quindecim probatos ex Persis viros vocat, eisque dat mandatum, ut
Democedem comitantes maritima Græciæ loca lustrent, nec vero committant
ut ab ipsis profugiat Democedes, sed omnino illum reducant. (2) Hæc
postquam his mandata dedit, dein ipsum vocat Democedem, illumque orat,
ut, postquam itineris dux in Græciam Persis illis fuisset, totamque eis
demonstrasset, ad se revertatur; jubetque eum, ut sua omnia quæ moveri
possent secum sumat, et dono adferat patri fratribusque; quorum loco se
illi alia multis partibus copiosiora in vicem daturum confirmat;
præterea ad dona illa onerariam navem se ei adjecturum, ait, omnigenis
bonis refertam, quæ simul cum eo sit navigatura. (3) Darius igitur, ut
mihi videtur, nullo doloso consilio hæc ei est pollicitus. Democedes
vero, veritus ne se rex tentaret, haudquaquam cupide oblata omnia
arripuit; se, res suas, ait, Susis se relicturum, ut post reditum eas
haberet; onerariam autem navem, quam ei promitteret Darius ad dona
fratribus perferenda, accipere se, ait. Huic igitur postquam eadem
mandata quæ Persis dederat Darius, ad mare eos dimisit.
CXXXVI. Itaque hi quum in Phœnicen et Phœnices urbem Sidonem
descendissent, protinus duas triremes instruxerunt, simulque cum his
ingentem gaulum (_onerariam navem_) omni bonorum genere impleverunt;
rebusque cunctis præparatis, in Græciam navigarunt. Quo ubi adpulerunt,
oras omnes contemplati sunt descripseruntque; donec, pleraque ejus et
maxime notabilia speculati, Tarentum in Italiam pervenerunt. (2) Ibi
vero Democedi indulgens Aristophilides, rex Tarentinorum, et
gubernacula navium Medicarum solvi jussit, et ipsos Persas detinuit,
tamquam speculatores: (3) interimque, dum illis hoc accidit, Democedes
Crotonem abiit. Qui postquam domum ad suos pervenit, Persas
Aristophilides custodia emisit, et, quæ de navibus eorum demerat, illis
restituit.
CXXXVII. Inde Persæ navibus profecti, Democedem persequentes, Crotonem
pervenerunt:[TR8] ubi quum eum in foro versantem invenissent, manus ei
injecerunt. (2) Ibi tum Crotoniatarum alii, Persarum opes veriti,
tradere illum parati erant; alii vero Persis vicissim manus
injicientes, fustibus eos percutiebant. Quibus illi hæc verba
proferebant: «Viri Crotoniatæ, videte quid faciatis! hominem, qui regis
servus fugitivus est, eripitis. Quomodo rex Darius patienter feret tali
contumelia adfici? et quo pacto vobis impune abibit facinus, si nobis
illum eripueritis? Cui prius, quam huic civitati, bellum inferemus?
quam priorem sub jugum mittere conabimur?» (3) Hæc illi dicentes non
moverunt Crotoniatas: sed, erepto sibi Democede, atque etiam gaulo
spoliati, quem adduxerant, in Asiam sunt reversi; neque porro Græciam
adire aliasque Græciæ partes cognoscere cupivere, duce privati. Hoc
tamen eis abeuntibus mandatum Democedes dedit, nunciarent Dario,
Democedem filiam Milonis sibi despondisse uxorem. (4) Erat enim apud
regem celebre Milonis nomen luctatoris: atque hac nimirum de caussa
videtur mihi Democedes, magna vi pecuniæ erogata, properasse hoc
matrimonium, ut adpareret Dario, esse ipsum etiam in patria spectatum
virum.
CXXXVIII. Crotone profecti Persæ, cum navibus in Iapygiam ejecti sunt:
ubi quum in servitutem essent redacti, Gillus eos liberavit, exsul
Tarentinus, et ad regem Darium reduxit. (2) Pro quo beneficio quum ei,
quidquid postulasset, dare paratus rex esset; Gillus, exposita sua
calamitate, petiit ut in patriam Tarentum ex exsilio restitueretur. Ne
autem Græciam conturbaret, si propter ipsum magna classis in Italiam
navigaret, Cnidios solos, ait, ad se reducendum sufficere; ratus, ab
his maxime, quippe Tarentinorum amicis, reditum sibi procuratum iri.
(3) Id Darius recepit ei, et promisso stetit: misso enim ad Cnidios
nuncio, imperavit his ut Tarentum reducerent Gillum. Sed Cnidii, Dario
obsequentes, Tarentinis ut eum reciperent non persuaserunt; ad vim vero
adhibendam parum validi erant. (4) Ita igitur hæ res gestæ sunt: hique
primi fuere Persæ, qui ex Asia in Græciam venere, et talem ob caussam
speculatum erant missi.
CXXXIX. Post hæc Samum cepit rex Darius: estque hæc prima ex urbibus
vel Græcorum vel barbarorum, quæ sub illius imperio vi capta est. Capta
est autem tali ex caussa. Quo tempore Cambyses expeditionem in Ægyptum
suscepit, frequentes Græci in Ægyptum venerant; alii, ut consentaneum
est, negotiandi caussa, alii militandi, alii solummodo spectandæ gratia
regionis. Horum in numero Syloson erat, Æacis filius, frater
Polycratis, Samo exsulans. (2) Huic Sylosonti, talis quædam oblata
fortuna est: sumpto rutilo pallio, hoc circumdatus obambulabat Memphi
in foro: quem ubi conspexit Darius, qui satelles tunc erat Cambysis,
nec ullodum nomine clarus; cupidine pallii captus, adit Sylosontem,
illud mercaturus. (3) Syloson, vehementer cupidum amiculi videns
Darium, divino quodam instinctu ait: «Equidem hoc pallium nullo vendo
pretio: do tibi vero gratis, si omnino ita tuum illud fieri cupis.» Quo
laudato responso, accipit pallium Darius.
CXL. Jamque existimabat Syloson, se propter nimiam animi bonitatem
amiculum hoc perdidisse. Interjecto vero tempore, postquam mortuo
Cambyse adversus Magum conjuraverant septemviri, et ex septemvirorum
numero Darius regnum obtinuerat; rescivit Syloson, in manus ejusdem
viri transiisse regnum, cui olim ipse in Ægypto amiculum, quod ille
petiisset, dedisset dono. (2) Itaque Susa adscendit, sedensque in
vestibulo ædium regiarum, ait, se de Dario bene meruisse. Id ubi
audivit portæ custos, renunciavit regi; et ille miratus, ait ad eum:
«Quis tandem Græcus est, qui bene de me meruerit, cui ego gratiam
debeam, qui nuper modo regnum obtinui. Vix unus aut nullus adhuc ex
illa gente ad me adscendit: neque quidquam dicere possum quod Græco
cuiquam homini debeam. Verumtamen producite eum intro, ut sciam quid
sibi velit homo, quod istud dicat.» (3) Introducit janitor Sylosontem;
stantemque in medio interrogant interpretes, quis sit, et quo facto
bene se de Rege meruisse dicat. Exponit igitur ille rem omnem ad
amiculum spectantem; adfirmatque se illum esse qui ei illud dono
dederit. (4) Tum rex, «O liberalissime hominum, ait, tu ergo ille es,
qui mihi nullamdum potestatem habenti donum dedisti! quod etsi exiguum,
tamen prorsus æquale est beneficium, ac si nunc magnum quidpiam
alicunde accipiam. Pro quo tibi ego ingens auri argentique pondus
reddo, ne umquam te pœniteat, Dario Hystaspis filio beneficium
contulisse.» (2) Ad hæc Syloson: «Nec auro me, rex, nec argento dona;
sed patriam meam Samum serva, mihique redde; quam nunc, postquam frater
meus Polycrates ab Orœte interfectus est, tenet servus noster. Hanc
mihi da, a cædibus et servitute liberatam.»
CXLI. His auditis, Darius exercitum misit ducemque Otanen, unum e
numero septemvirorum, cui mandat ut omnia effecta det quæ Syloson
petiisset. Itaque ad mare descendit Otanes, exercitumque contraxit.
CXLII. Sami tunc imperium tenebat Mæandrius, Mæandrii filius, cui cura
regni a Polycrate fuerat commissa. Hic, quum voluisset vir esse omnium
justissimus, perficere propositum non potuerat. Postquam enim nunciatus
ei interitus erat Polycratis, hæcce fecit. (2) Primum, Jovis
Liberatoris aram constituit, et templum circa illam designavit, hoc
ipsum quod etiam nunc est in suburbio. Dein, hoc perfecto, concione
convocata civium omnium, hæc apud eos verba fecit: «Mihi, ut etiam
nostis ipsi, sceptrum Polycratis atque potestas omnis commissa est:
nihilque nunc prohibet, quominus regnum in vos capessam. (3) At, quod
in aliis ego reprehendo, id quantum in me est, non faciam ipse: nec
enim mihi Polycrates placuit, in viros sibi pares dominium exercens;
nec alius quisquam, qui hoc facit. Polycrates igitur nunc fatum suum
explevit: ego vero, regnum in medio deponens, juris æquabilitatem vobis
pronuncio. (4) Æquum tamen censeo, ut hæcce mihi præmia honoresque
tribuantur: ex pecuniis Polycratis præcipua sex talenta: tum
sacerdotium mihi meisque in omne tempus posteris postulo Jovis
Liberatoris, cui et templum ego dedicavi, et cujus nomine libertatem
vobis trado.» (5) Hæc quum a Samiis Mæandrius postulasset, surgens
aliquis ait: «At non tu dignus es qui nobis imperes, pravus qui fuisti
et pestifer homo; quin potius pecuniarum, quas administrasti, facito
reddas rationem.»
CXLIII. Hæc dixit homo spectatus inter cives, cui erat nomen
Telesarchus. Tum vero Mæandrius, secum reputans, si dominatum ipse
deponeret, fore ut alius quispiam in ipsius locum tyrannus
constituatur, non jam amplius deponere potestatem decrevit: sed,
postquam in arcem est reversus, singulos deinceps ad se vocavit, quasi
rationem redditurus administratæ pecuniæ; eosque comprehensos in
vincula conjecit. (2) Qui dum ita in custodia servantur, posthæc
Mæandrius in morbum incidit. Tunc frater ejus, cui nomen erat
Lycaretus, moriturum illum ratus, quo facilius ipse rerum Sami
potiretur, vinctos cunctos interfecit. Nec enim, ut videtur, voluerant
illi _ea conditione quam eis Lycaretus proposuit_ liberari.
CXLIV. Jam postquam Persæ Samum venerunt, Sylosontem in regnum
restituturi, nemo manus contra eos sustulit: sed, qui Mæandrio
favebant, atque ipse etiam Mæandrius, professi sunt, paratos se esse
data fide excedere insula. Quam conditionem quum probasset Otanes,
fidemque dedisset et accepisset; Persarum nobilissimi, positis sellis,
ex adverso arcis residebant.
CXLV. Erat Mæandrio tyranno frater haud satis compos mentis, nomine
Charilaus; qui, quod nescio quid deliquerat, in subterraneo carcere
vinctus erat. Hic tunc, postquam quæ gerebantur audivit, et per
carceris fenestram prospectans Persas vidit tranquille sedentes,
clamavit, dicens velle se in colloquium venire Mæandrio. (2) Quo
audito, Mæandrius vinculis eum solvi jussit, ad seque adduci. Et ille,
simulatque adductus est, increpans fratrem et ignavum adpellans,
persuadere ei conatus est, ut in Persas impetum faceret, his usus
verbis: «me vero, inquit, o hominum pessime, tuum fratrem, qui nihil
deliqui quod vinculis dignum esset, ad vincula et subterraneum carcerem
condemnasti: (3) Persas vero quum videas te ejicientes et in exsilium
agentes, non audes pœnam ab illis repetere, licet ita facile opprimi
possint! Quodsi tu illos perhorrescis, at mihi da auxiliares, et ego ab
illis ob terræ nostræ invasionem pœnam sumam: teque ipsum paratus sum
ex insula deducere.»
CXLVI. Hæc ab Charilao dicta probavit Mæandrius; ut mihi quidem
videtur, non quod eo stultitiæ venisset, ut existimaret suas copias
superiores futuras copiis regis; sed potius invidens Sylosonti, si
civitatem salvam et integram nullo labore obtinuisset. (2) Itaque,
irritando Persas, voluit res Samiorum quammaxime infirmas reddere,
atque ita urbem tradere: bene quippe gnarus, si male acciperentur
Persæ, tanto magis eos exasperatum iri adversus Samios; et notum sibi
exitum habens, per quem tuto ex insula evadere, simulatque voluisset,
posset; effodiendum enim sibi curaverat occultum cuniculum, ex arce ad
mare ducentem. (3) Ipse igitur Mæandrius Samo navi egreditur: Charilaus
vero auxiliares cunctos armis instructos, apertis portis, adversus
Persas educit, nihil tale exspectantes, omniaque convenisse
existimantes. (4) Et auxiliares, impetu facto, Persarum eos qui sellis
gestabantur et nobilissimi erant, interficiebant. Dum vero hi id
faciunt, suppetias interim adcurrunt reliquæ Persarum copiæ: a quibus
repulsi auxiliares, in arce sunt conclusi.
CXLVII. Otanes vero dux, ingentem videns calamitatem, quam passi erant
Persæ, neque mandata ignorans, quæ illi Darius, quum eum Samum
mitteret, dederat, ne Samiorum quemquam vel occideret vel in servitutem
redigeret, sed immunem malorum insulam traderet Sylosonti; mandata ista
lubens volens oblitus est, edixitque exercitui, quemcumque nacti
essent, sive virum, sive puerum, eum perinde interficerent. (2) Ibi tum
militum alii oppugnarunt arcem, alii vero obvium quemque interfecerunt,
nullo discrimine sive sacro in loco, sive in profano.
CXLVIII. Mæandrius, Samo ubi profugerat, Lacedæmonem navigavit. Quo
postquam pervenit, resque, quas secum advexerat, in hospitium
transferendas curavit, hocce instituit facere. Pocula subinde exponebat
argentea et aurea, eaque extergebant famuli: et ille per idem tempus
cum Cleomene, Anaxandridæ filio, rege Spartanorum, sermones miscens,
secum in hospitium illum ducebat; ubi quum pocula videns Cleomenes
admiratione stuperet, ille eum jubebat ex his secum auferre quæcumque
voluisset. (2) Id quum bis aut ter Mæandrius dixisset, justissimus vir
fuit Cleomenes, qui accipere oblata dedignatus, quum animadverteret, si
aliis civium eadem offerret, auxilia eum inventurum, ephoros adiit,
dixitque, ex usu esse Spartæ, ut Samius hospes Peloponneso egrediatur;
ne aut se aut alium ex Spartanis corrumpat. Qua re audita, ephori per
præconem abire Mæandrium jusserunt.
CXLIX. Persæ vero Samum, veluti verriculo captam, hominibusque nudatam,
Sylosonti tradiderunt. Insequente vero tempore dux Otanes eamdem
incolis rursus frequentavit, viso nocturno monitus, et morbo laborans,
quo pudenda ejus erant adfecta.
CL. Postquam navalis exercitus Samum erat profectus, Babylonii a Persis
defecerunt, rebus omnibus bene admodum præparatis. Nam quo tempore
Magus regnavit, et adversus eum septem viri insurrexerunt, per omne id
tempus, per illamque rerum perturbationem, ad tolerandam obsidionem
sese præparaverunt. Et initio quidem occulte quodammodo id fecerant.
(2) Ex quo autem de professo descivere, hæcce fecerunt: matribus
exceptis, et una ex uxoribus quam quisque sua e domo exemptam voluerat,
reliquas omnes mulieres congregatas suffocarunt; unam autem, quam dixi,
eximebat quisque quæ panem conficeret. Suffocarunt autem illas, ne
frumentum ipsorum consumerent.
CLI. His rebus cognitis Darius, contractis universis suis copiis,
adversus eos profectus est; admotoque exercitu, obsedit urbem. At
obsidionem pro nihilo habebant Babylonii; nam in propugnacula muri
adscendentes tripudiando insultabant irridebantque Darium et ejus
exercitum; unusque eorum hoc verbum emisit: «Quid hic sedetis, Persæ?
quidni abitis? tunc enim nos capietis, quando mulæ pepererint.» Hoc
dixit Babyloniorum aliquis, existimans numquam mulam parituram.
CLII. Integer annus jam et septem menses erant elapsi, tædioque
adfectus erat Darius ejusque exercitus, quod expugnare Babylonem non
valerent. (2) Nam omnibus licet artificiis omnibusque machinamentis
adversus eos adhibitis, non tamen poterat Darius eos expugnare, id quod
tentaverat et aliis artificiorum generibus, et illo etiam quo Cyrus
urbem ceperat: sed ita diligenter custodias agebant Babylonii, ut capi
nullo pacto potuerint.
CLIII. Ibi tum, quum vicesimus ageretur mensis, Zopyro Megabazi filio
hujus, qui e septem virorum numero fuit a quibus Magus interemptus est,
huic, inquam, Megabazi filio Zopyro tale obtigit prodigium: una ex
ipsius mulis frumentum vehentibus peperit. (2) Quod quum Zopyro esset
renunciatum, et ille, ut qui fidem nuncio non adhiberet, pullum ipse
spectasset, imperavit servis ut nemini edicerent factum, secumque
deliberavit. (3) Recordatus igitur Babylonii illius verbum, qui initio
dixerat, tunc Babylonem captum iri, quum mulæ pepererint, ex hujus
verbis omen colligebat Zopyrus, capi nunc Babylonem posse: nec enim
illum sine dei numine id dixisse, et sibi nunc mulam peperisse.
CLIV. Quum igitur in fatis esse illi videretur, ut nunc Babylon
caperetur, Darium adiens quæsivit ex eo, an utique maximi faceret capi
Babylonem. Accepto responso, maximi id facere regem; secundo loco secum
deliberavit, quo pacto ipse esset qui illam caperet, ipsiusque hoc
facinus esset futurum: nam apud Persas præcipue res præclare gestæ
maximis honoribus rependuntur. (2) Nulla vero alia ratione fieri posse,
ut illam in potestatem redigeret, judicavit, nisi si se ipse
mutilasset, atque ita ad illos transfugisset. Ibi tum, parvi hoc
pendens, insanabili mutilatione se ipse adficit: quippe abscissis
naribus auribusque, coma male tonsa, flagellis item laceratus, Darium
adit.
CLV. Darius, ubi virum nobilissimum ita vidit mutilatum, gravissime
adfectus, e solio subsiliens exclamat, ex eoque quærit, quis eum ita
mutilaverit, quave de caussa. (2) Cui Zopyrus respondit: «Non est is
alius nisi tu, qui tantam habes potestatem, ut ego hoc modo sim
adfectus. Nec vero alienus quispiam, o rex, me ita adfecit, sed ego
ipse me, indignatus Assyriis Persas deridentibus.» (3) Tum Darius, «O
miserrime hominum, ait, fœdissimo facto pulcerrimum nomen imposuisti,
quum te profitearis propter hos, quos obsidemus, te ipsum tam
insanabili modo adfecisse. Quo vero pacto, stulte, quod tu ita
mutilatus sis, eo citius in potestatem redigentur hostes? Anne mente es
alienatus, qui te ita perdidisti?» (4) Respondit ille: «Atqui, si tecum
communicassem quæ facturus eram, tu me prohibuisses: nunc privato id
feci consilio. Jam ergo, nisi tu iis quæ tui muneris sunt defueris,
capiemus Babylonem. Nam ego, ita ut sum adfectus, ad murum pro
transfuga me conferam, dicens illis, a te me hæc esse passum: et puto,
quum rem ita se habere iis persuasero, exercitum mihi commissum iri.
(5) Tu vero, a quo die ego murum ero ingressus, decimo inde die de illa
copiarum tuarum parte, cujus jacturam minime ægre laturus sis, mille
homines contra portam colloca quæ Semiramidis vocatur. Deinde rursus
septimo ab illo decimo, alios bis mille contra Niniam, quæ vocatur,
colloca portam. Ab hoc vero septimo die intermitte dies viginti, deinde
alios contra Chaldæam, quam vocant, duc portam, ibique locum capere
jube quater mille numero. (6) Nec vero priores, neque hi, aliud quo se
tueantur habeant præter gladios: his tamen armatos esse sinito. Post
illum vero vicesimum diem continuo reliquum exercitum jube murum
circumcirca adgredi: Persas autem mihi ad Belidem, quam vocant, et ad
Cissiam colloca portam. Nam, ut equidem puto, postquam præclara edidero
facta, et reliqua meæ fidei committent Babylonii, et portarum obices.
Exinde meum erit et Persarum, curare ut quæ ex usu sint faciamus.»
CLVI. Hæc postquam mandavit, ad portam perrexit; subinde retro se
convertens, tamquam vere transfuga. Quem ubi conspexerunt qui in
turribus speculandi caussa stationem habebant, raptim descendunt, et
paululum reclinata altera portæ ala interrogant, quis sit, et qua
caussa advenerit. (2) Et ille, Zopyrum se esse, dixit, et ut transfugam
ad eos venire. Quo audito, portæ custodes in curiam Babyloniorum eum
duxerunt: ubi coram senatu constitutus, sortem suam deplorans, ait, a
Dario se hæc (quæ sibi ipse inflixerat) esse passum, eo quod illi
suasisset abducere exercitum, quandoquidem nulla via capiendæ urbis
ostenderetur. (3) «Et nunc ego (sic dicere perrexit) ad vos, Babylonii,
veni, maximo vobis commodo futurus, Dario atuem ejusque exercitui et
Persis maximo detrimento. Nec enim nimirum impune ille feret, qui hoc
me modo mutilaverit: exploratas autem habeo omnes consiliorum ipsius
vias.»
CLVII. Quæ ubi ille locutus est, videntes Babylonii virum inter Persas
nobilissimum naribus auribusque mutilatum, et cruore ex flagellis
inquinatum, prorsus existimaverunt vera eum dicere, et ut socium sibi
advenisse. Itaque parati erant ei indulgere quæ ab ipsis postulasset;
postulabat autem armatorum manum. (2) Tum vero ille, postquam copias ab
iis impetravit, ea facere instituit de quibus illi cum Dario
convenerat. Decimo die, educto Babyloniorum exercitu, mille illos, quos
primos certo loco locare mandaverat Dario, circumdatos interfecit. (3)
Jamque intelligentes Babylonii, factis eum verba æquare, maximo gaudio
perfusi, in omnibus ei parere erant parati. Tum ille, interjecto dierum
numero de quo convenerat, iterum selectos Babyloniorum eduxit, et bis
mille illos, quos supra dixi, Darii milites interfecit. (4) Igitur hoc
etiam factum ubi viderunt Babylonii, omnium ore Zopyrus celebrabatur
laudibus. At ille rursus, intermisso definito dierum numero, in locum
constitutum copias eduxit, et circumdatos quater mille interfecit. (5)
Qua denuo re gesta, jam omnia Zopyrus apud Babylonios erat, et imperii
summa et muri custodia eidem permissa est.
CLVIII. Deinde vero, ut ex composito Darius murum circumcirca oppugnare
est adgressus, ibi tum Zopyrus dolum universum nudavit. Nam, dum
Babylonii conscenso muro repellere oppugnantem Darii exercitum
conantur, Zopyrus interim aperta Cissia et Belide porta Persas intra
murum recepit. (2) Quod factum qui viderunt Babylonii, hi in Jovis Beli
templum confugerunt: qui vero non viderunt, in suo quisque manserunt
ordine, donec et hi proditos se esse intellexerunt.
CLIX. Igitur hoc modo capta iterum Babylon est. Darius vero, urbe
potitus, et murum ejus diruit, et portas omnes detraxit; quorum neutrum
Cyrus fecerat, postquam primum Babylonem cepit. Adhuc ex primariis
civibus ter mille admodum e palis suspendi Darius jussit, reliquis vero
Babyloniis urbem reddidit habitandam. (2) Quo vero mulieres haberent
Babylonii, et soboles eis subnasceretur (quandoquidem, ut initio
expositum est, suas suffocaverant Babylonii, rei frumentariæ
consulentes), tali ratione inita Darius providit: circum habitantibus
populis imperavit, ut mulieres Babylonem, certum cuique populo numerum
definiens, mitterent. Ita mulierum summa, quæ convenerunt, fuit
quinquaginta millium; quibus e mulieribus prognati sunt qui nunc sunt
Babylonii.
CLX. Dario vero judice, nemo Persarum, nec eorum qui ante, nec qui post
fuerunt, melius de Persis meritus est quam Zopyrus, uno Cyro excepto:
nam cum hoc se conferre nemo adhuc Persarum ausus est. (2) Fertur autem
sæpius hanc sententiam declarasse Darius, malle se, Zopyrum indigna
illa mutilatione non esse adfectum, quam viginti Babylones sibi ad eam
quæ nunc est accedere. Magnifice autem illum honoravit: nam et munera
illi quotannis tribuit ea, quæ honorificentissima sunt apud Persas, et
Babylonem eidem, quoad victurus esset, administrandam concessit, ita ut
nullum tributum regi penderet; et alia multa insuper munera ei
contulit. (3) Zopyri hujus filius fuit Megabyzus ille, qui in Ægypto
dux exercitus fuit adversus Athenienses atque socios: hujusque Megabyzi
filius fuit Zopyrus is, qui ad Athenienses transfugit a Persis.
[TR1] "Cambys" -> "Cambyses"
[TR2] "sepeliise" -> "sepelisse"
[TR3] "habuisse." -> "habuisse.»"
[TR4] "(3) »" -> "» (3)"
[TR5] "Magum. «Hæc" -> "Magum.» Hæc"
[TR6] "Hac" -> "Hæ"
[TR7] "libel is" -> "libellis"
[TR8] "pervanerunt" -> "pervenerunt"
HERODOTI
HISTORIARUM LIBER QUARTUS.
(MELPOMENE.)
I. Capta Babylone, jam adversus Scythas expeditionem Darius suscepit.
Quum enim viris floreret Asia, et magnæ redirent pecuniæ, cupido
incessit Darium pœnas sumendi ab Scythis, quod illi, incursione facta
in Medicam terram, et prælio victis adversariis, priores initium
fecissent injuriarum. (2) Etenim, ut supra dixi, per duodetriginta
annos Scythæ superioris Asiæ tenuerant imperium: quippe persequentes
Cimmerios, irruptione in Asiam facta, Medos imperio exuerant, qui ante
Scytharum adventum imperaverant Asiæ. (3) Scythas autem, postquam octo
et viginti annos domo abfuerant, et tam longo interjecto tempore in
patriam erant reversuri, excepit non minor, quam Medicus fuerat, labor:
offenderunt enim occurrentem sibi exercitum haud exiguum. Scilicet
uxores Scytharum, dum per longum temporis spatium domo aberant viri,
cum servis habuerunt consuetudinem.