Græci quippe narrant, commisisse Cambysen, spectante uxore illa,
catulum leonis cum canis catulo; qui quum a leonis catulo vinceretur,
alium catulum caninum, qui fuisset hujus frater, rupta catena, illi
opem tulisse; atque ita canes, quum duo essent, leonem superasse. Hæc
spectantem Cambysen delectatum esse; illam vero, adsidentem, fudisse
lacrimas. (2) Id animadvertentem Cambysen quæsisse ex ea, cur fleret;
et illam respondisse, flere se, quod catulum videns opem ferentem
fratri, meminisset Smerdis, cogitassetque neminem esse qui illi esset
opem laturus. (3) Hoc igitur ob dictum interfectam illam a Cambyse esse
aiunt Græci. Ægyptii vero narrant, quum mensæ ambo adsiderent, mulierem
sumta lactuca folia circumcirca decerpsisse, tum ex marito quæsisse,
sitne integra lactuca; an cui folia decerpta sint, pulcrior? Quumque
is, integram, dixisset; reposuisse illam, «Atqui tu hanc imitatus es
lactucam, Cyri domum circumcidens.» Et illum, ira incensum, calce pedis
ei, prægnans quum esset, insultasse; et illam abortu facto mortuam esse.
XXXIII. Ita in quos sæviit Cambyses, in furorem actus sive propter Apin
nimirum, sive alio casu, quales multæ calamitates accidere hominibus
solent: nam etiam a pueris gravi morbo dicitur Cambyses adfectus
fuisse, quem sacrum morbum nonnulli vocant. Itaque non erat
dissentaneum, ut, corpus quum gravi morbo laboraret, ne mens quidem
sana esset.
XXXIV. In reliquos vero Persas hæc alia furoris edidit exempla.
Prexaspen, quem maximo in honore habebat, qui nunciorum ad regem
perferendorum munere fungebatur, cujus etiam filius pincerna regis
erat, qui et ipse haud exiguus honor est; illum igitur sic adlocutus
fertur: «Dic mihi, Prexaspes; qualem me virum esse existimant Persæ? et
quos de me habent sermones?» (2) Tum illum respondisse: «Domine, cætera
omnia, magnifice laudaris: sed vino aiunt te nimium indulgere.» Quæ
quum ille de Persis dixisset, ira incensum regem hæc reposuisse: «Ergo
nunc me Persæ dicunt vino deditum desipere, nec mentis esse compotem!
igitur priores illorum sermones mendaces fuerunt.» (3) Superiore quippe
tempore, quum adsiderent ei Persæ atque etiam Crœsus, quæsierat ex his
Cambyses, qualis vir ipse videretur esse, cum patre Cyro collatus! et
illi responderant, esse patre superiorem: quippe non modo possidere
quæcumque Cyrus obtinuisset, sed et insuper Ægyptum et mare tenere. (4)
Hæc Persæ dixerant; Crœsus vero quum adesset, nec ei placeret ista
comparatio, his verbis Cambysen erat adlocutus: «Mihi quidem, o Cyro
nate, non videris similis esse patri, quum filium nondum habeas qualem
te ille reliquit.» Quibus auditis delectatus Cambyses erat, Crœsique
laudaverat judicium.
XXXV. Horum igitur tunc recordatum illum, iratum dixisse Prexaspi: «Tu
nunc cognosce ipse, verumne dicant Persæ, an istud dicentes desipiant
ipsi: quodsi enim filii tui in atrio stantis, conjecta sagitta, medium
feriero cor, constabit nugas dicere Persas; sin aberravero, dic vera
loqui Persas, meque haud sana esse mente.» (2) His dictis, tetendisse
arcum; sagittaque feriisse puerum: qui ut cecidit, secari corpus
jussit, inspicique vulnus; et quum in cor intrasse sagittam esset
repertum, ridens et supra modum gavisus, patri pueri hoc dixit:
«Manifestum jam cognovisti, Prexaspes, non me insanire, sed desipere
Persas. Nunc vero dic mihi, quemnam tu nosti hominum omnium, qui ita ad
destinatum adigat sagittam?» (3) Prexaspes, furere hominem videns,
sibique timens ipsi, respondit: «Domine, equidem ne deum quidem ipsum
ita dextre ferire existimo.» Tum igitur hoc fecit Cambyses: alibi vero
deinde, Persarum primoribus pares duodecim, nulla idonea caussa
damnatos, vivos inverso capite terra jussit defodi.
XXXVI. Quæ quum ille patraret, æquum censuit Crœsus Lydus hisce illum
verbis monere: «O rex, ne omnia juventuti iræque indulgeas! sed contine
atque cohibe te ipse. Bona res est providentia: et sapientis est,
rectum consilium in tempore capere. (2) At tu viros occidis, cives
tuos, nulla idonea caussa damnatos; idemque pueros occidis. Quodsi
plura talia admiseris, vide ne a te deficiant Persæ. Mihi vero pater
tuus Cyrus injunxit, sæpe multumque hortatus, ut te monerem, tibique
consilium darem, quodcunque ex tuo commodo esse reperissem.» (3) Hoc
ille, benevolentiam significans, consilium Cambysi dedit; cui his
verbis rex respondit: «tu etiam mihi consilia dare audes! qui tam
præclare tuam administrasti patriam, præclareque patri meo consuluisti,
suadens illi, ut trajecto Araxe adversus Massagetas duceret, quum illi
in nostram terram vellent trajicere. Igitur et te ipsum perdidisti,
patriæ rebus male administratis; et Cyrum perdidisti, qui tuum secutus
est consilium. Sed male tibi hoc cesserit; jam pridem enim occasionem
aliquam adversus te nancisci cupiebam.» (4) His dictis, arcum
prehendit, sagittam in illum emissurus. At Crœsus conversus foras se
proripuit et Cambyses, quum ferire illum non potuisset, famulis
imperavit ut prehensum occiderent. (5) At famuli, qui ingenium illius
nossent, occultant Crœsum, hæc secum reputantes, si dati mandati
pœniteret Cambysen, et desiderium Crœsi eum caperet, se producto illo
præmia servati illius accepturos; sin in sententia rex persisteret,
neque illum desideraret, tunc illum esse interfecturos. (6) Neque multo
post (sicut illi fere existimaverant) desideravit Cambyses Crœsum; quo
cognito famuli, superesse illum, regi nunciarunt. (7) Tum vero, gaudere
se quidem, ait Cambyses, quod Crœsus supersit; at illos, qui eum
servassent, non impune laturos, sed capite luituros. Quod et faciendum
mandavit.
XXXVII. Talia igitur Cambyses multa, dum Memphi morabatur, et adversus
Persas et adversus socios, furiosa patravit; præterea vetusta sepulcra
aperuit, et cadavera inspexit; atque etiam templum Vulcani ingressus,
simulacrum dei multis modis ludibrio habuit. Vulcani illud simulacrum
simillimum est Phœniciis Patæcis, quos Phœnices in proris triremium
circumferunt. Quos qui non vidit, ei ego significabo: est imitatio viri
pygmæi. (2) Ingressus vero etiam est Cabirorum templum, quod neminem
fas est ingredi, nisi sacerdotem: atque horum simulacra igne etiam
cremavit, multis ludificatus. Sunt autem hæc quoque similia Vulcani,
cujus filios aiunt esse Cabiros.
XXXVIII. Quibus ex omnibus fit mihi manifestum, furore magnopere actum
fuisse Cambysen: alioqui templis sacrisque populi ritibus non erat
illusurus. Nam si quis hominibus omnibus optionem proponeret sibi
eligendi ex omnibus institutis ea quæ optima viderentur, quilibet
eorum, re deliberata, domestica esset prælaturus: adeo quisque populus
suas leges longe esse optimas judicat. (2) Itaque verisimile non est,
alium hominem, nisi furiosum, talia ludibrio habere. Statuere autem ita
de suis legibus et institutis homines omnes, quum aliis multis
intelligi documentis potest, tum hocce. (3) Darius, postquam imperio
est potitus, convocatus Græcos qui ei aderant, interrogavit, quanam
pecuniæ proposita summa vellent mortuos parentes comedere. Et illi,
nulla conditione se id facturos, responderunt. (4) Idem deinde ex Indis
hos qui Calatiæ nominantur, qui parentes comedunt, ad se vocatos,
præsentibus Græcis, et per interpretes quid ageretur intelligentibus,
interrogavit, qua mercede in se reciperent, igne cremare mortuos
parentes. Et illi, alta voce exclamantes, meliora eum ominari
jusserunt. (5) Ita igitur hæc constituta sunt; recteque mihi Pindarus
videtur cecinisse, Morem majorum dicens regem esse omnium.
XXXIX. Quo tempore Cambyses Ægyptum bello adgressus est, per idem
tempus Lacedæmonii adversus Samum, et Polycratem, Æacis filium,
expeditionem susceperunt. Is quum insurrectione facta Samum occupasset,
primum trifariam distributam civitatem simul cum fratribus, Pantagnoto
et Sylosonte, administraverat: dein, altero occiso, et natu minore
Sylosonte insula ejecto, universam Samum imperio tenebat. Quo in
imperio cum Amasi, Ægypti rege, hospitium contraxit, dona ei mittens,
et vicissim ab illo accipiens. (2) Brevique tempore ita auctæ res erant
Polycratis, ut per universam Ioniam reliquamque Græciam celebrarentur.
Etenim quocumque cum exercitu proficisceretur, omnia ei feliciter
cedebant. Habebat autem centum actuarias naves quinquaginta remorum, et
mille sagittarios (_satellites_). (3) Cunctos circumcirca, nullo
discrimine facto, invadens, agebat ferebatque omnia. Nam amico, aiebat,
magis se gratificaturum, si ea, quæ eripuisset, eidem restitueret, quam
si initio nihil eripuisset. Multas igitur insulas ceperat, multa item
continentis oppida: in his Lesbios, quum omnibus viribus Milesiis
auxilio essent profecti, navali pugna superatos cepit; qui deinde
universam fossam, murum Sami ambientem, vincti foderunt.
XL. Amasin non latebat, ingenti felicitate uti Polycratem; sed ea res
illi curæ erat. Quum vero etiam multo magis augeretur prospera illius
fortuna, misso libello hæc ad eum perscripsit: (2) «Amasis Polycrati
hæc dicit. Jucundum utique est intelligere, virum amicum et hospitem
bene agere. At mihi non placent tuæ res nimium secundæ, ut qui norim,
invidum esse numen: ac fere cupio, ut et ego et hi qui mihi curæ sunt,
partim quidem prospero utamur rerum successu, partim vero etiam
nonnihil offendamus; atque ita potius vitam transigamus, variante
fortuna, quam usquequaque simus felices. (3) Neminem enim novi aut
fando audivi, quin, postquam usquequaque prospera usus est fortuna,
postremo pessimum funditus finem habuerit. Tu ergo, meum secutus
consilium, adversus illam tuam nimiam felicitatem fac hocce: cogita
quid sit quod habeas quod maximi tibi sit pretii, et quo amisso summa
animi ægritudine adfectum te iri existimes; atque ita illud abjice, ut
inter homines non amplius compareat. (4) Quodsi posthac tibi res
secundæ jam non per vices, cum ipsis infortuniis eventuræ sunt, fac ut
rebus tuis hac ratione, quam tibi proposui, medearis.»
XLI. His perlectis Polycrates, intelligens bene se monere Amasin,
quæsivit quidnam esset ex suis cimeliis, cujus jactura maximam animo
suo ægritudinem, esset adlatura; et, rerum suarum inita ratione, hoc
reperit: erat ei annulus signatorius, quem gestabat, auro vinctus, e
smaragdo lapide, Theodori opus Samii, Teleclis filii. (2) Hunc annulum
abjicere secum constituens, fecit hæcce: actuariam navem quinquaginta
remorum hominibus complevit; quam postquam et ipse conscendit, jussit
illos in altum enavigare: quumque procul ab insula abessent, detractum
de manu annulum, conspicientibus cunctis qui in navi erant, in mare
projecit. Hoc facto, retro navigavit: et postquam domum rediit, in
mœrore versatus est.
XLII. At quinto aut sexto exinde die res ei accidit hujusmodi. Homo
piscatoriam exercens, quum ingentem pulcrumque cepisset piscem,
Polycrati eum voluit dono dare: itaque ad fores regis illum ferens, ait
velle se Polycrati in conspectum venire. Quod ubi illi contigit,
offerens piscem dixit: «Hunc, rex, postquam ego cepi, non judicavi in
forum rerum venalium esse ferendum, quamvis simo homo manu mea victum
quærens; sed visus est mihi te tuoque imperio dignus: tibi igitur illum
adfero donoque.» (2) His verbis delectatus Polycrates, in hunc modum
homini respondit: «Recte utique fecisti, ac duplicem tibi habeo
gratiam, et orationis tuæ, et doni caussa: teque ad cœnam vocamus.»
Piscator, magni hæc faciens, domum abiit: famuli vero, dum piscem
dissecant, reperiunt in ejus ventre annulum Polycratis. (3) Quem ut
viderunt, protinus correptum, gaudio perfusi, ad Polycratem deferunt,
dant nunciantque quo pacto repertus sit annulus. Tum Polycrates, quum
subiret mentem ejus cogitatio rem esse divinam, conscripsit in libello
omnia, quæ et ipse fecisset, et quæ sibi inde accidissent: libellumque
illum in Ægyptum dedit perferendum.
XLIII. Amasis, lecto libello quem ad illum Polycrates miserat,
intellexit, fieri non posse ut homo hominem e casu futuro eripiat, et
male vitam finiturum esse Polycratem, cui feliciter omnia cedant,
quique etiam, quæ abjecit, rursus inveniat. (2) Itaque misso Samum
præcone, dissolvere se dixit hospitium. Id autem ea caussa fecit, ne,
si ingens et gravis calamitas Polycrati accidisset, ipse mœrore
adficeretur hospitis caussa.
XLIV. Adversus hunc igitur Polycratem, rebus omnibus felicem, bellum
moverunt Lacedæmonii, auxilio vocati a Samiis illis, qui deinde
Cydoniam in Creta insula coloniam condiderunt. (2) Scilicet, quo
tempore Cambyses, Cyri filius, copias adversus Ægyptum comparavit,
miserat Polycrates ad Cambysen, rogans ut etiam ad se Samum mitteret, a
seque copias peteret. (3) Quo audito, libenter Cambyses Samum miserat,
petens a Polycrate ut navales copias secum mitteret adversus Ægyptum.
Et ille e civibus selectos hos, quos novandarum domi rerum maxime
suspectos habebat, miserat cum quadraginta triremibus; mandans Cambysi,
ne hos remitteret.
XLV. Jam dicunt alii, Samios hos a Polycrate missos, in Ægyptum non
pervenisse; sed quum ad Carpathum navibus venissent, re deliberata
statuisse non ulterius navigare: alii aiunt, venisse eos in Ægyptum,
ibique fuisse observatos, sed fuga inde evasisse. (2) Qui ubi Samum
renavigarunt, Polycrates cum navibus obviam profectus, prælium cum eis
commisit: qua ex pugna quum superiores discessissent hi reduces, in
insulam exscenderunt; at tunc, pedestri commisso prælio, victi
fugatique sunt, atque ita Lacedæmonem navigarunt. (3) Ac sunt quidem
qui dicant, hos ex Ægypto redeuntes devicisse Polycratem: quod, mea
quidem sententia, falsum est. Nihil enim opus fuisset Lacedæmonios
auxilio vocare, si satis virium ipsi habuissent, quibus Polycratem ad
deditionem compellerent. (4) Ad hæc minime est consentaneum rationi,
ut, cui et auxiliarium mercenariorum et propriorum satellitum magna
multitudo præsto erat, hic a redeuntibus Samiis, paucis numero, esset
devictus. (5) Præterea civium sibi subjectorum uxores et liberos,
navalibus inclusos, in promptu habuerat Polycrates, si illi cum
redeuntibus de proditione egissent, simul cum navalibus igne crematurus.
XLVI. Samii, a Polycrate ejecti, ut Spartam venerunt, deducti ad
magistratus, multa fecerunt verba, ut qui sollicite admodum orarent. At
illi, primo hoc eis dato concilio, responderunt: quæ prima dixissent,
ea se esse oblitos; quæ deinde, ea non intelligere. (2) Post hæc,
iterum admissi, saccum ferentes, nihil aliud dixerunt, nisi hæc verba,
Saccus farina indiget. Quibus Spartani responderunt, vocabulo Saccus
supersedere eos potuisse: opem vero ferre decreverunt.
XLVII. Deinde Lacedæmonii, rebus omnibus paratis, exercitum Samum
miserunt: idque, ut quidem Samii dicunt, fecerunt remuneraturi
beneficium, quandoquidem ipsis superiore tempore Samii navibus opem
tulissent adversus Messenios: ut vero Lacedæmonii aiunt, non tam Samiis
precantibus opem laturi expeditionem hanc susceperunt, quam punire
illos cupientes, quod craterem rapuissent, ad Crœsum a se missum,
itemque thoracem, quem Lacedæmoniis dono miserat Amasis, rex Ægypti.
(2) Nam et thoracem illum, superiore anno quam craterem, Samii
rapuerant. Lineus is thorax erat, multis intextis figuris ornatus ex
auro et lana xylina (_sive_ gossypio): quod vero miratu dignum est,
filum thoracis quodlibet, quum tenue ipsum sit, in se continet fila
trecenta et sexaginta, conspicua cuncta. Alius huic simillimus est,
quem Lindi idem Amasis Minervæ dedicavit.
XLVIII. Operam autem suam ad hanc contra Samum expeditionem, ut
susciperetur, studiose etiam contulerunt Corinthii. Etenim adversus hos
quoque contumeliam admiserant Samii proxima ante hanc expeditionem
ætate, per idem tempus quo crater raptus est. (2) Periander, Cypseli
filius, trecentos pueros principum ex Corcyræis virorum Sardes at
Alyatten miserat castrandos. Quos pueros qui ducebant Corinthii quum ad
Samum adpulissent, cognita caussa Samii cur Sardes illi ducerentur,
primum monuerunt pueros, ut templum tangerent Dianæ: deinde, quum a
templo abstrahi supplices hos non paterentur, Corinthii autem eisdem
alimenta negarent, festos dies instituerunt Samii, quos etiam nunc
eodem modo celebrant: (3) ingruente nocte, quam diu aderant supplices
pueri, choros agebant virginum juvenumque, constituta lege, ut, illis
qui choris interessent, bellaria secum ferrent ex sesamo et melle
confecta, ut ea pueri Corcyræis rapta comederent. (4) Idque tam diu ita
fecerunt, donec custodes puerorum Corinthii, illis relictis, abierunt:
tunc vero pueros Corcyram Samii reduxerunt.
XLIX. Jam, si mortuo Periandro amicitiam Corinthii cum Corcyræis
coluissent, non illi hanc ob causam socii erant futuri expeditionis
contra Samum susceptæ. Nunc, ex quo coloniam in insulam illam
deduxerant, perpetuo mutuæ inter utrosque durant dissensiones. (2)
Itaque illam ob caussam Samiis Corinthii succensebant. Miserat autem
Sardes Periander castrandos pueros ex principum Corcyræorum familiis
lectos, pœnam ab illis sumpturus: nam priores Corcyræi nefarium facinus
in ipsum admiserant.
L. Scilicet postquam uxorem suam Melissam Periander occidit, ad priorem
hanc calamitatem alia ei supervenit hujusmodi. Erant ei ex Melissa duo
filii, alter septemdecim annos natus, alter octodecim. (2) Hos avus
maternus Procles, Epidauri tyrannus, ad se vocatus, benigne excepit,
uti par erat ex ipsius filia natos. Quos ubi a se dimisit; dum illos
deducit, ait: «Nostis ne, filii, quis matrem vestram occiderit?»
(3)[TR4] Hujus verbi frater natur major nullam habuit rationem: minor
vero, cuinomen erat Lycophron, hoc audito, tanto est mœrore adfectus,
ut, quum Corinthum rediisset, patrem, ut qui matrem suam occidisset,
nec salutaret, nec compellantem vicissim adloqueretur, nec interroganti
responderet quidquam. Ad extremum, ira incensus Periander domo eum
ejecit.
LI. Hoc ejecto, quæsivit ex majore natu, quid cum ipsis avus
disseruisset. Et ille exposuit, quam benigne ipsos excepisset; verbi
autem illius, quod Procles eis, quum dimitteret, dixerat, nullam fecit
mentionem, ut qui illud in animum non admodum admisisset. (2) At pater,
fieri prorsus non posse, ait, quin aliquid ipsis avus suggesserit; et
percontari institit. Tum recordatus juvenis, id quoque dixit. (3) Quod
quum advertisset Periandri animum, nulla porro indulgentia uti
decrevit; et ubicumque vitam agebat puer a se ejectus, ad eos misit
nuncium, qui ipsius verbis illis diceret, ne ædibus puerum reciperent.
(4) Itaque inde ejectus quoties in aliam se domum recepisset, ex hac
pariter expellebatur, quum recipientibus Periander minaretur
imperaretque ut domo illum prohiberent. Pulsus igitur ex alia, ad aliam
sodalium domum confugiebat: hique eum, ut qui Periandri filius esset,
quamvis timentes, tamen receperunt.
LII. Ad extremum publico præconio Periander edixit, quisquis eum domo
recepisset, aut sermones cum eo miscuisset, eum sacram mulctam (quam
eodem edicto definiebat) Apollini debiturum. Ex hoc igitur edicto nemo
amplius vel colloqui cum eo vel in domum recipere voluit: atque etiam
ipse ne tentare quidem dignatus est rem vetitam; sed manens in
proposito, volutabatur in porticibus. (2) Quarto dein die conspicatus
illum Periander illuvie et inedia male adfectum, miseratus est puerum,
et propius accedens, remissa ira, his verbis est adlocutus: «Utrum, o
fili, optabilius est tibi, hic status quo nunc es, an ut regnum et
reliqua bona, quibus ego fruor, accipias, ea conditione ut te patris
animo adcommodes? (3) Quum sis filius meus et opulentæ Corinthi rex,
vitam elegisti errabundi mendici, obsistens et irascens ei cui minime
fas erat. Quodsi in domo nostra accidit calamitas, ex qua suspicionem
adversus me concepisti; mihi illa accidit, et in me cadit maxima ejus
pars, quandoquidem ipse illam interfeci. (4) Tu vero, cogitans quanto
præstet invidiam movere quam misericordiam, simulque quale sit
succensere parentibus et superioribus, domum abi.» His verbis eum
inhibere conanti patri nihil alius puer respondit, nisi debere illum
sacram mulctam deo, ut qui ipsum sit adlocutus. (5) Tum intelligens
Periander, insanabile et invictum esse pueri malum, instructa navi e
conspectu suo illum Corcyram misit, quæ et ipsa imperio ejus erat
subjecta. (6) Dimisso vero puero, Proclem socerum bello petiit, ut qui
præcipuus præsentium rerum auctor fuisset: cepitque Epidaurum, et ipsum
Proclem, eumque vivum in custodia tenuit.
LIII. Procedente tempore, postquam consenuit Periander, animadvertitque
non posse se amplius res publicas inspicere et administrare, Corcyram
misit, et Lycophronem ad suscipiendum regnum vocavit; nam majori natu
filiorum videbat non inesse ejus rei facultatem, sed manifesto hebetius
in eo ingenium agnoscebat.(2) At Lycophron hominem, qui ei hunc nuncium
adferebat, ne responsione quidem ulla dignatus est. Tum Periander,
magna cura juvenem amplectens, iterum ad eum misit sororem, filiam
suam, ratus huic illum maxime obsecuturum. (3) Quæ quum advenisset,
dixissetque: «Visne, juvenis, aliorum in manus venire regnum, et
dissolvi domum patris tui potuis, quam ut ipse abeas, atque hæc teneas?
Abi domum, et desine te ipsum punire. (4) Sinistra res est obstinatio:
ne malum malo sanare coneris. Multi præponunt justioribus æquiora
lenioraque: multi jam item, materna quærentes, paterna perdiderunt. (5)
Lubrica res regnum est; multos tamen habet amatores, et ille jam senex
est et vigorem ætatis prætergressus: ne tua bona tradas aliis.» (6) Sic
illa, a patre edocta, verbis ad persuadendum maxime ideoneis fratrem
est adlocuta. At ille, nequaquam, ait, Corinthum se esse venturum, quam
diu patrem superesse cognovisset. (7) Quæ postquam illa renunciavit,
tertio Periander præconem misit, qui diceret, ipsum in Corcyram
venturum, illum autem Corinthum abire juberet ad regnum capessendum.
(8) Quam in conditionem quum consensisset adolescens, Periander parabat
Corcyram navibus proficisci, et filius Corinthum. At Corcyræi, his
rebus omnibus cognitis, ne in terram ipsorum Periander veniret,
interfecerunt juvenem. Hanc igitur ob causam de Corcyræis ultionem
Periander ceperat.
LIV. Jam Lacedæmonii, magna cum classe Samum profecti, urbem
oppugnarunt. Et murum adgressi, turrim in suburbio mari imminentem jam
transcenderant, quum, succurrente ipso Polycrate magna cum manu,
repulsi sunt. (2) Simul vero a superiore turri, quæ in dorso montis
erat, egressi sunt auxiliares, et ipsorum Samiorum ingens numerus: qui
postquam per exiguum tempus sustinuissent Lacedæmonios, fuga se
recipiunt; et illi insecuti, magnam cædem fecerunt.
LV. Quodsi, qui tunc adfuerunt Lacedæmonii, cuncti similes eo die
fuissent Archiæ et Lycopæ, capta fuisset Samus. Archias enim et
Lycopas, quum soli cum fugientibus Samiis intra mœnia irrupissent,
intercluso reditu, in urbe a Samiis interfecti sunt. (2) Equidem cum
tertio ab hoc Archia, cui et ipsi Archiæ nomen erat, Samii filio,
Archiæ nepoti, congressus sum Pitanæ, quo de populo erat: qui omnium
hospitum maxime Samios colebat, mihique dixit, patri suo nomen Samii
hac caussa fuisse impositum, quod illius pater Archias Sami fortissime
pugnans occubuisset: colere se autem Samios, aiebat, quoniam avus
ipsius publice a Samiis fuisset sepultus.
LVI. Sed Lacedæmonii, quum per quadraginta dies oppugnassent Samum,
neque quidquam profecissent, in Peloponnesum sunt reversi. (2) Fertur
autem fama, temere quidem sparsa, quæ ait, Polycratem magnum numerum
patriæ monetæ ex plumbo cusæ, sed deauratæ, illis dedisse; quo accepto
eos discessisse. Hæc prima est expeditio, quam in Asiam Lacedæmonii,
Doricæ stirpis populus, susceperunt.
LVII. Hi autem ex Samiis qui Polycratem bello erant adgressi, quum in
eo essent Lacedæmonii ut illos desererent, ipsi quoque abierunt et
Siphnum navigarunt. Pecunia enim indigebant: et florentes per id tempus
erant res Siphniorum, ut qui præ cæteris insulanis divitiis maxime
valebant; quippe in eorum insula metalla erant auri argentique, ita
quidem ut ex decima pecuniæ illius, quæ ibi conficitur, thesaurus
Delphis sit dedicatus, qui nihil cedit opulentissimis: ipsi vero, quæ
quotannis ex metallis redibant, ea inter se distribuebant. (2) Iidem,
quo tempore thesaurum illum struendum curarunt, quæsiverunt ex oraculo,
an præsentia bona per longum temporis spatium ipsis sint duratura.
Quibus Pythia hæc respondit: