At quando in Siphno fuerint prytaneia cana,

cana fori facies; tunc vir vafer adsit oportet,

e ligno insidias caveatque rubrum præconem.

Erat autem tunc [_quum advenere Samii_] et forum et prytaneum

Siphniorum Pario lapide excultum.

LVIII. Hoc oraculum Siphnii, nec tunc statim quum datum est, quo

pertineret intellexerant, nec deinde, quum Samii advenerunt. Nam simul

atque ad Siphnum Samii adpulerunt, navium unam in urbem cum legatis

miserunt. (2) Erant autem olim naves omnes minio tinctæ: idque fuit

quod Siphniis Pythia edixerat, quum cavere illos jussisset ligneas

insidias et rubrum præconem. (3) Advenientes igitur Samiorum legati

postularunt a Saphniis, ut decem talenta ipsis mutuo darent. Quod quum

se facturos Siphnii negassent, agros eorum depopulati sunt Samii. (4)

Ea re cognita, protinus Siphnii egressi sunt, rebus suis opem laturi:

sed commisso prælio inferiores discesserunt, multique eorum urbe a

Samiis sunt interclusi: quo facto, centum talenta ab illis Samii

exegerunt.

LIX. Ab Hermionensibus vero, data pecunia, Hydream acceperunt insulam,

Peloponneso obversam, eamque Trœzeniis in depositum dederunt; ipsi vero

Cydoniam in Creta condiderunt coloniam, quum non hoc consilio

navigassent, sed Zacynthios insula ejecturi. (2) Mansere autem ibi et

opibus florere per quinquennium; ita quidem, ut, quæ nunc templa sunt

Cydoniæ, ab his extructa sint, atque etiam Dictynnes fanum. (3) Sexto

autem anno Æginetæ eosdem, Cretensibus juncti, prælio navali superatos,

in servitutem redigerunt, resectasque navium proras, quibus apri pro

insignibus erant, Æginæ in Minervæ templo dedicarunt. (4) Id fecerunt

Æginetæ, quia infensi Samiis erant: hi enim priores, regnante Sami

Amphicrate, bello Æginæ illato multis malis Æginetas adfecerant, sed et

ipsi multa erant passi.

LX. Caussa quidem illius odii hæc est: verum ego longiorem de Samiis

sermonem feci, quoniam ab his tria maxima opera, præ reliquis omnibus

Græcis, effecta sunt. Primum, in monte ad centum et quinquaginta

orgyias edito, in hoc fossa ab imo monte incipiens, et per totum ita

acta, ut in oppositum montis latus pateat alterum fossæ orificium. (2)

Longitudo fossæ septem stadiorum est: altitudo ac latitudo, octo pedum

utraque. Per totam autem illius longitudinem excavata est alia fossa,

viginti ulnas alta, tres pedes lata, per quam aqua, ex ingenti fonte

derivata, per tubos in urbem deducitur. Architectus hujus fossæ

Eupalinus fuit Megarensis, Naustrophi filius. (3) Hoc unum ex tribus

illis. Alterum est opus, agger in mari ductus circa portum, in

altitudinem viginti orgyiarum; longitudo autem aggeris, major duobus

stadiis. (4) Tertio, templum habent exstructum maximum omnium, quæ nos

novimus, templorum: cujus primus architectus fuit Rhœcus, Philæ filius,

Samius. Horum caussa sermonem de Samiis paulo longiorem instituimus.

LXI. Jam adversus Cambysen, diutius in Ægypto morantem insanientemque,

insurrexerunt duo fratres Magi, quorum alterum Cambyses procuratorem

domus suæ reliquerat. (2) Hic igitur adversus illum insurrexit, quum

intelligeret, occultari Smerdis cædem, paucosque esse Persarum ad quos

notitia illius pervenisset, plerosque vero illum credere superesse: hæc

ille reputans, regiam occupare hoc modo instituit. (3) Erat ei frater,

quem simul cum eo insurrexisse dixi, corporis specie similis admodum

Smerdi, Cyri filio, quem Cambyses, quum ipsius frater esset,

interfecerat. Erat igitur hic et facie Smerdi similis, et ipsi nomen

quoque idem Smerdis erat. (4) Hunc hominem Patizithes Magus, postquam

ei persuaserat ut sibi omnia conficeret, regio in solio collocavit. Quo

facto, præcones dimisit quum alias in partes, tum et in Ægyptum misit

qui ediceret exercitui, Smerdi dehinc esse parendum, Cyri filio, non

Cambysi.

LXII. Itaque quum cæteri præcones hoc edixerunt, tum qui in Ægyptum

erat missus, ubi Cambysen cum exercitu Ecbatanis Syriæ invenerat, stans

in medio proclamavit ea quæ a Mago mandata habebat. (2) Quæ ut a

præcone edicta Cambyses cognovit, quum vera esse ea et proditum se a

Prexaspe existimaret (hunc enim, ad interficiendum Smerdin missum, non

exsecutum esse mandatum), respiciens Prexaspen, ait: «Prexaspes, ita

igitur mandatum mihi es exsecutus, quod tibi injunxeram!» (3) Tum ille:

«Non est hoc verum, domine, ut Smerdis frater tuus adversus te

insurrexerit, aut ut ulla tibi a viro illo contentio, sive magna, sive

parva existere possit. Nam ego ipse tuum mandatum exsecutus, mea manu

eum sepelivi. (4) Itaque, si resurgunt mortui, exspecta ut etiam

Astyages Medus adversus te sit insurrecturus: sin erit ut olim, nihil

quidquam novarum rerum ab illo tibi nascetur. Quare mihi videtur,

insequi nos debere præconem, et ex eo perquirere interrogando, a quonam

missus edixerit, Smerdi regi esse parendum.»

LXIII. Hæc a Praxaspe dicta quum placuissent Cambysi, protinus missi

sunt qui præconem insequerentur reducerentque. Qui ut rediit, his

verbis eum interrogavit Prexaspes: «Tu, homo, quum dicas a Smerdi Cyri

filio te nuncium venire, nunc, si mihi verum dixeris, salvus abito.

Ipsumne Smerdin oculis tuis vidisti, qui tibi hoc mandatum dederit; an

ab aliquo ex ejus ministris illud accepisti?» (2) Tum ille, «Ego,

inquit, Smerdin Cyri filium, ex quo rex Cambyses cum exercitu in

Ægyptum est profectus, nondum vidi: sed Magus, quem domus suæ

procuratorem Cambyses constituit, hic mihi mandata hæc dedit, dicens

Smerdin esse, Cyri filium, qui, ut ea ad vos perferrem, imperasset.»

(3) Hæc illis homo iste dixit, a veritate nihil discedens. Tum

Cambyses: «Tu quidem, Prexaspes, ait, ut vir bonus mandata mea

exsecutus, culpam effugisti: at quis tandem ille fuerit Persarum, qui

Smerdis nomen invadens, adversus me insurrexit?» (4) Cui ille,

«Equidem, rex, mihi videor, inquit, intelligere quid hoc rei sit. Magi

sunt qui tibi insurrexerunt, tum is quem tu procuratorem domus tuæ

reliquisti, Patizithes, tum hujus frater Smerdis.»

LXIV. Ibi tunc, audito Smerdis nomine, veritas quum dictorum tum

insomnii animum percutit Cambysis, cui per somnum visum erat nunciare

aliquem sibi, Smerdin, regio in solio sedentem, capite cœlum tetigisse.

(2) Itaque intelligens, frustra se perdidisse fratrem, deploravit

Smerdin: et postquam universam suam calamitatem deplorarat

lamentatusque erat, in equum insiliit; in animo habens quam celerrime

posset, Susa adversus Magum ducere exercitum. (3) At, dum in equum

insilit, de vagina gladii fungus (_extremæ vaginæ claustrum_) decidit;

et nudatus gladius femur feriit. (4) Vulneratus igitur Cambyses eadem

parte, qua ipse antea deum Ægyptiorum Apin percusserat, quum letale

vulnus accepisse sibi videretur, quæsivit quodnam nomen esset oppido.

Et illi Ecbatana dixerunt. (5) Erat ei autem superiori tempore oraculi

responsum ex Buto urbe adlatum, Ecbatanis illum moriturum: unde sibi

persuaserat, Ecbatanis Mediæ, ubi ei rerum omnium summa erat, senem

sese vita functurum; at nimirum Ecbatana Syriæ dixerat oraculum. (6)

Itaque, postquam tunc percunctatus oppidi nomen cognovit, consternatus

calamitate quæ et ex Mago ei imminebat, et ex vulnere, resipuit;

intelligensque oraculi responsum, ait: «Hic loci fatale est vitam

finire Cambysen, Cyri filium.»

LXV. Neque tunc plura; sed deinde, interjectis fere viginti diebus,

convocatis ad se spectatissimis qui aderant Persarum, hæc ad eos verba

fecit: Eo redactus sum, o Persæ, ut rem vobis eam, quam omnium maxime

occultavi, debeam aperire. (2) Quum in Ægypto essem, vidi nocturnam

visionem, quam utinam numquam vidissem! Visum erat mihi, venientem domo

nuncium renunciare, Smerdin, regio in solio sedentem, capite cœlum

tetigisse. (3) Itaque veritus, ne imperium mihi a fratre raperetur,

properantiora feci quam prudentiora: nec enim naturæ hominis datum est,

avertere id quod sit eventurum: ego vero fatuus Prexaspen Susa mitto,

qui Smerdin interficiat. (4) Quo tanto admisso facinore, securus vitam

egi, nullo pacto cogitans fore, ut, sublato Smerdi, alius quisquam

hominum mihi insurgat. Sed ab ejus quod futurum erat notione prorsus

aberrans, præter jus et fas fratrem occidi, et nihilo minus regno sum

privatus. Smerdis enim Magus fuit, quem contra me insurrecturum esse

deus insomnii viso mihi significaverat. (5) Patratum igitur a me

facinus est; vosque sic existimate, non amplius in vivis esse Smerdin,

Cyri filium: sed Magi vobis regiam occuparunt, is quem ego procuratorem

domus meæ reliqui, et frater eius Smerdis. (6) Jam, quem maxime

oportuerat vicem meam, qui hæc indigna a Magis patior, ulcisci; is

nefaria cæde, a proximis suis patrata, vitam finivit. Qui quum amplius

non sit, secundo loco, id quod reliquum est, ut vos, Persæ, quæ nunc,

quum vitam finio, mihi a vobis fieri volo, moneam summa me necessitas

urget. (7) Nempe hoc vobis, deos regios obtestatus, injungo, quum in

universum cunctis, tum maxime his qui ex Achæmenidum stirpe adestis, ne

principatum ad Medos iterum redire patiamini; sed, sive illi dolo eum

obtinuerunt, dolo eis eripiatis; sin vi quadam illum sibi pararunt, vi

et armis recuperetis. (8) Atque, hoc quidem si feceritis, et terra

vobis fructum ferat, et uxores et greges uberem edant prolem, et

libertate in omne futurum tempus fruamini! Sin non recuperaveritis

principatum nec conati fueritis recuperare, contraria horum vobis ut

fiant precor, et hoc amplius, ut Persarum unicuique finis vitæ, qualis

mihi, eveniat.» Simul hæc locutus Cambyses universam suam sortem

deploravit.

LXVI. Tum Persæ, regem videntes edere ploratum, universi quidquid

vestium habebant, discerpere, immensumque edere ejulatum cœperunt. (2)

Et haud multo post, carie corroso osse, et in putredinem abeunte

femore, e vivis ereptus est Cambyses, Cyri filius, postquam annos

omnino septem et quinque menses regnaverat, nec ullam prolem, neque

masculam, neque femineam, reliquerat. (3) At qui aderant Persæ

persuadere sibi nullo pacto potuerunt, Magos rerum esse potitos; sed

Cambysen existimarunt calumniæ caussa hæc dixisse quæ de morte Smerdis

dixerat, quo Persicum omne genus ad bellum adversus illum concitaretur.

(4) Hi igitur existimabant, Smerdin Cyri filium regnum occupasse: nam

præfracte etiam negabat Pexaspes, a se interfectum esse Smerdin; nec

enim tutum ei erat, mortuo Cambyse fateri, Cyri filium ipsius manu

periisse.

LXVII. Magus igitur, mortuo Cambyse, secure regnavit, usurpans

cognominis Cyri filii nomen Smerdis, per septem menses, qui Cambysi ad

complendum octavum annum defuerunt: intra quod tempus cunctos imperio

Persarum subjectos ingentibus adfecit beneficiis, ita ut eumdem mortuum

desiderarent omnes Asiæ populi, ipsis Persis exceptis. Dimissis enim

per omnes, quibus imperavit, populos præconibus Magus edixerat, per

triennium immunes fore omnes, quum a milita, tum a tributo. Atque hoc

edictum protinus promulgaverat, simulatque insurrectione facta iniit

regnum.

LXVIII. At octavo mense, quisnam esset, tali modo compertum est. Fuit

Otanes, Pharnaspis filius, genere et opibus par ei qui primus esset

inter Persas. Hic Otanes primus suspectum habuit Magum; non esse

Smerdin Cyri filium, sed eum qui erat, inde conjiciens, quod numquam ex

arce egrederetur, nec ullum ex nobilibus Persis in conspectum suum

vocaret. (2) Ea suspicione ductus, hocce instituit facere. Filiam ejus,

cui Phædyma nomen erat, in uxoribus habuerat Cambyses: eamdemque

perinde tunc Magus habebat, cum eaque pariter atque cum aliis Cambysis

uxoribus consuetudinem habebat. (3) Ad hanc igitur filiam suam misit

Otanes, quærens ex ea, quisnam homo esset cum quo concumberet: utrum

Smerdis Cyri filius, an alius quispiam? Cui illa responsum remisit,

nescire se; neque enim Cyri filium Smerdin umquam vidisse, nec scire

quis sit cum quo concumbat. (4) Tum iterum ad eamdem mittens Otanes,

ait: «Si Smerdin Cyri filium non nosti, at tu ab Atossa percunctare,

quonam cum viro et illa concumbat et tu! nam illa utique fatrem novit

suum.» (5) Respondit ad hæc filia: «Neque Atossæ ego possum in

colloquium venire, neque alii ulli mulieri ex his quæ mecum hic una

habitant: nam simulatque hic homo, quisquis est, occupavit regnum,

disseminavit nos, alii aliam sedem adsignans.»

LXIX. Hæc audienti Otani magis etiam manifesta facta res est. Itaque

tertio ad illam nuncium mittit, his verbis: «Oportet te, filia, quum

bene nata sis, periculum suscipere quodcumque pater te jubet. Quodsi

enim hic non est Cyri filius Smerdis, sed is quem ego esse existimo;

non debet ille, quod tecum concumbat et Persarum teneat imperium,

impune ferre, sed meritam luere pœnam. (2) Nunc igitur fac hocce:

quando tecum cubuerit, tuque eum somno sopitum intellexeris, palpa ejus

aures. Quodsi compertus fuerit aures habere, puta te cum Cyri Smerdi

concumbere: sin aures eum non habere deprehendes, magus Smerdis est

quicum concumbis.» (3) Ad hæc renunciari Phædyma jubet, ingens se adire

periculum, si id faciat. Si forte enim aures ille non habeat, ipsa

autem deprehendatur palpans, satis se scire, fore ut ab illo

trucidetur: attamen imperata facturam. (4) Sic illa, hoc se effecturam,

patri recepit. Mago autem huic Smerdi Cyrus, Cambysis filius, tum

regnans, graviorem quamdam ob culpam præcidi aures jusserat. (5) Hæc

igitur Phædyma, Otanis filia, cuncta exsequens quæ patri receperat,

quum ad illam rediisset ordo intrandi ad Magum (per vices enim apud

Persas uxores ad maritum intrant), cubiculum ingressa cum eo concubuit:

et postquam gravi somno Magus sopitus erat, aures ejus palpavit. (6)

Utque haud ægre, sed facillime, cognovit auribus carere hominem,

simulatque dies adfuit, ad patrem misit, remque ei significavit.

LXX. Tum Otanes, adsumpto Aspathine et Gobrya, primariis inter Persas

viris, maximeque idoneis quibus fidem haberet, totam rem his enarravit:

atque hi etiam ipsi suspicati erant, ita se rem habere. Quibus quum

deinde rationes suas exposuisset, adsentati sunt ambo. (2)

Constitueruntque hi tres, ut ipsorum quisque unum virum Persam, cui

maxime fidem haberet, sibi legeret socium. Adsciscit igitur Otanes pro

sua parte Intaphernem; Gobryas, Magabazum; Aspathines, Hydarnen. Ita

quum sex essent, advenit Susa Darius, Hystaspis filius, ex Perside

veniens, cui regioni pater ipsius erat præfectus. Qui ubi advenit,

placuit reliquis sex Persis Darium etiam socium sibi adsciscere.

LXXI. Hi septem igitur congressi, fidem sibi dant invicem, et sermones

conferunt. Ubi ad Darium venit ordo sententiæ dicendæ, ait ille: «Ego

hoc solus cognitum habere putabam, regnare Magum, et vita excessisse

Smerdin, Cyri filium: atque ad hoc ipsum dedita opera huc me contuli,

ut mortem Mago pararem. Quandoquidem vero accidit, ut et vos rem

compertam habeatis, non ego solus; videtur mihi res e vestigio

peragenda, neque differenda: nec enim hoc melius fuerit.» (2) Ad hæc

Otanes: «O fili Hystaspis, ait, forti viro patre genitus es; et videris

ostendere, te nihil esse patre inferiorem. Verumtamen hanc rem noli ita

præpropere et inconsulto adgredi; sed consideratius illam capesse.

Plures simus oportet, et sic demum rem adgredi.» (3) Tum Darius: «Viri

qui hic adestis, inquit, si ea ratione utemini quæ ab Otane est

proposita, scitote pessime vos esse perituros. Deferet enim aliquis rem

ad Magum, privatim sibi lucrum quærens. (4) Debebatis quidem maxime vos

soli, re inter vos deliberata, hæc conficere: quoniam vero ad alios

plures eam referre placuit vobis et mecum quoque communicastis, aut hoc

ipso die rem exsequamur, aut scitote, si hunc unum diem siveritis

elabi, non alium accusatorem me præventurum esse, sed me ipsum nomina

vestra ad Magum esse delaturum.»

LXXII. Ita ardentem Darium videns Otanes: «Quoniam igitur, inquit, adeo

propere rem nos exsequi cogis, nec differre pateris; age dic nobis

ipse, quonam pacto intrabimus regiam, illosque adgrediemur? Custodias

enim esse dispositas tu etiam ipse (puto) nosti, si non visu, auditu

certe: quas quo pacto superabimus?» (2) Cui Darius respondit: «Multa

sunt, Otanes, quæ verbis non facile est demonstrare, sed re ipsa atque

opere: sunt rursus alia, verbis quidem expeditu facilia, sed unde

factum nullum præclarum exsistit. (3) Nostis autem vos, per dispositas

illas custodias non ulla posse difficultate transiri. Quum enim simus

hac dignitate viri, nemo non transire nos patietur, partim reverentia

nostri ductus, partim forte etiam timore. Præterea vero ego ipse

prætextum maxime speciosum habeo, quo intremus; dicens ex Perside me

adesse, velleque quidpiam, quod a patre mihi mandatum sit, regi

significare. (4) Etenim, ubi mendacium aliquod dicendum est, dicatur.

Eodem enim tendimus, et mendaces, et veraces: hi falsum dicunt, quando

falsa persuadendo commodum aliquod sunt percepturi; illi vera

loquuntur, ut per veritatem lucrum quoddam faciant, utque majus aliquid

illis dehinc committatur. (5) Ita, diversas vias sequentibus, idem

nobis finis propositus est. Si nihil commodi exspectaretur; eadem

ratione alter (_homo mendax_) qui verum loquitur (_lucri caussa_),

mentiretur; alter (_verax_) qui mentitur (_commodi caussa_), verum

dicturus erat. (6) Quisquis ergo ex portarum custodibus ultro nos

admiserit, is posthac fructum facti percipiet; qui vero se nobis

opponere conabitur, is eo ipso hostis declaratus esto, nosque deinde vi

penetrabimus intus, et opus adgrediemur.»

LXXIII. Post hæc Gobryas, «Umquamne, inquit, viri amici, honestius

possemus recuperare imperium, aut, si recipere illud non licuerit

nobis, honestius mori, quam nunc, ubi nobis, viris Persis, Medus homo

Magus imperat, isque mutilatus auribus? (2) Et quicumque vestrûm

ægrotanti adfuistis Cambysi, utique meministis, puto, quæ ille, quum

finiret vitam, injunxit Persis imprecatusque est non connitentibus

recuperare imperium: quæ nos tunc quidem non admittebamus, sed per

calumniam dici a Cambyse putabamus. (3) Nunc igitur censeo, Dario esse

obtemperandum, neque ex hoc cœtu aliorsum discedendum, nisi recta

adversus Magum.» Hæc[TR5] dicenti Gobryæ omnes sunt adsensi.

LXXIV. Dum hi ita deliberabant, per idem tempus accidit forte hocce.

Placuerat deliberantibus Magis, amicum sibi conciliare Prexaspen, tum

quoniam indigna ille erat passus a Cambyse, qui filium ejus sagitta

transfixum interfecerat; tum quod unus idem mortem noverat Smerdis,

Cyri filii, quippe qui sua manu eum occidisset; præterea quod summo in

honore erat apud Persas. (2) His igitur rationibus inducti, vocatum ad

se Prexaspen, operam dederunt ut amicum sibi adjungerent, fide data et

juramentis eum obstringentes, apud se habiturum nec ulli homini

aperturum malam fraudem qua illi adversus Persas uterentur; pollicentes

ei, infinitis modis cumulate se eum remuneraturos. (3) Id quum se

facturum Prexaspes recepisset, sicut ei persuadere conati erant Magi,

secundo loco aliud ei proposuerunt: convocaturos se, aiebant, universos

Persas sub regiæ muris, illumque jusserunt conscensa turri concionari,

regi illos a Smerdi, Cyri filio, nec ab alio. (4) Hoc ei mandabant, ut

qui summa fide esset apud Persas, quique sæpe professus esset vivere

Smerdin, Cyri filium, cædemque illius pernegasset.

LXXV. Postquam et hoc se facturum Prexaspes dixit, Magi, convocatis

Persis, jusserunt eum conscendere turrim, et concionari. (2) At ille

quidem, quæ ab his rogatus erat, eorum ultro oblitus, exordio sumpto ab

Achæmene, genus recensuit Cyri; et postquam ad hunc descendit oratio,

ad extremum beneficia omnia a Cyro in Persas collata commemoravit. (3)

Quibus expositis, aperuit veritatem, quam adhuc a se occultatam esse,

ait, quum non tutum sibi fuisset, id quod factum sit edicere; in

præsentia autem necessitate se cogi, ut verum declaret. Dixit igitur,

se ipsum, coactum a Cambyse, Smerdin Cyri filium necasse, et Magos esse

qui nunc regnum teneant. (4) Denique multa imprecatus Persis, ni regnum

recuperarent, pœnasque a Magis sumerent, de turri se præcipitem

dejecit. Hunc finem Prexaspes habuit, quum per totam vitam spectata

fide vir fuisset.

LXXVI. Septem quos dixi Persæ, postquam decreverunt protinus adgredi

Magos, neque rem differre, perrexerunt deos precati, prorsus ignari

eorum quæ circa Prexaspen acta erant. Sed dimidium viæ progressi, rem

illam comperiunt. (2) Itaque de via declinantes, quid faciendum sit

iterum inter se deliberant: et Otanes quidem cum sociis, omnino

differendum inceptum censuit, neque in hac rerum perturbatione

adgrediendum: Darius vero cum suis, protinus eundum esse et exsequendum

decretum sine dilatione ulla. (3) Qui dum inter se altercantur,

adparent septem accipitrum paria, insectantium duo paria vulturum,

vellicantiumque ea et fodicantium. Quibus conspectis, septemviri cuncti

collaudant Darii sententiam et ad regiam pergunt, hoc augurio freti.

LXXVII. Qui ubi ad portas venerunt, accidit id quod Darius pro

sententia dixerat: custodes reveriti primarios ex Persis viros, ac

nihil ejusmodi ab eis factum iri suspicati, transire eos passi sunt,

veluti divinitus missos; neque quisquam eos interrogavit. (2) Postquam

vero in aulam progressi sunt, incidunt in eunuchos quorum munus est

nuncios ad regem deferre: hique ex eis, quid velint, cujus rei caussa

veniant, quærunt; simulque portæ custodibus, quod eos admiserint, minas

intentant, denique progredi volentes septemviros prohibent. (3) At

illi, sese invicem cohortati, strictis gladiis, hos qui illo ipsos loco

prohibere conantur, e vestigio transfigunt, et cursu in virorum

conclave contendunt.

LXXVIII. Erant forte tunc intus Magi ambo; et de his quæ a Prexaspe

acta erant consultabant. Qui ubi eunuchos viderunt consternatos

clamantesque, vicissim et ipsi exsiluerunt ambo; et, postquam

cognoverunt quid rei esset, ad vim et impetum se convertêre. (2) Alter

raptim arcum capit, hastam alter prehendit: committiturque ibi pugna.

Et is quidem, qui arcum sumpserat, cominus instantibus hostibus, nihil

in eo præsidii invenit: alter vero, hasta se defendens, primum

Asphathinen percussit in femur, tum Intaphernem in oculum; et oculum

quidem ex vulnere amisit Intaphernes, nec tamen mortuus est. (3) Dum

alter ex Magis hos vulnerat, interim alter, quum ei arcus nihil

prodesset, esset autem cubiculum conclavi contiguum, in hoc confugit,

januam clausurus. Sed duo ex septemviris, Darius et Gobryas, simul

irrumpunt, et Magum Gobryas medium corripit: quo facto colluctantibus

adstans Darius, ferire cunctatur, quippe in tenebris res gerebatur,

cavens ne Gobryam feriat. (4) Quem ille ita otiosum videns adstantem,

«Quidni manu, inquit, uteris?» cui Darius, «Tibi, ait, consulens, ne te

feriam.» Et Gobryas, «Etiam per ambo adige, inquit, ferrum!» Cui parens

Darius ferrum adegit, et forte fortuna Magum transfixit.

LXXIX. Interfectis Magis, abscissisque eorum capitibus, duo vulnerati

ex septemviris ibi relinquuntur, quum infirmitatis caussa, tum arcis

custodiendæ: reliqui quinque, capita Magorum gestantes, foras currunt,

ingentem clamorem strepitumque cientes; convocatisque Persis, quid

gestum sit, exponunt, capitaque ostendunt; simul, quicumque eis obvius

fit de Magorum genere, hunc interficiunt. (2) Tum Persæ, cognita

Magorum fraude et re a septemviris gesta, æquum et ipsi censuere paria

facere; strictisque gladiis, ubicumque Magum quemdam offenderent, hunc

trucidabant: ac, nisi superveniens nox eos inhibuisset, nullum Magum

reliquum erant facturi. (3) Hunc diem publice colunt Persæ maxime

dierum omnium, eoque die ingens celebrant festum, quod Magophonia

(_quasi dicas Magicidium_) a Persis vocatur; quo die nulli Mago licet

in publicum prodire, sed intra domos suas Magi cuncti se continent illo

die.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 18 / 55 段