IX. Postquam igitur nunciis, qui a Cambyse venerant, fidem dederat

Arabs, hæc est machinatus. Utres ex camelorum pellibus, aqua repletos,

vivis omnibus camelis imposuit; eisque in tractum aqua carentem actis,

exspectavit ibi Cambysen. (2) Hæc quidem maxime probabilis fama est:

oportet vero etiam minus credibilem, quia et ipsa fertur, memorare.

Fluvius est in Arabia magnus, cui Corys nomen, in Rubrum quod vocatur

mare se exonerans. (3) Ab hoc igitur fluvio Arabum regem, consutis

bubulis aliisque coriis, canalem duxisse aiunt ea longitudine, ut ad

aridum illum tractum pertineret, et per hunc canalem derivasse aquam;

in eodem autem illo tractu ingentes fodisse cisternas, quæ reciperent

aquam servarentque. Est autem via ab illo fluvio in hunc aridum tractum

duodecim dierum: derivasseque illum, aiunt, aquam per tres canales tria

diversa in loca.

X. Sed ad Pelusium quod vocatur ostium Nili castra habebat Psammenitus,

Amasidis filius, Cambysen exspectans. Nec enim in vivis amplius fuit

Amasis quo tempore Ægyptum cum exercitu Cambyses invasit: sed vita

functus erat, postquam quattuor et quadraginta annos regnarat, intra

quos nullum ei magnum aut grave incommodum acciderat. Mortuus

conditusque, sepultus erat in sepulcris quæ in templo ipse construenda

curaverat. (2) Regnante vero in Ægypto Psammenito, maximum sane

prodigium accidit Ægyptiis: pluerat Thebis Ægyptiis, quod numquam nec

ante nec post id tempus ad meam usque ætatem accidit, ut ipsi dicunt

Thebani. Nam in superioribus Ægypti omnino non cadit pluvia: at tunc

ipsis Thebis pluit stillatim.

XI. Persæ, transmissa regione aquis carente, quum castra castris

Ægyptiorum opposuissent, ad congrediendum parati; ibi tunc auxiliares

regis Ægypti, Græci homines et Cares, indignati quod Phanes externum

exercitum in Ægyptum duxisset, tale adversus eum facinus machinantur.

(2) Filios habebat Phanes in Ægypto relictos: his in castra et in

conspectum patris perductis, craterem in medio posuere utrorumque

castrorum, et productos singulos deinceps pueros super cratere

mactarunt: (3) tunc, jugulatis cunctis, vinum et aquam in craterem

ingessere, sanguinemque illorum potarunt auxiliares omnes, atque ita ad

pugnandum progressi sunt. Acri deinde commisso prælio, postquam de

utroque exercitu magna ceciderat multitudo, ad extremum in fugam

vertuntur Ægyptii.

XII. Miram vero admodum rem equidem hic vidi, monitus ab indigenis.

Quum ossa utrorumque, qui in eo prælio ceciderunt, separatim congesta

sint (seorsum enim jacebant Persarum ossa, sicuti initio distincta

erant; et alibi, ossa Ægyptiorum), Persarum crania ita sunt debilia,

ut, si unum minutum calculum in ea volueris conjicere, perfores;

Ægyptiorum vero ita sunt valida, ut lapide percutiens ægre diffringas.

(2) Cujus rei caussam dixerunt esse, mihique facile persuaserunt, quod

Ægyptii a pueris statim capita radunt, unde ossa in sole fiunt

compacta: qua de eadem caussa fit etiam ut non calvescant; nullus enim

est populus, apud quem tam raro caput videas calvum, quam apud

Ægyptios. (3) His igitur hæc caussa est, cur valida sint eorum crania:

Persis autem cur sint debilia, caussa hæc est, quod pueros in umbra

educant, et pileos gestant, quos tiaras vocant. (4) Hæc igitur talia,

qualia dixi, equidem vidi: vidi vero etiam his similia Papremi, in

illis qui cum Achæmene, Darii filio, ab Inaro Afro occisi sunt.

XIII. Ægyptii ex prælio, ut terga vertere coacti sunt, effusa fuga se

proripuere. Qui quum Memphin essent compulsi, ibique conclusi, misit ad

eos per adversum flumen Cambyses[TR1] navem Mytilenæam, in qua erat

caduceator genere Persa, qui ad deditionem faciendam hortaretur

Ægyptios. At illi, ubi navem vident Memphin intrantem, de castelli muro

universi effusi decurrunt, navem perdunt, hominesque in frusta

discerptos in castellum deportant. (2) Et Ægyptii quidem, posthac

obsessi oppugnatique, ad extremum in deditionem venerunt; finitimi

autem Libyes, Ægypti sortem veriti, non tentato armorum periculo sese

tradiderunt, tributum solvere spondentes, et dona mittentes. (3)

Similiter etiam Cyrenæi et Barcæi fecerunt, eadem timentes atque

Libyes. Sed Cambyses Libyum quidem dona benigne accepit: at quæ a

Cyrenæis erant missa aspernatus, puto, quod exigua essent (nam

quingentas argenti libras miserant Cyrenæi); has igitur, sua manu

prehensas, militibus distribuendas projecit.

XIV. Decimo die, ex quo in deditionem venerat castellum quod Memphi

est, regem Ægyptiorum Psammenitum, qui sex menses regnaverat, Cambyses

contumeliæ caussa cum aliis Ægyptiis residere jussit in suburbio; et

animum illius tentaturus, hocce facere instituit. (2) Filiam illius,

servili vestitu indutam, hydriamque gestantem, aquatum emisit, simulque

cum ea alias virgines, ex principum virorum filiabus delectas, eodem

cultu vestitas quo regis filia. (3) Quæ ubi ingenti cum clamore et

ejulatu præteribant locum ubi considebant patres, reliqui patres,

conspectis filiabus ita misere adfectis, invicem clamorem ejulatumque

sustulere; Psammenitus vero, ubi respiciens cognovit, in terram defixit

oculos. (4) Postquam præterierant puellæ aquatum missæ, secundo loco

filium regis cum aliis bis mille ejusdem ætatis Ægyptiis præter regis

oculos duci jussit, fune circum cervicem vinctos et ora frenis

coercitos. Ducebantur autem hi ita, pœnas luituri Mytilenæis illis, qui

Memphi cum navi perierant: hanc enim sententiam pronunciaverant regii

judices, ut pro unoquoque viro decem Ægyptii ex principum numero

invicem perirent. (5) Et ille, etiam hos prætereuntes videns, quum ad

mortem duci filium suum intelligeret, reliquis Ægyptiis, qui circum

illum sedebant, flentibus et lamentantibus, idem fecit quod in filia

fecerat. Denique quum et hi præteriissent, accidit ut homo natu

grandior, qui compotor regis olim fuerat, nunc vero bonis omnibus

exciderat, nec aliud quidquam, nisi quantum mendicus, habebat, atque

adeo stipem a militibus rogabat, præteriret præter Psammenitum,

Amasidis filium, Ægyptiosque qui in suburbio sedebant. (6) Hunc ubi

Psammenitus conspexit, ingentem in fletum erupit, et nomine compellans

sodalem, caput sibi planxit. Erant autem illi custodes adpositi, qui,

quidquid quaque prætereunte pompa faceret, observarent, et renunciarent

Cambysi. (7) Miratus igitur Cambyses quæ ille fecerat, misso nuncio,

interrogavit eum his verbis: «Dominus Cambyses ex te quærit,

Psammenite, quid sit quod conspecta filia tua male adfecta, itemque

conspecto filio ad supplicium prodeunte, nec clamorem nec fletum

edidisti; medicum vero illum, nihil ad te pertinentem, ut quidem ex

aliis cognovit, honore hoc es prosecutus.» (8) Cui ita interroganti hæc

ille respondit: «O fili Cyri, domestica mala majora erant quam quæ

fletum exprimerent: at sodalis hujus calamitas lacrimas meretur, qui

ingentibus opibus excidit, et in senectutis limine ad mendicitatem est

redactus.» Hæc quum ab eodem nuncio ad Cambysen essent relata, commode

dicta ei visa esse. (9) Narrant autem Ægyptii, etiam Crœsum (nam hunc

quoque secum in Ægyptum Cambyses adduxerat) et Persas, qui aderant,

lacrimasse; ipsumque Cambysen misericordia quadam fuisse tactum,

protinusque jussisse, ut filius ejus ex horum numero qui perire

deberent eximeretur, et ipse e suburbio excitus ad se duceretur.

XV. Jam filium quidem, qui ad eum servandum missi sunt, non amplius

superstitem invenerunt, ut qui primo loco fuerat cæsus: sed Psammenitum

ipsum, e suburbio excitum, ad Cambysen duxerunt; apud quem ille deinde

vitam egit, nullam vim passus. (2) Qui si non creditus fuisset res

novas moliri, recepturus erat Ægyptum, ita ut tamquam præfectus eam

esset administraturus. Nam honorare consueverunt Persæ regum filios;

quibus, licet patres ab illis defecerint, reddunt regnum. (3) Id enim

ita institutum eos habere, quum ex aliis multis colligi potest, tum

hoc, quod Thannyræ, Inari Afri filio, paternum regnum restitutum est,

pariterque Pausiridi, Amyrtæi filio, qui et ipse paternum recepit

imperium; quamvis nemo plus mali Persis fecerit, quam Inarus et

Amyrtæus. (4) Nunc Psammenitus, prava molitus, mercedem accepit: nam ad

defectionem sollicitasse Ægyptius deprehensus est; quod quum esset

compertum Cambysi, tauri sanguinem bibere coactus e vestigio mortuus

est. Talem igitur ille vitæ exitum habuit.

XVI. Cambyses vero Memphi Sain urbem profectus est, ea facturus quæ

etiam peregit. Nam Amasidis ædes ingressus, protinus e sepulcro

proferri cadaver Amasidis jussit: eoque facto, flagellis illud cædi

jussit, et capillos evelli, et stimulis pungi, et aliis modis ei

insultari. Quæ quum multo cum labore fecissent ministri (nam resistebat

cadaver, quippe conditum, ac nullo modo diffluebat), comburi illud

Cambyses jussit, nefarium jubens facinus. (5) Etenim Persæ deum habent

ignem: itaque igne comburere mortuos, utrisque nefas est: Persis

quidem, eam ipsam ob caussam quam memoravit, dicunt enim nefas esse,

cadaver hominis offerre deo. Ægyptii vero censent vivam belluam esse

ignem, quæ devoret quidquid nacta sit, tum pabulo satiata simul cum eo

quod devoravit moriatur. (3) Atqui nefas illis est, bestiis tradere

cadaver; ob eamque caussam illud condiunt, ne in terra jacens

consumatur a vermibus. Itaque, quod utrisque nefas erat, id faciendum

præcepit Cambyses. (4) Quamquam, ut quidem Ægyptii aiunt, non Amasis

fuit cui hoc accidit, sed alius quidam Ægyptius, ejusdem cum Amasi

staturæ, quem ea contumelia adficientes Persæ, Amasidi insultare

putarunt. (5) Amasin enim aiunt, quum ex oraculo cognosset quid sibi

post mortem esset patiendum, quo evaderet imminentem sortem, hominem

hunc, qui nunc flagellis cæsus est, tunc temporis mortuum, suo in

sepulcro prope januam sepelisse,[TR2] mandasse autem filio, ut ipsum in

imo sepulcri recessu deponeret. (6) At mihi quidem videtur, mandatum

tale, ad suam sepulturam et ad hominem istum pertinens, nullum omnino

dedisse Amasin, sed falso hæc jactari ab Ægyptiis.

XVII. Post hæc Cambyses triplicem meditatus est expeditionem; unam

adversus Carthaginienses, alteram adversus Ammonios, tertiam adversus

Macrobios (_id est,_ Longævos) Æthiopes, ad australe Libyæ mare

habitantes. (2) Instituta deliberatione placuit ei, adversus

Carthaginienses navalem exercitum mittere; adversus Ammonios

terrestrium copiarum partem; ad Æthiopas vero primum speculatores, qui

et Solis mensam, quæ in horum Æthiopum terra esse dicebatur, viderent

an revera esset, et reliqua quoque præter hanc explorarent; in speciem

autem dona ferrent regi eorum.

XVIII. Illa Solis mensa fertur esse hujusmodi. Pratum est in suburbio,

coctis carnibus quadrupedum omnis generis repletum: eas carnes, aiunt,

noctu ex instituto ibi deponi ab omnibus qui in dignitate essent

civibus, interdiu autem accedere quemque qui vellet, eisque vesci;

dicere autem indigenas, ipsam terram illas quaque nocte progignere.

Talis igitur esse fertur illa Solis quæ vocatur mensa.

XIX. Ut vero speculatores mittere Cambyses constituit, statim ex

Elephantine urbe homines arcessivit de Ichthyophagorum genere, qui

Æthiopiam linguam callerent. (2) Interim vero, dum hi arcesserentur,

navalem exercitum adversus Carthaginem jussit navigare. At Phœnices id

se facturos negarunt: magnis quippe juramentis sese teneri, et nefas

esse facturos, si contra suam sobolem militarent. (3) Nolentibus autem

Phœnicibus, reliqui pares non erant viribus: atque ita Carthaginienses

servitutem, quæ illis a Persis imminebat, effugerunt. Etenim vim

adferre Phœnicibus æquum non censuit Cambyses, ut qui se ultro Persis

tradidissent, et e quibus penderent universæ ipsius copiæ navales.

Præter Phœnices, Cyprii quoque Persis sese tradiderant, et expeditionis

in Ægyptum susceptæ erant socii.

XX. Postquam ad Cambysen ex Elephantine advenerunt Ichthyophagi, misit

eos ad Æthiopas, edoctos quid dicerent, et dona ferentes, purpureum

amiculum, et aureum torquem armillasque, et unguenti alabastrum, et

palmei vini cadum. (2) Dicuntur autem Æthiopes hi, ad quos misit

Cambyses, et statura maximi et pulcerrimi esse hominum omnium; et quum

aliis institutis uti diversis ab ceterorum hominum institutis, tum hoc

ad regiam dignitatem spectante: quemcumque civium statura maximum

judicant et corporis viribus pro ratione præstantem, hunc regem esse

æquum censent.

XXI. Ad hos igitur homines ubi advenerunt Ichthyophagi, dona

porrigentes regi eorum, hæc verba fecerunt: «Rex Persarum Cambyses,

cupiens amicitiam tecum hospitiumque jungere, misit nos, jubens ut in

colloquium tuum veniremus; et dona tibi dat hæc, quarum rerum usu et

ipse maxime delectatur.» (2) Quibus Æthiops, intelligens venire eos ut

speculatores, in hunc modum respondit: «Neque Persarum rex eo vos misit

dona ferentes, quod multum ei intersit ut mecum hospitium jungat; nec

vos vera dicitis (venistis enim ut regni mei speculatores); nec ille

vir justus est: nam si justus esset, non concupivisset aliam terram

præter suam, nec in servitutem redegisset homines, qui nulla illum

injuria adfecerant. (3) Nunc illi arcum hunc tradite, hæc verba

dicentes: Rex Æthiopum suadet regi Persarum, ut quando ita facile arcus

tendere hujus molis Persæ potuerint, tunc adversus Macrobios Æthiopas

copiis multitudine nos superantibus moveat bellum: usque eo autem diis

habeat gratiam, quod Æthiopum filiis non induxerint in animum, ut

præter suam terram adquirere cupiant aliam.»

XXII. His dictis laxavit arcum, et his qui venerant tradidit. Tunc

sumto purpureo amiculo quæsivit, quid esset, et quonam modo factum. Cui

quum Ichthyophagi vera dixissent de purpura et de illius tinctura,

dolosos esse hos homines, inquit, et dolosa illorum amicula. (2) Deinde

de aureo torque collari et de armillis quæsivit; quumque de hoc ornatu

exposuissent Ichthyophagi, ridens rex, quum compedes esse putasset,

ait, apud ipsos validiores hisce compedes esse. Tertio, de unguento

interrogavit; et, quum illi de confectione unguenti ac de ungendi

ratione disseruissent, idem illis, quod de amiculo, respondit. (3) Ubi

ad vinum venit, et de hujus confectione ex illis quæsivit, valde

delectatus potu, deinde interrogavit, quonam cibo utatur rex, et

quodnam sit homini Persæ longissimum vitæ spatium. (4) Et illi pane

vesci aiebant, naturamque tritici exponebant: octoginta vero annos

terminum dicebant esse longissimum vitæ hominis propositum. (5) Tum

Æthiops respondit Ichthyophagis: nihil proinde mirum esse, quum stercus

comedant, tam exiguum eos vivere annorum numerum; qui ne tot quidem

annos vivere possent, nisi hocce potu sese recrearent: nempe vinum

dicens: hoc enim uno a Persis se superari.

XXIII. Vicissim interrogantibus regem Ichthyophagis de vitæ spatio et

de alimentorum genere; ad centum et viginti annos, ait pervenire

ipsorum plerosque, nonnullos vero etiam hunc terminum transcendere;

cibum vero esse carnes coctas; potum, lac. Quumque mirarentur

speculatores quod de annorum numero dixisset, ad fontem ab illo ductos

se esse referebant, e quo loti nitidiores facti essent, quasi olei fons

esset; odorem autem tamquam violarum spirare illum fontem. (2) Ita

levem autem, dicebant speculatores, esse fontis hujus aquam, ut nihil

supernatare possit, neque lignum, neque quæcumque ligno sunt leviora;

sed in fundum abire omnia. (3) Cujus aquæ si revera ea natura est, quæ

perhibetur, fuerint illi hanc ob caussam longævi, quod plurimum hac

aqua utuntur. A fonte discedentes, ductos se esse narrabant in locum

quo vincti homines custodiebantur, ibique cunctos aureis vinctos

compedibus vidisse. Est enim apud hos Æthiopes æs metallorum omnium

rarissimum et pretiosissimum. Inspecto carcere, etiam Solis mensam, quæ

vocatur, spectaverunt.

XXIV. Post hanc ad extremum spectarunt sepulcra eorum, quæ e vitro

perhibentur esse parata, hoc modo. Postquam arefecerunt cadaver, sive

eadem ratione atque Ægyptii, sive quo alio modo, totum gypso oblinunt,

et pictura ita exornant, ut speciem quam maxime similem vivo referat;

deinde cavam columnam ei circumdant ex vitro (_alabastrite lapide?_)

confectam, quod apud illos magna copia et manu tractabile effoditur.

(2) Ita in media columna stans cadaver per eam conspicitur, nec odorem

ullum spirans injucundum, nec aliud quidquam incommodi præbens: estque

columna circumcirca conspicua, ut ipsum etiam cadaver omni ex parte

conspicuum est. (3) Hanc columnam per anni spatium suis in ædibus

servant qui cognatione proximi sunt, rerum omnium primitias illi

offerentes, aliaque sacra facientes: deinde ædibus elatas columnas

circa urbem collocant.

XXV. Speculatores, postquam ista omnia spectarant, reversi sunt. Qui

ubi hæc renunciarunt, protinus Cambyses, ira incensus, bellum inferre

Æthiopibus instituit, nullo de procuranda re frumentaria mandato dato,

nec secum cogitans in ultima terrarum suscipi hanc expeditionem: (2)

sed, ut furiosus, nec mentis compos, simulatque Ichthyophagos audierat,

ad bellum faciendum profectus est; Græcos, qui cum eo erant, in Ægypto

manere jubens, peditatum vero universum secum ducens. Postquam agmine

Thebas pervenit, ablegavit de exercitu circa quinquaginta hominum

millia, quos jussit in servitutem redigere Ammonios, et oraculum Jovis

incendere: ipse, reliquum ducens exercitum, adversus Æthiopas perrexit.

(3) Sed, priusquam quintam confecisset itineris partem, primum,

quicquid cibariorum de frumenti genere habuerant, eos defecerat;

deinde, post frumentum, etiam jumenta quæ comedi possent defecere. (4)

Quæ si Cambyses intelligens mutasset sententiam, exercitumque

reduxisset; erat, vel post prius admissum peccatum, vir prudens

futurus: nunc, nihil secum reputans, ulterius semper progressus est.

(5) At milites quam diu e terræ solo nancisci aliquid poterant, herbas

radicesque comedentes vitam sustentarunt: ubi vero in arenosa

pervenere, dirum facinus nonnulli eorum instituerunt; sortiti ex se

ipsis, decimum quemque comederunt. (6) Qua re cognita Cambyses, veritus

mutuam militum comesturam, omissa adversus Æthiopas expeditione,

retrogressus est; multisque de exercitu amissis, Thebas iterum

pervenit. Quumque Thebis Memphin descendisset, Græcos cum navibus domum

dimisit. Talis igitur exitus fuit expeditionis adversus Æthiopas

susceptæ.

XXVI. Qui vero ad bellum Ammoniis inferendum erant missi, hos profectos

Thebis cum ducibus itineris, compertum est Oasin oppidum pervenisse,

quod Samii incolunt, qui de Æschrionia tribu esse dicuntur, absuntque a

Thebis septem dierum itinere per arenosa faciendo: nominatur autem ille

locus Græco sermone Beatorum insula. (2) Hunc igitur in locum

pervenisse dicitur ille exercitus: inde vero quid his acciderit, nisi

quod Ammonii narrant et qui ex his audiverunt, nemo alius quidquam quod

dicat habet; neque enim ad Ammonios pervenerunt, neque domum reversi

sunt. (3) Narrant autem soli Ammonii hæc: ab hac Oasi per arenosa

adversus ipsos iter facientibus, quum jam fere in medio inter ipsos et

Oasin essent, incidisse illis, dum prandium capiebant, vehementem et

immanem ventum Notum, sabuli acervos secum rapientem; quibus illi

obruti, tali modo internecione periissent. Ammonii quidem hoc narrant

exercitui illi accidisse.

XXVII. Quo tempore vero Memphin Cambyses pervenit, adparuerat Ægyptiis

Apis, quem Epaphum Græci vocant. Qui ubi repertus est, continuo

Ægyptii, vestimentis induti pulcerrimis in lautitiis erant. (2) Quos

hæc agentes conspicatus Cambyses, prorsus existimans, quod ipse male

rem gessisset, eo lætos illos festa hæc celebrare, præfectos ad se

vocat urbis; ex eisque, ubi in conspectum ipsius venere, quærit, cur,

se prius Memphi versante, nihil tale fecissent Ægyptii; at nunc, quum

adisset magna exercitus parte amissa? (3) Cui illi respondent, deum

sibi adparuisse, qui ex multo temporis intervallo adparere identidem

consuesset; et, quando adpareat, tum universos Ægyptios læta festa

celebrare. Hæc audiens Cambyses, mentiri eos, ait; atque, ut mendaces,

ultimo supplicio adfecit.

XXVIII. His occisis, dein sacerdotes in conspectum vocavit. Qui quum

eadem dixissent; intellecturum sese, ait, an deus aliquis manu

tractabilis advenerit Ægyptiis. (2) Quæ ubi dixit, adducere ad se Apin

jussit sacerdotes: et illi abierunt adducturi. Est vero Apis hic, sive

Epaphus, juvencus ex vacca natus quæ nullum alium dehinc concipere

partum potest: dicuntque Ægyptii, fulgorem de cœlo in vaccam istam

incumbere, ex quo illa Apin conceptum pariat. (3) Habet autem hic

juvencus, quem Apin vocant, notas hujusmodi: niger colore est; sed in

fronte habet quadratum album; in tergo, figuram aquilæ; in cauda, pilos

duplices; in lingua, scarabæum.

XXIX. Apin ubi adduxerunt sacerdotes, Cambyses, haud satis mentis

compos homo, stricto gladio, quum ventrem Apidis vellet ferire, femur

feriit; ridensque sacerdotes adloquens, «O prava capita!» inquit:

«tales ergo sunt dii, sanguine carneque instructi, et ferri ictum

sentientes! Dignus profecto Ægyptiis hicce Deus! Cæterum vos non

juvabit, ludibrio me habuisse.»[TR3] His dictis, jussit hos quibus id

negotii mandatum est, flagellis cædere sacerdotes; reliquorum vero

Ægyptiorum quemcumque nacti fuissent festum celebrantem, occidere. (3)

Ita festi dies finem habuere apud Ægyptios, et sacerdotes multati sunt.

Apis vero, percussus femur, contabuit in templo jacens: quem, mortuum

ex vulnere, sacerdotes clam rege sepeliverunt.

XXX. Cambyses vero, ut aiunt Ægyptii, e vestigio propter iniquum illud

facinus furore est correptus, quum ne ante id tempus quidem satis

compos fuisset mentis. Et primum quidem, post illud, flagitium in

fratrem commisit Smerdin, qui eodem patre eademque matre erat natus.

Hunc ex Ægypto in Persas dimisit per invidiam, quod arcum, quem ab

Æthiope datum Ichthyophagi attulerant, ille unus ex Persis ad duos

saltem fere digitos attraxisset, quum reliquorum Persarum nullus id

præstare potuisset. (2) Dein, quum in Persas reversus Smerdis esset,

visum Cambyses per somnum vidit hujusmodi: visus illi est nuncius ex

Perside veniens nunciare, Smerdin in sella regia sedentem capite cœlum

tetigisse. (3) Quam ob caussam sibi timens, ne se occiso regnum occupet

frater, Prexaspen in Persas mittit, qui vir Persarum ei maxime fidus

erat, dato mandato ut illum occidat. Et Prexaspes Susa profectus

occidit Smerdin, sive venatum eductum, ut alii aiunt; sive, ut alii, ad

Rubrum deductum mare et in eo demersum.

XXXI. Ab hoc facinore initium factum esse flagitiorum a Cambyse

narrant. Alterum in sororem patravit, quæ illum in Ægyptum erat secuta,

quamque habuit uxorem, quum tam a patre, quam a matre, soror ejus

esset. (2) In matrimonium autem eam tali modo duxerat, quum antea

neutiquam moris fuisset apud Persas, sorores in matrimonium ducere.

Unius ex sororibus suis captus erat amore: quam quum cuperet matrimonio

sibi jungere, nossetque contra morem fore Persarum si id faceret,

vocatos ad se regios judices interrogavit, sitne lex aliqua, jubens ut,

qui vellet, in matrimonium duceret suam sororem? (3) Sunt autem regii

judices probati inter Persas viri; qui eo munere funguntur quoad

vivunt, aut usque dum injusti quidpiam in illis reperiatur. Hi Persis

jus dicunt, et interpretes sunt patriarum legum, et ad eos omnia

referuntur. (4) Ad quæstionem igitur a Cambyse propositam responderunt

hi ea quæ et vera et tuta essent; dicentes, nullam se legem reperire,

quæ jubeat ut frater in matrimonium ducat sororem; aliam vero se

reperisse legem, quæ statuat, licitum esse regi facere quidquid velit.

(5) Itaque neque legem, metu Cambysis, abrogarunt; et, ne ipsi, tuentes

legem, perirent, aliam legem invenerunt, quæ illi, sorores in

matrimonium ducere cupienti, patrocinabatur. Igitur tunc Cambyses, quam

amabat, duxit uxorem: nec vero multo post, aliam etiam sororem sibi

matrimonio junxit. Et hanc natu minorem, quæ eum in Ægyptum secuta

erat, interfecit.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 16 / 55 段