oppletum iri, nisi illis accideret id quod compertum habeo viperis
accidere. Et recte puto dixerim: numinis providentia, ut est
consentaneum, quum sit sapiens, quæcumque et timidæ indolis sunt
animalia, et quæ esculenta, ea omnia fœcunda admodum fecit, ne adsiduo
esu genus eorum intereat; quæ vero prava et malefica, parum fœcunda.
(2) Sic, ut hoc utar, lepus, quem venatur fera omnis et avis et homo,
ita fœcundus est, ut leporis femina una sit ex omnibus animantibus quæ
superfœtet, et alium fœtum jam pilis vestitum in utero gerat, alium
nudum, alium eodem tempore in matrice formet, et alium concipiat. (3)
Et hæc quidem hujus natura est. E contrario leæna, quum sit animalium
validissimum, idemque ferocissimum, non nisi semel parit in vita: nam,
dum partum edit, simul uterum ejicit. Cujus rei hæc caussa est: quando
catulus in utero sese incipit movere, tum vero, quoniam ungues habet
longe omnium acutissimos, fodicat matricem, augescensque multo etiam
magis penetrat lacerando; ad extremum, quando partus instat, nihil
amplius sani in utero superest.
CIX. Similiter vero etiam viperæ et alati in Arabia serpentes, si tanta
copia nascerentur quanta per suam naturam possent, non possent vivere
homines. Nunc, quando per paria ad coitum libidine concitantur, dum in
eo mas est ut genitale semen emittat, collum ejus prehendit femina, et
innixa non prius dimittit quam perroserit. (2) Atque ita quidem mas
moritur; femina autem talem mari dat pœnam: patrem parvuli ulciscentes,
dum adhuc in utero sunt, matricem corrodunt, atque etiam ipsum ventrem
corrodentes, ita in lucem prodeunt. (3) At cæteri serpentes, qui
hominibus non sunt noxii, ova pariunt, et magnam fœtuum copiam
excludunt. Jam viperæ quidem ubivis terrarum reperiuntur: alati vero
serpentes universi in Arabia sunt, nec usquam alibi; ea ratione
frequentes esse videntur.
CX. Thus igitur, de quo dixi, ista ratione Arabes nanciscuntur; casiam
vero hoc modo: toto corpore atque facie, solis oculis exceptis, bubulis
aliisve coriis tecti, ad colligendam casiam exeunt. Nascitur hæc autem
in palude non admodum alta, circa quam et in qua stabulantur bestiæ
alatæ, vespertilionibus maxime similes, diro modo stridentes, et
viribus prævalentes. Has ab oculis abigere oportet, atque ita casiam
metere.
CXI. Cinnamomum vero mirabiliori etiam quam illa modo colligunt.
Etenim, quo loco illud nascatur, quæve terra illud alat, ignorant; nisi
quod, probabilem sequentes rationem, in eis regionibus nasci illud
aiunt, in quibus Bacchus educatus est. (2) Narrant autem, ingentes aves
adferre hos bacillos, quos nos a Phœnicibus edocti cinnamomum vocamus:
inferri eos autem ab illis avibus in nidos, e luto adstructos ad
montium præcipitia, ad quæ nullus homini accessus pateat. (3) Adversus
hæc igitur tali artificio uti Arabes: mortuorum boum et asinorum
aliorumque jumentorum cadavera, in frusta quam maximæ molis dissecta,
congerere eos in hæc loca; eisque in vicinia nidorum depositis, procul
inde recedere: (4) tum volucres illæ descendentes, jumentorum istorum
membra tollere et in nidos suos comportare; hos autem, quum sustinere
onus non possint, rumpi et in terram decidere: tunc adcurrentes
homines, cinnamomum colligere; quod, ab his ita collectum, dein in
alias regiones transportetur.
CXII. Ledanum vero quod ladanum Arabes nominant, mirabiliore etiam,
quam cinnamonum, modo comparatur. Reperitur in loco teterrime olente,
ipsum suavissime olens: in hircorum enim barbis reperitur, veluti
viscum adhærens e frondibus. Est autem utile ad multa unguentorum
genera; et ad suffitum hoc maxime utuntur Arabes.
CXIII. Hæc quidem de aromatibus et suffimentis dicta sunto: spirat
autem terra Arabia suavissimum et divinum quemdam odorem. (2) Duo sunt
ibidem ovium genera miratu digna, quæ nulla in alia regione
reperiuntur. Alterum genus caudas habet prælongas, tribus non breviores
cubitis: quas si illæ sinerentur post se trahere, ulcera haberent,
caudis ad terram attritis. Nunc pastorum quisque artem fabrilem in
tantum callet, ut exiguum plaustrum fabricetur, quod caudæ subligatur:
cujusque pecudis caudæ suum subligatur plaustellum. (3) Alterum genus
ovium caudas gerit latas, usque ad cubiti latitudinem.
CXIV. Ubi meridiana cœli plaga versus occidentem solem inclinat, ibi
protenditur Æthiopia, ab hac parte regio extrema terrarum. Hæc aurum
fert frequens, et vastos elephantos, et arborum agrestium omne genus,
et ebenum, et homines statura maximos et pulcerrimos et maxime longævos.
CXV. Hæ[TR6] sunt igitur in Asia et in Libya extremæ terrarum regiones.
Jam de Europæ quidem versus occidentem extremis, quod pro adcurate
comperto dicam, non habeo. Neque enim adsentior, Eridanum aliquem
fluvium nominari a barbaris, qui in mare boreale influat, a quo ad nos
electrum venire fama est; neque insulæ mihi cognitæ sunt Cassiterides
nomine, unde stannum ad nos venit. (2) Partim enim ipsum hoc nomen
Eridanus se prodit græcum esse ac neutiquam barbaricum, nempe a poeta
aliquo fictum: partim, quamvis studiose id egerim, tamen a nemine, qui
ipse suis oculis vidisset, comperire potui, ultra Europam
_septemtrionem versus_ esse mare. Ab extrema quidem certe Europa et
stannum nobis venit et electrum.
CXVI. In septemtrionalibus vero Europæ partibus maximam quamdam
reperiri auri copiam, satis compertum est: at, id quo pacto adquiratur,
ne hoc quidem certo dicere valeo: fama est autem, gryphibus illud
subripere Arimaspos, homines unoculos. At mihi ne hoc quidem
persuadetur, esse homines natura unoculos, reliquam naturam cæteris
hominibus similem habentes. (2) Sed, quod initio dixi, videntur utique
extremitates terræ, quæ reliquam omnem terram circumdant et intus
intercludunt, eas res possidere, quæ et præstantissimæ esse vulgo
putantur, et rarissimæ.
CXVII. Est in Asia campus, monte undique clausus; montis autem ejus
quinque sunt divortia. Hic campus olim Chorasmiorum erat, estque in
confinibus ipsorum Chorasmiorum et Hyrcaniorum et Parthorum et
Sarangarum et Thamanæorum: ex quo vero Persæ obtinuere imperium, rex
eum possidet. Ex eo monte campum claudente profluit ingens fluvius, cui
nomen Aces. (2) Is fluvius prius in quinque alveos divisus populorum
quos dixi irrigabat agros, ad singulos populos per singulas montis
fauces derivatus: ex quo vero sub Persa est hæc regio, calamitas illis
accidit hujusmodi; montium fauces obstruxit rex, et ad singulas fauces
portam construxit: ita, exitu aquæ intercluso, ex campo intra montes
patente factum est pelagus, influente quidem fluvio, sed exitum nusquam
habente. (3) Hi igitur populi, antea aquis illius fluvii soliti uti,
nunc ubi non amplius illis uti possunt, ingenti premuntur incommodo.
Nam hieme quidem pluit ibi, sicut in aliorum populorum regionibus: at
æstate, postquam panicum et sesamum severunt, aqua illa indigebant. (4)
Igitur, quandoquidem eis nunc hæc intercluditur, veniunt ad Persas,
viri et mulieres, stantesque ad regis portas, ingenti clamore ululant.
Et rex eis, qui aqua maxime indigent, jubet aperiri portam ad hos
ducentem. (5) Quorum postquam satis aquarum terra bibit, claudi eam
portam jubet, et alia aperiri his qui e reliquorum numero maxime aqua
indigent. Ut vero auditu equidem cognovi, nonnisi ingenti pecunia,
præter tributum exacta, aperiri jubet. Et hæc quidem ita se habent.
CXVIII. Uni e septemviris, qui adversus Magum conspiraverunt,
Intapherni, accidit ut periret brevi post oppressos Magos, tali patrato
facinore insolentiæ pleno. (2) Voluit hic regiam ingredi, cum rege
collocuturus: quippe, ut dixi, ita convenerat inter conjuratos, ut ad
regem ingredi eis liceret absque internuncio, nisi forte cum uxore rex
concumberet. (3) Itaque æquum censuerat Intaphernes, ut absque
internuncio intraret, utpote qui e septem virorum numero esset. Sed
janitor atque internuncius prohibuerunt, dicentes, cum uxore concumbere
regem. (4) Tum Intaphernes, falso id ab his dici ratus, hæcce patravit:
stricto acinace, aures utrique et nares præcidit, easque circa frenum
equi adnexas cervicibus eorum adligavit, atque ita homines dimisit.
CXIX. At illi se regi ostendunt, caussamque cur hoc essent passi
exposuerunt. Tum Darius, veritus ne communi consilio sex viri hoc
fecissent, singulos ad se vocavit, sententiamque eorum, probarentne id
factum, exploravit. (2) Ubi cognovit, non communicato cum illis
consilio rem factam esse, ipsum Intaphernem ejusque filios et
familiares omnes prehendit; non fere dubitans, illum cum suis
propinquis rebellionem esse moliturum: prehensos in vincula conjecit,
extremoque supplicio destinavit. (3) Tunc uxor Intaphernis, ad fores
regis idemtidem accedens, plorabat lamentabaturque; idque continenter
faciens, ad misericordiam commovit Darium; qui misso ad eam nuncio hæc
ei nunciari jussit: «Mulier, rex Darius unum ex vinctis propinquis tibi
concedit eximendum, quem tu ex omnibus selegeris.» (4) Et illa, re
deliberata, hæc respondit: «Quoniam mihi rex unius vitam concedit,
seligo ex omnibus meum fratrem.» Quo cognito responso, miratus Darius
eam optionem remisit ad eam qui diceret: «Mulier, quærit ex te rex
quidnam tibi consilii sit, quod omisso marito filiisque fratrem
elegeris, cujus tibi vita donaretur; quum tibi ille sit minus
propinquus quam filii, et minus jucundus quam maritus.» (5) Respondit
illa: «Rex, maritus mihi alius esse poterit, si deus voluerit, filiique
alii, quando hos amisero. At, quum pater meus materque non amplius sint
in vivis, frater mihi alius nullo pacto esse poterit. Hac usa
sententia, istud dixi.» (6) Quæ quum regi visa essent commode ab illa
dicta, delectatus condonavit ei fratrem quem deprecata erat, insuperque
filiorum natu maximum; reliquos vero universos interfecit. Unus igitur
e septemviris mox eo, quo dixi, modo periit.
CXX. Quo tempore Cambyses morbo laboravit, eodem fere tempore accidit
hocce. Orœtes Persa, Sardium præses constitutus a Cyro, facinus animo
agitavit nefarium: etenim Polycratem Samium, a quo nec facto ullo, nec
dicto quopiam injurioso fuerat læsus, quemque nec viderat umquam antea,
hunc capiendi interficiendique cupido eum incesserat; idque, ut
plerique tradunt, talem ob caussam: (2) ad regis portas quum sedisset
hic Orœtes, et alius Persa, cui Mitrobates nomen, præses præfecturæ
cujus caput Dascyleum oppidum est; hi ambo ex familiaribus sermonibus
in contentionem dicuntur incidisse. Et Mitrobaten quidem, quum de
virtute inter se disceptarent, Orœtæ cum exprobratione dixisse: «Tu
vero in virorum numero habeare, qui Samum insulam, tuæ præfecturæ
proximam, in regis potestatem non redegisti, quum sit subactu ita
facilis, ut indigenarum aliquis, cum quindecim armatis insurgens, ea
potitus sit, atque etiam nunc in ea dominetur!» (3) Dicunt igitur hunc,
his auditis, ægre ferentem exprobrationem, cupivisse non tam vindictam
capere de eo qui hæc illi dixisset, quam omnino Polycratem perdere,
propter quem male audisset.
CXXI. Sunt pauciores nonnulli qui tradant, misisse Orœten præconem
Samum, nescio quid petiturum (nec enim hoc memoriæ proditur);
Polycratem autem tunc in exhedra forte decubuisse, adfuisseque ei
Anacreontem Teium: (2) atque, sive consulto res Orœtæ aspernatus sit,
sive casu ita acciderit, tum quum accedens Orœtæ præco verba fecisset,
Polycratem versus murum forte conversum, nec sese versus illum
paulisper convertisse, nec responsum homini dedisse.
CXXII. Sic caussa mortis Polycratis duplici modo traditur: licetque
cuilibet eam, quam voluerit, probare. (2) Orœts igitur, Magnesiæ
residens ad Mæandrum fluvium sitæ, Myrsum Gygæ filium, Lydum hominem,
Samum misit, nuncium ferentem, quo animum Polycratis exploraret. (3)
Etenim Polycrates primus fuit, quem novimus, ex Græcis, qui maris
obtinere imperium molitus sit; Minoem si excipias Cnossium, et si quis
alius ante hunc mari dominatus est. Ex hominum quidem, quæ vocatur,
ætate primus Polycrates est, qui magnam spem habuerit fore ut Ioniæ et
insularum obtineat imperium. (4) Hoc eum animo agitare intelligens
Orœtes, misso nuncio, hæc ei dixit: «Orœtes Polycrati hæc dicit.
Intellexi te magnas res moliri, nec vero pro talibus consiliis satis
instructum esse pecunia. Nunc tu, si hocce feceris, et tuas res
augebis, et me quoque servabis. Mortem mihi meditatur Cambyses, et hoc
satis pro certo mihi renunciatur. (5) Tu ergo et me ipsum fac ex hac
terra educas, et pecunias meas exportes; et harum quidem partem tu
tene, partem me patere habere harum pecuniarum ope universæ Græciæ
obtinebis imperium. Quodsi pecuniarum caussa fidem mihi non habueris,
mitte qui tibi erit fidissimus, cui ego monstrabo.»
CXXIII. His auditis gavisus Polycrates accepit conditionem; quumque
pecuniarum admodum esset cupidus, misit primum speculandi caussa
Mæandrium, Mæandrii filium, ex civium numero, qui scriba ejus erat;
eumdem qui haud multo post ornamenta omnia exhedræ Polycratis, spectatu
utique digna, in Junonis templo dedicavit. (2) Orœtes postquam cognovit
exspectari speculatorem, hoc egit: cistas octo lapidibus complevit,
valde brevi spatio excepto circa oras, super lapides vero aurum
conjecit: tum obligatas cistas in parato habuit. Et Mæandrius ubi
advenit spectavitque, renunciavit Polycrati.
CXXIV. Tum ille, quantumvis dehortantibus vatibus, atque etiam amicis,
ipse eo proficisci paravit. Adhæc filia ejus per quietem tale viderat
insomnium: visus ei erat pater in aere sublimis esse, et lavari a Jove,
inungi vero a sole. (2) Hoc quum ei oblatum esset visum, quovis modo
contendebat, ne ad Orœten pater proficisceretur: atque etiam, dum ille
actuariam navem conscendebat, ominosis illum verbis est prosecuta. (3)
Tum ille ei minatus est, quando salvus rediisset, bene multos annos
illam virginem mansuram: et illa precata est, ut rata hæc fiant; malle
se enim perdiu virginitatem sevare, quam a patre privari.
CXXV. Polycrates itaque, spreto omni consilio, ad Orœten navigavit,
quum alios multos amicorum comites secum ducens, tum in his Democedem,
Calliphontis filium, Croniatam, professione medicum, qui artem
dexterrime præ cæteris per eam ætatem exercebat. (2) Postquam vero
Magnesiam Polycrates pervenit, misere periit, supplicio et persona
ipsius indigno, et ingenio: nam, exceptis Syracusiorum tyrannis, ne
unius quidem ex aliis Græci generis tyrannis magnificentia cum
Polycrate conferri meretur. (3) Fœdo modo et narratu indigno occisum,
cruci Orœtes adfixit: quicumque vero ex comitibus illius Samii erant,
hos dimisit, gratiam sibi habere jubens, quod libertatem servarent:
quotquot vero peregrini aut servi in comitatu ejus fuerant, hos
mancipiorum loco habuit. (4) Sic Polycrates ex cruce suspensus
universam filiæ visionem explevit: lavabatur enim ab Jove, quando
pluebat; et inungebatur a sole, humorem ipse e corpore emittens. (5)
Igitur cumulatæ Polycratis felicitates hunc habuere finem, quemadmodum
ei Amasis Ægypti rex ominatus erat.
CXXVI. Haud vero multo post etiam Orœten diræ Polycratis ultrices sunt
persecutæ. Nam mortuo Cambyse, regnantibus Magis, Sardibus manens
Orœtes, nihil juverat rem Persarum, quum eis imperium esset a Medis
ademptum: (2) sed in illa rerum perturbatione Mitrobaten interfecit,
Dascylei præfectum, qui ei istud de Polycrate exprobraverat; Mitrobatæ
item filium Cranaspen occidit, ambo spectatos inter Persas viros; tum
et alia multa insolentius gessit, et Darii quendam equitem nuncium,
quum parum grata ipsi essent quæ ille nunciaverat, redeuntem collocatis
in via insidiatoribus occidit, et cadaver cum ipso equo ex hominum
conspectu removit.
CXXVII. Darius vero, postquam imperium obtinuit, pœnas cupiebat ab
Orœte sumere, quum reliquorum omnium flagitiorum caussa, tum maxime
propter Mitrobatæ ejusque filii cædem. (2) Ex aperto vero copias contra
eum mittere parum consultum ei videbatur, quippe rebus domi nondum
satis tranquillis, et imperio recens inito; tum quod magnam Orœtæ esse
potentiam cognoverat, ut cui mille præsto essent Persici generis
satellites, quique Phrygiam, Lydiam atque Ioniam provincias obtineret.
(3) Quæ reputans Darius, hancce iniit rationem. Convocatis Persarum
spectatissimis, his verbis eos est adlocutus: «Quis mihi e vobis,
Persæ, recipiet astu se hoc effecturum, non vi et armatorum manu? Nam
ubi prudentia opus est, ibi vim adhibere nihil attinet. (4) Vestrûm
igitur quis mihi Orœten aut vivum adduxerit, aut interfecerit? qui de
Persis adhuc nihil bene meruit, sed magnis eos malis adfecit; qui et
duos e nobis, Mitrobaten ejusque filium, trucidavit, et nuncios a me ad
illum evocandum missos interimit, denique insolentiam nullo modo
ferendam ostentat. Quare, priusquam majus aliquod malum Persis
infligat, cæde nobis occupandus est.»
CXXVIII. Hoc quum Darius ab illis quæsisset, triginta viri se
offerebant, quorum unusquisque recipiebat, velle se solum rem effectam
dare. Quos inter se contendentes cohibuit Darius, sortiri jubens: quod
ubi illi fecere, sors præ omnibus Bagæum designat, Artontæ filium. Is
igitur sorte ad rem suscipiendam designatus, hanc rationem iniit: (2)
libellos plures conscripsit, variis de rebus agentes, quibus sigillum
imposuit Darii: dein cum his libellis[TR7] Sardes proficiscitur. Quo
postquam advenit, in conspectum Orœtæ progressus, singulos deinceps
libellos, detracto sigillo, scribæ regio tradidit prælegendos: omnibus
quippe provinciarum præfectis adsunt regii scribæ. (3) Libellos istos
Bagæus tradebat explorandæ sententiæ caussa satellitum, an ad
deficiendum ab Orœta parati essent futuri. Quos ubi vidit magna
veneratione prosequi libellos, majorique etiam veneratione prosequi ea
quæ e libellis prælegebantur, alium tradidit libellum, in quo hæc erant
scripta: «Persæ, rex Darius vobis edicit, ne amplius apud Orœten
satellitum fungamini officio.» (4) Et illi, his auditis, lanceas coram
eo deposuerunt. Tum vero Bagæus, videns illos in hac re obtemperantes
libello, fidenter postremum libellorum scribæ tradidit, in quo scriptum
erat: «Rex Darius Persas, qui Sardibus sunt, jubet occidere Orœten.»
(5) Quo audito, protinus satellites strinxerunt acinaces, illumque
interfecerunt. Tali igitur modo Orœten persecutæ sunt diræ Polycratis
Samii ultrices.
CXXIX. Postquam Orœtæ res familiaris Susa esset transportata, ibique
jam aderat, accidit haud multo post, ut Dario regi, inter venandum ex
equo desilienti, pes distorqueretur. Et graviori quodam modo distortus
est; nam astragalus ex articulis exierat. (2) Itaque, quum etiam antea
existimasset adesse sibi medicorum Ægyptiorum eos qui primarii essent
in arte medicandi, hisce usus est. At illi torquentes pedem vimque
magnam adferentes, malum auxerunt. (3) Postquam igitur totos septem
dies septemque noctes per morbum quo conflictabatur insomnes egisset
Darius, octavo die graviter admodum laboranti nunciat quispiam, se olim
Sardibus Crotoniatæ Democedis artem forte audivisse laudari: rexque
illum quam primum ad se adduci jussit. (4) Qui ut inter Orœtæ mancipia
repertus est nescio ubi neglectus, producitur in medium, compedes
trahens, et laceros pannos indutus.
CXXX. In medio stantem interrogat Darius, an artem calleret: at ille
negavit, veritus ne, si cognosceretur, nulla ipsi spes reliqua foret in
Græciam umquam redeundi. Darius vero satis intelligens dissimulare
hominem, et gnarum esse artis; qui adduxerunt eum, flagella et stimulos
jussit in medium proferre. (3) Tum ille professus ait, adcurate quidem
se artem non callere, sed aliquantulam ejus notitiam habere ex
consuetudine quam cum medico quodam habuisset. Deinde, quum rex se illi
permisisset, Græcanicis adhibitis medicamentis, et lenibus post
vehementiora admotis, effecit ut et somnum caperet rex, et brevi
tempore sanum incolumemque præstitit, quum numquam ille rectum pedis
usum se recepturum sperasset. (3) Inde duobus paribus aurearum compedum
donatus a Dario Democedes, quærit ex rege, an consulto duplex malum
ipsi reddat propterea, quod sanum illum præstitisset. Quo verbo
delectatus Darius, ad uxores suas eum ablegavit. (4) Quibus eunuchi,
eum producentes, dicebant, esse hunc qui vitam regi reddidisset. Et
earum unaquæque, phialam in auri cistam vi demittens et hauriens,
Democeden donavit, adeo quidem largo munere, ut famulus, qui eum
sequebatur, cui nomen erat Sciton, ex sublectis stateribus (_aureis
viginti drachmarum_) qui de phialis in terram deciderant, ingentem auri
vim sibi collegerit.
CXXXI. Democedes hic tali ratione, relicta Crotone, in Polycratis
pervenerat familiaritatem: Crotone premebatur a patre difficili et
iracundo; quem quum ferre non posset, relicto eo Æginam abiit. (2) Ibi
quum sedem suam fixisset, primo anno alios omnes superavit medicos,
imparatus licet, et instrumentis omnibus carens quibus ad eam artem
exercendam vulgo utuntur. Itaque secundo anno Æginetæ publice eum
talento conduxerunt; tertio anno Athenienses, centum minis; quarto vero
anno Polycrates duobus talentis. 3) Hoc modo Samum venerat. Et inde ab
hoc viro maxime inclaruerunt Crotoniatæ medici. Fuit enim tempus quum
primarii in Græcia medici dicerentur esse Crotoniatæ; tum secundi
ordinis, Cyrenæi. Per idem tempus Argivi primarii inter Græcos musici
ferebantur.
CXXXII. Tunc vero Democedes, postquam Darium persanavit, maximam Susis
domum habuit, et regis fuit commensalis: denique, præterquam quod in
Græciam redire non licuit, omnium rerum copia adfluebat. (2) Idem
Ægyptios medicos, qui regem prius curaverant, et nunc in eo erant ut
regis jussu palis transfigerentur, quoniam a Græco medico fuissent
superati, hos a rege deprecatus conservavit: item Eleum vatem, qui,
Polycratem secutus, nunc inter mancipia neglectus latebat, servitute
liberavit. Plurimum enim apud regem Democedes valebat.
CXXXIII. Haud vero ita multo post, aliud quidpiam forte fortuna accidit
hujusmodi. Atossæ, Cyri filiæ, uxori Darii, ortus erat in mamma tumor;
qui postquam erupit, latius serpebat. Quam diu minor erat tumor,
occultabat eum Atossa, præ pudore nemini indicans: ubi vero jam male
erat affecta, accersito Democedi tumorem monstravit. (2) Et ille,
sanitati se eam restituturum professus, persuadet reginæ, ut
interposito jurejurando ipsi promitteret, vicissim ipsam illi in eo
quod oraturus esset (nihil autem se petiturum adfirmat quod dedecus
adferre possit), operam suam esse collaturam.
CXXXIV. Deinde, quum adhibitis remediis, sanam Democedes præstitisset,
tum ab illo edocta Atossa his verbis Darium, dum cubitum eunt, adlocuta
est: «Tantis, o rex, quum sis viribus instructus, otiosus sedes; nec
populum ullum aut potentiam adquiris Persis. (2) Æquum est tamen, ut
vir et ætate florens, et magnarum opum dominus, aliquod factum a se
gestum ostendat, quo Persæ etiam intelligant, a viro se regi. Duobus
autem modis tibi hoc facere conducet, ut et Persæ sciant virum esse qui
illis præsit, et ut ipsi bellis occupentur, ne, dum otium agunt, tibi
insidientur. (3) Nunc enim præclarum aliquod edere facinus licet, dum
viget tibi ætas; nam augescente corpore augentur et animi vires;
senescente autem corpore, etiam ingenium senescit, et ad res omnes
hebetatur.» (4) Quæ quum illa, ut erat edocta, dixisset, in hunc modum
Darius respondit: «Quæ ego ipse facere destinaveram, ea tu omnia, uxor,
dixisti. Constitutum enim habeo, duabus continentibus ponte junctis, ex
nostra continente in alteram transgredi, et Scythis bellum inferre:
atque hæc brevi effecta dabo.» (5) Tum Atossa, «Ecce nunc! ait,
adversus Scythas primum proficisci omitte: hi enim, quandocumque
volueris, in tua erunt potestate: at tu mihi in Græciam suscipe
expeditionem: cupio enim, de quibus fando audivi, Lacænas et Argivas et
Atticas atque Corinthias habere famulas. (6) Est autem tibi præsto vir
omnium maxime idoneus, qui cuncta tibi in Græcia demonstret et viæ dux
sit; is qui tuum pedem sanavit.» (7) Respondit Darius: «Quoniam igitur
tibi placet, mulier, ut Græciam statim experiamur, consultius mihi
videtur ex Persis exploratores primum, una cum hoc quem tu dicis, eo
mittere; qui, postquam res Græcorum cunctas cognoverint
spectaverintque, nobis sint renunciaturi. Ac deinde, rebus omnibus
recte cognitis, arma contra illos convertam.»