utuntur. Emulgent vero lac hoc modo: fistulas sumunt osseas, tibiis
simillimas; quibus in equarum genitalia insertis, sufflant ore; et dum
alter sufflat, alter mulget. Id ea caussa se facere aiunt, quod venæ
equarum ita inflatæ repleantur, et deprimantur ubera. (2) Postquam
emulsere lac, in cava vasa lignea infundunt, illudque cæcorum operâ,
continua serie circum vasa collocatorum, agitant: tum, quod supernatat,
id desuper exhauriunt, exquisitius æstimantes; quod subsidit, minoris
æstimant altero. (3) Hujus operæ caussa, quemcumque bello capiunt
Scythæ, eum excæcant: nec enim aratores sunt, sed pastores.
III. Ex his igitur servis et ex Scytharum uxoribus prognata erat
juventus: qui, cognita sua origine, illis ex Media redeuntibus sese
opposuerunt. Ac primum quidem regionem interceperunt lata ducta fossa,
quæ a Tauricis montibus ad Mæotin paludem, vastissimam illam,
pertinebat. Deinde conantibus irrumpere Scythis, oppositis castris,
repugnarunt. (2) Frequentibus commissis præliis, quum nihil Scythæ
pugnando proficerent, unus ex eis hæc verba fecit: «Quidnam rei
facimus, Scythæ! cum servis nostris pugnantes interficimur ipsi
minuimurque; et, illos si interficimus, paucioribus deinde imperabimus.
(3) Videtur igitur mihi, omissis hastis et sagittis, unumquemque
nostrûm debere flagellum sumere equi sui, atque ita adversus istos
pergere. Quam diu enim nos illi viderunt arma gestantes, similes esse
nostrûm et ex similibus se genitos putarunt: qui si nos viderint
armorum loco flagellis instructos, intelligent servos se esse nostros;
et conditionis suæ conscii, nos non sustinebunt.»
IV. Hæc ubi audiverunt Scythæ, effecta dederunt: et illi, perculsi
facto, omissa pugna, fugam arripuere. Ita Scythæ, Asiæ imperio potiti,
rursusque a Medis ejecti, suam in terram isto modo rediere: eaque
caussa pœnas ab illis sumere cupiens Darius exercitum adversus eos
contraxit.
V. Scythæ, ut ipsi aiunt, gens sunt novissima omnium, originemque
gentis hanc fuisse narrant. Primum hominem in illa terra, quæ deserta
tunc fuisset, natum esse, cui nomen fuerit Targitaus. Hujus Targitai
parentes fuisse aiunt, parum mihi credibilia narrantes, aiunt vero
utique, Jovem et Borysthenis fluvii filiam. Tali igitur genere ortum
esse Targitaum: huic autem filios fuisse tres, Lipoxain, et Arpoxain,
minimumque natu Colaxain. (2) His regnantibus, de cœlo delapsa aurea
instrumenta, aratrum et jugum et bipennem et phialam, decidisse in
Scythicam terram. Et illorum natu maximum, qui primus conspexisset,
propius accedentem capere ista voluisse; sed, eo accedente, aurum
arsisse. (3) Quo digresso, accessisse alterum, et itidem arsisse aurum.
Hos igitur ardens aurum repudiasse; accedente vero natu minimo fuisse
exstinctum, huncque illud domum suam contulisse: qua re intellecta,
majores fratres ultro universum regnum minimo natu tradidisse.
VI. Jam a Lipoxai progenitum esse aiunt illum Scythicum populum, qui
Auchatæ vocantur: a medio vero fratrum Arpoxai hos, qui Catiari et
Traspies: a natu minimo vero Reges [_sive_ Regios], qui Paralatæ
nominantur: universis vero commune nomen esse Scolotos, de regis
nomine. Scythas vero Græci nominarunt.
VII. Hac igitur origine se ortos aiunt Scythæ: annos autem, ex quo
ortum cepissent, a primo rege Targitao usque ad Darii in Scythiam
transitum, in universum elapsos aiunt mille admodum, non amplius, sed
hunc ipsum annorum numerum. (2) Sacrum autem illud aurum custodiunt
Reges summa cura; et quotannis ibi conveniunt ubi asservatur, majoribus
sacrificiis placantes. (3) Dicuntque Scythæ, quicumque festis illis
diebus aurum hoc sacrum tenens obdormiverit sub dio, hunc non
transigere illum annum; ob eamque caussam dono ei dari tantum, quantum
ille uno die equo vectus circumire potuisset. (4) Quum sit autem ampla
terra, tria regna aiunt Colaxain filiis suis constituisse; ex eisque
unum regnum fecisse maximum, in quo aurum illud servetur. (5) Quæ vero
loca versus septemtrionem sita sunt supra eos qui superiores Scythiæ
partes incolunt, ea ulterius spectari aut peragrari non posse aiunt,
propter diffusas plumas: plumis enim et terram et aerem esse oppletum,
hisque intercludi prospectum.
VIII. Ista quidem Scythæ de se ipsis, et de regione quæ supra ipsorum
ditione sita est, narrant: Græci vero ad Pontum Euxinum habitantes
hæcce. Herculem, aiunt, Geryonis boves agentem, in hanc terram venisse,
tunc desertam, quam nunc Scythæ habitant; Geryonem autem extra Pontum
habitasse insulam illam, quam Erytheam Græci vocant, prope Gadira
(_sive Gades_) extra Herculis columnas in Oceano. (2) Oceanum autem, ab
ortu solis initium capientem, universam circumfluere terram, verbis
quidem adfirmant, re autem ipsa non demonstrant. Inde igitur Herculem
in eam regionem, quæ Scythia nunc vocatur pervenisse. (3) Nempe,
ingruente tempestate geluque, quum adducta super se pelle leonina
obdormivisset, equas de curru ipsius, interim pascentes, divina quadam
sorte evanuisse.
IX. Tum Herculem, ubi expergefactus esset, quæsisse equas; et,
peragrata universa regione, postremo in Hylæam (_Silvosam_) quæ vocatur
terram pervenisse, ibique in antro semivirginem quamdam Echidnam
(_viperam_) invenisse mixtæ naturæ: superiora quippe, inde a natibus,
feminæ fuisse, inferiora vero serpentis. (2) Hanc quum conspexisset
miratusque esset, quæsisse ab ea, an equas alicubi vidisset oberrantes.
Cui illam, se ipsam eas habere, respondisse; nec vero illi reddituram,
nisi secum concubuisset. Et Herculem hac mercede cum illa coiisse: (3)
at illam distulisse equarum redditionem, quum cuperet quam diutissime
consuetudinem cum Hercule habere; hunc vero receptis equabus voluisse
abire. Ad extremum redditis illis dixisse Echidnam: «Jam has equas,
quum huc venissent, ego tibi servavi; tuque servatarum solvisti
pretium; concepi enim ex te tres filios: (4) qui quando adoleverint,
quid iis faciam, tu doce; hacne in terra, cujus ego sola teneo
imperium, sedes illis tribuam; an ad te dimittam.» Cui hæc interroganti
illum in hunc modum aiunt respondisse: «Postquam eos videris ætatem
ingressos, recte feceris si hæcce institueris (5) quem tu illorum
videris arcum hunc modo tendentem, et hoc cingulo sese ita cingentem,
ei hanc terram tribue habitandam; qui vero opera hæc, quæ præscribo,
facere non potuerit, eum ex hac terra emitte. Hoc ubi feceris, et ipsa
lætaberis, et mandata mea peregeris.»
X. Herculem igitur alterum ex arcubus (duos enim ad id tempus gestasse)
adduxisse, et aptandi cinguli rationem præmonstrasse: traditoque dein
et arcu et cingulo, quod in extrema commissura auream habuisset
phialam, abiisse. (2) Tum illam, postquam filii ex ea nati ad virilem
pervenissent ætatem, nomina primum eis imposuisse; uni, Agathyrso;
alteri, Gelono; novissimo, Scythæ: deinde dati mandati memorem,
exsecutam esse mandata. (3) Et duos quidem ex filiis, Agathyrsum et
Gelonum, quum proposito certamini impares inventi fuissent, terra
excessisse, a matre expulsos. Natu vero minimum eorum, Scytham, qui rem
perfecisset, in terra illa mansisse: (4) ab illoque Scytha, Herculis
filio, genus ducere quicumque dein reges fuerint Scytharum; et ab illa
phiala Scythas ad hanc usque ætatem phialas gestare ex cingulo
suspensas. Hoc igitur solummodo matrem huic Scythæ parasse. Et hæc
quidem Græci narrant Pontum adcolentes.
XI. Est vero etiam alia narratio, ita habens; cui potissimum equidem
adsentior. Scilicet, Scythas Nomades (_pastores_) Asiam incolentes,
bello pressos a Massagetis, trajecto Araxe fluvio in terram abiisse
Cimmeriorum: quam enim nunc terram Scythæ tenent, ea olim Cimmeriorum
fuisse traditur. (2) Cimmerios autem, invadentibus terram ipsorum
Scythis, quum deliberarent, utpote ingente irruente exercitu, diversas
abiisse in sententias; fortiter quidem propugnatam utramque, fortiorem
vero eam pro qua reges stabant. Populi enim fuisse sententiam,
excedendum esse terra, neque manendum et adversus plures adeundum
periculum: regum vero, pro terra utique dimicandum cum invadentibus.
(3) Atqui nec regibus populum voluisse parere, nec reges populo. Itaque
his fuisse constitutum, non tentata pugna abire, et invadentibus
permittere terram: regibus vero placuisse, sua potius in patria
occumbentes sepeliri, quam cum plebe aufugere; reputantes quantis bonis
essent fruiti, et quantis malis se pressum iri consentaneum esset, si
ex patria profugissent. (4) Talis quum fuisset utrorumque sententia
divisis agminibus, numero utrimque paribus, inter se mutuo pugnam
civisse; et hos quidem, qui a regum partibus stetissent, a popularibus
suis interfectos esse cunctos, sepultosque a plebe Cimmeriorum ad Tyram
fluvium, ubi ad hunc diem conspicitur illorum sepulcrum; quibus
sepultis, plebem terra excessisse; supervenientes vero Scythas desertam
terram occupasse.
XII. Est autem ad hunc diem in Scythica terra Cimmerium castellum; sunt
et Porthmea Cimmeria (_in ostio Mæotidis paludis_); est item regio cui
Cimmeria nomen; est Bosporus, Cimmerius cognominatus. (2) Satis vero
etiam constat, Cimmerios, quum a Scythis expulsi in Asia se reciperent,
peninsulam illam colonis frequentasse, in qua nunc Sinope, Græca
civitas, condita est; (3) constatque etiam, Scythas, quum illos
persequerentur, et Medicam terram invaderent, a via aberrasse: Cimmerii
enim fugientes, semper secundum mare progressi sunt; Scythæ vero
Caucaso ad dextram relicto eos sunt persecuti, itinere in mediterranea
converso. Hæc est altera narratio, in qua referenda Græcis convenit cum
barbaris.
XIII. Sed Aristeas, Caystrobii filius, Proconnesius, in epico carmine
ait, Phœbi instinctu se ad Issedonas pervenisse; super Issedonibus vero
habitare Arimaspos, homines unoculos; super his auri custodes Grypas;
ulterius Hyperboreos, ad mare pertinentes. (2) Hos igitur cunctos,
exceptis Hyperboreis, initio facto ab Arimaspis, bellum constanter
inferre finitimis: et ab Arimaspis quidem sedibus suis pelli Issedonas,
ab Issedonibus vero Scythas; Cimmerios vero, ad australe mare
habitantes, pressos a Scythis, terram suam deseruisse. Ita ne huic
quidem de hac regione convenit cum Scythis.
XIV. Quæ patria fuerit hujus Aristeæ, qui ista versibus descripsit,
dictum est: commemorabo vero etiam id, quod de eodem in Proconneso et
Cyzico narratum audivi. Aristeam, narrant, nulli civium nobilitate
generis secundum, quum fullonis ingressus esset officinam in
Proconneso, ibidem mortuum esse; et fullonem, occlusa officina, ad
propinquos mortui perrexisse, rem nunciaturum. (2) Quumque jam rumor
pervulgatus esset per urbem, mortuum esse Aristeam; controversiam his
qui id dicebant movisse civem Cyzicenum, ex Artaca oppido venientem,
adfirmantemque obviam se illi venisse Cyzicum versus eunti, cum eoque
sermones miscuisse. (3) Dum hic ita cum contentione disceptat, interim
propinquos mortui ad fullonis adfuisse officinam, secum adferentes quæ
usui essent ad tollendum mortuum: sed aperto conclavi, nec mortuum
Aristeam, nec vivum, comparuisse. (4) Septimo vero post anno rursus
Proconnesum venisse, et carmen illud composuisse, quod a Græcis nunc
Arimaspea nominatur: id autem postquam composuerit, iterum e conspectu
hominum evanuisse. Ista quidem narrant illæ civitates.
XV. Hoc vero scio Metapontinis in Italia accidisse, anno postquam
iterum evanuerat Aristeas trecentesimo quadragesimo, quemadmodum
conferendo quæ et Proconnesi et Metaponti narrentur reperi. (2) Aiunt
Metapontini, Aristeam sibi sua in terra adparuisse, jussisseque ipsos
aram statuere Apollini, et statuam juxta illam aram ponere, quæ
nominaretur Aristeæ Proconnesii. Dixisse enim, in solam ipsorum, ex
omnibus Italiotis, regionem venisse Apollinem; et se, qui nunc Aristeas
sit, illum esse comitatum; fuisse autem tunc, quum illum sequeretur,
corvum. (3) His dictis, illum evanuisse. Aiunt autem Metapontini, se
Delphos misisse qui consulerent oraculum, quodnam illud esset hominis
spectrum; respondisseque Pythiam, ipsis parendum esse spectri mandatis;
id si fecissent, bene eis cessurum. Se igitur, accepto hoc responso,
exsecutos esse mandata. (4) Atque nunc stat Metapontii in foro statua,
quam Aristeæ statuam vocant, juxta ipsam Apollinis statuam collocata,
et lauri arbores illam circumstant. Sed hæc de Aristea hactenus dicta
sunto.
XVI. Regione ea, de qua hunc sermonem facere institui, quid sit superne
ulterius, nemo adcurate novit. Neminem quippe, qui suis id oculis
conspexisse adfirmaret, potui reperire: etenim ne Aristeas quidem,
cujus modo mentionem feci, ne hic quidem ultra Issedonas pervenit, ut
in carmine suo ipse profitetur; sed, quæ de eis narrat qui supra hos
habitant, ea fando accepta narravit, dicens Issedonas esse qui id
tradant. Sed nos quidem, quoad longissime auditu cognoscere adcurate
potuimus, omnia referemus.
XVII. A Borysthenitarum emporio, quod in medio maxime universæ oræ
maritimæ Scythiæ situm est; ab hoc, inquam, primi Callippidæ habitant,
qui sunt Græci Scythæ: tum super his alius populus, qui vocantur
Alazônes. (2) Hi atque Callippidæ in cæteris quidem Scytharum instituta
sequuntur, frumentum vero et serunt et comedunt, itemque cepas et
allium et lentem et milium. (3) Supra Alazones habitant Scythæ
Aratores; qui frumentum serunt, non in cibi usum, sed vendendi caussa.
(4) Super his Neuri habitant. A Neuris vero septemtrionem versus
deserta hominibus terra est, quoad nos novimus. Hi sunt populi juxta
Hypanin fluvium, ab occidente Borysthenis.
XVIII. Trans Borysthenem, prima mari regio Hylæa est. Ab hac proximi
habitant Scythæ Agricolæ, quos Græci Hypanin fluvium adcolentes
Borysthenitas nominant, ipsi autem se Olbiopolitas. (2) Hi igitur
Scythæ Agricolæ ad orientem Borysthenis habitant ad trium iter dierum,
pertinentque usque ad fluvium cui nomen Panticapes; versus
septemtrionem vero, undecim dierum iter adverso flumine navigantibus.
(3) Jam supra hos longe lateque deserta regio est. Post desertum vero
Androphagi habitant, proprius populus, neutiquam Scythicus. Supra hos
vero jam verum desertum, nec ullus hominum populus, quoad novimus.
XIX. Ab oriente vero Agricolarum istorum Scytharum, trans Panticapen
fluvium, Nomades Scythæ degunt, qui neque serunt quidquam, nec arant:
estque arboribus nuda universa hæc regio, excepta Hylæa. Nomades autem
hi, orientem versus, terram tenent per quattuordecim dierum iter
patentem ad Gerrhum usque fluvium.
XX. Trans Gerrhum hæc est quæ Regia terra vocatur, quam Scythæ
nobilissimi tenent et numerosissimi, qui reliquos Scythas servos suos
esse reputant. (2) Pertinentque hi, meridiem versus, ad Tauricam,
versus orientem vero, ad fossam illam quam cæcorum filii duxerunt, et
ad emporium Mæotidis paludis quod Cremni vocatur; partim eorum etiam ad
Tanain flumen. (3) Quæ supra Regios Scythas ad septemtrionem vergunt,
ea Melanchlæni tenent, diversæ stirpis populus, non Scythicus. Supra
Melanchlænos vero, paludes sunt, et terra hominibus vacua, quantum nos
quidem novimus.
XXI. Trans Tanain fluvium non amplius Scythica terra, sed partium in
quas illa regio divisa, prima est Sauromatarum; qui ab intimo Mæotidis
paludis recessu initium capientes, tenent, septemtrionem versus, terram
in quindecim dierum iter patentem, arboribus omnibus, tam cultis, quam
agrestibus, nudam. Tum supra hos insequentem partem habitant Budini,
terram tenentes arborum omni genere usquequaque frequentem.
XXII. Supra Budinos, versus septemtrionem, primo desertum est, per
quinque dierum iter: post desertum vero, magis orientem versus,
Thyssagetæ habitant, numerosa gens et propria, venatione victitans. (2)
His contigui eodem in tractu habitant qui Iyrcæ vocantur, et ipsi
venatione victitantes tali modo: (3) arborem conscendit venator, ibique
in insidiis latet; frequentes autem per totam illam regionem arbores
sunt: sub arbore præsto cuique venatori est equus in ventrem procumbere
edoctus, quo quam minime e terra emineat, et juxta equum canis.
Ubi[TR1] ex arbore feram homo conspexit, arcu ferit, moxque illam
conscenso equo persequitur, et canis inhæret vestigiis. (4) Supra hos
rursus, si orientem versus declines,[TR2] habitant alii Scythæ, qui ab
Regiis Scythis defecerunt, et ea caussa hæc in loca migrarunt.
XXIII. Ad horum igitur usque Scytharum regionem universa quam
descripsimus terra plana est et humilis: abinde vero petrosa et aspera.
(2) Peragrato autem hujus asperæ terræ longo tractu, radices altorum
montium habitant homines, qui narrantur inde a nativitate calvi esse
omnes, mares pariter atque feminæ, et simo naso mentoque magno.
Peculiari lingua utuntur, vestem autem gestant Scythicam, cæterum
arborum fructu vitam sustentant. (3) Ponticum nomen arboris est, qua
victitant, fici admodum magnitudine: fructum fert autem fabæ similem,
nucleum intus habentem. Hunc fructum, postquam maturuit, pannis
excolant; et, quod ab eo defluit crassum et nigrum, quod _aschy_
adpellant, (4) id et lingunt, et lacte mixtum potant: ex fæcum vero
ejus crassitudine massas conficiunt, quibus item vescuntur. Pecorum
enim non magna illis copia est, quippe pascua ibi parum sunt eximia.
(5) Quilibet paterfamilias sub arbore habitat; hieme quidem, arborem
tegens tegmine ex lana coactili; æstate vero, absque tegmine. His
hominibus nemo mortalium injuriam infert; sacri enim habentur; nec arma
ulla bellica habent. (6) Iidem et finitimorum dirimunt controversias;
et, si quis patria profugiens ad hos confugit, a nemine læditur. Nomen
his est Orgiempæi.
XXIV. Jam usque ad calvos hos satis cognita hæc terra est; et, qui ante
hos habitant populi, satis noti. Nam et Scytharum nonnulli ad illos
commeant, e quibus haud ægre licet cognoscere, et Græcorum nonnulli ex
Borysthenis emporio et ex aliis Ponticis emporiis. Scythæ vero, qui ad
illos commeant, per septem interpretes septemque linguas negotia sua
peragunt. Ad hos igitur usque cognita terra est.
XXV. Ultra calvos illos quinam habitent, liquido adfirmare nemo potest:
nam præalti præruptique montes, quos nemo transcendit, præcludunt iter.
(2) Narrant autem calvi, quod mihi quidem non persuadetur, habitari
illos montes ab hominibus capripedibus: tum ultra hos degere alios
homines, qui per sex menses dormiant; quod equidem nullo pacto admitto.
(3) Quæ calvis ab oriente sita regio, eam quidem ab Issedonibus
habitatam esse certis testimoniis cognitum est; quæ vero supra hanc ad
septemtrionem vergit, cognita non est, nec calvis istis, nec
Issedonibus, nisi quatenus hi ipsi narrant.
XXVI. Issedones autem hujusmodi uti institutis perhibentur. Quando
cuipiam pater mortuus est, propinqui cuncti adducentes pecudes ad eum
conveniunt: quibus mactatis et in frusta concisis, patrem etiam mortuum
hospitis in frusta concidunt, mixtisque cunctis carnibus epulum
exhibent. (2) Caput vero depilatum expurgatumque inaurant, eoque pro
sacro utuntur, donario annua magna sacrificia peragentes. Hoc apud
illos filius patri præstat, quemadmodum Græci diem, quo defunctus est
pater, festum agunt. Cæterum hi quoque homines justi esse dicuntur:
mulieres autem apud eos æquam cum viris potestatem habent. Igitur hi
etiam noti sunt.
XXVII. Quod vero ad regionem spectat supra hos sitam, Issedones sunt
qui narrant, habitare ibi homines quos dixi unoculos, et Grypas auri
custodes: et fabulam ab Issedonibus traditam repetunt Scythæ, nosque
alii a Scythis accepimus, et nominamus scythico vocabulo Arimaspos;
_arima_ enim Scythæ unum nominant, _spu_ autem oculum.
XXVIII. Universa autem hæc terra, quam descripsimus, adeo rigida
premitur hieme, ut octo menses duret intolerabile gelu; in quo si aquam
in terram effundas, non facias lutum; sed, ignem si accenderis, lutum
facias. (2) Atque etiam mare constringitur glacie et totus Cimmerius
Bosporus: et super ea glacie militant Scythæ illi qui intra fossam
habitant [_vid. c. 3._], et plaustris in ulteriora ad Sindos vehuntur.
Ita solidos octo menses hiems durat, reliquosque quattuor ibidem frigus
obtinet. (3) Est autem hujus hiemis indoles longe diversa ab eis quæ in
cæteris regionibus omnibus obtinent: nam verno tempore nihil ibi pluit
quo sit ullius momenti, æstate autem pluere non desinit: et, quando
alibi tonitrua incidunt, ibi nulla sunt, æstate autem valde magna; sin
hieme cœlum tonat, pro miraculo solet haberi. Item terræ motus si
exsistit in Scythica terra, sive æstate, sive hieme hoc eveniat,
prodigii loco est. (4) Porro hiemem illam ferunt et tolerant equi;
asini vero et muli neutiquam tolerant: alibi contra equi in gelu
stantes tabefiunt; asini vero et muli tolerant gelu.
XXIX. Videtur autem mihi eadem de caussa ibidem boum generi mutilo
cornua non enasci: adstipulatusque sententiæ meæ illud etiam Homeri
verbum in Odyssea, ubi ait:
Et Libyen, ubi sunt cornuti protinus agni.
Quod recte dictum est: in calidis locis cito enasci cornua: contra ubi
valida obtinent frigora, ibi aut prorsus non enascuntur pectoribus
cornua; aut, si nascuntur, pusilla sunt.[TR3]
XXX. Ibi igitur propter frigiditatem res ita se habet. Atque hoc loco
subit mirari (nam digressiones ab initio amavit mea narratio) quid sit
quod in universo Eleo agro non possint muli nasci; quum nec frigida sit
illa regio, neque alia ulla adpareat caussa. (2) Aiunt quidem ipsi
Elei, ex imprecatione quadam non nasci apud se mulos. Verum, quum adest
tempus quo gravidæ fiunt equæ, ad finitimos eas agunt, et in alieno
agro asinos ad eas admittunt, usque dum illæ conceperint; deinde autem
retro eas agunt.
XXXI. Quod vero ad plumas attinet, quibus plenum esse aerem Scythæ
dicunt, ob eamque caussam in ulteriora nec prospectum nec transitum
patere, de his ego ita sentio: (2) in locis quæ sunt supra hanc (quam
commemoravi) terram constanter nix cadit; minus quidem frequens æstate,
ut consentaneum est, quam hieme. Jam, qui copiosam cadentem nivem
cominus vidit, is quid dicam novit. Similis est enim nix plumis: et
propter hanc hiemem, quum sit talis qualem dixi, habitari non possunt
loca hujus continentis ad septemtrionem pertinentia. (3) Itaque plumas
quas dicunt, propter similitudinem, nivem dici a Scythis eorumque
finitimis arbitror. Atque hæc quidem, quæ de remotissimis terris
narrantur, hactenus e nobis commemorata sunt.
XXXII. De Hyperboreis vero hominibus nec Scythæ loquuntur, nec alii
ulli, qui istas regiones incolunt, nisi forsan Issedones. At ne hi
quidem, ut mihi videtur, de illis quidquam memorant: alioqui enim
Scythæ quoque de eisdem narrarent, quemadmodum de unoculis. (2) Sed
Hesiodus de Hyperboreis locutus est, atque etiam Homerus in Epigonis,
si modo vere auctor hujus carminis Homerus est.
XXXIII. Longe vero plurima de his Delii narrant, dicentes, sacra
stramini triticeo illigata, ex Hyperboreis delata, venire ad Scythas; a
Scythis vero accipere ea et deferre populum quemque deinceps habitantem
versus occidentem, usque ad Adriaticum sinum: inde meridiem versus
mitti, et primos ex Græcis Dodonæos ea accipere; ab his descendere ad
sinum Meliensem, et in Eubœam transire, ibique de civitate ad civitatem
mitti usque Carystum; inde denique, prætermissa Andro insula, ab ipsis
Carystiis in Tenum insulam, a Teniis tandem in Delum deferri. (2) Eo
modo in Delum pervenire sacra ista dicunt. Primo autem Hyperboreos
aiunt duas misisse virgines sacra hæc ferentes, quarum nomen Delii
aiunt fuisse Hyperochen et Laodicen; simulque cum his tutelæ caussa
comites misisse quinque viros de civibus suis deductores, hos qui nunc
Perpherees vocantur: qui summos Deli honores obtinent. (3) Quum vero hi
ab illis missi non reverterentur ad suos, graviter ferentes
Hyperboreos, si forte semper futurum sit ipsis ut non recipiant quos
miserint; ea caussa sacra illa triticeo stramini illigata non nisi ad
fines suos pertulisse, finitimisque mandasse, ut sua e terra ad alium
populum ea deferrent: (4) atque ita hæc gradatim missa, aiunt, Delum
pervenire. Novi autem equidem simile quoddam hisce sacris sacrum peragi
a Thracicis Pæonicisque mulieribus: hæ enim, quando Dianæ Reginæ
sacrificium celebrant, non sine triticeo stramine sacra faciunt. Hoc
illarum novi equidem institutum.