis memoranda habui. Post hos quintus est
fluvius, cui nomen Panticapes. Etiam hic a septemtrione fluit, et ex
lacu ortum capit; interjectamque inter hunc et Borysthenem regionem
incolunt Scythæ Agricolæ: deinde in Hylæam permeat, qua transmissa
Borystheni miscetur.
LV. Sextus fluvius, Hypacyris, postquam e lacu exiit, et per medios
Scythas Nomades fluxit, ostium habet prope Carcinitin oppidum, a dextra
parte terminans Hylæam et Achilleum quod vocatur Curriculum.
LVI. Septimus fluvius, Gerrhus, a Borysthene separatur circa illam
regionis partem, usque ad quam cognitus Borysthenes est; ab hoc igitur
inde loco distinctus, nomen habet idem quod loci nomen est, qui locus
ipse Gerrhus nominatur. Versus mare fluens, disterminat Nomadum
regionem a Regiorum Scytharum terra: influit autem in Hypacyrin.
LVII. Octavus fluvius Tanais, in superioribus regionibus ex magno lacu
ortus, influit in majorem lacum qui Mæotis vocatur et qui Regios
Scythas a Sauromatis dividit. In hunc Tanain vero incidit fluvius cui
nomen est Hyrgis.
LVIII. Ita igitur nobilissimis fluviis instructi Scythæ sunt. Herbæ
autem, quæ in Scythica nascuntur terra, omnium quæ nobis innotuerunt
maxime hanc vim habent, ut bilem pecoribus augeant: quod ita esse, ex
apertis pecoribus colligere licet.
LIX. Istis igitur maximis commodis quum abundent Scythæ, cæterum
institutis utuntur hujusmodi. Deos solos placant hosce: Vestam quidem
maxime; insuper vero Jovem et Terram, existimantes Terram Jovis esse
uxorem: post hos vero, Apollinem, et cœlestem Venerem, et Herculem, et
Martem. (2) Hos igitur universi colunt Scythæ: Regii vero qui vocantur
Scythæ Neptuno etiam sacra faciunt. Nominatur autem Scythico sermone
Vesta quidem Tabiti; Jupiter vero rectissime, mea quidem sententia,
Papæus (_quasi Pater_) vocatur; Terra vero, Apia; Apollo, Œtosyrus;
cœlestis Venus, Artimpasa; Neptunus, Thamimasadas. (3) Statuas vero et
aras et templa erigere non habent in usu, nisi Marti: huic uni erigunt.
LX. Sacrorum faciendorum in omnibus sacrificiis eadem est ratio Scythis
omnibus; quæ est hujusmodi: stat victima, anteriores pedes constrictos
habens; tum is qui sacra facit, pone stans, attrahit principium funis,
atque ita prosternit pecus. Idem, dum cadit victima, deum illum invocat
cui sacra facit: tum laqueum cervici circumjicit, et insertum laqueo
fustem circumagens, strangulat victimam, non igne incenso, non
auspicatus, nulla libatione facta: sed postquam strangulavit victimam,
excoriavitque, ad coquendum se confert.
LXI. Quum autem ligno admodum careat Scythica terra, coquendarum
carnium hujusmodi ratio ab illis inventa est: (2) Postquam excoriarunt
victimas, ossa carnibus nudant, tum, si forte ad manus sunt lebetes,
quales in illa terra conficiuntur, Lesbiis crateribus fere similes,
nisi quod multo majores; in hos injiciunt carnes, easque succensis
inferne pecorum ossibus elixant: (3) quodsi non adest illis lebes, tum
vero carnes omnes in alvum victimæ injiciunt, aquamque admiscent, atque
ita ossa infra succendunt. Optime autem ardent ossa; et alvus victimæ
facile capit carnes ossibus nudatas. Atque ita bos, aut aliud quodlibet
pecus, se ipsum elixat. (4) Postquam elixæ sunt carnes, tunc is qui
sacrum facit, carnium et viscerum prosicias deo oblatas ante se
projicit. Immolant autem et cætera armenta ac pecora, sed maxime equos.
LXII. Cæteris igitur diis Scythæ ita, ut dixi, sacrificant, et hæc
pecora immolant. Marti vero sacra in hunc modum instituunt. In singulis
præfecturis, quo loco convenire solent magistratus, ibi Martis templum
ipsis erectum est hujusmodi: (2) congeruntur sarmentorum fasces, ex
quibus fit cumulus in longitudinem latitudinemque trium fere stadiorum;
altitudo quidem minor. Super hoc cumulo fit planities quadrata, cujus
tria latera abrupta sunt, ab uno quarto latere patet adscensus. (3)
Quotannis centum et quinquaginta plaustra sarmentorum adcumulant: illa
enim per vim tempestatum subsidunt. Super quoque horum tumulorum
erigitur vetustus acinaces ferreus, estque hoc Martis simulacrum; (4)
eidemque acinaci quotannis offerunt victimas pecorum et equorum: atque
his ipsis (acinacibus) plures victimas immolant, quam reliquis diis.
Quos captivos faciunt ex hostibus, ex eorum numero centesimum quemque
virum mactant; non eodem modo quo pecora, sed diverso. (5) Postquam
vinum super capita hominum profuderunt, jugulant eos super vase: deinde
sanguinem sursum in sarmentorum tumulum portant, et super acinace
effundunt. Dum superne hunc sanguinem gestant, infra juxta templum hæc
faciunt: (6) jugulatorum hominum dextros lacertos omnes, cum manibus
præcisos, in aerem projiciunt: et deinde, quum reliquarum victimarum
sacrificium peregere, abeunt. Quocumque cecidit manus, ibi jacet; et
seorsum cadaver.
LXIII. Hæc est apud eos sacrificiorum ratio. Suibus autem nullo modo
utuntur, omninoque eas alere sua in terra nolunt.
LXIV. Institutis ad bellum spectantibus utuntur hujusmodi: quem primum
ex hostibus prostravit vir Scytha, ejus potat sanguinem. Quotquot in
prælio interfecit, horum capita ad regem perfert: adlato enim capite,
fit prædæ particeps quam fecerunt; non adlato vero, partem nullam
capit. (2) Caput autem pelle nudat hoc modo: in orbem circumcidit cutim
circa aures; dein prehensam excutit de capite: tum, postquam carnem
costa bovilla detersit, subigit pellem manibus; atque ita mollita
utitur tamquam mantili, et ex freno equi, quo vehitur, suspendit
gloriaturque. Nam qui plurima mantilia ex hostium pellibus habet, is
fortissimus vir censetur. (3) Multi eorum etiam ex detractis hisce
pellibus lænas, quas induant, conficiunt, consarcinantes illas in modum
coriaceæ vestis pastoritiæ. Multi item dextras manus occisorum hostium
cum ipsis unguibus excoriant, et ex hujusmodi pellibus opercula
conficiunt pharetrarum. (4) Est autem pellis humana et spissa et
candida, ita quidem, ut, candoris splendore omnia propemodum coria alia
superet. Multi etiam totos homines excoriant, et super lignis extentos
in equis circumvehunt. Hæc ita apud illos usu recepta sunt.
LXV. Ipsis autem capitibus, non utique omnium, sed inimicissimorum,
hocce faciunt: quod infra supercilia est, id totum serra abscindunt; et
expurgato cranio, si pauper homo est, nonnisi extrinsecus corium
superinducit bovinum, et sic utitur pro poculo: sin dives est, bovinum
quidem pariter superinducit corium, intus vero cranium deaurat, atque
ita pro poculo utitur. (2) Faciunt idem etiam familiaribus, quando
inter ipsos orta discordia est, atque regis judicio alter alteri in
potestatem est traditus. Quodsi cui deinde advenit hospes, cujus
rationem quampiam habet, huic ille hæc capita profert, memorans fuisse
hos olim sibi familiares, deinde bellum sibi intulisse; se vero eis
discessisse superiorem. Hæc tamquam fortia facta narrant.
LXVI. Semel quotannis quisque præfectus in sua præfectura vini craterem
miscet, de quo bibunt Scythæ omnes quotquot sunt qui hostes
interfecerunt: qui nihil tale ediderunt, hi vinum hoc non gustant, sed
seorsum sine honore sedent: idque apud illos maxima ignominia habetur.
Qui vero magnum quemdam hominum occiderunt numerum, hi bina singuli
pocula habentes, ex utroque bibunt.