redeuntem e paludibus, ubi quinquaginta annos insulam habitaverat, quam
aggere ex cinere et terra adgesto circumderat. Quoties enim advenissent
Ægyptii, prout quibusque imperatum fuisset, inscio Æthiope frumentum ei
adferentes, jussisse eum hos ut cum reliquo dono etiam cinerem sibi
adferrent. (2) Hanc insulam nemo ante Amyrtæum potuit invenire: sed per
septingentos annos et amplius anquisiverant eam superiores Amyrtæo
reges, nec reperire potuerant. Est autem nomen insulæ Elbo: magnitudo
decem stadiorum quaquaversum.
CXLI. Post itum regnasse sacerdotem Vulcani, cui nomen Sethon. Hunc
neglexisse nec ullo loco habuisse bellatorum ordinem, quasi nihil his
indigeret: et quum aliis rebus ignominiose eos tractasse, tum ademisse
eis jugera, quæ sub prioribus regibus eximia cuique duodecim fuerant
attributa. (2) Deinde vero, quum adversus Ægyptum ingentem exercitum
duceret Sanacharibus, Arabum et Assyriorum rex, noluisse pugnatum exire
bellatores Ægyptiorum. (3) Et sacerdotem, ad consilii inopiam redactum,
ædem dei ingressum, apud simulacrum esse lamentatum, quantæ calamitatis
periculum adiret. Lamentanti obrepsisse somnum, et per quietem visum ei
esse, adstantem deum jussisse eum confidere, quippe nihil incommodi
passurum, si Arabico exercitui obviam isset: ipsum enim deum auxiliares
ei copias missurum. (4) Hoc insomnio fretum, adsumtis quicumque ex
Ægyptiis sequi eum voluisset, castra Pelusii posuisse, ubi est in
Ægyptum introitus: ex bellatorum vero ordine neminem signa ejus esse
secutum; nonnisi institores et operarios et ex foro homines secum
habuisse. (5) Eo postquam venisset, noctu sola hostium castra invasisse
effusam murium agrestium multitudinem, qui illorum pharetras et arcus
et scutorum ansas corrosissent; unde factum, ut postridie, quum armis
nudati profugerent hostes, magna eorum multitudo concideretur. (6)
Atque etiam nunc Vulcani in templo stat regis hujus statua lapidea,
murem manu tenentis, cum inscriptione in hanc sententiam: «Me intuens,
deos colere disce!»
CXLII. Adhuc ea exposui, quæ ab Ægyptiis et præsertim a sacerdotibus
eorum narrantur; qui a primo rege usque ad hunc postremo regnantem
Vulcani sacerdotem adfirmant generationes hominum fuisse trecentas
quadraginta et unam, intraque eas totidem sacerdotes totidemque reges
fuisse. (2) Atqui trecentæ hominum generationes efficiunt decem annorum
millia, quandoquidem tres hominum ætates centum annos conficiunt. Una
autem et quadraginta reliquæ ætates, quæ supra trecentas erunt,
colligunt annos mille trecentos et quadraginta. (3) Itaque intra
undecies mille trecentos et quadraginta annos dixerunt deum nullum sub
hominis forma exstitisse: atque etiam nec antea, nec postea, in
reliquis Ægypti regibus, tale quidquam fuisse. (4) Intra vero illud
temporis spatium, dixerunt, solem quater extra suam sedem ortum esse;
et, ubi nunc occidit, inde bis esse ortum; unde nunc oritur, ibi bis
occidisse: et inter hæc tamen nihil eorum, quæ in Ægypto esse
consuerunt, fuisse mutatum, neque quod ad terræ proventus attinet, nec
quod ad ea quæ fluvius ipsis largitur, nec quod ad morbos, nec quod ad
mortalitatem.
CXLIII. Atque ante me Hecatæo, historiarum scriptori, Thebis originem
generis sui recensenti, illamque ad deum tamquam decimum sextum
progenitorem referenti, idem fecerunt sacerdotes Jovis, quod mihi,
genus meum non recensenti. In ædem amplam me introducentes, monstrabant
numerabantque colossos ligneos tot quot dixerant illi: namque quisque
summus sacerdos, dum vivit, imaginem suam ibi ponit. (2) Numerantes
igitur monstrantesque mihi hasce imagines, incipiendo ab eo qui proxime
mortuus erat, sacerdotes confirmarunt mihi, unumquemque esse filium
alterius, patrique successisse; atque ita omnes recensuere imagines,
donec mihi cunctas demonstrassent. (3) Hecatæo vero genus suum
recensenti, originemque suam a sexto decimo deo progenitore repetenti,
horum genealogiam, postquam omnes enumeraverant, opposuere; non
admittentes quod ille adfirmabat, ex deo generari hominem: (4)
opposuerunt autem ita, ut dicerent, unumquemque horum esse piromin, ex
piromi natum, neque a deo aliquo, aut a semideo, genus illorum
repetentes. Piromis autem Græco sermone significat virum honestum et
generosum.
CXLIV. Igitur hos, quorum illæ sunt imagines, omnes fuisse tales
adseverarunt, multum vero a diis diversos. Ante homines autem istos,
dixere, deos fuisse qui in Ægypto regnassent, simulque cum hominibus
illam habitassent; et ex his semper unum fuisse, qui summum imperium
teneret. Postremum horum in Ægypto regnasse Orum, Osiridis filium, quem
Apollinem Græci nominant: hunc finem fecisse Typhonis potentiæ,
postremumque ex deorum numero regem fuisse Ægypti. Osiris autem,
Græcorum sermone, Dionysos (sive Bacchus) est.
CXLV. Jam apud Græcos quidem novissimi deorum censentur esse Hercules
et Bacchus et Pan: apud Ægyptios vero Pan antiquissimus, et ex octo
primorum, qui dicuntur, deorum numero; Hercules vero ex numero duodecim
illorum, qui secundi nominantur; Bacchus denique ex tertiorum numero,
qui a duodecim diis generati sunt. (2) Quot annos effluxisse dicant
Ægyptii ab Hercule usque ad Amasin regem, supra memoravi: a Pane vero
ad Amasin plures etiam numerantur anni; a Baccho autem minimus annorum
numerus: atqui ab hoc, usque ad Amasin regem, numerantur quindecim
annorum millia. (3) Et hæc se adcurate nosse contendunt Ægyptii, quippe
constanter numerum iniisse, et scripto consignasse annos. Atqui a
Baccho, qui Semele natus perhibetur, Cadmi filia, ad meam ætatem,
circiter mille et sexaginta admodum anni sunt; ab Hercule vero, Alcmenæ
filio, nongenti plus minus; a Pane vero, Penelopæ filio (ex hac enim et
Mercurio prognatus Pan perhibetur a Græcis), minor etiam annorum
numerus quam a bello Trojano, anni circiter octingenti admodum, ad meam
usque ætatem.
CXLVI. Ex duabus igitur, quas dixi, rationibus utatur quisque ea, quæ
probabilior quam altera ipsi visa fuerit: equidem, quæ mea de his
sententia sit, declaravi. (2) Quod si enim et isti olim in Græcia
conspicui fuissent, ibique consenuissent, quemadmodum Hercules
Amphitryone genitus, et Bacchus Semeles filius, et Pan ex Penelope
natus; dicere quispiam etiam posset, hosce alios _posteriores et
illorum cognomines_, quum homines fuissent, nomina gessisse priscorum
istorum deorum. (3) Nunc vero, quod ad Bacchum attinet, dicunt Græci,
simulatque natus fuisset, ab Jove insutum esse femori, et Nysam
deportatum, quæ supra Ægyptum est in Æthiopia; de Pane vero, quonam
delatus sit a partu, ne habent quidem quod dicant. (4) Ex quo mihi
manifestum factum est, Græcos deorum horum nomina posterius, quam
reliquorum deorum, cognovisse; ab illo autem tempore, quo eos primum
cognoverunt, genus eorum et nativitatem repetiisse.
CXLVII. Atque ista quidem dicunt soli Ægyptii. Nunc vero, quæ et alii
homines, et Ægyptii ipsi, illis consentientes, memorant gesta in hac
regione esse, ea exponere jam adgredior: inerunt autem his etiam
nonnulla quæ ego ipse vidi. (2) Post sacerdotis Vulcani regnum
libertatem adepti Ægyptii, quum nullo tempore sine regibus vivere
possent, duodecim reges constituerunt, universa Ægypto in duodecim
partes distributa. (3) Hi, contractis inter se adfinitatibus, hisque
constitutis legibus regnabant, ut nullus alterum opprimeret, nec plus
alter altero cuperet habere, essentque arctissima amicitia inter se
juncti. (4) Leges autem istas et initio constituerant et magno studio
tuebantur hac caussa, quod in ipso statim initio, quum regna
adgrederentur, edixerat illis oraculum: qui ex illorum numero ænea
phiala libaverit in Vulcani templo, eum totius Ægypti regno potiturum.
Namque in omnibus templis conveniebant.
CXLVIII. Monumentum etiam commune relinquere decreverunt; ex eorumque
decreto ædificatus est Labyrinthus, paulo supra Mœridis lacum, ex
adverso oppidi quod a Crocodilis nomen habet: quem ego vidi fama etiam
majorem. (2) Si quis enim ædificia omnia atque opera a Græcis perfecta
animo comprehenderit, reperientur illa et labore et sumtu inferiora hoc
labyrintho; quamvis memorabile utique sit Ephesi templum, itemque illud
quod Sami est. (3) Et erant quidem etiam pyramides opera famam
superantia, et earum quælibet multis eisque magnis Græcorum operibus
simul sumtis æquiparanda: sed labyrinthus nimirum pyramides etiam
superat. (4) Habet enim duodecim aulas tectis instructas, portis sibi
mutuo obversis, sex ad septentrionem, sex ad meridiem spectantes, omnes
inter se contiguas: unus autem murus cunctas extrinsecus includit. (5)
Conclavia sunt duplicia, alia subterranea, alia super his in sublimi,
numero ter mille; cujusque generis mille et quingenta. (6) Quæ supra
terram sunt conclavia, ipsi vidimus et transiimus, et oculis
contemplati de his loquimur: quæ vero sub terra sunt, auditu
cognovimus: nam Ægyptii his præpositi nullo pacto monstrare ea nobis
voluerunt, dicentes esse ibi sepulcra regum, qui labyrinthum
ædificarunt, et sacrorum crocodilorum. (7) Igitur de his subterraneis
conclavibus non nisi audita referimus: superiora vero ipsi vidimus,
humanis operibus majora. Nam transitus per ædificia, et anfractus per
aulas, incredibili varietate infinitam nobis admirationem exprimebant,
ex una aula in conclavia transeuntibus, et ex conclavibus in atria,
rursusque in alia ædificia ex atriis, et in alias aulas e conclavibus.
(8) Lacunar conclavium omnium lapideum, perinde ac parietes: parietes
vero insculptis figuris pleni. Aula quælibet peristylio circumdata,
lapide albo arctissime juncto. Proxime angulum, in quo desinit
labyrinthus, stat pyramis ducentorum quadraginta pedum, cui grandes
insculptæ sunt figuræ: introitus in illam sub terra constructus est.
CXLIX. Talis quum sit hic labyrinthus, majore etiam in admiratione esse
debet Mœridis lacus qui vocatur, juxta quem constructus est hic
labyrinthus. Circuitus hujus lacus ter mille sexcenta stadia metitur;
sunt enim sexaginta schœni: mensura æqualis ei quam colligit universa
Ægypti ora secundum mare porrecta. (2) Lacus a parte boreali et
australi oblongo situ est: altitudo, ubi maxime, quinquaginta ulnarum,
quas _orgyias_ Græci vocant. Esse autem manu factum effossumque, ipse
ostendit. Stant enim in medio fere lacu duæ pyramides, quinquaginta
orgyias utraque eminens ex aqua, et tantumdem sub aqua constructum est:
super utraque collocatus est colossus lapideus, in sella residens. (3)
Ita sunt pyramides hæ orgyiarum centum: centum autem orgyiæ adcurate
efficiunt stadium, sex plethris (_sive_ jugeris) constans; quum orgyia
metiatur sex pedes, sive quattuor cubitos; pes autem quattuor constet
palmis, cubitus sex palmis. (4) Aqua autem hujus lacus nativa non est:
est enim prorsus arida illa regio: sed e Nilo per canalem eo derivata
est aqua; et per sex quidem menses influit in lacum, tum sex mensibus
rursus effluit in Nilum. Quo tempore effluit, per illos sex menses
quotidie talentum argenti ex piscibus redit in regis ærarium; quum vero
influit aqua in lacunam, viginti minæ.
CL. Dicunt horum locorum incolæ, exitum sub terra in Syrtin, quæ in
Libya est, habere hunc lacum, qua parte versus occidentem in
mediterranea Libyæ spectat juxta montem qui supra Memphin est. (2) Quum
vero terram ab ampla hac effossione egestam, curiose quidem
circumspiciens, nusquam viderim; quæsivi ex his qui proxime lacum
adcolunt, ubi esset humus effossa. (3) Et illi mihi dixerunt quo delata
fuerit, facileque persuaserunt; quum auditu cognitum haberem simile
quiddam Nini, Assyriæ urbe, factum. Nam Sardanapalli, Assyriæ regis,
opes ingentes, thesauris subterraneis conditas, quum furto auferre
constituissent nonnulli; (4) ex suis ædibus fodiendi initio facto, sub
terra progressi sunt, fossam versus regiam dirigentes: humum vero
effossam quotidie sub noctem in Tigrin amnem, qui Ninum præterfluit,
egesserunt, donec perfecissent quod instituerant. (5) Idem prorsus in
fodienda hoc in Ægypto lacu factum esse audivi; nisi quod non noctu,
sed interdiu sit factum: terram enim effossam in Nilum egessisse
Ægyptios; quam fluvius, exceptam, diffusurus erat. Hac igitur ratione
effossum hunc lacum narrant.
CLI. Duodecim quos dixi reges dum regnant justitiam colentes, accidit
temporis decursu, ut, quum sacrificium solenne in Vulcani templo
peregissent, festorum dierum postremo libaturis phialas aureas exhibens
summus sacerdos, e quibus libarent, aberrans numero, undecim exhiberet
phialas, quum essent ipsi duodecim. (2) Ibi tum Psammitichus, stans
postremus omnium, quum phialam non haberet, galeam de capite detractam
(ea autem erat ænea) porrexit, ex eaque libavit. Galeas vero etiam
reliqui reges omnes, quum alioqui, tum eo ipso tempore, gestabant. (3)
Psammitichus igitur nullo quidem dolo malo usus, galeam porrexerat: sed
reliqui undecim animum ad hoc Psammitichi factum advertentes,
cogitantesque oraculum, quod ipsis editum fuisset, qui ex ænea phiala
libasset, eum solum regem futurum totius Ægypti; hujus oraculi memores,
quum instituta perquisitione reperissent non deliberato id a
Psammiticho esse factum, æquum quidem non censebant ut morte
plecteretur; sed placuit eum in paludes relegari, majori potestatis
parte exutum, neque ei licere paludibus excedere et reliquis Ægypti
rebus sese immiscere.
CLII. Idem Psammitichus ante id tempus, Sabacon Æthiopem metuens, qui
patrem ipsius Necon occiderat, in Syriam profugerat: sed, postquam
Æthiops nocturno viso territus Ægypto excesserat, ab Ægyptiis Saiten
præfecturam incolentibus in patriam erat reductus. (2) Nunc igitur
iterum, postquam regnavit, ab undecim regibus in exsilium missus est in
paludes propter galeam. Ratus autem injuste secum esse ab illis actum,
vindictam capere de persecutoribus cogitavit: quumque ea caussa in Buto
oppidum ad Latonæ oraculum misisset, quod veracissimum Ægyptii habent,
adlatum est ei responsum, venturam vindictam a mari, quando ænei viri
sint adparituri. (3) Cui responso quum ille fidem vix ullam adhiberet,
venturos æneos viros opem sibi laturos; accidit haud multo interjecto
tempore, ut Iones Caresque homines, prædatum navibus profecti, ad
Ægyptum deferrentur, tempestatibus compulsi: qui quum ære armati in
terram exscendissent, Ægyptiorum aliquis, ut qui numquam antea viros
ære armatos vidisset, nunciatum ivit Psammiticho, æneos viros advenisse
e mari, qui prædam ex terra agerent. (4) Tum ille, impletum esse
intelligens oraculum, benigne Ionas Caresque excepit, magnisque
promissis persuadere illis, ut secum manerent, conatus est. Quibus ut
id persuasit, simul cum Ægyptiis, qui cum ipso sentiebant, et cum his
auxiliaribus, reliquos reges oppressit.
CLIII. Ita totius Ægypti regno potitus Psammitichus, construxit Memphi
propylæa Vulcani ad meridiem spectantia: et aulam ædificavit Apidi, in
qua aleretur Apis sicubi adparuisset. Ea aula ex adverso propylæorum
est, tota peristylio circumdata, et figuris omni ex parte exornata: pro
columnis suppositi sunt colossi duodenûm cubitorum. Apis autem,
Græcorum sermone, Epaphus est.
CLIV. Ionibus vero et Caribus, quorum opera usus erat, agros habitandos
Psammitichus concessit, sibi mutuo obversos, interfluente Nilo: qui
agri Castra (Ionum Carumque,) nominabantur. (2) Postquam has sedes eis
concessit, reliquaque promissa exsolvit; pueros eisdem Ægyptios
tradidit, qui ab illis Græcum ediscerent sermonem: et ex his pueris,
sermonem edoctis, nati sunt qui nunc interpretes sunt in Ægypto. (3)
Agros istos longo tempore Iones Caresque habitarunt, sitos versus mare
paulo infra Bubastin oppidum, ad Pelusium quod vocatur Nili ostium. (4)
Sed insequente tempore Amasis rex, sedibus illis excitos, Memphin
habitatum concedere jussit, ut essent sibi custodes corporis adversus
Ægyptios. Jam ex quo hi Ægyptum habitare cœperunt, nos Græci, cum his
commercia habentes, res in Ægypto gestas, inde a Psammiticho rege, et
quæ deinde gestæ sunt, adcurate cunctas novimus. Hi enim primi alia
lingua loquentes Ægyptum incoluerunt. (5) In eis autem locis, e quibus
ab Amasi exciti sunt, vestigia navalium, quibus usi erant, et
ædificiorum rudera ad meam adhuc ætatem superfuerunt. Isto igitur modo
Psammitichus Ægypto potitus est.
CLV. Oraculi, quod in Ægypto est, jam sæpius feci mentionem; et de
eodem, quippe memoratu digno, copiosius etiam exponam. Est autem hoc
oraculum Ægyptiacum Latonæ templum, in magno oppido situm, ad
Sebenniticum quod vocatur Nili ostium, adverso flumine ex mari
navigantibus. (2) Nomen oppidi hujus, ubi oraculum, est Buto, quod
nomen jam ante posui. Est autem in eadem urbe etiam Apollinis templum,
et templum Dianæ. Latonæ vero templum, in quo est oraculum, quum ipsum
magnum est, tum propylæa habet quadraginta cubitorum altitudine. (3)
Quod vero ex his, quæ ibi conspiciuntur, maxima me admiratione adfecit,
hoc dicam. Est in eodem loco sacro ædes Latonæ ex uno lapide confecta,
quum in altitudinem, tum in longitudinem; quilibet paries æquali est
longitudine et altitudine, et quidem quadragenorum cubitorum: pro tecto
alius impositus est lapis, coronam quæ dicitur habens in altitudinem
quattuor cubitorum.
CLVI. Eorum igitur qui circa hoc templum conspiciuntur, maximæ mihi
admirationi fuit ædes illa: secundo autem loco, insula quæ Chemmis
nominatur. Sita hæc est in lacu alto amploque juxta templum quod in
Buto est: dicuntque Ægyptii, esse eam natantem. (2) Et ego quidem eam
nec nantem vidi, nec motam: sed istud audiens obstupui, insulam ullam
vere esse nantem. In hac vero insula est Apollinis templum amplum, in
quo tres aræ erectæ: nascuntur in eadem palmæ magno numero, aliæque
arbores multæ, tam frugiferæ, quam steriles. (3) Ægyptii autem, nantem
esse hanc insulam dicentes, narrationem hanc adjiciunt: Latonam, unam
ex octo diis qui ante reliquos exstitissent, quum urbem Buto habitaret,
in qua nunc oraculum illud habet, Apollinem, ab Iside sibi creditum, in
hac insula, quæ olim non fuisset natans, nunc autem natare dicitur,
abscondisse et salvum conservasse, tum quum omnia perquirens Typhon
venisset, invenire cupiens Osiridis filium. (4) Apollinem enim et
Dianam dicunt Dionyso et Iside natos: Latonam vero fuisse nutricem
horum et servatricem. Ægyptiaco autem sermone Apollo, Orus vocatur;
Ceres, Isis; Diana, Bubastis. (5) (Et ex hac Ægyptiorum traditione, nec
aliunde, unus ex omnibus superioribus poetis Æschylus, Euphorionis
filius, subripuit id quod ego dicam; nempe quod Dianam dixerit Cereris
filiam.) Ea igitur caussa insulam illam, aiunt, nantem factam esse.
CLVII. Psammitichus in Ægypto regnavit annos quattuor et quinquaginta:
quorum per undetriginta Azotum circumsidens oppugnavit, magnum Syriæ
oppidum, donec tandem vi cepit. Atque hæc Azotus omnium, quæ novimus,
oppidorum longissime restitit obsidentibus hostibus.
CLVIII. Psammiticho vero in Ægypti regnum successit filius Necos. Hic
primus fossam adgressus est ducere in Erythræum mare ferentem, quam
deinde Darius Persa iterum effodit: cujus longitudo est quattuor dierum
navigatio; latitudo autem tanta, ut duæ naves remis agitatæ simul
navigare possint. (2) Aqua ex Nilo in eam derivata; derivata autem
paullo supra Bubastin urbem, juxta Patumon oppidum Arabiæ. Influit
autem fossa in Erythræum mare. Fodiendi initium factum est ab ea parte
planitiei Ægyptiacæ, quæ ad Arabam pertinet, ubi planitiei superne
contiguus est mons qui ex adverso Memphidis protenditur, in quo
lapicidinæ insunt. (3) Ad pedem igitur hujus montis acta est fossa in
longum ab occidente versus orientem; deinde per fauces montis
progreditur, pergitque a monte versus meridiem et austrum in sinum
Arabicum. (4) Qua est autem brevissimus et compendiarius maxime a
boreali mari in australe et Rubrum (nam utroque nomine idem hoc
vocatur) transitus, a Casio monte, qui Ægyptum a Syria disterminat, ab
hoc igitur ad Arabicum sinum, sunt exacte mille stadia. (5) Hæc est
brevissima via: sed fossa multo est longior, quanto majores habet
anfractus: in qua sub Neco fodienda perierunt Ægyptiorum centum et
viginti millia. (6) In medio vero labore substitit Necos, pergere
prohibitus oraculi effato tali, illud opus eum pro barbaro facere.
Vocant autem Ægyptii barbaros, omnes qui non ipsorum lingua utuntur.
CLIX. A fodienda fossa postquam destitit Necos, ad militares
expeditiones suscipiendas se convertit: triremesque ædificari jussit,
alias in boreali mari, alias in Arabico sinu ad Rubrum mare; ubi
vestigia adhuc navalium conspiciuntur. (2) Ac his quidem navibus usus
est ubi opus erat: Syros vero pedestri exercitu adgressus, collata acie
vicit ad Magdolum; post illamque pugnam Cadytin cepit, magnam Syriæ
urbem. Qua veste indutus has res gessit, eam deinde Apollini dedicavit,
missam ad Branchidas Milesiorum. His rebus gestis Necos, postquam
sedecim omnino annos regnavit, vita functus est, et filio Psammi regnum
reliquit.
CLX. Hoc regnante Psammi, venerunt in Ægyptum legati Eleorum, jactantes
æquissime et præclarissime omnium hominum a se Olympiæ publica
certamina administrari; existimantesque ne Ægyptios quidem, hominum
sapientissimos, aliquid quod supra illam rationem esset, præterea posse
reperire. Postquam igitur significarunt Elei, quo consilio in Ægyptum
venissent; convocavit rex hic eos ex Ægyptiis, qui dicebantur esse
sapientissimi. (2) Qui ubi convenere, audivere Eleos omnia exponentes
quæ ipsorum officii essent in administrando certamine; quibus
expositis, dicebant se venisse sciscitaturos, an Ægyptii aliquid, quod
his æquius esset, possent præterea reperire. Tum illi, collato inter se
consilio, quæsiverunt ex Eleis, an cives ipsorum ad certamen
admittantur. (3) Et Elei, tam suorum, aiebant, quam aliorum Græcorum
quicumque vellet, ei licitum esse in certamen prodire. Responderunt
Ægyptii, si ita rem administrarent, multum eos ab æquitate aberrare:
fieri enim nullo modo posse, quin certanti civi faveant, injuriamque
faciant peregrino. (4) Quodsi ergo cum æquitate vellent certamina
administrare, et hujus rei caussa in Ægyptum venissent; peregrinis
tantum certatoribus ponerent certamen, Eleorum autem neminem
admitterent. Hæc Ægyptii Eleos monuerunt.
CLXI. Psammis postquam sex tantum annos regnarat, expeditionemque
susceperat in Æthiopiam, continuo deinde vitam finivit; cui in regnum
filius successit Apries. Hic post Psammitichum, proavum suum,
felicissimus superiorum omnium regum fuit per quinque et viginti quos
regnavit[TR14] annos; quibus et adversus Sidonem duxit exercitum, et
navali pugna cum Tyri rege conflixit. (2) Ubi vero adfuit tempus, quo
in fatis erat ut malis premeretur, accidit calamitas ex occasione quam
ego quidem fusius in Libycarum rerum historia exponam, paucis in
præsenti contentus. Scilicet, exercitu adversus Cyrenaicam misso,
ingentem cladem Apries acceperat. Quam calamitatem ipsi imputantes
Ægyptii, ab eo defecerunt; quum existimarent, deliberato consilio
Aprien hos in manifestum misisse exitium, ut, postquam illi periissent,
ipse reliquis Ægyptiis tutius imperaret. Eo vehementer indignati, tum
hi qui e clade redierunt, tum eorum qui perierant amici, e vestigio
desciverunt.