qui Magos per seditionem invaserant, de summa rerum deliberarunt:
habitique sunt sermones, incredibiles quidem Græcis nonnullis, habiti
tamen utique. (2) Et Otanes quidem, imperium summum Persis in medio
deponendum censens, hæc verba fecit: «Mihi videtur, inquit, non amplius
debere unum e nobis summa imperii potiri: nec enim jucundum hoc fuerit,
nec bonum. (3) Videtis enim, Cambysis contumelia quousque progressa
sit, et Magi insolentiam estis experti. Et quo pacto bene composita res
fuerit unius imperium? cui licet, nulli rationi reddendæ obnoxio,
facere quidquid libuerit. Tale quidem imperium, si viro etiam omnium
optimo committatur, extra consuetos animi sensus facile eum abripiet.
(4) Nam præsentes opes insolentiam ei ingenerant; invidia autem
principio innata est homini. Et hæc duo habens, omnem habet pravitatem:
alia enim scelesta multa, insolentia repletus, faciet; alia, invidia.
(5) Quamquam virum in regia dignitate constitutum oportebat utique
invidia vacare, quippe bonis rebus omnibus abundantem. At contrarium
hujus ei accidere adversus cives solet: invidet enim optimis quibusque,
quod supersint vivantque; et gaudet pessimis, horumque adversus illos
calumnias facillime admittit. (6) Quod vero maxime omnium incongruum
est: si modice eum admiraris, ægre fert quod non summopere colatur; si
quis eum summopere colit, offenditur, adulatorem esse existimans.
Denique, ut dicam quæ sunt maxima: instituta mutat patria, vim adfert
mulieribus, occidit injudicatos. (7) At populi imperium, primum, nomen
habet omnium honestissimum, juris æqualitatem; deinde, eorum quæ patrat
is qui unus imperat, nihil facit. Sorte gerit imperia et magistratus;
potestatem habet ratio reddendæ obnoxiam; consilia omnia ad commune
civium refert. (8) Quare sic ego censeo, misso facto unius imperio,
multitudini imperium potestatemque esse permittendam: nam in
multitudine insunt omnia.» Hanc Otanes sententiam dixit.
LXXXI. Tum Megabazus, censens paucorum imperio res esse permittendas,
in hunc modum est locutus: «Quæ Otanes de abolenda regia potestate
dixit, eadem mihi quoque dicta sunto: quod vero ad multitudinem deferri
jussit imperium, ab optima sententia aberravit. Nam inutili turba nihil
est insipientius, nihilque insolentius. (2) Atqui hoc neutiquam
ferendum, ut, qui regis contumeliam effugere cupimus, iidem in plebis
indomitæ incidamus contumeliam. Nam ille, si quid facit, intelligit
tamen quid sit quod facit: at plebi ne hoc quidem inest, ut intelligat.
Quo enim pacto intelligat, quum nec didicerit nec noverit honestum aut
conveniens quidquam, et deproperet negotia, cum impetu sine mente
irruens, torrenti flumini similis? (3) Populari igitur statu hi
utantur, qui Persis male cupiunt: nos vero optimorum virorum seligamus
societatem, et his imperium deferamus; quorum nempe in numero nos
quoque erimus ipsi. Optimorum autem virorum consentaneum est optima
etiam esse consilia.» Hæc est sententia a Megabazo in medium proposita.
LXXXII. Tertio loco Darius dixit sententiam, his usus verbis: «Mihi
vero, quæ Megabazus dixit ad multitudinem spectantia, ea recte dixisse
videtur; quæ vero ad oligarchiam spectant, non recte. (2) Nam si tria
proposita sint, et quodque eorum, quæ dico, in suo genere optimum,
optimus status popularis, optima oligarchia, et monarcha optimus; horum
trium hoc postremum reliquis longe præferendum esse autumo. Etenim
unius viri imperio qui sit optimus nihil profecto melius queat
reperiri: optimo quippe consilio utens, inculpatus administrabit res
multitudinis, et ea ratione consilia adversus male animatos capta,
tacita maxime habebuntur. (3) In oligarchia vero, quum plures sint
virtutem in commune exercentes, validæ privatim inimicitiæ exsistere
amant: etenim, dum quisque cupit esse princeps, vultque ut sua
sententia vincat, in magnas incidunt inimicitias: tum ex inimicitiis
exsistunt seditiones, ex seditionibus cædes, et ex cædibus ad unius
imperium res redit: atque ita adparet, quanto sit hic status melior.
(4) Rursus, imperante plebe, fieri non potest quia pravitas se
insinuet: pravitate vero in republica gliscente, inimicitiæ quidem
inter pravos non exsistunt, sed validæ amicitiæ: nam, qui reipublicæ
male faciunt, conspirantes agunt quod agunt: (5) atque hoc ita
succedit, usque dum exsistat aliquis populi patronus, qui hisce finem
imponat. Eo fit igitur, ut hunc talem miretur populus; et mox eidem,
quem populus miratur, summa imperii defertur: atque ita rursus hic idem
ostendit, unius imperium esse optimum. (6) Ut autem uno verbo omnia
complectar, unde nobis libertas exstitit? quis nobis eam dedit?
populusne, an oligarchia, an unus imperans? Est igitur mea hæc
sententia, quum per unum virum in libertatem simus vindicati, ut hanc
imperii formam tueamur, adhæc patria ne aboleamus instituta bene
habentia nec enim hoc utile nobis fuerit.»
LXXXIII. Tres igitur istæ sententiæ fuerunt propositæ; et reliqui
quattuor ex septemviris huic postremæ adhæserunt. Ut vero succumbere
suam sententia vidit Otanes, qui juris æquitatem inter Persas studuerat
stabilire, ita in collegarum medio locutus est: «Viri socii, adparet
igitur necesse esse, ut unus aliquis e nobis rex creetur, sive is sorte
lectus, sive Persarum populo permittamus arbitrium eligendi quem
voluerit, sive qua alia ratione. (2) At equidem vobiscum in
contentionem non descendam, nec enim imperare volo, nec parere imperio.
Itaque hac conditione ego vobis cedo imperio, ut nullius vestrûm
imperio sim subjectus, nec ego ipse, nec ex meis posteris quisquam.»
(3) Quæ quum ille dixisset, reliqui sex postulatis ejus sunt adsensi;
et ille cum his in contentionem non descendit, sed ex eorum medio
secessit. Atque ad hunc diem familia hæc, una ex cunctis Persis, sui
juris esse perseverat, neque paret imperio nisi quatenus vult ipsa,
cæterum leges non transgrediens Persarum.
LXXXIV. Inde reliqui ex septemviris consultantes de rege æquissima
conditione constituendo, decreverunt, ut Otanes, ejusque in omne
futurum tempus posteri, si alia cuipiam ex septemviris regia obtingeret
dignitas, eminenter præ cæteris Medica veste quotannis, omnibusque
muneribus quæ apud Persas honorificentissima habentur, donaretur. (2)
Hæc Otani extra ordinem conferenda decreverunt eo, quod is primus rem
proposuerat, et ad deliberandum illos convocaverat. In commune vero hæc
placuere: cuique ex septemviris, qui vellet, licitum fore intrare
regiam sine internuncio, nisi forte cum uxore rex concumberet:
præterea, non licere regi aliunde uxorem ducere nisi ex conjuratorum
familia. (3) De ratione vero constituendi regis hoc decreverunt, ut,
cujus equus oriente sole primus hinnitum edidisset in suburbio, ipsis
insidentibus, is regnum obtineret.
LXXXV. Erat Dario equorum custos, callidus homo, cui nomen Œbares. Huic
homini, postquam e concilio discesserunt, dixit Darius: «Œbares, quod
ad regnum spectat, hoc facere decrevimus: cujus equus inter solis
ortum, nobis insidentibus, primus hinnitum ediderit, illum regem fore.
Tu igitur si quod nosti artificium, machinare ut nobis obtingat hæc
dignitas, non alii cuipiam.» (2) Cui Œbares respondit: «Si in hoc situm
est, here, ut tu rex sis aut non sis, confide hujus rei caussa, et bono
animo esto: nec enim alius præ te rex erit; talia habeo medicamenta.»
(3) Reponit Darius: «Quodsi ergo tale quoddam habes commentum, adest
tempus quo illud pares, nec differas; in crastinum enim certamen nobis
est propositum.» (4) Quibus auditis, hæc facit Œbares. Ut ingruit nox,
ex equabus unam, quam præ cæteris amabat Darii equus, in suburbium
ductam adligat; dein adductum Darii equum aliquamdiu circa illam
circumducit, paulatim adpropinquans equæ; ad extremum, ut illam ineat,
admittit.
LXXXVI. Simul atque dies illuxit, aderant sex viri equis insidentes,
sicut inter eos convenerat. Qui dum per suburbium vehuntur, ubi ad eum
locum venerunt quo proxima nocte adligata fuerat equa, ibi adcurrens
Darii equus hinnitum edidit: et eodem temporis momento fulgur atque
tonitru sereno de cœlo exstitit. (2) Atque hæc, Dario veluti ex
composito quodam supervenientia, auspicium consummarunt: et reliqui
quinque, ex equis desilientes, ut regem Darium adoraverunt.
LXXXVII. De Œbare duplex apud Persas fama fertur; aliis id eum, quod
dixi, fecisse narrantibus; aliis hocce: genitalia equæ illius sua eum
manu attrectasse, manumque in braccis occultasse; deinde, quum oriente
sole in eo essent equi ut procederent, Œbarem hunc exsertam manum
naribus equi Darii admovisse; moxque hunc, ad odoris sensum,
infremuisse hinnitumque edidisse.
LXXXVIII. Darius igitur, Hystaspis filius, rex renunciatus est:
omnesque Asiæ populi, Arabibus exceptis, imperio ejus paruerunt, a Cyro
primo subacti, ac dein rursus a Cambyse. (2) Arabes vero nunquam a
Persis in servitutem sunt redacti, sed hospites erant et amici, qui
Cambysi transitum in Ægyptum præstiterunt; nam invitis Arabibus numquam
in Ægyptum penetrare Persæ potuissent. (3) Matrimoniaque Darius iniit
nobilissima inter Persas, cum duabus Cyri filiabus, Atossa et
Artystone; quarum illa quidem ante Cambysis uxor fuerat, fratris sui,
deinde rursus Magi; Artystone vero virgo erat: (4) præterea Smerdis
filiam, Cyri filii, uxorem duxit, cui nomen erat Parmys: habuitque
etiam Otanis filiam, quæ Magum prodiderat. Quumque jam omni ex parte
stabilita esset ejus potentia, primum monumentum statuit lapideum, cui
figura hæc insculpta erat, vir equo insidens, cum inscriptione
hujusmodi: DARIUS HYSTASPIS FILIUS EQUI VIRTUTE (nomen equi hic erat
adscriptum) ET OEBARIS EQUORUM CUSTODIS REGNUM PERSARUM OBTINUIT.
LXXXIX. His peractis, Persicum imperium in præfecturas distribuit,
viginti numero, quas satrapias illi vocant. Quibus constitutis
præfecturis, nominatisque singularum præfectis, tributa ordinavit, quæ
ei singulis e populis redirent; ita quidem ut aliis populis finitimos
populos adjungeret, nonnunquam finitimos hos prætermittens aliis rursus
populis alios remotiores attribueret. (2) Præfecturas autem et annua
tributa hoc modo constituit: quibus imperatum erat argentum adferre,
his prædictum erat, ut Babylonico pondere talentum adferrent; quibus
aurum imperatum, hi Euboicum adferrent talentum: valet autem Babylonium
talentum Euboicas libras septuaginta. (3) Nam Cyro imperante, atque
etiam deinde Cambyse, de tributo pendendo nihil erat constitutum, sed
dona adferebant. Itaque propter hanc tributorum impositionem, et alia
huic similia instituta, aiunt Persæ, institorem fuisse Darium; Cambysen
vero, dominum; Cyrum, patrem fuisse. Darium enim, ut institorem
administrasse regnum; Cambysen durum fuisse et superbum; Cyrum vero
mitem et qui omne bonorum genus ipsis parasset.
XC. Ab Ionibus igitur, et Magnetibus Asiam incolentibus, et Æolensibus,
et Caribus, et Lyciis, et Milyensibus, et Pamphylis (quibus in commune
unum erat tributum impositum), quadringenta redibant argenti talenta:
hæc prima erat præfectura. (2) A Mysis vero, et Lydis, et Lasoniis, et
Cabaliis, et Hygennensibus, quingenta talenta: altera hæc præfectura.
(3) Ab Hellespontiis ad dextram intro naviganti sitis, et Phrygibus, et
Thracibus Asiam incolentibus, et Paphlagonibus, et Mariandynis, et
Syriis, trecenta et sexaginta talenta tributi nomine redibant: tertia
hæc præfectura. (4) A Cilicibus trecenti et sexaginta equi candidi,
unus in diem, et quingenta argenti talenta; quorum talentorum centum et
quadraginta in equitatum insumebantur, qui Ciliciam provinciam
custodiebat, reliqua trecenta et sexaginta ad Darium mittebatur: quarta
hæc præfectura.
XCI. A Posideo urbe, quam Amphilochus condidit, Amphiarai filius, in
Cilicum et Syrorum confinibus, ab hac incipiendo usque ad Ægyptum
(excepta Arabum ditione, quæ tributi erat immunis), tributum impositum
erat trecentorum et quinquaginta talentorum. Est autem in hac
præfectura Phœnice omnis, et Palæstina quæ vocatur Syria, et Cyprus:
quinta hæc præfectura. (2) Ex Ægypto vero, et Afris Ægypti finitimis,
et ex Cyrene et Barce (nam et hæ Ægyptiacæ præfecturæ erant attributæ)
septingenta redibant talenta, præter pecuniam quæ ex Mœridis lacu
redibat; fiebat autem ea ex piscibus, præter hanc, inquam, pecuniam, ac
præter demensum frumentum, septingenta inde redibant talenta; nam
frumenti duodecim myriadas _medimnorum_ admetiuntur Ægyptii Persarum
iis qui in Alba arce Memphi habitant, horumque auxiliariis: sexta hæc
præfectura. (3) Sattagydæ, Gandarii, Dadicæ et Aparytæ, in unam
præfecturam, quæ septima est, contributi, centum et septuaginta
conferebant talenta. (4) Ex Suis et reliqua Cissiorum regione, trecenta
talenta redibant: octava hæc præfectura.
XCII. Ex Babylone reliquaque Assyria mille argenti talenta redibant
Dario, et castrati pueri quingenti: nona hæc præfectura. (2) Ex
Ecbatanis et reliqua Medica provincia, et Paricaniis et
Orthocorybantiis, quadringenta et quinquaginta talenta: decima hæc
præfectura. (3) Caspii et Pausi, tum Pantimathi et Daritæ, in unum
conferentes, talenta contribuebant ducenta; undecima hæc præfectura.
(4) A Bactrianis ad Æglos usque tributum pendebatur trecentorum et
sexaginta talentorum: duodecima hæc præfectura.
XCIII. Ex Pactyica et ex Armeniis horumque finitimis usque ad Euxinum
Pontum, quadringenta talenta: decima tertia hæc præfectura. (2) A
Sagartiis, et Sarangis, et Thamanæis, et Utiis, et Mycis, et ex Rubri
maris insularum incolis, in quas eos, qui abstracti sive relegati
vocantur, rex habitatum mittit, ex his omnibus sexcenta talenta tributi
nomine cogebantur: decima quarta hæc præfectura. (3) Sacæ et Caspii
ducenta et quinquaginta conferebant talenta: præfectura hæc decima
quinta. (4) Parthi vero et Chorasmii, et Sogdi et Arii, trecenta
talenta: decima sexta præfectura.
XCIV. Paricanii et Æthiopes Asiam incolentes, quadringenta conferebant
talenta: præfectura hæc decima septima. (2) Matienis, Saspiribus et
Alarodiis ducenta imposita talenta erant: præfectura hæc decima octava.
(3) Moschis, e Tibarenis, et Macronibus, et Mosynœcis et Maribus
trecenta imperata erant talenta: præfectura hæc decima nona. (4)
Indorum populus longe frequentissimus omnium quos novimus hominum est,
et tributum hi pendebant præ reliquis omnibus trecenta et sexaginta
talenta ramentorum auri: vicesima hæc præfectura.
XCV. Jam Babylonicum argentum si cum Euboico conferatur, fuerint
talenta novies mille quingenta et quadraginta. Aurum vero si
tredecuplum æstimetur, reperitur ramentum illud valere talenta Euboica
quater mille sexcenta et octoginta. (2) Quibus cunctis in unam summam
collectis, tributi nomine colligebantur Dario quotannis Euboicorum
talentorum quattuordecim millia cum quingentis et sexaginta; ut minorem
numerum mittam, qui hanc summam excedit.
XCVI. Hoc tributum Dario ex Asia redibat, et ex exigua Africæ parte.
Sed procedente tempore etiam aliud ei tributum ex insulis rediit, ab
his qui Europam incolunt usque ad Thessaliam. (2) Hoc tributum tali
modo rex in thesauris recondit: liquefactum metallum in dolia fictilia
infundit, et repleto vase frangit testam. Dein, quando pecunia indiget,
tantumdem cudendum curat, quantum usus postulat.
XCVII. Hæ igitur sunt præfecturæ, et taxationes tributorum. Persidem
vero regionem solam in tributariarum numero non nominavi; hanc enim a
tributis immunem incolunt Persæ. (2) Porro impositum quidem tributum
non pendebant, sed dona ferebant hi: Æthiopes Ægypto contermini, quos
Cambyses, quum adversus Macrobios Æthiopas arma ferret, subegit; qui
circa sacram Nysam habitant, et Baccho dies festos celebrant. (3) Hi
Æthiopes, et horum finitimi, semine utuntur eodem quo Calatiæ Indi
(_milio?_), domos autem habent subterraneas. (4) Hi simul ambo tertio
quoque anno adferebant, adferuntque etiam ad meam usque ætatem, duo
chœnices auri ignem non experti, et ducentos truncos ebeni, et quinque
pueros Æthiopes, et viginti magnos dentes elephantorum. (5) Colchi vero
pacti sunt de dono ferendo, et horum finitimi usque ad Caucasum montem:
nam usque ad hunc montem pertinet Persarum imperium; qui vero ad
septemtrionem sunt Caucasi, hi nil amplius curant Persas. (6) Hi igitur
dona, de quibus pacti sunt, ad meam usque memoriam quinto quoque anno
adferebant, centenos pueros, virginesque centenas. Arabes vero
quotannis mille adferebant thuris talenta. Hæc igitur, præter tributum,
dona hi regi ferebant.
XCVIII. Auri autem copiam illam, ex qua regi ramenta, quæ dixi,
adferunt Indi, tali modo nanciscuntur: (2) quæ terra inde ab India
versus orientem solem porrigitur, ea prorsus sabulosa est. Nam eorum,
quos nos novimus, populorum, de quibus certi quidpiam traditur, primi
versus orientem solem Indi sunt: post Indos enim orientem versus
deserta terra est propter sabulum. (3) Sunt autem multi Indorum populi,
diversis linguis utentes. Et eorum alii nomades sunt; alii non sunt.
Nonnulli etiam in paludibus habitant fluminis, vescunturque crudis
piscibus; quos capiunt, navigiis ex arundine confectis insectantes:
quodlibet navigium ex uno genu sive internodio arundinis conficitur.
(4) Hi Indi vestem gestant ex scirpo; quam, postquam scirpum e flumine
demessuerunt tuderuntque, [sic] plectunt deinde in storæ modum, et
tamquam thoracem induunt.
XCIX. Alii ex Indis, his ab oriente habitantes, nomades sunt; cruda
carne vescentes, qui Padæi vocantur. Institutis hi utuntur hujusmodi:
quando quis morbo laborat civium, sive mulier, sive vir, tunc virum
viri maxime familiares occidunt, dicentes, si morbo consumeretur,
carnem ipsis corruptum iri. At ille negat se ægrotare; hi, viro non
adsentientes, interficiunt eum epulanturque. (2) Quando mulier ægrotat,
similiter mulieres maxime necessariæ idem faciunt quod viris viri. Nam
etiam qui ad senectutem pervenit, eum mactant, carneque ejus vescuntur:
haud multi autem illorum ad eum numerum annorum perveniunt; nam antea
quemcumque morbo quodam correptum interficiunt.
C. Aliorum Indorum alius mos est hujusmodi: nec occidunt animatum
quidquam, nec sementem faciunt, nec domos solent possidere: herbis
vescuntur; estque eis semen quoddam, milii fere magnitudine, folliculo
inclusum, sponte e terra nascens, quod colligunt, et cum folliculo
elixum comedunt. Si quis ex eis in morbum incidit, abit in desertum,
ibique jacet; neque quisquam aut mortuum curat, aut ægrotum.
CI. Omnes hi, quos commemoravi, Indi feminis miscentur palam, veluti
pecudes; et colorem habent similem maxime Æthiopibus. (2) Semen autem
ipsorum genitale non, quemadmodum cæterorum hominum, album est, sed
nigrum, sicut corporis color: tale vero etiam semen genitale Æthiopes
edunt. (3) Hi Indi longius a Persis habitant, meridiem versus; neque
umquam Darii paruerunt imperio.
CII. Alii vero Indi Caspatyro urbi et Pactyicæ regioni sunt finitimi, a
septemtrione reliquorum Indorum habitantes, qui vitæ ratione utuntur
Bactrianis simili. Hi sunt Indorum bellicosissimi, iidemque qui ad
conquirendum aurum proficiscuntur: est enim ibi deserta regio propter
sabulum. (2) In hoc nimirum deserto atque sabulo sunt formicæ,
magnitudine non quidem tanta quanta canum, sed tamen majores vulpibus:
quarum nonnullæ aluntur apud regem Persarum, in illa regione a
venatoribus captæ. (3) Hæ igitur formicæ, sub terra habitacula sibi
parantes, egerunt sabulum eodem modo sicut in Græcia formicæ; quibus
etiam specie corporis simillimæ sunt. Sabulum autem, quod ab illis
egeritur, auriferum est. (4) Ad hoc igitur colligendum sabulum
profecturi Indi jungunt quisque tres camelos, funalem utrimque marem,
qui a latere trahant; in medio feminam, dans operam ut a pullis quam
recentissime natis abstractam jungat: hanc ipse conscendit. Sunt enim
cameli equis velocitate non inferiores, insuper vero ad onera ferenda
multo validiores.
CIII. Jam, species quidem qualis sit cameli, Græcis sat gnaris non
describo quod vero de eo ignoratur vulgo, hoc dicam. Camelus in
posterioribus cruribus quattuor habet femora (_ossa inter articulos vel
genua_) et quattuor genua; veretrum vero inter posteriora crura caudam
versus spectans.
CIV. Hoc igitur modo, talique utentes vectura, ad colligendum aurum
proficiscuntur Indi, temporis rationem ita ineuntes, ut ea diei hora,
qua ferventissimi sunt æstus, illud rapiant: fervente enim æstu sub
terra conduntur formicæ. (2) Ardentissimus autem his hominibus sol est
tempore matutino, non, ut cæteris hominibus, medio die; sed ab eo
tempore quo ad aliquam altitudinem in cœlo pervenit, usque dum tempus
est a foro discedendi [_quod fiebat medio fere die_]. Per id tempus
multo magis ibi ardet sol, quam in Græcia medio ipso die; ita ut
dicantur illi tunc aqua se aspergere. (3) Medio vero die similiter fere
sol ardet cæteros homines atque Indos. Postquam de medio cœlo
declinavit sol, talem ibi vim habet, qualem apud cæteros matutinus.
Reliquum cœli spatium percurrens, magis magisque friget, donec, ubi ad
occasum pervenit, admodum etiam friget.
CV. Postquam ad locum Indi pervenerunt, culeos, quos secum attulere,
sabulo complent, et quam primum sese recipiunt. Protinus enim formicæ,
odore, ut aiunt Persæ, illos sentientes, persequuntur. (2) Velocitate
autem hanc bestiam alias omnes ita aiunt superare, ut nisi, dum
congregantur formicæ, viam interim Indi præciperent, nullus eorum
salvus esset evasurus. (3) Jam mares quidem camelos, quum sint ad
currendum feminis inferiores, viribus aiunt deficere et segnius sequi
utrumque; feminas vero, recordantes pullorum domi relictorum, nihil
molliter de cursu remittere. (4) Majorem igitur auri partem hac
ratione, ut quidem Persæ narrant, nanciscuntur Indi: aliud rarius est
aurum, quod ex metallis effoditur.
CVI. Extremæ terrarum partes, nescio quo pacto, res præstantissimas
sunt sortitæ, quemadmodum Græcia cœli temperiem longe præstantissimam
sortita est. Est enim ab una parte, orientem versus, extrema regionum
habitatarum Indica, ut paulo ante dixi. (2) In hac igitur, partim,
animantes quadrupedes atque volucres insunt longe quam in reliquis
regionibus grandiores, equis exceptis; nam magnitudine superantur
Indorum equi a Medicis, qui Nisæi vocantur. Partim vero, auri immensa
ibi copia est; aliud effossum terra, aliud per flumina devectum, aliud
ita ut memoravi subreptum. (3) Ibidem porro arbores agrestes pro fructu
lanam edunt, pulcritudine et reliqua virtute ovinam lanam superantem:
et vestimentis Indi ex his arboribus utuntur.
CVII. Rursus, meridiem versus, extrema habitatarum regionum Arabia est.
In hac vero una regionum omnium thus nascitur, et myrrha, et casia, et
cinnamomum, et ladanum. Hæc quidem omnia, myrrham si excipias, non sine
labore nanciscuntur Arabes. (2) Thus quidem colligunt, styracem
adolentes, quæ in Græciam a Phœnicibus importatur. Styrace, inquam,
incensa thus nanciscuntur: arbores enim thuriferas custodiunt alati
serpentes, exiguo corpore, variegata specie, ingenti numero arborem
quamque circumsedentes; iidem qui Ægyptum veluti hostile agmen
invadunt. Nulla vero alia re, nisi styracis fumo, hi ab arboribus illis
abiguntur.